Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

14 HrERONYMI CARDANr Dicemusque in eo ordine primum de necessitate, utilitateque ac ordiane hujus libri ue tum his, quibus non convenit hujusmodi lectio: de quae praeter haec plurimum possunt, velut Fortuna; & quae ad intelligentiam

praemittere oportet. In secunda autem de his, quibus parum utilis est lectio hujus libri. In tertia vero degeneralibus praceptis servandis , ut qui ex hoc opere fructum habere velint, praeponant. In quarta de sing Iorum tractatione generali. In quinta' de universalium tractatione. In sexta de singulorum speciali consideratione, atque executione: estque

pars ob id merito longissima. In sep tima de dubijs. In octava de his quae sunt supra institutum. Hicque ordo primus libri totius. Quod ad tractationem autem ipsam attinet , secundus ordo est ipsorum ordinum, ut priores sequentibus anteponantur. Tertius, ut generaliora specialibus; donec ad ultima pervenerim. QPrtus, ut quae dicenda sunt de singulis , dicantur. Quin-

52쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 2s

QSi tuus, ut & In his quae de singulis dicuntur, ratio ordinis ejusdem habeatur. SeXtus, ut omnia hς c&quod ad speciem attinet, & quoad ea quae de illis dicuntur, ad illud exemplum referantur, & limitatione & conditionibus adjectis, in quibus differunt. Septimus ordo est, ut quartum& septimum ordinem eXimamus, quoniam in species non deducuntur.

Sed de quarto sussicit scire, quod alia quaeruntur possidendi causa, alia usus solum. De septimo, quod etiam

diximus , transmutationes esse de tribus,re, verbis, & actionibus: Scquod aliae sunt simplices, aliae compositae. Rursus in hoc eodem ordine

est, quod generalia primorum trium ordinum duplicem habent tractationem 3 & propriam, ut diducuntur in sua membra, describunturque in suis locis ; & generalem, ut in qua-Cunque alia tractatione subintelligi solent. Est tertia pars etiam hujus ordinis , quod quae solum habent usiam, suam habent tractationem, ubi da executione alitur 3 aliorum B usus

53쪽

16 HIERONYMI CARDAN1 usus cum ipsa re paranda explicatur.

o etiam fit, ut membra haec diversimode deducantur in Capita, non solum Ob magnitudinem ipsorum, sed capitum quae sub his contiis

nentur, multitudinem. ex quo orta

est compositio Tabulae, ut tractationem ordinatam facilius construeremus;& in illa, tamquam in speculo, reluceret tota operis series ; &,

si quid opus esset invenire, facilius

quaerenti Occurreret. Tanta fuit diligentioris ordinis necessitas in hoc opere, quoniam natura ipsa nullus erat ordo, a quo solentjuvari qui de Naturalibus aut Mathematicis scribunt. Q mobrem & hic omnibus generaliter utilis erit. Sed praeter ordinem quaedam adhcere,& ante necessarium fuit e quamquam &inpri, mo ordine ex his septem, de horum uno dixerimus: scilicet non utilem esse hunc librum omnibus ; quinam sint illi. hoc enim extra ordinem est. Deinde quod quaedam videantur sub multis ordinibus etiam reposita : ut domus apparatus, sub

54쪽

tertio, & quarto, & sexto ordine ;ita & amici & substantia: quod Scverum cst. Attamen, ut dixi, hujul- modi sub tertio ordine collocabuntur, quod res illa quaeratur, non usus tantum. Et ut domus apparatus, hereditate nobis relidi us, triplicem habet usum; & ut eo alia paremus, ad tertiumque ordinem pertinet ; & ut paretur, si non habeatur, sicque ad sexsum ; & ut in ordinem redigatur, & ut fruamur: quoniam haec omnia disjungi non poterant, & usus cum re conjungebatur, necessa rium esse censui, ut ea pars ibi tractaretur, ubi primum de illius nee essitate agendum esset. Simili ratione etiam, parare domum,& ad tertium,& ad sextum, & septimum no- aum ordinem referri poterant. σόd nos, ut diximus, quaecunque promedijs essent necessaria, ad tertium retulimus ordinem; quae vero nobiliora, ad sextum & octavum: Usum autem & executionem quod ea esset pars fiobilissima) ad ultimum ;ne in unum plura, quam par esset,

55쪽

18 HIERONYMI CARDANI congeremus. Iam vero in re adeo dissicili, exemplo utamur. Calumnia & casus& ab inimicis &aemulis spargitur,& apudPrincipem,aut Populum, vel Socios: quaeritur merito ob id, ad quem referri debeat Ad rem causamve, aut apud quem Videntur res pauciora habere capita , dc facilius distingui . velut Calumnia ab inimicis, aemulis; casus ad Principem, Populum, Socios: At inimicorum tractatio plura habet capita, quam res atque hominum ordines. E diverso, accidentia substantijs distinguuntur; non substantiae accidentibus. Calorem dividimus, tagne, sole, motu et quoniam quod dividitur, rectius dividitur accidens per substantiam; & quod u-raticvis,per causas suas .Hoeest, quod di cultatem facit. Melius igitur est,ut,quod propriumest tamquam dividentes, ad quod majoris

est energiae transferamus. Ita singulis tractatio sua reddetur, 3c tra stationes aequabiintur. Nam ubi plura erut capita, ibi eritbnevior tractatim

56쪽

PRUDENTIA Ct VILIS.

velut de Calumnia generaliter suo loco agemus: post vero de Calum nia ab inimicis, ubi de Inimicis tractabitur ue id tantum superaddeptes quod ad Inimicos attinet: demum ubi de Principibus agitur, & de Calumnia apud illos & ab Inimicis conflata specialiter agetur. Recurrere in hujusmodi semper ad generales rerum tractationes convenit 3 ut in illis ad speciales similes. C A P v τ I II. . Opus hoc propter quorsactum. ἰGo fallendi artem, & non sancte

a via obtinendi, non ea ratione de

fendam, quod Rhetores eam doceant f quamquam & perniciosiorem, ut quae injuste saepe agere doceat: verum cum Aristotele dicam potius:

. sinere loqui ὶ Quanto turpius, indoctam plebem improbam , sapientibus ac. bonis illudere 'Equidem sallere bonos haud decet: xecordantis 3 bus

57쪽

3o HI3RONYMICARDANIbus nobis, quam odiola sit etiam sine metu scelerum memoria;& quam brevis vita nostra, & haec elementaris regio, Caeli comparatione, pa-va : cujus quod incolunt homines nullam habet pIoisus quantitatem , sed instar luperficiei est ; cujus etiam privatae conditionis est, qui partem notatu dignam possidet ue sed vel tantillum. Casus quoque mortalium , & instabilem Fortunam , & factorum oblivionem animadvertere de cet ; ut quam minimi momenti sint haec omnia nostra ; quae tamen, quae circa nos sunt velut spectatores beatam ipsi agentes vitam) videant ἱ ut& pudere & vereri malefacta debeamus. Verum , quia multi improbi sunt, & licet αλωπεκιζἐν-ετεριον '

, s vulpinari cum alia vulpe J Vt apud Virgilium : Olli , sensit enim simulata mente lo

cutam I

. Sic contra est ingressa VentM: Suu ta- . - lia demens

Non expectandum est, ut fallaris,

58쪽

'PRvDENTIA CIVILIS.

aut laedat is; sed hujusmodi viros prς- enire oportet 3 quos fallere non tam utile est, quam est gloriosum :at si eo dum expectes, ut par solum pari referas, saepius succumbas. C A P v T IV. Dubitationes quadam: is an Divinario utilis 'E RIT O igitur dubitatum est, an liceat male agere ὶ Consulto nequaquam. Sed tamen natura male agimus: inquit enim David: mia iusim nemo in conssectu tuo essepotest; si a nobis exiges rationem actionum

nostrarum. Adeo prona est morta- lium natura ad malum, oppugnan tibus nos sensibus, tum mundi illecebris , necessitatibus , incommodis , atque occasionibus. Vitanda

praesertim odiosa Deo cin- gratitudo , saevitia in innoxios ac miseros, rapinaque in pauperes, impietas , & ambitio nimia. Quod si in

alijs errare oporteat, erremus minu S

59쪽

3L HIERONYMI CARDA NIquam possumus. Ad Deum legesque attendere debemus, & minimo periculo nostro rem, peragere I atque ita, ne frustremur; ut sit etiam in malo quaedam recti species; & in vitio, virtutis imago. similiter & avi potius, quam dolo, abstinendum ; veluti a dolo potius, quam persuasione. Est enim persuasio, dolus amicus. Vis enim eripit ab invito ; sed injuriam addit. Dolus dissicilius evitatur, sed ultioni locum relinquit. Et generaliter, quum ad eosdem referuntur, vis deterior est dolo. Dolus tamen ersa amicos, vis in inimicos deterior habetur. Numquid autem veniat dolus quandoque excu*ndus, quum in utilitatem utriusque cedit, aut unius voluptatem, alterius utilitatem, velut in comoedijs, dubit tione dignum est. Et certe si finis bonus est, ne periculum sit, ut parentes

ob dolorem prius periclitentur, seu quod stupidiores ingenij, seu quod multos habeant filios, aut quia intelligant est e in maleficio beneficij partem, vel quod jam mortui sint,

60쪽

PRvDENTIA CIVILI s. 33 excusari potest & dolus & vis. Quocirca etiam aliqui tentarunt injuriam pecunia in hujusmodi sarcire. Verum satisfacere quovis modo omnino melius est, quam non satisfacere : nec damnatur quod bonum est, modo conjunctum non sit cum confidentia prioris sceleris, aut futuri. Persualio etiam quum violenta fuerit, dolum apertum sapit; &tamen admittitur. Verum si non meliore ille conditione usus erat, dolus non dici potest. Eme quanti poteris: Vendere cuique licet minore pretio quam justo. Multum resertcum quo liciteris. Fraus enim inim- peritos, miseros, simplices, viduas, pueros, rusticoS, numquam admittenda : sed nec cum filin familias,& qui corio suo erroris poenas dominis luere coguntur, neque Vltra

dimidium justi prech: nam infra S

contractus irriti fierent ;lum ferendo, non probando. Quae in caeteris. Quamquam persuasio doli pars sit, permiserunt le

SEARCH

MENU NAVIGATION