Joannis Baptistae Morgagni ... Adversaria anatomica omnia quorum tria posteriora nunc primum prodeunt novis pluribus aereis tabulis, & universali accuratissimo indice ornata. Opus nunc vere absolutum, inventis, & innumeris observationibus, ac monitis

발행: 1717년

분량: 111페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

71쪽

cc ADVERSAM A ANAT. II.

ponuntur, centrum accedunt, eo magis ipsarum crassities extenu

tur. Et quidem si nihil aliud Sapientissimus animantium Conditor spectasset, nisi ut his cartilaginibus eas cavitates augeret; huic rei proposita illarum structura suifecisset. Cum autem illud praeterea addiderit, ut tam inferiore quam exteriore superficie sint prorsus Iiberae atque solutae, & non hac tantum, sed illa etiam laeves,& mu-cilagine inunctae, ac lubricae; necesse est, aliam quoque utilitatem ab ipsis praestari, voluerit. Quod si hae cartilagines cum membra-Dacco tantummodo ligamento quo genu articulus obvolvitur, exteriore ambitu connexae essent; non vero etiam, ut ego observavi,

multo firmius colligarentur cum cartilagine summam tibiae partem obducente, cujus nimirum foveae, seu sinui in subjecto quoque os letum anterius tum posterius insculpto, suis quaeque cornibus linplantantur; multo facilius eam illarum utilitatem agnoscerem quae ab Io. D. M.t. Alphonso Borello proposita est . Hic enim ut has cartilagines, quas

Animat. semiiunarem ranam appellat, rosse ,, totas excurrere, -& transse ri ante, & retro, is non dubitabat, sic factas credidit, ut earum motu, aXis, ut vocat, revolutionis prorsum, retrorsumve transse

rctur. Utcunque est; harum cartilaginum, itemque illius quam in-ειν , ter m illam inferiorem & os temporum s militer interjectam, esse, Animad. di Ximus, is omnium optime usus assequetur qui cum in cadaveribus 23. diligenter observaverit, tum eximiam illam qua pollebat Borellus, rerum mathematicarum peritiam adhibeat, ejus quoque rei non oblitus quod cum omnium nostri corporis Partium nullae magis quam cartilagines sint e lassicae quod cum aliunde constat, tum maxime ex globo ex cartilagine detornato constare, dicitur facile hae interjectae cartilagines, dum undequaque a compressione se restituunt, certos quosdam, & praesertim alternos, sive tibiae in ambulando, 1, ve inprimis maxillae quae perpaucis & minus validis musculis deo sum agitur, in mandendo motus juvent. Denique in Tabulae qua Pedis extremi Ossa monstras, XL. Explicationibus omittam, non satis perspicuum esse quod de quinque Metatarii ossibus dicitur: is AI ri Pollice, cui robustius subjectum est, reliqua ad usque digitumri minorem successive minuuntur; is nam neque longitudine minui, cum proximum quinque omnium Iongissimum sit, neque crassitie, cum subjectum digito minimo, non sit omnium tenuissimum, qui nimo trium sit proximorum crassismum, vel tuae ipsae Figurae testantur. Sed ut hoc omittam; quo pacto omitti illa possunt: pro Osse Cubiformi Minimum os Cunei forme; pro aliquo autem ex Cunei sorinibus Cubiforme, inscripto a te, qui in Bidloano archetypo omissus fuerat, numero 7. monstrari; aut de ossiculis sesamoideis ne verbum

72쪽

ANIMADVERSIO XXXII. 67

bum quidem hic fieri, quasi vero nulla, vel prorsus exigua pedibus essent data, cum duo inprimis maxima ei articulo supposita suerint qui inter pollicem & os metatarii intercedit, &; quod praetermittendum non est; Figura tua secunda ea ipsa vel obiter inspicientibus exhibeat. verum non est mirum . qui centum viginti ejul- modi ossicula manibus tribuerint, eis nulla quae pedibus allignarent, supersuisse.

ANIMADVERSIO XXXII.

ET ii Kerchringius , ut erat ditissimus, ex ingenti Foetuum nume. mm-ro magnis undique sumptibus conquisito, quae singulis mensibus sint eorum magnitudines, & mutationes, ostendere conatus sit; vincere tamen difficultatera non potuit quae ei rei certa atque perse- manda , cta ratione absolvendae multae se objiciunt. Nam praeter ea quae SMamerdam ius animadvertit, non modo de tempore conceptionis

haud raro incerto, sed etiam de varia in variis hominibus corporis magnitudine, illud mihi videtur addendum, plerosque ejusinodi Foe. tus ante justum tempus ejectos, aequo minores, vel majores facile esse ob eas ipsas causas ob quas ejiciuntur, pravam videlicet naturam, vel inopiam, vel redundantiam nutrimenti, & quae sunt eius.cemodi; ut propterea in iis perquisitionibus illos potissimum Fortus

spectandos censeam qui a matre optime valente ob exteriorem quandam causam repente sint ejecti. Quae cum ita sint, mirum non est, eundem S amerdamium tum magnitudinem Foetuum quos Κe chringius pinxit, reprehendisse, tum nominatim addidisse, se foetum menstruum servare qui Kerchringit scelum trium hebdomadarum

non superet, hoc est qui dimidio fere minor sit eo quem Bidlous

pro foetu unius circiter mensis delineat. Neque item mirum est, risu 'Bidloum cum scelus & trium ,&quatuor mensium multo Κerchrim XL l. . cgianis majores exhibeat, stetum contra novem mensium longe quam Xtal. rckringius, minorem proposuisse. Caeterum amplus ille hiatus quem Fontanelium vocant, eo pertinere quidem videtur, ut facilius possit in partu dc caput contrahi, & infans prodire. Cur tamen e 'ejusmodi hiatus inter ossa potius sincipitis & frontis, quam sincipitis

& occipitis relinquatur, ea mihi videtur esse causa quod majore Per, culo cerebellum quam cerebrum comprimeretur. Num verosomnium sit, ossa pubis in partu Iaxari, in Tertiis Adversariis videbimus. De Dentibus autem, quod quidem ad rietum attinet, non Video, cur nihil doceat Kerckringius; Erant enim quae olim Falloppius, aliique tradiderunt, examinanda: quae omnia non ita varia esse, credo, II I et cum

73쪽

ADVERSAR. A NAT. II.

c. 4. Analom s.f. c. Io.

l. I. tr. s. c. II.

na t. c. a.

232 cuni Falloppium & Malpighiurn videam in numero molarium Poetus

consentire. Atque illa erant saltem tradenda, quo tempore, cum praemature, & quo cum tardissime, apparere dentes intra alveolos incipiant; num dentium primordia nunquam sint, ut caeterorum ostium, cartilaginea, qua ex re Coiterus, dentes non ossa, sed po. culiaria quaedam duriora, candidiora, & Qlidiora corpora esse, colligebat, & denique unde & quomodo ea primordia incipiant, &progrediantur, num ex radice quadam, ut Diemerbroeckius conia

tendit, & primis dentibus, & qui post horum delapsum ex iisdein alveolis erumpunt, communi, an potius & illi, & hi dentes cor pora sint penitus sejuncta. Poterat ergo Κerckringius in hac tra. ctatione majorem diligentiam praestare, neque hic solum, sed & ali bi, ut puta cum de Sinibus Pituitariis, & praesertim majoribus nihil dicit. Nam hoc ipsum quod vel in Foetu persectissimo nondum

appareant, propter corum usuum perquisitionem minime erat pro termittendum; nec praetermittebant sane Veteres, qui & quo tempore in pueris observari inciperent, adnotabant. Vel cum paulo amte, foramina per quae maxillae in serioris vasa, nervique ingredium tur, & egrediuntur is in Foetu etiam noni mentis ita dubie appar, is re, dicit, ut qui nesciret, ea in adultis esse, ne locum quidem emis rum reperiret . ,, Nam certe in Pluribus Sceletis, quorum nonnulla etiam asservo, ipsius quadrimestribus non multo majoribus, ea ipsa seramina sunt manifesta . Sed multo magis Κerchringit diligentiam desdero ubi postquam os Ilium, dixit, antrorsum porrectum magnam acetabuli partem constituere, addit: si ac deinde descendensis maximi foraminis margini attenditur; ri huc enim ne pertingat, subjecta in ipse acetabulo ossium pubis, & ischii extrema vetant. Illud recte confirmat, tria haec ossa ad constituendum acetabulum simul concurrere: quod Verheyenium miror, non modo nunquam observasse, sed neque apud alios quam apud Cl. Hi synium legisse. Nam praeter Kercvringium plures antea Anatomici idem tradiderant, & multo diligentius Falloppius, Vestingius autem peculiari quoque iconismo exhibuerat; ut non recentiorum dumtaxat, sed &veterum Prosectorum libri non multum a Verheyenio versati esse videantur. Postremo quae de alia aliarum costarum curvatura, &politu observavit Kerchringius, cum iis nostra Foetuum Sceleta valde consentiunt. De numero autem costarum quod is confirmatis raro duodecimum excedere, rarius insta subsistere; is nos quoque semel undecim costas numerasse meminimus; quae tamen ab latere sinistro erat quinta, ea erat caeterarum latissima, & per geminam cartilaginem cum sterno committebatur.

74쪽

ANIMADVERSIO XXXIII. cyANIMADUERSIO XXXIII.

NErvi definitioni, seu potius descriptioni a Verheyenio sumptae

dum involucra addis, intermedium quo nervi, eorumque h. praesertim initia, manifestissimE obvolvuntur, omittis; quod quidem nervorum involucrum minime est a Ridleyo praetermissum. Porro Analom. in iis quae ex Listero adducis, erudito alioquin, & docto viro, si Cerebr. notare nolebas: quae de alio in medulla spinali atque in cerebro corticalis substantiae loco videtur ipse ex Collins auctoritate produ- , --cere, ea plures ante hunc Auctores habuisse, & nominatim Malpi ghium; at illud certe praetermittere non debebas quod profert quasi ab eodem Malpighio universe demonstratum: H nervos opticos Iri tantum ex membranis complicatis constare; ,, Nam Malpighius in- F2erete. tra an stactuosas piae matris complicationes albam cerebri substantiam de Cer tum in eorum descriptione memorat, tum in Figura ipsa ostendit: bro .& quamvis eas complicationes, non in uno tantum animali, ut Eustaclitus, sed in pluribus piscium speciebus observaverit, candide t meri fatetur, easdem in aliis animalibus contra atque speraverat. non vidisse, ut quibus nervi optici quasi virgularum fasciculi ex me. dullaribus fibris quas suae ambiunt membranae, compositi obtigere. Cum vero in iis quae aut ex eodem Listero, aut ex aliis porro adducis, plura notari posse, intelligam ; tum ex his quae postremo loco ex Prosessiore Cl. adscribis, non modo quaedam sunt de quibus amplius quaerendum censeo, verum etiam nonnulla sunt, quae, ut hic quidem afferuntur, non video qua ratione 6 nisi sorte

precaria P explicari satis possint. DisertE enim affirmatur: is tametsi Tori totum cerebrum interius lapidesceret, dummodo per ipsius invo-- lucra membra nota sanguis IiberE flueret, posse spiritus anim, is Ira per proprios ductus a sanguine secerni,& exinde mediantibus

is contiguis nervis ad lingulas partes amandari. - Generico autem

is cerebri nomine non solum cerebrum proprie dictum, sed etiam ,, cerebellum, & medulla spinalis intelligitur. M Neque haec per ea quae praemittuntur, faciliora fiunt: ,, Spirituum secretionem non fi ,, ri per peculiares glandulas a vasis 1 anguiseris distincta, , sed perri ductus seerelotios qui ab ipsis vasis sanguiferis immediate orium

is tur. Nam etsi hoc admitteretur, non tamen intelligeretur, quin

modo cerebro lapidefacto, intra hoc adhuc ii ductus paterent ut ad initia nervorum intr1 ipsum alte recondita spiritus deducerent, sic ii non intelligitur, quomodo a is singulis durae piaeque meningis sal guiseris vasisti spiritus secernantur, quod pariter affirmatur. Elasi enim

75쪽

vide

O ADVERSAR. A NAT. II.

si enim vel ad ipsam cerebri basim, ut dum hanc elevamus, anLmadvertimus, vasa quaedam sanguifera ab una ad alteram me ni gem transmittantur, plura tamen indura, ceu ipsi propria, subsistunt; a quibus si spiritus secernerentur, non nisi per vias precario per piam admissas ad cerebrum, aut ipsos nervos permeare possent.

Illud quoque asseritur: si cani viventi notabilis nervus filo ligetur, ejusmodi ligaturam ex se quidpiam aliud praestare non posse quam

contenti in nervo liquiae fluxum praepedire, non autem intimas ligati nervi fibrillas di1rumpere, quoniam soluto filo, sensus motusque ligatura sublati protinus restituuntur. Quae si, ita praesertim univer se atque absolute, vera essent; verum esse non posset alterum quod tamen ego vidi, experimentum, pluries a Cl. Valsalva institutum. videlicet iis notabilibus nervorum truncis qui ad latera arteriae ac perae per collum descendunt, filo arcte constrictis, & illico solutis. canem intra aliquot dies mori eodem modo ac si illi nervi ampu.tati essent. Tandem cum dicitur; is si medulla oblongata primam is inter, & secundam colli vertebram scalpello secetur, quo nervi ,, omnes cerebri, cerebelli, & medullae spinalis contiguitate totius is emporii confluunt, in instanti animal perire; is caetera quidem intelligo; sed quomodo eo nervi omnes confluant, non video. Ne que haec tamen Cl. illi Scriptori objicio, qui suo in libro qua rati ne ea accipi velit, sortasse declaraverit; illud dumtaxat contendo , ea omnia a te aut non sic proponi, aut explicari, aut demum n tari debuisse.

ANIMADVERSIO XXXIV.

INter ea quae ad spirituum animalium existentiam in dubium in candam a te supra propolita sunt, non postremum sane locum

merentur duae Co*peri animadversiones, ut quae ex ipse nervorum structura diligentius considerata trahuntur. Nunc igitur videamus,

quid vicissim adversus easdem respondeas. Erat prima: liberum per nervos decursum spiritibus esse non posse, cum eorum tubuli non secundum longitudinem sint pervii, sed cellulis, globulos repraesentantibus, interstincti. Respondes, te non videre, quomodo aliter quam per conjecturam haec proponere potuerit Co perus, cum ii tabuli sub oculos vel exquisitissimis microscopiis instructos non cadant. Ego vero non video, quomodo tua ista respontio ullium habeat locum, quando Vir ille quem tu merito oculatissimum vocas, ea ipsa, ut a se visa, ac perspecta diserte proposuit. Vide igitur,aanon opportunius aliquanto suisset respondere, eam quidem celi Iarum

76쪽

A N IMA D VE RUS IO XXXIV. i

larum speciem se se Viro cujus fides non est in dubium revocanda, obtulisse; sed fortassis nihil aliud fuisse nisi areolas quae inter fibri Llas ad retis modum decussatas intercipiantur; in iis autem fibrillis, aut in earum, si omnino sint admittendae, cellularum parietibus, aut potius inter hosce ipsos parietes, veros nervorum tubulos esse concipiendos. Altera animadverso erat: spirituum motum nimis cohiberi, & tardari oportere ob variam nervorum diametrum, cum

hi in suo exortu perquam angusti, in progressu hic illic, & praesertim ad plexus gangli tormes, multum dilatentur. Ad hanc tu animadversionem non modo nihil respondes, sed neque in toto hoc tuo Theatro rationem Lectori exhibes qua ad ipsam possit respon. dere. De nerveorum enim Plexuum , & praelertim eorum qui a

Co pero commemorantur, Gangli formium natura neque in hacc quis crederet λὰ de Nervis tractatione, neque alibi vel unum verbum habuisti. Si enim tradidisses, Plexus ibi occurrere solere quo

plures nervorum rami quorum multos discedere tantum, vulgo imaginantur conveniunt; inde facile Lectores intellexissent, ad plexus gangli formes, & aliis similibus in locis non tubulorum diametros, sed numerum, aut intervallum augeri. Si docuisses, in memoratis plexibus nonnulla saepe quae in nervis ipsis non observantur. spectari, & nominatim colorem ad rubrum inclinantem interdum usque adeo ut supremus Intercostalis nervi plexus cum subjecto nervi trunco spectatus, ita mihi nuper se obtulerit, ut primo aspectu musculi Disastrici superiorem ventrem cum tendine continuato mentiri poste videretur; Si haec, inquam, atque alia ejuscemodi do cuisses; non dissicile conjecissent Lectores, diversae a nervis substa tiae, quae ibi eorum tubulis interjiciatur, vel advolvatur, eorundem plexuum dilatationem ex parte deberi. Ex quibus non modo ad Co peri animadversonem respondere; verum etiam alia pro sua quisque sententia conjicere potuissent. Nil enim ex eo colore majorem vasorum sanguiferorum numerum in plexibus gangli formibus arguendo, in iis fortasse aliquam spirituum fieri secretionem, exiit, massent, phaenomenis, & experimentis quibusdam explicandis non inutilem. Alii carneum non modo colorem, sed & contextum ibi csse, suspicantes, hinc novas vires ad promovendum nervet succi motum deduxissent, cujus gratia gangli formes plexus ita nervis interjectos credidissent, ut promovendo lymphae motui conglobatas glandulas vasis lymphaticis interjici, credunt. Sed haec alii vid rint; non enim ideo attulimus quod satis firma censeamus; sed ut appareat, sine horum plexuum descriptione, a te praetermissa, e rundem usus ne investigari quidem posse. ANI-

77쪽

, ADVERSARIA A NAT. II.

ANIMADVERSIO XXXV.

173 ' Tovissime Listero latisfacis eorum observationes objicienti in Db IV -- I quibus,, deficiente cerebro & motus, & sensatio aliquatenus I iubsistunt. H Quo in loco Fortus non imestris sine cerebro editi observationem commemoras a te habitam, & ad V. G. nostrique' ' amicissimum Vallisnerium cum tuo de illa judicio missam. Equidem Exercit. Bidloo assentiri nunquam potui, qui hujus generis a Clerico , α

Analom. Kerchringio habitas observationes is pudendas fabulas is nuncupa- Ch xM g, vir; quasi vero illi rem accurate non perspexissent, hoc eit cerebrum Eiere. '' quini mira cranium non erat, alibi, ex. gr. ut ipse in simili scelu, o. invenerat , inter os occipitis, dc primam secundamque vertebram latere posse, ignoravissent. Siquidem ut aliquando id contigat; in omnibus tamen ejusmodi stetibus non contingere, cum ex aliorum accuratis observationibus, tum ex ea quoque scio quam Λ. I7IE. cum eodem Vallisnerio habui in infante quam ipse ad me miserat, justo tempore edita, optimo habitu totius corporis, cunctisque visceribus recte constitutis, nisi quod cerebri oc cerebelli nullo in loco quidpiam ostendit. Itaque & tuam observationem admitto.& de ea judicium sive viri ejusdem Cl. massam carneam a te observatam cerebrum suisse, conjicientis, sive tui ipsius, a medulla spinali eo in foetu omnes spiritus repetentis, eo laudabilius esse, fateor , quod& ille conjecturae suae rationes plures adduxit, & tu in eo ste tu medullam spinalem bifidam, ac multo quam in aliis foetibus ampliorem vide vidisti: quam etiam a Tysone in non valde abiimili infante is multo

latiorem solito is inventam esse, non ignoro. Λttamen si ad aliasi, r.es. ejusnodi laetuum observationes te convertas; istiusmodi certe expli-II. Thei cationibus minime poteris spirituum existentiam tueri. Namque ut tri ai . mittam in ea quam ego secui, infante neque massam illam carneam,

neque bifidam medullam suisse, hanc autem aequo ampliorem n Histoire bis certe visam non esse; quid de stetu a Cl. Utrio obtervato dic st ἡ mus, in quo non cerebri dumtaxat, sed ne spinalis quidem medulsethhe. Iae Vestigium ultu in deprehendit Quinimo in ea ipsa quam cum A. iroi. Vallisnerio observavi , infante unde nam septimi, Octavi, noni, redecimi nervorum paris initia spiritus hausisse, conliciemus Z Haec enim non, ut Litrius, invenimus exsucca, live is admodum & si ,, ea, di dura; is sed contra mollia, & omnino qualia, cerebro perite, & recens sublato, in cranii basi ostendi solent; ultra durae matris, basim cranii investientis, superficiem prominebant.

78쪽

ANIMADVERSIO XXXVI. 7

ANIMADVERSIO XXXVI.

NUnc tecum ad distributionem, & extremum filamentorum

nerveorum progressim pergamus, quem is per Tabulas se- Fis quentes abunde, ais, explicari, totum , ut in Capitum Indiceis loqueris, Systema nervosum demonstrantes. Frustra tamen hic

Lector quatuor priorum Cerebri Parium, itemque septimi progressum perquiret. Quorum quidem nervorum Tabulas si ante eorum descriptionem neque recte, neque perspicue poni, intellexisti; cur Medullae Spinalis, ejusque vasorum Tabulas ante illius descriptionem posuisti λ Sed ad nngulas Tabulas pergamus. In XLIV. miror, te, quod in proximis facis, non admonuisse, Figurarum omnium magnitudinem multo esse archetypo & naturae, & Cl. Vieussenii mi.

norem. Illud magis miror, in ea diminutione proportionem non eL se servatam. Cum enim istorum omnium vasorum longitudo tertia, ut minimum, parte si imminuta; quorundam crassitudo non m do imminuta non est, sed adaucta: quod nominatim in trunco Arteriae Spinalis Anti Fig. 7. manifestum est. Caeterum quod at- φ ..tinet ad Iateralium plerorumque ramorum in hac, eic similibus Figin visam. ris delineationem; fatebor candide quod in dissectionibus observare

consuevi: non ita aequaliter, & exactE sve loco, sive sua cum trumco inosculatione dextros sinistrosque sibi mutuo respondere. In Tabula etiam XLV. idem proportionum contemptus apparet. Nam vel in ipsa Figura r. tribus quintis partibus diminuta longitudine, crassities tamen plerorumque nervorum fere eadem servatur. Rusdem diligentiae est, quod in Figura h. fibrillae per N & o indiem tae, ab altero latere omittantur, & quod contra , litterae V V , Vieussenii Scalptore omissae, alienissimo loco addantur. Ibi enim positae nihil nisi extremam partem secundi Medullae Involucri designant, ponendae iis in locis in quibus in Figura 3. litterae B B a vieussonio ipse positae sunt, si eam is Medullae spinalis partem quae caudam 1 -gequinam constituit is debebant ostendere. Sed graviores lapsus in

Figura A. deprehenduntur, quae eandem caudam equinam diductam

Proponit. Qui ut intelligi latis possint; quid sit ea Cauda, aliquan-- :rto clarius quam in descriptionibus anatomicis legi soleat, dicendum . est. Neque enim, quod multi credere se, ostendunt, ipsum Medullae spinalis corpus, ex medullari, dc corticali substantia compositum, ultra secundam lumborum vertebram multum producitur, ut inspi- ''cientibus eandem Medullam secundo Involucro adhuc inclusam, veluti in Figura I, videtur. Sed eo dissecto, diductoque involucro,

R ipsis Diuiti eo by Corale

79쪽

Ipsis oculis, manibusque est obvium, quidquid insta eum Iocum teres Medullae corpus mentiebatur, nihil aliud esse , nisi insignem quendam fasce in nervorum, quos pia mater ita singulos seorsum in volvit . ut, nulla vi sectionis, aut distractionis adhibita, possint alii ab aliis statim diduci. In toto ergo hoc tractu non modico Spinalis Medullae non eli ejus corpus in quo spiritus possint secerni; sed.hi tantum nervi sunt qui a Medullae extremae lateribus superius exorti, recta, lenissime hic illic curvati, descendunt, ut se se constituendis

inferioribus nervorum Paribus ex Ordine impendant. Hi ergo omnes nervi, seu mavis h. Oblonga principia nervorum ad latera pta, sertim, deorsumque diducta & explicata cum extrema illa ex qua oriuntur, Medullae parte equinam caudam aemulantur, unde id nomen obtinuere. Nunc cum Vieussenius in sua Tabula XXI. totam hanc caudam naturali mas nitudine proposuisset, ac recte quidem adscriptas litteras explicasset; tu inde tuam Figuram . descri plisti. qua eadem nervorum principia is magnitudine minime diminuta is 77 ais, exhiberi; & tamen eorum alia tertia, alia dimidia sere parte breviora quam Vieessenius, depingis; illa in autem Medullae extremam partem, ut proportio requirebat, nihil minuis, ut si ex tua Figura res sit concipienda, necesse iit, ut illius spatii quod inter extremum Medullae corpus, & imum vertebrarum specum intercedit, magna pars inanis concipiatur. Accedit, te per litteras b. b. c. c. quae vicesimi, & vicesimi primi Paris principia designant, exisI78 tremam. sive is infimam illam, dicere, Medullae partem is designari ita ut quid tibi velis in ista Explicatione, Lectores assequi non pos----ἰs sint. Antequam ad proximam Tabulam transeamus, super hujus εμ si ris, Figura χ. & s. unum adjiciam. In 1. errorem Iudico Scalptorum, Q quod nervi Accessorii E E non multo tenujores pingantur, quo inis Nereoxj. lariores sunt; id enim Vieussenius in descriptione non praetermittit;

l. a. c. 4. ego sane inferiorem eorum partem adeo tenuem observare contu

vi, ut propterea circa eum quo cum Medulla junguntur, locum i- . t J. neque Verheyenii silentium, neque aliorum dissensum mirer . In ' s. in qua tu serculum q duplo quam archetypus, crassiorem prinponis; nonnulla esse, non dissimulo, & nominatim nervi Interc italis exortum b, quae num ita semper se habeant, ego, aliique dubitamus.

80쪽

ANIMADVERsIO XXXVII. sANIMADVERSIO XXXVII.

CAsterum & in ea ipsa s. Figura,& in proxima Tabula XLVI.& in reliquis incredibilem G. Vieussenii laborem & solertiam eo magis commendo quo ningis experiendo didici quid sit in ea parte

Ana tomes diligenter versari. Hinc est, ut minus facila ferendum eredam, siquis Tabulas tanta cura appararas aut pervertat, aut ne gligat. Itaque tuarum omnino partium erat, Mangete, prospicere, ne tui Scalptores non modo in iis vitiarent quae supra notata sunt. sed etiam, idque multo magis, ne inverterent, quod magno &Tironum detrimento, & Prosessorum incommodo in Bibliothecae tuae Λnatomicae altera editione secerunt, in cujus Tabulis XC. XCI.

XCIII.& XCIV. id omne inversum est quod in superiore Figura s. in Tabula XLVIII ,& in hac ipsa XLVI. recta gaudeo ratione exhiberi. Has vero Tabulas neglexisse s si quidem vidit γ Uerheyenius

videtur, cum ea quae in Tabula hac XLVI. monstrantur, ex vili, 'so descripserit; in cujus delineationem nonnulla ex brutorum an tome irrepsisse. suspicari debebat tum quia sic in aliis ipsius conti git, tum vero inprimis quia in ea ipsa quam Verheyenius descripsit, i. . y b.

atteris magnae figura non hominis, sed bruti cujusdam est. C R P g δ' tertim quo candore vietaenii Tabulas commendo, eodem monendos Tirones esse, judico, uti ipsas ita inspiciant, ut non ignorent. non Omnia quae in ipsis spectant. ad eundem semper modum se habere. Non modo enim in minutis ramis Natura haud magis in nervis quam in vasis certae cuidam legi se addicit, sed in truncis quoque ipsis,plexibusque majoribus non unam semper rationem ob servat. Sic ne a XLVI. Tabula recedam; cum nuper in collo de suprema thoracis parte Inter flesis nervi truncum persequerer, Primum multo tenujorem proximo octavi Paris trunco vidi, deinde Plexum quidem intra thoracem Ol servavi cui numerus 37 inscribitur; sed proximum luperiorem qui per V indicatur, non modo deesse, commri, Verum etiam qua ratione superior Intercostalis truncus eidem Plexui 37 continuaretur, videre satis non potui. Surculos quidem tenues cum eodem Plexu commissos vidi ,& in uno horum. transversim introrsum, non sursum pergente, plexum alterum gangli formem. & ipsum transversm, non ad perpendiculum, positum; sed

haec nihil ad Plexum o. & ad truncum Intercostalis pone subclaviana

arteriam inter duos Plexus adumbratum. Haec idcirco non praetermit

tenda esse, duxi, quoniam neque Willisium, neque Ridleyum in O, servationibus eadem quae Vieussenius, vidisse in , constat; & non

Κ 1 desunt

SEARCH

MENU NAVIGATION