Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1717년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

ADVERSA ANAT. II.

simplices, & aequales utrinque caudae, neque musculi posterioris de sectus, neque Iocus insopham assignatus, neque alia quae lubens praetereo, ulli unquam indicare potuissent. Serratas autem anticus mi nor neque quantam tu ex ejus nomine credis, cum acuminatis serrardentibus habere solet similitudinem, neque quod gravius est dum aquatuor illis costis ad cora idem scapulae processum pergit is versus Scapulam, ut tu dicis, descendit. BPostremo Subclavium inseri, ut tu item dicis, is in totam prope longitudinem primae costae is ita est a veritate alienum, ut satis sit innuisse. Tu vero eo diligentius hune describere musculum debebas, quo negligentius ipse est in Figura imdicatus; nam loco ipsius clavicula ostenditur sinistra, eaque ipsa per peram picta; dextra autem is Summus Humeri is inscribitur. Id consulto Figurae archetypo Casseriano, ita ut dico, se habere, intelliges.

ANIMADVERSIO XV.

B., ...- Λη Usculos quos Steno appellavit Costarum Levatores, diu an tu is,.ν- 1V1 te ipsum cognovit Casserius : quod colligo ex hujus Tabistinatibu , la quae ad Spigelii Librum quartum VI. est; in qua etiam Tab er c la, ut & in proxima VII. Interspinales C peri mihi videtur adu, II. u. . brasse. Nam cur singula spinarum cervicis interstitia bifariam secun-' dum Iongitudinem divismet, caeterarum autem nequaquam, nisi sublatis qua diligentia erat, tendinibus, & ligamentis quae illos musculos inquirentibus a primo obducunt, eosdem vidisset At certE, ut dixi, in Tab. VI. a sinistro Spinae latere statim extra Semispin tum Levatores Costarum delineavit. In hac vero oportebat verhGyenium eosdem inquirere, non autem in Scriptis Spigelii, in quibus non de ipsis, sed de origine Inter stalium Externorum verba I.i. tr. 6. fieri, allatus a Verheyenio Bartholini lacus significat. Idem Uerhe-ς 7, yenius, ut facile solet imposita ab aliis nomina reprehendere, ideo non probat, eos musculos Costarum Levatores appellari, quod praeter ipsos, plures sint alii qui hunc praestent usum ; ipse ergo mallet Supraeos ales nominare, quasi vero praeter eos nulli alii sinpra costas positi essent. Quid λ quod indicat, posse in dubium revocari, utrum iidem musculi ab Externis Intercostalibus sint distime i, qui in proximo Capite nihil dubitat, inventos a se ut credit;

nam iuisse olim ab Eustachio delineatos, animadverto in e)us Τabulae quae XVI. tibi est, Figura a. musculos quos vocat Intracos ales ab Internis Intercos talibus is plane esse distinctos. o Ego imposita ab aliis nomina haud esse censeo ita facile mutanda; alioqui si ii Leva tores, ut ego aliquoties inveni, ita senaper invenirentur, ut conne X is

42쪽

ANIMADVERSIO XV.

κIs lateribus Serrati unius ingentis musculi utrinque speciem praeberent; Serrati Postici Maximi longe melius possent vocari .. Multo minus censeo, Magnorum virorum in re anatomica diligentiam es.se carpendam. Itaque etsi, modo rem sciam, ego quidem de hujusmodi distinctionibus non plus caeteris laboro; placet tamen Uerheis

yenius, cum miratur, Bartholinum eos musculos non fuisse ulterius

persecutum, & cum satis ostendit, se pro distinctis habere, & quod

in dubium revocari posse, indicat, id non sine allata anatomica ratione facit. Tu vero, Mangete, quos Musculos peculiariter delineavit Caslerius, & pro distinctis habuit Steno, cur tanquam minutias despicis, aut qua ratione ab Externis Inter statibus non judicas esse distinguendos λ Quoniam is usus, inquis, harum fibrarum idem si ,, videtur cum aliis omnibus Externi Intercostalis fibris, sorsan ex- is quisita haec in partibus per minutias quasdam distinguendis diliri gentia minus necessaria est: is quae quidem ratio aut nulla est, aut Omnes non magni musculi, qui usu conveniunt,&inter se proximi sunt, tametsi origine, ac tendinis & fibrarum carnearum positu discrepant, ut hos discrepare concedis, pro uno tamen eodemque musculo sunt habendi. Tu autem qui eos musculos quos tanti viri diastinxere, distinguendos esse, negas, quomodo ex uno eodemque musculo duos lacis, dum Levatorem Scapulae a Levatore Patientiae

distinguis 3 De eo Spigelius qui primus id nomini ejus addidit is Se--liu I.

,, cundus, inquit, Scapulam attollens, & Levator dictus, a me vero 'ri mr jocum, Patientiae Musculus. is Quid clarius apud omnes, quam ' ' ' δ' Levatorem Scapulae , & Musculum, seu ut Co perus etiam vocat, Levatorem Patientiae, eundem esse musculum Tu tamen singulos singulis iis nominibus significari musculos, putas. Nam cum LiaPra Levatorem Scapulae in Figura 3. explicasses, in 7. Levatorem Patientiae praeter necessitatem, tuamque in caeteris musculis consuetudinem rursus explicas, ita utraque inter se conveniente quod in eodem musculo necessarium erat explicatione, ut te mirer non sensisse, praesertim cum eundem illum quem in priore, errorem erres, dum hunc musculum in scapulae is supremam, infimamque Par-M tem is inseri, scribis. In Serratis autem plerisque, atque aliis SI. musculis vel inter scapulas, & costas, vel inter has, & vertebras

ductis, & cum utrisque commissis, animadverto, tum alios Plurra, tum Verheyentinia, di te mancos esse, dum eorum usum in movenda alterutra tantum parte coercetis, qui in movenda indiscriminatim hac, vel altera, ut haec, vel altera mobilior fit, procul dubio versetur. Haec dicta puta de Anticis praesertim Serratis, & de Poestico Superiore, in quorum propterea vero munere determinando

43쪽

38 ADVERSARIA ANAT. II.

& tuendo ita se angit Verheyenius in calce Capit. 7. Traia. 6. Lib. I. PMterea in Serratis Posticis describendis alterum eorum usum O. mittitis, scilicet ut dum suo lato tendine colli, & dorsi musculos complectuntur, & coercent, his eandem utilitatem praestent quam cubiti musculis membraneum Bicipitis tendinem praestare, adnotavimus: quod pariter ante Co perum veteres etiam cognovere.

Sed haec leviora sunt. Illud gravius quod impossibilem usum Sem

-- rato Postico Inseriori assignas. Nam quomodo costas, ut doces, at in

iis tr. tollat musculus qui ex inferiore origine ad easdem ascendit, ut ego '' eum Praestantissimis Anatomicis observare consuevi λ Eustachius namque in ejus Tabulae que tibi est XU. Figura χ. sic delineavit: & sic quoque in ista tua 8, quam ex Bro nio esse dicis, delineavit Cas. serius; nam quod illam quoque infimam a sinistris partem ad costas in Expl. pertinere, Bucretius credidit, nec seri id potest, neque ipsum cre-Tab. a. ad do Casserit mentem esse assecutum, quae ab altero latere manis lib. - pi elucet; quanquam in tua Figura insertiones Serrati cum de-MM scendentibus Sacrolumbi tendinibus confunduntur,& continuantur D. s. ---non i ene intellectam Casserit delineationem, quae etiam in sitamι. . periore Figura misere depravata est. In ejusdem Sacrolumbi deis scriptione aliquot cum Uerheyenio erroreS habes communes. Nam etsi recte ad hunc musculum duos tendines pertinere, statuis, in I. r. tr. 6. singulas costas immissos, quos Verheyenius tantum aliquando crediec. s. esse binos; cum eo tamen ignoras, Sacrolumbum per eam sui s Analom. Periorem partem quam DiemerbroeckiuS Cervicalem Descendentem

l. s. c. 6. musculum vocat, cum transvertis aliquot cervicalium vertebrarum

processibus conjungi solitum esse,& illorum binorum tendinum interiores, ut bene est a Casserio in tua ista Figura g. indicatum,

descendere, cum exteriores ascendant. Quapropter ignoretis quoque hujus complexi musculi usus, necesse est. videlicet aliquando per exteriores tendines costas deprimendi, alias per interiores attollendi, nonnunquam cervicem erigendi . aliosque ejuscemodi qui quantum ab eo uno quem assere, differant, satis intelligis. In pro. n. tius X imo quoque Dorii Longissimo pariter erratis, dum de ejus alteras Dorsi insertione in costas siletis, a me, & a CoWpero etiam visa: quod eo magis miror, quo magis intelligo, te illa quae de usibus, & se-Μmtom. paratione hujus musculi addis, ex Co pero innominato contra ea '' quae in Praefatione pollicitus eras, ita sumere ut verbum sere ver reddas. In eo quoque peccatis quod rarenter admodum contingere, creditis, hunc eundem musculum ad occiput usque ascendere, e

que pone mamillarem processum infigi; nam id ego in quatuor camdaveribus continenter disiectis observavi. AND

44쪽

A2GMADVERSIO XI .

ANIMADVERSIO XVI.

IN Tabula autem XIII. ipsae te Figurae z. & I. & 4. cum tuis ea- 32rum Explicationibus collatae evidentissime redarguunt quod pro octavo Humeri musculo Casserit, ejusdem Nonum, & vicissim d

scripseris, ita inter se ortu, fine, magnitudine, taeterisque conditionibus diaerepantes, ut nihil magis. Caeterum ante VesIingium Riolanus eum musculum Anconaeum appellavit quem musculum mi- Anthr ror Verheyenium nunquam vidisse, qui praeter Extensores cubiti p*g , Longum, & Brevem, etiam Brachiaeum Externum viderit. Ipse B eώιωprofecto Riolanus, qui primus hanc quoque appellationem excogi- εὐοργμtavit, cum ex eo quem Verheyenius cum pleritque Longum dicit, .

Longum, & Brevem faceret, alium Brachiaeum Externum quod& Co perus lacit non agnoscebat praeter illum ipsum mustulum

quem Uerheyenius vocat Brevem. utcunque id est; mihi certe nia I. r. tr. 6.

mio plures videntur tres illi cubiti Extensores qui vulgo selent enu- ς- 9. merari, cum inferiore parte & carnea & tendinea ita cohaerentes invenire soleam, ut sine laceratione tres fieri distincti musculi nequeant. Nec obstant origines distinctae; nam neque Biceps, neque hic ipse Extensor Longus etsi geminam distinctam singuli habent originem, in plures tamen musculos solent dividi. Non haec

dico ut receptae consuetudini me opponam . quam imo miror a te non esse obtervatam qui nulla allata praeteritionis causa, aut saltem mentione, de Extensore cubiti Brevi ne verbum quidem habueris; sed eo dico, ut constet, non latis esse caviae quare ill u praeterea quartum musculum admittamus. Idem Verheyenius, & tu quoque in eo manci estis, quod quibus digitis Perserati, & Persoran- tis tendines immittantur, non dicitis. Illud gravius, quod cum ipse in omittat illa non minus necessaria quam vilida, vaginalia, ut vincant, ligamenta per quae ejusmodi musculorum tendines sub pedum digitis coercentur; tu & in pedibus,& in manibus omittas. Iisdem sub me lacarpo, α sub meta tarso coercendis tendinibus, qui alioqui tracti suis ex sedibus exilirent, & finem propter quem cum digitis Palma, aut planta contrahuntur, impedirent, Palmaris, & Plantaris B. tendines subtenduntur. Sed de Plantari postea in loco nunc de Pal- sitit. p. mari illud addam, non videri hic te, & Verheyenium, G perum, mari. aliosque plures Λnatomicos advertisse id quod ego post Bucretium in Explicatione hujus. & proxime Casterianae Figum, observavi, τ b- M. scilicet perpetuum non esse ut musculus Palmaris inveniatur, sed im l 'terdum, idque non rarissimae, Palmarem tendinem ex annulari caselyh

45쪽

o ADVERSAR. A NAT. II.

pi ligamento exoriri. De carne autem ista mus Iosa Quadrata quam Verheyenius omittit, CoWperus autem Palmarem Brevem Myot. vocat, hunc ipsum consulere potuisses. Nam quod attinet ad Lum. ς, 37- bricalium insertionem in latus quod tu omittis digitorum in te 33 num; hac omissa, eorum quem indicas, usum non posse intelligi, per te ipse videre satis poteras. Interea laetor quod postquam tot Bro nil errores exscripsisti, aliquos agnoscas in ejus Extensorum 13. Digitorum manus Explicatione; nam is Peritissimi harumce Tabui, is rum Autoris in hac re explicationem vix concipi posse is dicis. Verus tamen harum quoque Tabularum Auctor fuit Casserius, cuius Explicationes non habemus. Quam vero iisdem Bucretius addidit, ea cum Spigelii, & Co peri descriptionibus quod ad hos Em tensores attinet, satis convenit. Caeterum; quod tu & plerique Anan, tomici haud bene praetermittitis monere; cum multos alios digit D; sit rum, & inprimis pollicis musculos aliter in aliis se se habere deprem . hendamus, tum Extensores prae caeteris, in numero praesertim,&distributione tendinum, aliti aliter invenimus; errantque adeo quicunque, hoc monito non adjecto, horum musculorum certam aliquam descriptionem, ceu perpetuam, & constantem proponunt. Tu vero ,, nullam forsan meliorem atque accuratiorem is Laurentiana esse, censes, ideoque ipsam producis, neque agnoscis, quantum caeterae quas postea indicas, ab eadem differant, aut advertis, hunc

ipsum a te adeo laudatum Laurentii locum unum ex iis esse quos Riolanus in Animadvertionibus reprehendit: ubi & ea quae in altero loco, a te mox pro accuratissimo asserendo, de intercisseis a Laurentio traduntur,. non ita sibi accurata videri, scribit. Porro quod ad Pollicis Extensores attinet, nimirum oblitus videris, ' te supra in Explicatione Tabulae U. totidem seia verbis hanc ipsam

descriptionem proposuisse. Quod autem musculos in a. Figura illius Tab. XV. depictos, dicis vel in hac ipsa , vel in XIV. describi, scire averem, ubi in his descriptus sit musculus qui sub n

Vid.Tab. mine Pollicem Abducentis depingitur, idque eo magis quoniam 7 δd ri Bucretius in Casseriano archetypo istum mulculum non explicavit,

uid' neque eum Casserius quod vos fecistis cum tendine interiore Liplieit. Extensoris carpi eXterioris conjunctum exhibuit. Tu quidem in T, bula XIV. Pollicis Abductorem descripsisti; sed si eam explicationem si cum isto musculo comparaveris, facile intelliges , te longe alium musculum descripsisse. Postremo in Tabulae XVI. Fig. I. Abdin

centis Indicem in eadem peculiariter indicati peculiarem explicatimnem omittis; in 1. autem Figura Primum Digitorum Extensorem Pro Secundo indicas, α vicissim, contra atque in I. Figura Tabulae XV

46쪽

ANIMADVERSIO XVII. 4r

XU. Indicatum est. Quod autem ligamentum annulare etiam in posteriore parte carpi Occurrat, musculosque coerceat, recte in e dem illa 2. Figura ostensum est: quod Verheyenius videtur igno.

ANIMADVERSIO XVII.

TV qui corrigendum tibi Bromium sumpseras, quare Tabulae

XvII. Figuram a. quae, siqua alia, saliis atque abnormibus nominum musculorum inscriptionibus misere foedata est, ne uno quidem verbo emendas Mitto enim quod pro primum Pollicis inter nodium Abducente Himus Pollicem Abducens inscribitur, & pro primum Pollicis internodium Rectente Flexot Pollicis Primus ;&in Primo secundi Pollicis internodii Flexore Flexoris nomen omittitur; haec, inquam, mitto,& si vis, etiam defendo. At praeter haec, pro Secundo, & Tertio secundum Pollicis internodium Flectentibus alter quidem Secundus Pollicis Flexor inscribitur, alter vero, cum unus modo eorum sit, Secundus,& Tertius Secundi Pollicis Flexordicitur. Ad haec cum in hoc subjecto digiti minimi Abductor sit d, visus in duos qua de re Co perus videri potest θ eorumque alter Μὶ ς'

in situ, alter extra situm ostendatur; primus inscribitur Duo mi 'is nimi is alter is Digiti Abductores extra situm, is ut si Lector has inscriptiones conjungat, utrumque extra situm esse, Perperam a

dat; ii disjungat, nihil intelligat. Quid, quod cum. in Intero eis

indicandis multo gravius peccetur; nam ut ceteros errores praete

eam; nulli Interosset annulari digito inservientes indicantur, sed comtra aliquis eorum qui ei digito assignari debebant, Minimum Digbrum Abducens inscribitur; quid, inquam, quod tu haec tam gravia.& evidentia errata in tua Explicatione non emendas; non emendas autem p imo vero etiam incredibiIem in modum auges, dum hosce ipses musculos Inter eos eosdem cum Lumbricalibus jam supra explicatis esse, doces; qui quantum inter se differant musculi, non est ut dicam. Haec omnia ut ego animadverto, ita se habere, co- F 'gnosces, si Cassierii Figuram ex qua haec descripta est, videlicet T bulam XXVI. ad Lib. . Spigelii, ejusque Figurae Explicationem in-1 pexeris. In Tab. XV. explicanda Supinatoris radii Brevis nullum alium proposueras usum, nisi quod manum in inferiora cogat. Nunc F3 Supinatoris radii Longi usum esse dicis ,, radium cogere cum manu ., ipsi adjuncta aliquantulum introrsum, ac etiam antrorsum .is Quinam ergo musculi nodi detorium, aut antrorsum, qua de re hic non est locus agendi, neque introrsum; nam id Gicium est Pronato-

47쪽

L AD RSAR. ANAT. II.

rum, quod tu de ipsis agens omisisti; sed extrorsum radium ereunt 3 nam nisi extrorsum radius cogatur, manus supina fieri non potest. Cum qualis a Co pero, & a me origo Pioae inventa sit, memini. 'miror cur tu, & Verheyenius, & plerique Anatomici ab infimis' etiam thoracis vertebris ita deducatis, ut perpetuum id credere videamini. Miror quoque, cur Psoas parvus, qui haud ita perraro inveniri solet, ab eodem Verheyenio ne memoretur quidem; a te vero, & plerisque alterum illius extremum unde potissimi ejus usus notitia pendet, ignorari esse in os te pubis implantatum, quemad- Myotom. modum Co perus docet, & ego pluries inspiciens deprehendi. c. 32. At Lividum, cujus tu usum omittis, ego minime soleo lividum invenire, imo eo lividiorem Tricipitem aliquando vidisse memini. ILlum musculum cur Verheyenius omiserit, nescio; nam si proximi Tricipitis partem credidit, hunc cum nonnullis Quadricipitem voca. re debebat. Marsupialis musculi, sive obturatoris Interni Uerhe-yenius omittit Marsupium: quod ideo non agnovit, neque ejus figuram, & potitum,& cum obturatoris tendine conjunctionem animadvertit, quia ex ipso, ut plures solent Anatomici, dis lecto Trige-I. t. tr. 6. minorum secundum, & tertium amomos estecit. Tu vero ejusdein

o. musculi usum, quamvis non omissum a Bro nio, omittis: ct printerea cum in Figura, superducta huic musculo pingantur primum ligamentum ab osse sacro ad ischium protensum , deinde nervus insignis cruris; ligamentum pro eodem nervo indicatur, te non corrigente. Verum, ut de Tabula etiam XIX. ejusque Explicationes s. pauca dicamus; quorsum hic illa ad Praxim Chirurgicam pertinens Chordae magnae per futuram curatio λ & in proximis sex Tabulis si

periores Figurae cur locatae, quae omnes alibi, ut ordo poscebat, Nonnullae etiam nutquam tanti enim erant faciendae collocari debebant λ Sed quando illius historiam curationis cui tamen similem,obs di ipso fatente Co pero, viderat Vestingius I reserendam sumpseras,

Epistia , certas quasdam circumstantias praetermittere, non debebas, ex. gr. de magno dolore questum esse aegrum , cum acus per superiorem

tendinis tecti partem traducerentur; quamvis in ipso dis lectionis I co vix Chirurgi digitum perciperet, α quando acus per inseriorem Partem tendinis adigebantur, non doleret: in pri in is autem GV p rum curationem istam, ut fatetur, non suisse instituturum, nili aliquando in tendine tibiae equinae insignia vasa sanguifera vidisset; ninc enim demum permotus est, ut speraret, tendines quoque disiectos conglutinari posse, modo partes vicinae illaesae, & disiecti tendinis extrema solerter ad se invicem sine ulla, vel saltem notabili vas rum sangitiserorum compressone adducta essent. Haec, inquam,cise

48쪽

ANIMADVERSIO XVIII. 43

eumstantia non erat omittenda, ut appareret omnibus minutae, ve lut ipsi vocant, atque adeo comparatae Anatomes ossiribus quantum hujus notitia aegris ianandis utilis sit. Non credit tamen Co perus idque etiam erat adjiciendum ) vasa tanguisera ad tendinis libri I. Ias proteula, in caeteris semper animantibus, ipsoque adeo homine fitruncis per medium Chordae magnae dispositis distribui . sed interne prope digitorum, ac tarsi musculos accedere. & recedere; quamo, rem monet Chirurgos, ne eandem curationem aggredientes, pinguedinem, & membranas prope hos musculos 1 tendine separent. ne commercium hujus cum vasis sanguiferis una tollant.

ANIMADVERSIO XVIII.

IN Tab. XXII. pro Livido Triceps mulculus ostenditur, & ab

eodem tinistro latere pro Seminervoso Semimembranosus, & vicissim. Non ignoro, primum Explicatorem hujus Figurae Casserta. 33'nae Meretium eadem censuisse; sed idem scio, in ista ipsa Figura s= i. explicanda ita illum dormitavisse, ut dexterum obturatorem Inter. num istic in suo litu apparere, dixerit, quo nihil est evidentius sal. sum, & quanquam Catarius ejusdem inusculi utrinque Plures qua- Demus is tuor tendines pingat quod in vestra ista Figura, quae & in aliis se Obrue peccat, non ita clare, & exacte descriptum est ille tamen quatuor tantum illius tendines in Explicatione memoraverit, quasi ver6 ' 'iu disIectionibus nunquam plures quatuor inveniremus; qua in re magis accuratum ipsum Co perum, aliosque praeterea Anatomi ssuisse, optarem. Sed his missis, quem nonnine Quadrigemini ollanditis, & describitis, musculum quis ex nomine unquam intelliget Nam cum Quadrigemini sint quatuor plerisque eorum qui hoc ninmine utuntur; quemnam de quatuor vultis λ Conjectuta igitur opus est ut intelligamus, velle vos Quadrigeminum qui plerisque eorum Quadrigeminus quartus dicitur, sive ut nunc usitatissime, musculus semoris Quadratus. Et conjectura quidem tanto magis opus est, quod ut in usu ejus musculi praetermittendo descitis, ita in ejus exortu Proponendo redundatis; deducitis enim is ab origine ossis is ilei is quae origo quid sit, aut certe quomodo hic musculus os Iu ilium attingat, ut hoc nomine passim nunc utimur, fateor, me cum Pero ignorare. Etsi vero idem CoWpetus in tua Mustulorum 'in Pharyngis destriptione, iitaque ipsius Pharyngis Figura in multis ' laudem promeretur; habet tamen quaedam quae probari minus de- bent. Nam primum quod ad progressum & finem Stylopharyng in . ,.. rum attinet, cum ea omittit quae a nobis sunt in X lv. Animadver-βαλ .F a sone

49쪽

ADVERSAMA ANAT. II.

sione memorata; tum addit, eosdem musculos in mediam & post,riorem pharyngis partem utrinque ita convenire, ut dexter cum sinistro jungatur. Paris autem Pterygopharyngaei non modo, ut alias indicavi, nomen diu ante Co peruin notum fuit, sed etiam origo,& quod tonsillas, proximamque lateralem ac posteriorem pharymgis partem complectatur. Num vero tonsillas immediate completh

tur , & num hi iidem musculi sint qui ab radice linguae & ossis hyoidis extremis proveniant, alii viderint; nos quae de iplis obse vavimus, in Epitiola de plerisque Uvulae,&Pharyngis Musculis jam

olim scriptimus. De vero autem oesophagaeo, & vaginali Gulae cum Q pra dixerim in illa eadem Animadversione; hic tantum addo: ejus musculiquem Co perus hic vocat oesophagaeum, non posse esse partem illam quam superior littera b inscripta de lignat, &quam tu haud recte expansam dicis, cum, ut Figura quae imo roplicatam exhibet, atque anglica vox a Co pero adhibita postulant. reddere debuisses elevatum. Nam illa pars, ut ex ipsa Figura patet, provenire non potest ex cartilaginis scuti formis lateribus ex

quibus ipse Oesophagaeum deducit; sed per fibras, quas ille aliquanto magis deorsum inclinatas pingere debebat, non autem transverissas, neque ab lateribus amputare, sed persequi, longis utrinque expansionibus ad os usque hyoide pertinet. Sed neque subjectarum Omnium usque ad oesophagum fibrarum totam longitudinem, MIaterales expansones, ut par erat, delineavit. Quod denique pertinet ad eam lineam mediam secundum totam sere longitudinem pharyngis ductarn inquam Pterygopharyngaeos, & Oesophagaeum docet convenire; ego quidem ut in pluribus pharyngibus eandem vidi, ita in pluribus frustra oculis, & cultro perquisivi; quinimo ali- qando sinistri Hyopharyngaei, & Thyropharyngaei fibras vidi superato lineae illius loco, per oppositum latus ascendendo porro pergere. Illud non negavero, in 1 uprema demum pharyngis parte non modo lineam, sed latius, ut recte pingit, firmum, albumque intemnitium me saepius vidisse. Quod quidem tendinem esse , censeo per

quem Hyopharyngaei, & Thyropharyngaei musculi, illuc suis ad

angulum acutum ut plurimum convenientibus fibris spectantes, vel cum bati cranii, vel, ut saepe vidi, cum primae vertebrae antica parte connectantur. Eo enim versus, tanquam ad immobilem terminum, contrahi eosdem musculos, puto, ut laryngis, quam inter deglutienduin attolli, videmus, ascensum una eademque opera aue

50쪽

ANIMADVERSIO XIX. 4sANIMADVERSIO XIX.

GAsteroen emius Internus in Tab. VI. a te memoratur quidem, sed non explicatur; nam unde, quaeso, ejus originem esse, 'Τdixisti λ Id eo minus praetermittere decebat, quod nonnulli, in qu Lbus verheyenius, in eadem origine deficiunt, a fibula tantum re- l. a. tr. 6. petentes, quam a tibia quoque deberent deducere. Etli autem non C. 3. ignoro, non modo Spigelium quem describis, aut alios qui po- D Uς ticis exscribendo quam secando, Anatomicorum nomen quaesivere, 'sed & pares Spigelio Prosectores sine ulla haesitatione tradere, man- 'taris tendinem sub planta pedis expandi, ut hic musculus Palmarivere respondeat, & jure Plantaris appelletur; ego tamen cum exercitatissimis Anatomicis Vesalio, Columbo, Lytero, aliisque simpliciter fatebor, me nunquam esse potuisse tam solertem, aut tam s licem, ut id viderim. Nempe in omnibus in quibus id quaesivi, cadaveribus quaesivi autem in pluribus teretem Plantaris tendinem vidi ad magnam Chordam ab interno Iatere non tantum, ut tu dimcis, adnexum, sed ita firmiter adnexum, ut demum per non brevem tractum non nisi Iacerando, separari posset. Quae res etsi satis esset ad intelligendum, quantulamcunque vim musculi Plantaris vel sub plantam producti & expansi, ultra insertionem Chordae magnae

Pervenire non posse; tamen addam , vel sic laceratum ejus tendinem cum Chorda magna omnino ossi calcis infixum, me vidisse ita ut nihil quidquam mmercii haberet cum ea tendinea expansione quae sub plantam pedis ab eodem produci creditur. Quae cum ita Myotom. sint, minus miror, quod nonnulli Anatomici, & in his Co Perus, e. 14. Plantaris musculi corpus, & totum litum oblongum tendinem aliquando non invenerint. Non tamen propterea negavero, in aliis

cadaveribus potuisse ab aliis ita rem observari, ut a te propolita est; imo puto, Casserium, ut hanc varietatem exprimeret, hac iri Figura Σ. Tabulae XXIII. aliter atque in prima proximae Tabulae XXV. istius oblongi tendinis imam partem delineasse. Illud tantum contendo , non debuisse vos ceu perpetuum id tradere quod tam saepe aliter se habere, certum est. Porro certum quoque

est, jure a Coπpero istum de quo dicis, Chirurgum fuisse no- 17tatum; atque utinam alios quosdam ex eadem natione hoc exemplum comprimeret qui cum inventorum exterarum nationum ini-

'ui sint existimatores, eorum tamen subinde nonnulla, sive quod scire dissimulent, sive, ut malim credere, quod ignorent, jam ab aliis proposita esse ; ut nova, & propria magnifice edunt. Nam

SEARCH

MENU NAVIGATION