Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

11쪽

vixisse constet, properant nihilominus, tam est delirans ista febris, ad id promiscue omnes, a quo longe plurimos, si iaperent, absterrere debuissent vestigia. Et tu igitur, qui has edis Exercitationes, dicat quis, aliam ab ea, quam experitur pars maxima scripturientium, tibi promittere audes sortem y Fatuus equidem sim & stupidus nimium, si ulla talis meam mentem subierit unquam cogitatio. In hoc studii genere quid laudis consequi me posse si vel maxime persuasisset milii philautia, haud tamen ita excaecasset . quin intellexissem facilis, non id intendenti seligendum fuisse scriptionis argumentum , quod ipso sui intuitu plerisque, qui subtiliores hodie audire volunt, improbandum fore. non potui non jam dudum praesentiscere. Tanta nimirum existit hisce diebus nominis Cartesiani existimatio, ut famae prodigus videri queat, neque prudenter satis suis rebus consulere, quisquis non satius habet mutam secum excolere Philosophiam, quam mutire quicquam V iri Nobilis

meditationibus non consonum: prorsus ut Avorum aetate nemo salutatus erat Philosophus, cujus non omnis ad Aristotelis modulum composita erat sapientia. Sic, personis mutatis, e

dem saepe numcro agitur fabula. Et profecto, si quantum habet compendiosae viae ad comparandam sibi eruditionis haud vulgaris gloriam . tantum id haberet integri animi ac generosae mentis . ad serviendum scenae in hoc orbe Cartesiano cum caeteris me componerem, qui non adeo forsan sum sonan lenti ingenii, ut non facile mihi foret inter primos ad Gallicantum surgere. At vero antiquior mihi semper habita suit candoris conscientia, quae haud sinit virum bonum , publicum praecipue Doctorem, illa ceu vera profiteri, quorum certitudinem non ossicaciter animo persuasit immotum rectae rationis

dictamen; cui uni sacramentum dixit quiscunque Philosephus est vere liber. Quod itaque de se alibi Cartesus. de me ipBhic dicam: is Cum ille homo Aristotelem is innuit; Ipsum

, ego

12쪽

AD LECTOREM.

o) tam felix extiterit . ut, quaecunque olim sive cogitansis sive incogitans scriptitavit, hodie a plerisque pro oraculiso habeantur, nihil magis optarem, quam ut a veritate non , . recedendo ejus vestigia in omnibus sequi possem. Certe a Viri decretis nuspiam abscedere intendi, nisi sic ad veritatem propius accedere mihi viderer. Ea per omnia usus sum philosephandi ii nate, ut quae ab aliis vere dicta, non quia ab aliis dicta, sed quia vera, ratione confirmare; quae ab aliis falso dicta, non quia ab aliis dicta, sed quia falsa, ratione infirmarc, laboraverim. Exulant mihi humana Nomina; qui solis Dei Oraculis hanc habeo reverentiam, ut mea iis submittam philosophemata. Istud Philosephi, hoc Christiani esse arbitror: quantoque digniorem hic prae illo sustinet personam . tanto religiosus illi cavendum censeo , ne quid suis ideis unquam vel minimum detrahat Fidei simplicitati, quae unica hujus existit gloria. Si quid hac parte erro. lubens erro. qui sic philosophari laudi mihi duco. Ridebunt mea haec, sat scio. primi omnium illi quorum spinosa meditamenta Sacram lucem refugiunt , quia ei inimica. Sed & isti sciant, tantum a me ab- este, ut talium vel sperem favorem vel metuam censuram. Ut si meorum quicquam illis placiturum scirem. id vel ideo suspectum haberem quam maxime ;- quippe qui abominor toto pectore impietatem , quae in medio orbe Christiano palam profiteri non veretur Philosophiam gentilem plane atque omnis religionis expertem. Interim neque ignoro , munia toto coelo diversa osse demonstrare, atque dictare; quorum illud Philosophiae . hoc Theologiae est proprium. Inde quoties Fidei capita illustrandis Rationis conclunonibus adduxi, ea adduxi cautela. ut sui utrique disciplinae salvi maneant limites. Peperit olim infelix alterius hujus cum altera confuso chimaeram illam monstrificam Philosophiae dicam. an Theologiae , Scholasticae ; in qua cum Aristotele divisum habebat

13쪽

AD LECTOREM

imperium Divina Pagina. Explodunt cam jure merito qui sa- .pientiae lublimioris & non-vulgaris stud a prae sese hodie ferunt. Interim Scholasticae illi novam ipsi substituunt composituram Theologiae. conditae ubique ideam in Cartesianarum condimento : ipse licet Cartesio improbante , neque uno loco.

confusaneam doctrinam. Ita per hos Philosopho licet in Christi scholam irrumpere impune, ejusque tunicae late qui splendeat pannum assuere docente vero Philosopho, ne hiscere quidem Christo fas est. Sed jam dudum immemor mei videri potero, qui apologiam quasi parare incipio operi, quo nullius me venari velle applausum , ab initio monui. Quo ergo tandem instituto id prelo commiserim, roganti dicam, non peneS me su iss e non committere. Cum primum, Academicae Juvem tutis exercendae gratia , has pxercitationes mente concepi. nihil sane minus cogitavi, quam eas omnium oculis aliquandos ore subjiciendas. Quae Auditorum votis suos .lcbcbant natales oscio iunctas putabam intra Academiae nostrae parietes , undeque omnem de eis cogitationem plane seposueram. Neque etiam hodie consilium mutassem , nisi quoidam, qui in impetranda a me earundem editione frustra secrant . id agitare intellexissem non semel. ut in unum collectae alibi me inscio typis excuderentur. . Quando itaque vidi prelo me amplius arcere non posse chartas, quae in plurium Versantcs manibus ex mea exiverant potestate, lambere nonnihil ipse volui meos scelus, potius quam ut in conspectum prodirent toti rubentes, quales olim diversissimis occupationibus, quas bene multas postulat quotidiani muneris ratio , distracta mens variis temporibus pepererat. Sic mecum inibam consilia: at quorum mox poenituit vehementer. Frustra enim rite recensendis cogitationibus, tumultuaria operia in chartam quot dam conjectis, me accinxi, qui tantum pacis cum aliis nego

uis habere non potui, ut saepe subito eas resumere vix permib

14쪽

serit in tanta otii penuria sestinans prelum. Hinc emendare minime licuit disparilem nonnihil conceptuum , diffusorum modo, modo contractorum magis seriem; multo minus dissimilem sibi hic illic orationis atque verborum texturam. Succinctae magis sunt Cogitationes de Deo; quarum dedi duntaxat quoddam quasi compendium : cui apua pium Lectorem nihil detrahent quidam mei, plerique aliorum versiculi, quibus , pro eo quo ex divina contemplatione assectus crat modo, indulsi nonnunquam animus. Laxiores fere sunt subnexae Distertationes, quarum totum argumentum quandoquidem est controversiosum . in tractandis rebus litigiosis veniam sa-cile merebitur forma styli disputatrix. Non te pluribus morabor, Lector, si id unum me aeque ac te suerim serio obtestatus, ut ea semper animi pietate ac reverentia ad meditandas , quas nobis Deus manifestas secit, Divinas persectiones

accedamus, ne unquam cν τοῖς φλογiσμοῖς hisce nostris evanescamus. inveniendi aliquando inexcusabiles; quales inveniemur sine dubio , nisi quod cognovimus glorificaverimus

15쪽

In Opus elegans

Philosophiae in Academia Patria Doctoris& Professoris Ordinarii.

Umine naturae naturam Numinis optas

Nosse via facili plen/ seu que y Revolae. tuae tibi concedit F RISIUS Meletemata;multum. Euodjuvat. invenies. Nam quaevis linea spirat Ingenium AItiae Viri Gueseemque subactam: Seu monstret verum . damηosave falsa refutet Dogmata, quae Veteres docuere. Notaque Sophistae

Fortiter inculcant ac ore manuque tuentur.

Saepius adspicies reliouas s vertere Chartas petis ) ingenuae Libertati sue decorae Signa Probat reprobatque nihil, quod Nomina tantum si timet. Hoc servum deceat pecus f Unica flectunt Hunc Ratio . Dicina Fides. His subdere Fasces Pudicii Sapientis erit, quem cana loquetur Posteritas, quem Fama velat super U Etheris Orbes. Ita lust Collegae Philosopho, Philosophus Collega IOHANNES LUYTS.

16쪽

In Messem Philosophicam

Clari Philosophi,

Lba dies, rumpunt quando granaria messem. Et grata tellus insitum cum faenore Reddit multjugo . conclamant Euge i coloni . Redit labori praemium dignum Deo. Non secus incoctum generoso pectus honesto Divina concipit, serunt quae iaculum Iudiciumque Virum limatum, faece rejecta Vagae, superbae, turbidae scientiae. Assiduis volvit curis . altumque revolvit, Remotiora sensibus dictamina; Donec parturiens in dias luminis auras Laudanda promat pluribus Certamina. Applaudunt Dini. Studiosaque densa corona Plaudit, beatam se videns scelu n D. Ominoi hoc Elum nec sim tibi vanus Aruspex Elucubratae & eruditae paginae. Nec satis: in reliquum diffundet se labor orbem. Spe vanilla vel circuitionibus Non avidum fallet Lectorem . sed melioris Veri replebit corda succo, singuine: Doctior ut redeat, maturior Orbis Epoptes,

Dei, Sui, Soli, Poli Consultior.

Amico meteri L. M. Accinuit

17쪽

Respondentitam vicibus lancti fuerunt

EXERCITAT. M DEO

Tobias Coom , Ziriet aa elandus. S. M. C. M. Jacobus a Liender , Ulinjectiniu. Ph. D. & V. D. M. Jacobus Oyee, Goesa-Zelan . V. D. M. Iacobus Fruytier , Medoburgo elandus. V. D. M. Simon Croonenburg, Sardamo-Batavus. V. D. M. Cornelius Snouk , Medio Co-Zelandiu. V. D. M. Abrahamus Ratet , Gesa-Zetras . V. D. M. M. Petrus Latarager, ni, a-mem situ. Ph. D. & V. D. M. Iohannes Haesther , Rhenom se m. V. D. M. Henricus Wagardus , mroonho νώ-Brabant. V. D. M. . Jacobus Ravens, J. F. Irior mis-Batavus. V. D. M. Henricus a Sypesteyn , Ultrajectinus. V. D. M. Petrus vander Burgh , Vesrba-Clivensis. V. D. M. Theodorus a Breen , Ripa-Bata . Petrus Heyblom , Amsielodamo-Batavus. Fredericus Bootshaah , Harii a risius. Andreas Cameron , Stat Briton M.

18쪽

mina Respondentium. Nicobus vande Velde , vltrajectiniu. S. M. C. Conradus van Galen, Here..ier a-Gebus. Pie defunctus.

Jacobus van Strym , Gesa-Zelandus. S. M. C. Remmo Hovius , Sawerdano- landus. V. D. M. Petrus a Wallcndat, Asiaenbbω-I est risius. Rudolphus van Nellest yn, Ultrajectinus. Rotandus ab Aken ,. trajectinus. Georgius Flaminius, Scoto-Britannus. Johannes Guillelmus Dul erus , Meda-Bridot. Petrus Bruynvisci, , Ziria a elandus. S. M. C. Cornelius Veriuchi, Agara in Agger Zelandus. Hermannus Cocq , Ultrajectinus.. Samuel Best , Schremera-Batavus. S. M. C. Nicolaus winchel , Narda-BMavus.

EXERCITAT. MISCELLAM

Albertus Buytendijck, Dotarac Batavus. V. D. M Gosuinus Houiman , Eda-GArus. V. D. M. Johannes Best , Ultrajectinus. V. D. M.

Villielmus Munter , Arenac Gebus. V. D. M. Simon Croonenburg, Sardia--Batavus. V. D. M. Tobias Coom , Ziri a Maia u. S. M. C. Iacobus Oyce, Gesa-Zelandus. V. D. M. Iacobus Fruytier , and oburgo-Zelandus. V. D. M. Isaacus Ravensbergius , Hariem Batavus. V. D. M. Iohannes Vcchovius, Grecomio-Batavus. V. D. M. . Cornelius Demetrius , Ra senio-Mabant. V. D. M.

19쪽

M na Ressondentium. Petrus WestWoude, Hornaa Est ri . V. D. M. M. Lollius Lollides, Frisius. Ph. D. & V. D. M. Pid denatus.

M. Petrus Riadanus, Eis usa est risitis. Ph. D. & V. D. M. Antonius Arte utius, Memela-Gebin. V. D. M. Cornelius ab H cop , Ultraject M. V. D. M. Wilhelmus Munter , Arenac Gelrus. V. D. M. Nanningius Bercyhout, mrHδ est risinia. V. D. M. M. Johannes Luyis , Ho ad est ri . Ph. D.&P. P.

Antonius Yser , Alcmaria Batavus. V. D. M. Casparus ab Heymen Sh , Uis sectinus. V. D. M. Petrus Bortaenius , Hremsted--Γ. avus. M. D. Antonius Arteboutius, Boemela-Gebus. V. D. M. Hermianus van Zurch , Ultraj Anm. V. D. M. Conradus van Calen , meriareu Gebus. Pid defunctus. Henricus de Laci, Memel Gelrus. I. U. D. M. Gerardus Schalchenius, Hor φυ risius.Ph. D.&. V. D. M.

20쪽

EXERCITATIO PRIMA

PRAE LIMINARIS,

TH EOLOGIA

NATURALI.

I. Theologiae Naturalis sudium prae aliis homine dignum. I l. olenti humanae in statu unionis diis Eimum. III. Periculi quoque plenum; ideoque tractau- dum reverenter. IV. Naturalis de Deo notitia maxime fractica est. V. Minim/ tamen ad aeternam beatitatem sufficiens. VI. Non confundenda cum Fidei revelatione. VII. Interim hujus illi habenda ratio. VIII. Naturalis Theologia Revelatae utilissima.' X. O certitudo summa, si ritὰ tradatur.

Ti rebus omnibus , ita imprimis ratione gau- I. dentibus , is quo seruntur ad 'consequendam THMethesibi maximam quam possunt sui persectionem , N mr in congenitus est impetus. Partem ejus haud mi---nimam absolvit in homine qua is omnis msura ἡ 'Ure de aerat cupiditas. Hanc itaque nisi pro Gm n. viribus satiare laboret, quanto nac parte existit negligentior , tanto magis indignis modis insta suam sortem semetipsum abjic Α re

SEARCH

MENU NAVIGATION