Gerardi de Vries ... Exercitationes rationales de Deo, divinisque perfectionibus. Accedunt ejusdem dissertationes de infinito; nullibilitate sprirituum; homine automatico; contradictoriis deo possibilibus; sensuum in philosophando usu; cogitatione ip

발행: 1685년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 철학

31쪽

petitum a gumenιum ad examen revocatur.

prius. Si namque Deum existere multo evidentius sit , quam ullas res sensibiles , mirum profecto est , adeo hanc subtilit rem vel nescivisse, vel neglexisse, Apostolum gentium, quam

do tanta cum emphasi urget & inculcat, invisibiba Dei , ine nam videlicet potentiam ct m. Divinitatem , mente perpensa pervideri jam inde a mundo condito ex iis quae fecit. An vero quisc instituit etiam habendus est putasse , Deum existere mult. identius esse , quam ullas res sensibiles ' Ita qui putat, eum simul putare necemim cst , Spiritum S. in hisce similibusque

ratiociniis usum suisse termino medio , qui multo minus erat

evidens quam ipsa conclusio demonstranda. Quod uti palam arguit desectum judicii, & modum argumentandi absurdissimum , ita quam istiusmodi cogitata bene conveniant cum debita Scripturarum reverentia, viderint isti qui ncminem ante Agamemnona sortem vixisse sibi persuadere audenti Imprimis vero non possunt non displicere conatus ejusmodi, quibus argumentorum ab omni aevo receptorum vim cludere conantur , si quinam hic nobis pro auro substituantur carbones, diligentius attendamus. Expendi volunt ante omnia Ideam quandam entis summe persecti, quam sibi innatam .unt; tum etiam causam quaerunt, non a qua olim sint producti tanquam homines mente constantes & corpore, sed a qua tempore praesenti tanquam merae mentes conserventur. Ita opinantur se

longe felicius, absque ulla aut rerum sensibilium existentia, aut causarum subordinatione , demonstrationes pro existentia summi Numinis instruere posse. Operae pretium erit, ob rei momentum , atque agitatas hodiὸ de ea controversas, ista e cutere ; sed paucis , ne ab instituto nimium digrediamur. Sic serὸ ex idea inserunt: Quaecunque attributa in clara alicujus rei idea continentur , ea ex vero ipsi illi rei a parte sui tribui possunt. Pergunt: At vero in entis sumnad persecti clara idea inter caeteras persectiones continetur necessaria existentia. Ex quibus concludunt : Potest ergo haec illi ex vero tribui; co sequenter , Deus quoque reipsa existit necessario. Praetereo

quae de innatis rerum Idcis hic supponuntur; it , de Dei idea in nobis clara & distincta; quae saltem Attico concessa non sunt. Sed de illis alibi , Nunc id in quo cardo rei vertitur quanti

32쪽

momenti sit in re praesenti, examinasse tribus verbis susscito Quaecunque, fiant, in clara idea alicuius rei continentur, ea

ex vero rei illi S parte sui possunt tribui. Claudicat vero ista ropositio ; quippe quae tunc dcmum vera est , quando conat idem , quam de re quapiam habemus , ipsi rei extramcntem existenti per omnia esse similem. Neque ad istam consormitatem evincendam quicquam juvat quae ideae illi ab his auctoribus tribuitur claritas; quamdiu enim certi non sunt, &Deum existere , & cum minime fallacem esse , ne quidem secundum propriam methodum iis constare potest, omnia quae clud percipiuntur esse vera. Itaque totum quod hic inferri' poterat tantum hoc est: In cujus idea involvitur necessaria exustentia , etiam , si quae res isti idere similis existat extra mentem , de ea ex vero necessaria existentia potest assimari. Quods subsumas i est in idea mi involvitur necessaria cxistentia; manifestum est nihil aliud legitima sequela inferri posse, quam

hoc: Ergo , si quae res ideae Dei similis existat extra mentem, de ea ex vero necessaria existentia potest assimari. Videst Non jam categorice doces , Deum existere , quod negat Atheus; sscd tantum concludis hypothetice, Deum, si existat ideae similis , existere neces rio. Verum hoc totum utraque manu lubens dabit Atheus , nec quicquam ideo a sua opinione recedere necesse ha bit, quatenus conditio, nondum demonstrata, nihil ponit in osse , ut vulgo dicunt. En argumentum apodicticum;

quod ne leviter quidem adversarium seriti Verum demonstratiomun fertilior est ista Dei Idca, quam VII.

ut hac una omnis ejus latitudo sit exhausta. Audiamus alium, Miterum quo ex illa inserunt, modum i Quaelibet, uni, ex nostris ideis Mea tem requirit causam , in qua ves sormaliter Ves eminenter contineantur persectiones , quae in idea repraesentantur. Habemus autem ideam Dei, tanquam intis infinite pzrsecti. Ergo aliqua predis .cjus causa erit, in se vel formaliter vel cminenter persectioncs illas continens, quae in idea tali repraesentantur. In nullo vero

finito infinitae persectiones existunt. Ergo datur aliquod in rite perscctum, in quo omnes illae Persectiones contineantur, quodque sit illius ideae causa : pro cie existit Deus. Ad quae notandum verbo, vim nosram concipiendi non posse esse ipsa.

33쪽

- EXERCITATIO II. mente majorem ; quare, cum haec strita sit, etiam illa tali crit. UndE conficitur , non posse mentem nostram finitam clara aliqua idea sibi positive reprassentare persectiones infinitas, tanquam tales. Cognosci tamen, sateor, pro modulo insitith perscctum ; verum non aliter , quam persectiones finitas multiplicando , iisque omnes limites ac impersectiones detrahendo , ac dcnique judicando, id majus esse, quam quod a finitamente comprehcndi queat. Quae omnia cum a mente nostra satis commode fieri possint , ideae infiniti entis causam aliquam extra mintcna quaerere nil est necesse; nedum ut ea statuatur infinita. Haec nunc paucis: de quibus deindὸ suis locis plura. Quicquid sit, plane ac plene negabit Atheus, quemquam h bere insnitarum persectionum positive menti repraesentatarum tanquam talium claram ideam. Quod sufficiet illi, ad declia nandam omnem, si quae sit, hujus ratiotinii vim. Ut nec haec ex idea illatio efficax sit ad Atticum convincendum. VJ JI- mniquE , ut ostcndat Cartesus, se in . demonstranda exu stentia primi Entis causarum subordinatione nil indigere , ipse,

motis =rii. missa causa sui Ciliciente , conservantem duntaxat hic attendi excutituri vult. Unde hanc instituit argumentationem. Non possim existere, quin conscrver, quamdiu existo. At me ipsum conservandi vim non habeo; quapropter ab alio conservor. Is vero 1 quo conservor , necessario in se habet id omne quod in me est ; quumque in me existat infinitarum persectionum perce tio , utique cadcm quoquc erit in causa me conservante. V rum haec habere nequit perceptionem persectionum quas in se non continet et quapropter cum talem perceptionem omnin5 habeat, etiam ea in se continebit persectiones ipsas, quarum habet perceptionem, id est, infinitas: atque ita Deus erit. Verum , quia si quis regerat, illum qui te conservat, ipsum it rum ab alio conservari, non tamen infinith persecto : atque hunc alium iterum conservari ab alio, tertio, quarto, quinto,&c. neque adeo unquam perveniendum csse ad primam cat sim in ista conservantium successione. Ccred de conservantibus causis idem dici potest , quod de producentibus t cumque in harum serie primam aliquam necessario admittendam non esse, putes tu , cur magis alter credat, in conservantium ordi-

34쪽

DA DEI ExisTENTIA. isne dari aliquod primum Tenue cst , quod admiscetur de infinitarum persectionum perceptione, quae in nulla causa nox conservante esse queat, nisi in ea quae illas persectiones actu possideat; jam enim ex ante dictis intelligitur , hanc qual cunque infinitarum persectionum perceptionem, prout in mente nostra existit , esse posse ab ipsa mente finita , atque ita etiam potuisse existere in causa nos conservante; sive haec illam ideam ipsa consecerit, sive a sui causa conservante iterum acceperit. Ut nullum re vera etiam hujus argumenti robur sit ad Atheum feliciter refellendum. Itaque, ut absolvam, quand quidem liquet, & nullas justas rationes adferre Recentiores quia bus doceatur, reccdendum esse ab antiqua Divinae existentiae demonstratione ex causarum subordinatione necessario finita, 3ceos loco illius alia haud adducere , quibus Atheismus solide quot debellari, merito methodus talis cuilibet, univcrsum rei pondus rith expendenti , erit suspecta; eique praeseretur longi si inia via hactenus tuto trita, quam qui sequitur non cta creat , uti frequenter solent, qui, calcati tramitis fastidio , per avia & derupta novos sibi ad sapientiam aditus parare laborant : quorum profecto conatus dubii magis sunt eventus, quam ut illi tantarum rerum momenta committat vir prudens. Sic paucis, quantum fieri potuit , instruximus, ac simul vindicavimus, palmarium pro demonstranda & facile , & evidenter, & firmiter , primi Entis existentia argumentum. Inquam , pro ea firmiter demonstranda , sic ut pertinaci Athe rum impietati os obturetur. Caeterum enim piae menti, &quae rationi cedere paratior est quam sunt isti nominum pomtenta , nec aliae desunt viae ac modi, quibus de prima hac voritate reddatur certior certo. Ipsa se solam in se ipsa si satis diligenter attendat, inveniet, quaecunque non plane praefracta esta cupit , quo convincatur essicaci isti M. Aliquam se sui agnoscere debere originem , docent eam abunde suae impers ctiones & multiplex sussi lentiae desinus. At qualem illam Non certe formari potuit a causa corporea ex corporeis clementis : talia respuit prorsus nobilissimae subflantiae longissima a re omni materiali distantia. At simul indivisibilis rerum rationalium natura , cx substantia rei cujuspiam spiritualis decisam essedc pro

Ex originemeniis hu-

Deum esse , probatur.

35쪽

' ris Ex ERCITATIO II. - Α & progenitam , evidenter negat. Itaque quid superest aliud, quam ut ipse spiritus noster ex se , per saltum quasi & imm diate , nos ducat ad illum agnoscendum spirituum Patrem, qui

potentiae suae vi ex nihilo existere jusserit rem tantis ornatam naturae dotibus, quantis nulla alia coni platioui nostrae obvia i Id vero stupendum Creationis opus, transitumque rei pulche rimae ex nihilo ad istum persectionis statum quem possidet, nemo rite cogitaverit, qui non dico simul intellexerit , nullam virtutis finitar causam tanto negotio sussicere : atque adeo animae rationalis originem altius deducendam esse, a causi quadam

spirituali infinitis modis & gradibus spiritu quovis finito potentiore, atque ide3 persectiore ; qualis id ipsum Numen est, cujus cxistentiam adstruebamus. Quamvis autem haec pei se satis solida sit cogitatio, atque aequo animo satisfacere abunde apta, quando tamen cum homine res est , qui agitur studio contradicendi , quique nihil metuit quasvis veritates in dubium voc re in falsissimae suae hypotheseos gratiam , non eam habet co victionis vim, ut illa contra Atheum primo utendum videatur. Is quippe haud pauca excipiet, & circa animae nostrae naturam immaterialem ' & circa opus creationis incomprehensibile, quae non miniis illi negabuntur , quam ipsa Dei existentia. Dum itaque per ista nos latius diffundere cogemur , a proposita demonstratione nimium abducemur ; nobisique ipsis assumptorum postulatorum satis ardua erit contra negantem probatio, qua diu & mentis nostrae naturam, & originem ejusdem, non rectius ex ipsa Dei cognitione habemus perspectam. Quapropter etiamnum inhaerendum arbitror nostrae demonstrationi, petitae a ca sarum subordinatione; cui & idcirco primas merito dedimus. X. Velum non disputando tantum elucescit haec veritas . Certe Gla admi- quisquis longa impietatis consuetudine non penitus animumr ii citu obfirmavit, si vel leviter injicere voluerit tantum opus, quan

γρ - tum se oculis ubique manifestat, sentiet, si quod res est fateri velit, admiratione se convictum de eo , quod rationibus sibi platio,iarm persuaderi non sinebat; esse videlicet Numen, quod modis imo in L imperierutabilibus secerit haec omnia pondere, mens ira, numero.

i sis Coelum suspiciat , fornicatum illud mundi rectium, latis- ' sine simul & aequalissime huic terrae puncto circumvolutarum ν

36쪽

DE DEi ExisTENTIA 17 miraque actionis acrimonia defluviis suis intima telluris adyta pen trans ' Quis scintillantes coelorum oculos Sydera , illustrillima

mundi luminaria, tot miraculis quot radiis plena , immenso campo indiga , propter tot suas ambitiones & varia , celeta nihilominus suisque definita periodis , itinera ' Quis Terrae sine pondere molem , & bases scipsis stabilitas , ac libratas quasi ad funiculi mensuram l Quis Elementa , disparia illa surgentis

mundi primordia , atque ultima omnis naturae sublunaris, post Variam metamorphosin , pugnam , ac cladem , diverticula 'Quis Mcteora, admiranda illa mundi spectacula , quae in orbe terrarum perpetuam dant tempestatum vicissitudinem l Quis speciosum mundi antiquarium , Gemmas , pretiosi naturae ci-melia , & sparsi quati per terrenum globum sydera ' Quis

nata ad innumera hominis commoda Metalla, collectum gremio terrae atque reconditum aerarium mundi opulentissimum. Quis terram , ceu tessellatum pavimentum , picturatam Plantis,

amaenissimo mundi viridario , tam innumera sobole , nullisque aeris injuriis interrupta serie, tot seculis propagato' Quis Bruta, prolificum mundi vivarium , tam diverso partu , pastu opere, nullis artiscum industriis imitando , varium ' Quis denique,

qui quasi universs hisce praeest, Hominem, illud pulchritudinis

passim sparsae compendium, usuarium mundi colonum & inc iam locupletissimum ' Quis sexcenta maxima minimarum etiam naturarum miracula ; quae quia videmus quotidid, attendimus mintis. Quis, inquam , qui ad ista , uti oportet, altius introspicienda animum adiicit, quique, quod sapientis est , non tam insolita quam magna potius mirari consuevit, non tanto obruatur de tantis rebus admirationis stupore , ut nuspiam exrutum inveniat. nisi in sapientissimo Numine , provido hujus Universi structore simul & custode. Ut re veta nemo tanti operis elaborati stimum artificium , mirissimam structuram, venustissimum ornatum , sapientissimum ordinem , satis inre ligat, qui non intelligat pariter , hanc publicam naturae domum sanctili P consecratam esse in visibile invisibilis Majestatis monuinciatum , divina omni praesentia , undiquaque se o viam exhibente, sanctificatum in Templum basilicum; cui pro ara, humanus animus ; pro dedicandis muneribus, naturae

37쪽

Innata

tura

opes, pro perpetuo liturgo , ipse homo , qui non tantum in ipsius Templi specie extema haereat, sed ad interiora penetrando

immoriale Numen in tanta rerum utilitate Optimum , in tanta amplitudine Maximum , in tanto decore Pulcherrimum, in tanta varietate Ditissimum , in tanta carundem perpetuitate Constantissimum , investiget, miretur, agnoscat , colat , &adoret. Ut inter tot mira mirorum omnium miri Ismumst,

reperiri posse homines , qui eo usque infra sensum omnem de rationem se abjiciunt , ut augusti limum hoc Dei optimi Maximi opificium , nullo artificis captu pervestigabile , nescio cui

spontaneo corpusculorum concursui, & sortuitae particularum minimarum cohaerentiae , tribuere . ausint. Quam ridiculae suae stultitiae haereditatem magna ex parte Epicurus reliquisse videtur quibusdam nomae aetatis Philosophis , mundum vorticosum solo mechanico materiae motu formatum ita introducentibus, ut in tota ejus adornatione nulla sermo, saltem oppido rara , Creatoris mentio. At vero si siclus sit de crearistis agere, stopificem omittere, ut Socrates jam olim censuit, & merito, nul

la Atheisino porta latior aperiri potest, quam hac philosophandi

ratione; qua imprimis mens a meditatione opiscis sic abducitur, ut in contemplando opificio evanescat. Magis placet ista Regii Vatis altius animum elevans pia admiratio: P ova, Domine noster, quiam magn cum nomen tuum in universa terra I siuando aspicio coelos tuos , opus duitorum tuorum ; Lunam er stellas quas statuisti : uid mortalis, quia memor sis ejus; aut sibus hominis, quod visites eum ' Praefecto eum operibus manuum tuarum ; omniaposuisti sis pedibus ejus , cstc. I ova , Domine noster , quam magnificum

nomen tuum in universa terra lQuod si nihilominus quis ferreus nec demonstrationis ess-cacia victum , nec admirationis stupore motum se fateatur, t men etiam clausos Geco suxore oculos sic perstringit splendidissimum hoc veritatis jubar , ut sua coruscatione totam repleat animam, atque invitam quoque sentire faciat , quam inique laborat opprimem , Numinis notitiam : adeo quovis probationis genere efficaciora hac parte ad manum sunt rerum testim nia. Non enim dianoetica duntaxat habetur Primi Entis cognitio , ex contemplatione & macrocotai & microcosmi A

quisito

38쪽

quisita ; sed & unicuique Insita existit supremimi conscientia,& noetica certitudo : quae animis hominum tam penitus infixa haeret, inque iis tam altilinest radicata ut in congressu cum limmine sanae mcntis, cui hanc veritatem persuasim cupimus, non tam opus si multa ratiocinatione , quam sola potius obtestatione ; qua si id impetres , ut proprias mentis suae tabulas seri5 tantum inspicere dignetur , salva res est : adeo inveniet id , quod quidam cupiunt controvemum , natura sua esse persen tissimum. Quod , ne quis eiret, non sic accipi velim , quas vocum , quibus profertur hoc effatum , Deus existit, ac significationis caruncem , notitia nobis citra ullam institutionem ab ipsa natura ingenita sit neque etiam , quasi Entis persectissimi necessario existentis actualis idea quaepiam aut r praesentamen menti hominis jam inde a primo nativitatis m mento obversetur, & de facto percipiatur. Minime t Imidipsi signorum vocalium quibus res & conceptus nobis expriis

muntur naturae adversatur ; quatenus vocabula ex solo instituto significant res , quibus denotandis sunt imposita . ut eorundem nulla possit esse naturalis notitia , verum ea omnis

necessario sit acquisita ; postquam videlicet adultiori constat de arbitrio & usu hominum , qui in eadem societate viventes, hac significatione, non alia, voces inter sese valere voluerunt. Hoc vero nimium adversatur statui isti, in quo anima embryonis existit, tum in ipso utero materno , tum etiam mox a nativita te , quippe qui minime actualis cogitationis , quapropter nec cognitionis istiusmodi aut repraesentaminis, existit capax: quod alibi, in Animadversoni nostris in Narrationem de controversiis in Academia Ular est ina motis , suse demonstravimus. Non etiam dixisse sussicit, innatam Dei notitiam esse facultatem quandam in nobis, qua demonstrationis pro existentia Dei veritatem , & conclusionis istius certitudinem , levi negotio percipere , facilemque ei assensum praebere, apti nati sumus: quamvis enim hoc minimd sit negandum , non tamen , ut dixi , sufficit ; quoniam , quantumvis facilis, re vera tamen acquisita est talis notitia & discursva , non ingenita S per se nota. Quid ergo ' Id volumus, ut verbo dicam , hujus propositionis Deus existit, in ordine ad cognitionem nostram, eandem

39쪽

XII.

Eam dari, ex Legis

Naturalis consciniιia evincitur.

esse conditionem , quae est V. C. istius , Totum est majus sua

parte ; aut similium veritatum , quae principiorum per se notorum , ac propositionum immediatarum nomine vulgo nobis venire solent. Videlicet, nemo sanae mentis, cui facta est occasio intelligendi res vocibus Totius , Pretis , Majoris , significatas, ambigit amplius , utrum Totum sit sua parte majus , sed e v

stigio hoc ipsum per sese verissimum esse ita cereo percipit, ut

mox sponte, nulla exspectata demonstratione, ruat in assensum. Pari modo contendimus, animum cujusvis hominis mentis compotis , oblata hac propositione, ac rite intellecta praevia vcrb rum explicatione, Deus existit, adeo mr se in ejus asensum esse pronum, ut nullam, ad ejus certitudinem menti in nerandam, necesse habeat quaerere demonstrationem ; dum majorem in hac ipsa veritate rcperit convictionis vim , quam ab ullis argumentationibus queat exspectare: ut non minus facilis & inclinata

mens sit ad assentiendum huic effato sine ulla probatione, quam ad amplectendam cujusvis firmissimae demonstrationis conci

sonem.

Talem aliquam sive anticipationem de Deo hominia natura esse instam , firmissime demonstrat innata conscientia turpis & honesti. Nimirum , attendamus practica principia, qualia sunt, Unicuique suum tribuendum; Abus non est laedendus; ctc. concessa quibusvis , qui rationalitatem, id est, humanit tem ipsam non plane exuerunt. Has veritates per se notas exustere , carundemque sensum ab ipsa natura animis omnium esse insculptum , docet illarum maxima universalitas , & unanimis quarumvis gentium in haec placita consensus. Etenim in tanta ingeniorum varietate fieri nequaquam potest , ut omnes idem prorsus sentiant de iis rebus, quarum cognitionem ipsi nobis investigamus & aliunde acquirimus : earum imprimis quarum invita nostra observatio ardua adeo est & molesta. Adde , quae has veritates comitatur, vim obligatoriam, sua sponte essicacis. smd se exerentem in animis mortalium ; ita ut homines etiam

indomiti, nullumque quem metuant in terris agnoscentes, sic terum, quamvis occultissimorum, furiisagitati, in mortis quoque articulo ista patiantur animi tormina, quae clare monstrant,

harum veritatum transgressores hominum ita majus aliquid na ruisse.

40쪽

misse. Ex quibus conficitur ingenitam esse horum principiorum notitiam: nec simpliciter tantum ingenitam, sed & natura notas esse has veritates sub forma legis, munitae revera sanctione enali ; cui subjecta sit omnis creatura rationalis cum obligatione ad poenam, si sese ejus constituerit violatorem. Iam vero si sit a natura innata notitia Legis, utique etiam Legislatoris, 1 qua lex illa lata sit tanta cum obligandi potestate. Antecedentis membri veritas ex dictis manifesta est. De sequelae necessitato nulli potest esse dubium, quandoquidem Lex & Legi sator relata sunt, quorum natura est talis, ut cognitione existant simul, quatenus in notione unius per se includitur respectus ad aliud, atque adeo etiam ipsa notio illius alterius , ad quod hoc prius relationem dicit. Hunc autem I Uissatorem cujus instam n litiam arguit innatus Legis Naturalis sensus , esse Numen de quo nobis hic disquiritur, nullo negotio patescit. Etenim qui innotescit tanquam potestatem legislatoriam habens in conscientiam hominis, creaturae omnium nobilissimae, is simul cognoscitur tanquam supremus rerum Dominus, cui jus convenit sua natura αἰυ κρ ρικον & independens ; imprimis cum simulis menti occurrat tanquam occultae quoque impietatis testis καρ-

δωγνω ς & omniscitis, ejusdemque etiam post hanc vitam vindex justissimus & quavis creatura potentior: quae ipsa praedicatamitatem digito quas monstrant clarillime. Atque haec ipsa illa ratiocinatio est , qua sibi utitur tanta cum cmphas insuli bilis Gentium Doctor Paulus, urgens vehementer et, εργον ἔνρμου γυάἰν ω καρAoras απύν, Opus Legis scriptum in cordibus suis; quod & ostendant Gentes, quoquc impelluntur sic, ut φύ , NATURA, ea faciant qua legis sunm, cuique, pro bene

vel male factis, per excusatrices aut accusatrices cogitationes attest

tur conficientia.

Atque ita supremi Numinis Existentiam , simul & Naturaia XIII. lcm ejusdem Notitiam, veritatem omnium quae in universa Phia Dcmosl losophia occurrunt primam facile ac loneo praecipuam, suis ad- ' m

in ximus quantum fatis est argumentis : quibus docuimus Ma ιγὲς , cognosci Dcum, & argumentando, tum etiam admirando, tan- er utilitas quam Ens entium , y quo, ceu alterius cujusvis entitatis sonte proponitur.& scaturione , fuit & pendet quicquid ab eo diversum existit

SEARCH

MENU NAVIGATION