Hieronymi Cardani, Mediolanensis, Proxeneta, seu De prudentia ciuili liber; recens in lucem protractus: vel è tenebris erutus [elektronische middelen]

발행: 1627년

분량: 827페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

r HIERONYMI CARDANI utcunque ; quo magis posteritati consulere polus. Proxima huic jactura temporis est : quandoquidem id solum vivimus, quo operamur:

γ Nam perpetuo dormienti quid interest 1eu post diem, seu post mille

annos pereas Z Tertio loco habenda est libertas, cum vita & virtus in opere ipso constet. Duorum Vero .quae sequuntur, incolumitatis scilicet atque virtutis, non una est certa ratio :sed illud praeponendum, quod, si pereat, longius affert detrimentum: Velut Virtuti surditatem, claudicatio- . nem, imperitiam magis fugiendam

dico. Post sunt opes & gloria ; de quibus suo loco dicendum eriti est enim longa dissertatio. Ultimo loco

sunt amici criticis viris etiam propriae saluti praepositi. Sed nos trita sequimur , non imaginata solum. . Conandum est autem, ut non solum,.quemadmodum diximus, omnia ad duo cogitatione deducas; sed u i ita expedias, ut ad contrariorum seu op positorum necessitatem perducas, dc verbo noveris explicare. Solet enim

brem

42쪽

ΡRvDENTIA CIVILIS. Is brevitas sermonis multa commoda

afferre ; & maxime quum negocium est cum prudentibus aut peritis negocii vel usu. nam ad servos, & ancillas , & stupidos , forsan concisa brevitas inutilis erit: ad eos autem qui intelligere possunt, multis sen-ubus, paucis 'erbis coactis, majore impetu animum percellit, lucem affert, nec oblivione prima eonescere patitur, dc fastidium non parit, autoritatemque dicentis dum auget, auget & in audiente voluntatem gratificandi : unde in Laconibus tantum in honore habita. Quantum vero possit haec una ars, apparet Vel in pila lusoria, quae leviter icta non offendit; eadem a viro robustissimo impulsa nocet non parum ue multum abest tamen a mortis periculo: eadem impulsu bellici tormenti transverber'3t hominem totum , ut ilico intereat. Ergo si homo eandem vim habeat , cur non idem faciatὶ Non

ergo in rebub ipsis defectus aut vis , sed in agentibus. Anima ergo quum immortalis ac infinita sit , & mens

neque '

43쪽

16 Hi ERONYMI CARDANI

neque in ipsa, neque in rebus, sed inscientia atque usu defectus erit ut non solum ad incredibilia, sed ad o-Innia etiam insperata pervenire possit. Gnaviter ergo amplecti convenit haec praecepta, atque exequi non dubia spe aut mente. Namque res hominum, & actiones, & vitae, metam habent; ut persaepe quae omnino aD sequi non confidis , Acile obtineas. Signum autem malae negociationis

ut inquit Aristoteles, quod falsa

bona in temporis processu in vera Vertuntur mala . Ideo etiam sitias voluptates refugere oportet,& veris insistere. Neque enim illae beatum faciunt, ne cumul cum his esse possunt: Vt alea, meretrices, ocium, societas adolescentium & nepotum, crapula, poesis vulgata, assiduuin Musicae studium , pernoctationes,

piscatio, & venatio, spatiari, imitari mimos, ludis & speMeulis adesse, Chymiae oram dare , adsibulari,

cum suis vitam velle ducere. Maximum enim axioma statu ere oportet;

44쪽

PRvDENTIA CIVILIS. IISapientem, bonum esse. Nam seu judex furetur, rapiat, cruciet, congreget multa ι seu imperitus in arte, in usu sit, celebretur, tu autem penitus contemnaris,manet propositum.

Feliciter ei cedant omnia. Primum est periculum legum, inde conscientia Iceleris, & metus ab his quae feruntur post mortem: Proclivis lap- .sus, ut necessario impingas, velut

impunita sit improbitas, dilapsis opibus seu viiijs proprijs, seu aliena vi,

fraude, aut casu, ut nihil tibi supe sit praeter infamiam , consceleratum pectus, vel infortunium, ut partis

postmodum uti non possis. Nil horum. Sed sit. inlid si filius non adsit tparasti inimicis. Et si aliquando deis

sinat stirps, inanis opera omnis fuerit tibi; non nisi peccata relinquuntur. Supersit, ut sit aeterna, & opibus abundans; nihil plus tibi, vel illis, quam insidiae. QAeteris uxorem cauam plus habet custodiae opulentus i quam pauper. Sed vide quid ex adverso adulteros potentiores &cautiores custodum perfidia; ut in eis

45쪽

i8 H1ERONYMI CARDANI eis malum sit: Lascivia major in opulenta femina ; majorque peccandi securitas ; Occasio ex te major, meis retrix , cinaedus 3 ut nulla magis ex re irritetur mulier. An non haec quinque possunt plus uno Delicatius vivitur: nihil est quod melius ob net fame. . Sed scis ubi error latet' Quod arbitraris, eos qui boni distcuntur, esse sapientes , vel stultos

esse malos. Id quum arbitraris, certe magna omnium confusio oritur. Vt vero intelligas quantum ameris a tuis, vel his qui possunt ; hi amant , qui tibi etiam metuunt; oderunt, qui metuenda fingunt non credere, vel non credunt; hoc minus est: vel etiam rident, quod natura medium est. Illius praeterea memineris Caesarei.

Nam si violandum est ius , Imperj

Dratia Violandum est : alijs rebin pietatem

colas.

Quod si nec hoc verum est , aut justum, aut honestum, vel etiam utiles quanto minus in frivolis rebus, in

46쪽

PRvDENTIA CIVILIS. I9

in quibus non repositum est quod

optimum est ue utilitatis vero & iecuritatis maxima pars deest, nec ab ullo defendi, nedum probari vel excusari potestὶ In universum, quum sint tria genera actionum: utile, honestum, quod circa sapientiam, Virtutem cultumque Dei versatur; & jucundum , quod circa voluptates; nec potis sit mortalium quisquam omnia ali equi, praecipue senex, & qui domum non bene constitutam ex suis habeat, quum primum ad vitam sit necessarium, secundum gloriosum, & finis ipsius hominis, sine quo

nec hominem esset praestet: oportet, qui volet beate vivere , id est, sine molestia , voluptatem sponte abdicare, & eam in praecedentium possessione constituere.

C.Α P v T II. ονδε libri , is de ordine multa. R D I N A autem exquisitissimo uti, etiam in singulis, haud arduum est : at in pluribus ordinibus, qui is

47쪽

2o Hi ERONYMI CARDANI quique etiam se complicent, non facile. Exquisitissimus ordo est, qui ad unum omnia deducit: &in quo

nec repetere, nec omittere quicquacogimur. Vnde illa consequuntur ,

quae optimo ordini sunt propria et

Himma brevitas, claritas, It mees

ria facillime omnia contineri ponsint, & ut quaesita se statim offerant. Quod vero dissicillimum esse in hoc videtur, cui dixi est complexio generum invicem e velut Aulicus ad Principem & aemulos refertur: &xursus aemulorum insectatio apud Principem & Populum. Porro quum in ordinibus a prioribus semper incipere conveniat: priora autem alia natura, ut Substantia Accidentibus; alia ordine, ut causae effectibus, &simplicia compositis ; & cognitione : Ea autem duplex; sensus, quae ad tradendam dohrinam opportuna non est ι & mentis, in qua generalissima praecedere necesse est: tum quia simplicia, chaec autem compo-- sitis ordine priora ;9 tum quia idem saepius repetemus: velut si dicamus,

Quid

48쪽

ΡRvDENTIA CIVILIS. 22

Quid est Homo3&, Quid est Equus

dicimus in utroque , Quod est Animal : at si Animal in Hominem dc Equum diviserimus, non ita. Insim- plicibus quoque & causis 3 quamquam in naturalibus non eadem priora sunt; in his tamen non mutatur ratio, ut tam a causis & simplicibus, quam generalissimis sit inchoandum. Ergo a substantiis primum, inde generalissimis ac sImplicibus inchoandum erit. QSaecunque autem in pauciora deducuntur, generaliora manent: ut Animal in perfectum & imperfectum ; quod in bipes , quadrupes, apes, & multipes. Iuxta hoc ergo primum dicemus de his quae in se & extra comparantur: Deinde dividemus ea quae extra se comparantur , in actiones, verba, gestus & res: Tertio res ipsas in domus, apparatum, substantiam; amicos, inimicos, dominos, & consuetudinem. Vt vero habeamus, . finis duplex: possidendi, & utendi tantum. Haec autem vel ex nobis, . vel alterius ope atque consilio. Caete-

49쪽

1L H rERONY MI C ARDAN rrum quum duo sint habendi modi,

emtio & transmutatio , de transmutatione hic proprie agendum est . Haec autem triplex: rei. Verborum,&actionis, tum quae ex his componuntur. Rei in aetionem 3 ut qui advocatum conducit: Verborum cum rebus ; ut qui puellam abducit a matre pollicitationibus . Praeparamur autem ad hujusmodi transmutatibianes cognitione rei,dc morum,&potentiae illius cum quo agimus, & occasione,& providentia,& simulatione, dissimulatiotieque. Executionis autem pars una est generalis. ipsum scilicet exequi: species autem, per suasio, dolus, & vis : causae vero duae fortuitς quasi, scilicet natura ac tempus. Sunt enim hi modi habendi, sed

non in nobis. In tractando autem viam ab Hippocrate traditam, quam obiter in libris De dentibus servavimus, imit bimur. Constituto enim uno tam quam exemplo tam in omnibus,

quam in specie, absolutissimam iulius faciemus tractatione; reliquoiaque

50쪽

PRvDENTIA CIVILIS. 23que ad eam normam reducemus.

Et quum de illius aemulis loquamur apud Principem, eadem de aemulis apud Populum, tum etiam de existiamatione apud utrumque: & quae de aemulis , eadem de nis qui tui gide nos juvant, addita Ddicenda & J intelligenda erunt : in quibusdam evidentioribus discriminibus plura dicturi. Erit autem, uti reor, medici exemplum . satis accommodatum :quod ars ipsa inter operarios sit nobilissimat artifex vero inter plebeiorum humilitatem , & patritiorum

spiritus quasi medius t disciplina

maxima selertia indiget : medicus eum pluribus versatur, verba rebus commutare solitus.Vtriusque F ortunae casus, & doli parem difficultatem faciunt, & mihi belle ex aequo

nota, opera atque operarius. Iuxta

haec igitur septem servabimus ordines: quorum primus erit instituti nis totius operis, in octo partes principales divisi, ad Aristotelis imitationem :r quod pulcre Theodorus Gaza in sua Grammatica expressit.

SEARCH

MENU NAVIGATION