Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

HIERONYMI CARDA NI eorum usu, multa incommoda patiatur ; multu tamen minus malum

est, finem cum his consequi , quam sine illo, inertem & sordidam vitam ducere.At Philosophi,maxime StuI-ci, conati sunt quod Diis conveniebat, hominibus tribuere. Qua in parte dum admirabiles videri se putant;& fals1 , quod ipsi alio more vivant, quam doceant;& inanes, quod facta verbis non respondeant; & i ij, quod ea quae Deorum sunt , mortalibus adscribant, deprehenduntur. Propositum igitur est, bene beateque vivere secundum conditionem ic actionem , ut his quae habemus,

recte utamur; & eorum quae non habemus,& tamen haberi possunt,pa tem illam, si ea opus esse duxerimus, adipiscamur. Iam ergo sinis unus est , genere, specie; at valde dissexens : quippe regis, pauperis, juvenis , valde senis , sani & morbosi.

Multa vero circa haec contingunt dubia: veluti primum, an praestet pa-i rare, aut non parare in secundum, an

necessaria sit affectuum imminutio, postis

32쪽

PRvDENTIA CIVILI s. spostquam felicitas, etiamjuxta Epicurum, est reposita in indolentia. Hanc ergo libenter in indolentia non solum praesentium reposuerim, sed etiam praeteritorum, & futurorum. Vt feliciter vivere, sit, nullis indigere, nec memoria praeteritorum torqueri, & secure vivere. An ergo valde utilis sit quaedam durities animi, adversus calamitates Videtur autem necessarium id omnibus miseris, ut postquam non possint quod velint, velint quod possint. T ertium, an oblaesis, veluti senibus, felicitas contingere possit ρ Quartum Vero erit circa rerum di visionem: Qui tum circa ordinem. Est & unum Caput valde necessarium in hac tractatione, scire quid sit omittendum

aut cognoscendum. Multitudo enim confusionem parit ; paucitas impedit , ne omnia apprehendamus. Porro de huiusmodi partibus, scilicet de

animo confirmando , de parandis opibus, de miserorum conditione, alibi tractatum est: ut abunde sit, ACTIONES HO M I N v M hic do-

A 3 cuisse,

33쪽

s, HIERONYMI CARDANI

cuisse , v T AD CIVILEM PERTI NENT CONVERSATIONEM:

scilicet ut potentiam, gloriam, laudem, amicos, securitatemque comparemus ;& ut fruamur his, quae nobis fortuna dederit. Caeterum ut tu his quae diximus, recte versemur, adhibenda est ratio ex parte condi. tionis nostrae,& illorum cum quibus negotium cst , tum temporis, loci, quantitatis, modi, & reliquorum omnium, quorum mensura est decor & honestum. Etenim meta ne-eessariorum est , ad vitam honeste

ducendam. Haec autem omnia con

stituta sunt insolidis bonis; sapien

tia, incolumitate, filiis, aetate, opibus, honoribus, amicis, potentia,tecuritate, ut contra, inania, importuna ultio,alea, scorta,luxus,& talia; quae numerum certum non habent,

quum bona sint definita. Est autem exuberans felicitas, quum quis abunde bonis fruitur; oc imperfecta, quum quantum satis est; & pro conditione, velut senis, caeci, servi, pro- cula patria, inter barbaros degentis. Harum

34쪽

PRvDENTIA CIVILIS. THarum omnium una ratio est. Duarum.reliquarum s sunt enim omnes

quinque altera sub eisdem regulis

propemodum continetur, sed absurda & detestabilis est; velut aleatorum , lenonum, parasitorum ; detestabilior sicari orum: altera etiam ab his praeceptis est aliena, qualis Philosophorum. Rursus quum usus ipse omnium in duobus eonsistat, scilicet scientia & executione ; SCIENTIA omnis ad duo capita reducitur: EST, NON Es T. Vnde divinare insingulis non arduum esset, nifi obstaret multitudo quaesitorum ad finem necessariorum. Velut, an obsidenda urbs Θ Primum, an suscipiendae inimicitiae' &, si suscipiendae, an simul

bellum gerendum &, si bellum gerendum, an perincursiones, an toto cum exercitur&, si toto cum exercitu, an expectandus hostis, an regionem ingredi melius sit 3 atque mille hujusmodi. Peccatur ergo, vel quia non omnia assumimus ad divisionem, Vel non colligimus omnia post divisionem, aut in deliberando in

35쪽

s H1ERONYMI CARDANI aliquo erramus et & maxime circa tempus,locum,modum,atque menissuram. Contra ille optime egerit, qui rena ad pauca redegerit, simulq; cuncta collegerit,& circa singularecte deliberaverit. At vero alterum caput est ExECYTIo: quaejuxta conditionem eorum cum quibus agendum est, variatur. Principum neminpe, nobilium,sacerdotum,populi,senum, juvenum, legum, consuetudinum,& quod maximum est inimicorum, & eoru qui non persuadentur, aut opinione, aut feritate, aut Odio i ut nescias unde rationem invenire debeas,aut inchoare sermonem. omnino vero absurdum fuerit, credere artem esse conservandae sanita- tis, & depellendi morbi,& naviganis di, quae certum non habent exitum,& quasi sunt in Fortunae arbitrio , aut Naturae; Sc ubi consilio res agitur , faciendae vestis ad amussim cor- .pori con venientis ; non esse vero artem bene vivendi & civiliter, cum ipsa civitas tota ratione atque consilio gubernetur ι Eam itaque rationem

36쪽

PRvDENTIA CIVILI s. γnem& artem quum alterius auxilio melius exercere &adiuvare liceat ;eumque qui id possit appellare soleant, merito huic libro nomen P RoxENETAE imposuimus. Nam etsi hujusmodi hominem varijs nominibus vocari in usu sit, ut . in via itineris ducem, ubi nihil agat, sed solum doceat ; consultorem in magnis rebus; qui sine pretio nosjuvat, amicum; in turpibus cauils, lenonem 3 Proxenetam tamen dicimus, quod eum, qui id proprie agit,&pluribus in causis hoc officio fungitur. , sic vocemus. Quantum Vero prosit hoc studium, ex eo conjicere

licet, quod in omnibus negoths pari viri fortuna conditioneque, alijselicissimi&gloriosi evadui; alij obscurissimi, 1ordidi atque infelicissimi. Constat igitur, in horu cogitationibus atque vi agendi repositam fuisse

utramque sortem, & bonam & malam, seu utrumque statum, altum Mimumὶ aliorum, & mediocrem. Plu-ximum tamen potest in hujusmodi, natura, etiamsi ad artem compate-

37쪽

. HIERONYMI CARDANItur. Sed velut in Musica & Medicina plus potest absoluta ars cum mediocri natura; quam excellenS natu-Ia cum mediocri arte. Est enim natura potentiae similis , ars vero actui. Quapropter quantavis brevitas, studio& promtitudine adiuta, propter occasiones,utilior est ad actionesabsoluta tractatione. Qua tamen ut legas,& in ea exercearis, laudo. Porro, ut dixi, principium tractationis atque cognitionis est ordo. Ordo autem ex separati Q ne oritur. Separatio igitur principium est operationis, cognitionis atque scientiae morum uniunc usque. Qui quaerit confusionem, omnino malus est, aut stultus. Qui quaerit distinctionem, veritatis amator est. Non est autem prorsus probitatis signum, veritatis amor; nam latrones cupiunt scire, an capti

pecunias habeant sed simplicior veritatis amor. Recte invexit Anaxa-g'ras nescio an ad huc finem J men tem illam quae perpetuo segregat ac separat. Hoc ipso probos ab improbis dignoscere licet. Perverse oc-

38쪽

ciditur, quisquis multis de causis non una occiditur. Sed multae causae animum malum ostendere possunt: factum non debet ita distorqueri. Propterea sapiens hoc ipso signo perversitatem hominum deprehendet : item in disputationibus & in libris,cofusio argumentum semper est improbitatis, maxime ubi de utili tractatur; aut imperitiae, ubi indifferens est argumentum. Porro confusionis multi sunt modi: permutatio, obscuritas, insinuatio, exclamatio, iracundia, simulatio, praetextus Reipublicae periculi: non conveni

entium, non Verorum commemora

tio , loquacitas : impedire respondentem, deterrere defensoreS, adversus religionem inanis suspicio : plurimorum testium vel improborum vel non ad rem facientium exhibitio, instantiae judicij: sed nihil manifestius, quam cum ex pluribus calumnijs diversorum generum conantur unum essicere crimen exitiale. Confusio denique ad quinque capita redigitur, tractationem aut verba

39쪽

IL HIERONYMI CARBANIba majora re ipse i defensionis perturbationem, qualiscunque sit; corrupta testimonia, & simulationem

sulpirijs, gemitu, lugubri amictu,

occlamationibus. Memineris quoque conditionis nostrae, quae undi que angustis conclusa est spatijs. Si felicitatem requiris, cohaeret miseriae; si spatia vitae, mors, non solum senecta, infantiae jungitur; si statum, humiliores & infirmior caeteris animalibus, imo plantis. Propterea Velis quae possis ; & moderare cupiditatem, & adveIsa fer, Nullus morta- Iium senectutem sine magnis incommodis tulit.Valeat Cato Senior: nonne S is filium amisit juvenem, ut infantem superstitem solum reliquerit λ Ita esse, non esse, velle, nolle, invicemjunguntur. Quid assequi posse speras, aut qua ratione, quumnestis quid tractes 3 Etsi hil aliud e set incommodi, exiguo bono quam

magna mala permutas , imo accer-ssi Singula aetas tot experimenta adfert,ut non opus sit exemplo.Vt ergo

non confundaris, etiam absque dolo

40쪽

PRvDENTIA CIVILIS. IIconfusio irrrepit, ignorantia, celeritate , negotiorum multitudine:

ubi Ordo non nisi industria habetur. Omnia itaque non solum apud ministros, sed etiam apud te ipsum ad consuetudine sunt redigenda ; velut vestes, claves, su pellex, certis semper locis collocandae. Negotia horis

c hoc vulgatum est imo statis diebus perpetuo exequenda : Si quid

Omittatur ex consuetudine, literis mandandum, ne vel obliviscaris, vel impeditum detineas animum rquem perpetuo purum , ad majora& non expectata, maxime ob sycophantas, habere oportet: scire et-jam quid maxime devitare oporteat : ejusmodi est mors, non solum praesens, sed quaecunque vitam breviorem essiciunt. Qilid enim interest seu vitam praescindas cum parum jam superest, seu multo ante enisi quod in hoc latet te jactura ; qua quanto magis ignota est, eo pravius&inconsideratius peccare soles. Atque hoc in juvene: in sene autem descendentium 'ita de salus potior est

SEARCH

MENU NAVIGATION