Hieronymi Mercurialis Variarum lectionum libri quatuor. In quibus complurium, maximeque medicinae scriptorum infinita paenè loca vel corrupta restituuntur, vel obscura declarantur. Alexandri Tralliani De lumbricis epistola. Eiusdem Mercurialis opera,

발행: 1570년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 약학

151쪽

ante Varronem intellexisse credam us; sed Plautus, qui saepius mulsi ccrebrem mentionem facit, nos hac in re facile conuincet; ne Hippocratem uetustissimum scri torem in medium proferam: quem si quis in libris adsidias sententias, & alibi lectitare uoluerit, certus fiet 'lutarchum uel errasse, uel eius codicem deprauatum haberi, ubi legitur ueteres mulsum no gustasse,ne prae-- terea Plinium,qui Aristaeum Thracium huiusmodi po tionem primum inuenisse tradit. Idem quoq. de uulua suspicandum est in Plutarcho: quam ueteres. in delicijs habuisse hoc uersu, quid melius turdo, quid uulua & Plinius, fuse monstrat, lib. o. cap. 37. Sed Plutarchi mentio admonet me,ut non nulla de mulso ex ipsemet

'.' proferam , quae in . probi. sympos prob. F. sic latine h, sonant; Praeterea in sacrificijs iudaei mel non adhibct,

eo quod vino contemperatum illud corrumpere videatur,quam uis antequam vites essent inuectae, melle libarent,ac inebriarctur, sicuti etiam hac tempestate barbarorum quam plures,qui vino carent,multum bibui,

dulcedinem mollis uinosis quibusdam, & austeris radi cibus temperantes. Ex aduerso graeci abstemii ob haec mulsum , in libationibus sacrificiorum offerunt, quasi mel natura vino opposita donatum sit: quod autem vinum hebraei magna in existimatione teneant illud noparuum argumentum est, apud ipsos cum multae poenae sint,unam omnium maxime ignominiosam haberi, quando illi,qui puniuntur,tanto tempore, quantum ille, cui est puniendi potestas statuerit a vini potu inhibetur. Fiebat optimum mulsum ut docet Dioscorides ex vino austero, & melle proptereaq. ex massico vino, &melle attico laetum commendabatur , sicuti Martialis

attestatur

152쪽

attestatur hisce versibus

Tam bene rarasis miscentur cinnama nardo, Massica Nesaeis tam bene νina fauis:

Ob quod iure damnatur ab Horatio Aufidius qui mulsum ex falerno,& melle factitabat.

fidius forti miscebat νina falerno Mendose quoniam vacuιs committere Nenis Mil nisi lene decet, leni praecordia mulso Prolueris melius ,si dura morabitur aluus

Massicum autem vinum, siue marsicum ut Galenus &Athenaeus dicunt nascebatur in monte Gaurano in Puteoloru, baiarumq. prospectu, quod licet apud fere omnes latinos poetaS maxime celebratu extet, crassum tamen, ac turbidum aliquando fuisse ex his Horatij verbis colligitur. Nasica si celo supponas vina sereno, Nocturna si quid cra'iest tenuabitur aura ,

Et decedet odor neruuis inimicus: at illa Integrum perdunt lino vitiatasaporem

Nam vina crassustula sacco lineo percolare cosueuisse Smaiores praeter Lucretii Horatis lartialis,& aliorum testimonia, Plutarchus probi. in id instituto ab qdc mostrauit: Cur vero id agerent explanasse videtur Plinius cap. vltimo, libri I . ubi dixit, quod vinorum vires sacco frangcbantur, Ut potores plus bibere possent. Vina etenim diffusa,perstigerata, & excolata tenuiora fieri, atq. debiliora etiam in libello emρὶπιθῶν ,sub Hippocratis nomine vulgato notatu invenitur ut iure Plinius. Vina inueterari, saccisq. castrari dixerit lib. I9. cap. q. apud quem etiain saccis anisum,& amaras nuces ad comendanda vina addi solitum legitur . sic enim lib. 2 o. cap. I7. vulgatos contextus restituendos puto. Saccis quoq. additum cum amaris nucibus vina commendat: Cum autem Scribonius cap. Iaa. Falerni non saccati mentionem

153쪽

. LI e. mentionem faciat, id intelligendum est quod ualentius

erat,& cuius uires saccis non erant castigatae, hueus useni percolati mentio quoq. est apud Theophrastu 6. de caussis Plan. cap. a . ubi Theodorus mire hallucinatus

est, τους νἰθικους των οἴνων non, percolatum, ut debebat sed morale vinum inepte transferens. Medicinam eiusl. regulas aloegypto manasse; locus et Hippi cras.s Herodoti,.criRotctis Plutarchi ct ces, in id de purgatione, etiam improbatio delingua

Hippocratis de Acrone medico. i.

cap. XVIII. l e rim Edicinam sicut & omnes sere artes apud Aegyptos ortum habuisse probatissimi auctores scribunt, propterea regulas medendi praecipuas ab ijs quoq. manasse rationi consentit; qualis est illa a maximo Hippocrate omnium primum monstrata. Π πονα

. , Quod enim Aegyptiorum medici purgantia medicamenta in principijs morborum uitarent abunde testatur Aristoteles,qui, tibi haec in 3.polit. cap. II. stribit,

monefacit; Vnum est quod apud Aegyptios uetabatur in principio purgationis, alterum uocam illam γωνcis,antiquitus pro purgare ut Hippocrates usurpari consueuitie; post rem um quod in morbis quarta dies tanquam iudicialis fere semper , &ubiq. obseruata inuenitur: Hoc idem elegantis limum Celsum. intellexisse puto , quando lib. 3. cap. q. ait antiquos medicam cutis qnbbusdam datis concoctionem moliti solitos,eo quoa crnditatem

154쪽

ditatem maxime horrerent;deinde eam materiam quae laedere uidebatur ducendo saepius aluum sub trahere; Asclepiadem uero medicamenta sustulisse, aluum nonitoties,sed sere tamen in omni morbo subducendo: Aduersari tamen hisce uidentur, quae de Aegyptijs ab Herodoto in a. lib. memoriae mandata sunt, eos sanitati tuendae studuisse tum quibusdam purgationibus, quas singulo mense per triduum faciebant, tum uomitibus, atq. clysterijs; quasi nullam quattridui ante dicti rationem habendam, uellent; sed illud in morbis curandis, hoc uero in ualitudine conseruanda lenioribus medicinis ab ipsis commendatum non inconuenit; ut pariter non abstarde factum appareat, dum Aegyptios omnes medicos ecte prouerbio dicebatur: nam ciborum abstinentiam, succorum herbarumq. non incuriosam cognitionem, clysterij frequentem usum ab ibide aue commostratum cum passim omnes in Aegypto affectarent, quid aliud nisi medicinam profitebantur ueluti significatum ab Ilocrate puto in Busiride dum hunc in modustripsit μεθ'ών ε κῶνοι βιοταντε Aῖς δεδρ σωμήτιν ἰα*κ

ad hanc rem pertinentia sic a Plutarcho de Aegyptijs in lib. περὶ σιτιδος, -οσίριδος reseruntur nostra lingua. . Hoc primum consideres,quod maxima cura prosequatur isti homines ea instituta,quae ad sanitatem pertinet,& est sane in sacrificijs. lustrationibus,& ui tu non inserior sanctitate fianitas, neq. enim rectum putabat ut corporibus subputidis,& morbosis coleret id,quod puru, sincerum,& immaculatum est, quoniam itaq. aer, quo' pharimum utimur,& in quo maxime uersamur,non eadem semper temperiem habet,sed noctu condesantur,

di offendit

155쪽

d γ 1L IVa E moffendit caput, & animum contrahit in anxietates & curas, dum quasi nubilosus redditur, ac grauis, surgunt statim,& retina sussitum faciunt,& sanat,purgantq. diosi pationibus, acrem, & innatum corpori spiritum iam marcidum refocillant, cum hic odor uehemes Ouidda,& incitatiuum habeat. Iterum cum circa merigiem sentiunt a sole copiosas, ac graues exhalationes ut ex terra subtrahi myrrham incendunt quam aeri immiscent,r

soluit enim calor & dissipat id quod concretum in aere,& turbulentum,& limosum est, siquidem & medici aduersus pestilentes morbos ita succurrere uidentur,&flammam ingentem accendunt, quae aerem attenuet;

attenuant autem rectius si odorata ligna uratu, qualia sunt cyparissi,iuniperi & piceae, Acronem itaq. medicum Athenis ex co suisse celebrem memorat quod magnae pestis temporc ignem accendere iuxta aegrotoS iugerit undc non paucos iuvit. An Hippocrates,qui discendae medicinae gratia Delum Lybiam, atq. Scythiam ut is in Progn. & in lib. de ac re. ato. innuit p ragrauit, Aegyptum quoq. inuiserit, non liquido mihi constat; Attamen ab Aegyptijs multa mutuasse facili

ter credo,quemadmodum ex altera parte nullam Aesiano fidem habco dicenti . de varia hist. Hippocratem dorica lingua natum Democriti persuasionibus inductum Ionice scripsisse; neq. uero inficias eo Doricam

linguam Hippocrati quod paetus etiam in epistola ad

Artaxerxem fatetur natiuam extitisse, quam Siculos, Calabros, Anconitanos,alioso. innumeros populos ob lasciuain quandam eius dulcedinem amplexos fuisse scimus; at Ionica potius monum eta sua posteris rclinquere uoluit , quod ipsa post Atticam alias elegantia & facilitate superaret,ipseq. Attica hoc maius commodu haberet, ut cum facilitate iunctam quadam gratiam in explicandis rebus maiorem seruare posset. At quoniam in citatis

156쪽

in citatis PIutarchi uerbis Acronis medici sit mentio, sciendum uolo eum Acronem sitisse agrigentinum Empiricae sectae, ut ait Plinius, auctorem at Empedocle commendatum,atq. Hippocrate antiquiorem, cuius facti Aetius quom tetra. a. lib. I. cap. 9 & Paulus tib a. cap. 3 I. meminerunt, quod igitur fecisisse Hippocratem constat,cum graeciam prope uniuersam peste uexatam crebris ignibus accensis liberauit, ab Acrone didicisse. facile credi potest.

De Uuuentis , ct quid Hippocrati significet 'regumtu feta .ptima; de Metopio locus Hippocratis emendatus quae

dam ex Plutarcho de Oguentis,et myrrha. cap.

UT ' Eteres tam potibus, quam cibis unguenta admi hascuisse Plinius ,Plutarchus,& Athenaeus memoriae mandarunt; ratio autem erat,quod ut musicis sonis,cantibus'. aurcs: spectaculis uisum ; edulijs alatum, sic& uarijs unguentorum atq. florum odoribus nares in conuiuijs delectare studebant: Quem tamen usum non primis illis saeculis quando nondum in crouerant luxus, inuectum credimus', sed multo post Hippocratis tempora; apud quem de unguentis uarijs sa pius quidem facta mentio inuenitur; at medicinae potius, quam ullius libidinis loco: Aegyptii quippe omnium pri tui ob myrrhae copiam inter alia mcdicamentorum genera unguentorum mixtiones excogitarunt,& tamdiu ceterae nationcs ab illis per uniuersum orbe transportare durarunt,quamdiu in diuersis regionibus illa parare homines & mulieres edocti sunt: Quocirca mirari debet nemo, si penes celcbriores ueterum auctores maior unguentorum atq. oleorum pars Aegyptiorum cognomina sibi uendicauit: Hippocrates enim ut P Galenus

157쪽

Galenus in eius vocum expos scribit quasior corum senera memorat unum oleum Aegyptiunx alteru oleuAegyptium a album ; tertium unguentum Aegyptium album; quartum unguentum Aegyptium hoc postre .mum quod est et explicans Galenus ait, Aι γ ῆιον μαψον

L Rucilium secuti hac in re Galenu damnare ausi sint, propterea quod Dydimus apud Athen cum unguentu Aegyptiu stactem faciat; metoeium q. &a Dioscoride, di a Paulo valde ab Aegyptio diuersum ponatur: Ceterum facile ij redarguentur; si quae a Theophrasto, ac Atiaenaco tu emoriae p rodita leguntiar mediuina:

ramus: ille enim in libello, ripι-nc

μεγαλλν dest Aegyptium autem unguentum ex pluribus ex cinnamomo L myrrha,atq. aliis. Ad huc ex pluribus quam istud componitur Megaleum, et paulopost

guttim decidendo,quod ungue tum solum simplex esse,& alicuis minimac commixtum quidam aiunt. Diutius autem manet Aegyptium,& irinum, & amaracinum &nardinum, omnium autem maxime gutta mulieribus gutta,& megalaeum,& Aegyptium. Vnguentorum VCro Aegyptium & gutta,ex quibus omnibus luce clarius apparet ali udaegyptium unguentum ex pluribus pharmacis commixtum;aliud stactem extitisse, nempe quam

unguenti genus simplicissimum fuisse omnium The phrastus

158쪽

hrastus; ex sola myrrha constitisse Athenaeus cap. II. ib. is. ipsius myrrhae pinguitudinem fuisse Dioscorides scribit: sed hic obijciant sortasse unguentum aegyptium Theophrasti id esse , quod ab Hippocrate aegyptium albuminuncupatur, & propterea ex verbis a nobis propositis nil aliud colligi, quam aegyptium vnguentum album,& stactem, non autem aegyptium simpliciter differre : qua in obiectionem minime arduum ereffellere; si quidem Galenus id σουσινον κρινο αυρον vocatum scribit; Theophrastus vero manifeste s usinunt unguentum ab aegyptio separauit, ubi ait unguetorum alia a floribus nomen mutuasse,ut rosaceum, lili accum,& susinum σου aio σκτων κρνων; alia a folijs, Ut myrrhinum,& oenanthinum,alia a radicibus, ut nardianum;alia a ligno, ut phoenex;alia a fructu, ut melinum, myrtheum,& laurinum; Aegyptium vero ex pluribus, CY cinnamomo, ex myrrha, alq. aliis: neq. illud verum puto, quod Theophrasto adscribunt nimirum in aegyptio unguento albedinem commendatam , quoniam is, dum myrroplastas alia ungueta utpote viliora certis coloribus inficere; alia ut preciosiora nullis refert, propterea aegyptium tamquam preciosum albu hoc est nul

lo colore cxtraneo saturatum, sed αγο κατι τον Cos V

luisse innuit; quamquam scio Pollucem nigri quoq. aegyptii & alterius quod sigdas ab ipso, & ab Hesychio

etia vel ut in Galeno, & Athenaeo psagdas u catur , mentionem fecisse, forsam quod alterum colore nigro infectum componeretur, cuius ab alio nulla mentionem factam adhuc obseruarim. His omnibus addo,

quod si Theophrastus diuersum agnoscit megaleum ab acgy ptio; Galenus vero ambo haec, & mendosium unuatq. idem facit, quomodo aegyptium album Hippocratis sub nomine Mendosij& Megalei significatum pro acgyptio Theophrasti,quod a Megaleo distinguitur, ac

159쪽

cipi queat intelligere non possum, nisi seriam conten dant Megaleum Theophrasti aliud fuisse a Megaleo Galent; quam rem si ipsis concessero, illud tantum conse, quentur verum Megaleum Galeni aetate fuisse desideratum, nomenq. in aliud transiisse r Dioscorides enim scribens tempore suo Megalci mixturam fieri desiisse,id ait quod Galeni tempestate extitisse verisimile est, qua-do Megaleum quidem illud vetustum non amplius co-ficiebatur, sed eius nomen dumtaxat in aegyptio albo conseruabatur,ut non sine ratione is dixerit aegyptium album ab aliquibus Megaleum& Mendesium esse vocatum,atq. in hac sententia ideo magis confirmor,quo niam Plinius Mendesio colorem nigrum tribuere videtur; unde patere potestae pilum album non fuisse verum Mendesium,aut megaleum,sed ipso deficiente Q-lum nomena obtinuisse, & iccirco ex Theophrasto stactem ac unguentum aegyptium simpliciter ita dictum, non parum inter se distare. Nunc Athenaeum videamus cuius verba in I s. dipnos. haec sunt ex vetustigiamo codice Alexandri Farnesii Cardinalis maximi ex ce

ρου ἄγοις τους ελλί-ω:. idest Aegyptij unguenti mentionem facit. Achaeus,inquit enim in certaminibus,in a

genteum quis manucyprij lapidis unguentorum aegyptiorum dabit ornamentum Nunquid ait Didymus guttam vocata dicit ob myrrham , quam scimus in Aegypto natam ad graecos portari ex quibus nomini obscurum est Didymum minime asserere de aegyptio Vnguento simpliciter sic appellato, quod ab Achaeo prostacte comprehensum sit; at potius interrogantis instarde illo ambigere videtur, quam dubitationem omnino leuem

160쪽

Ieuem putare debemus, quoniam Achaeus cuius Verba is interpretari studet, de aegyptijs unguentis, non autem de uno selo mentionem facit: Metopij vero nomen cum oleo amygdalino & alijs multis tributum reperiatur, nihil inconuenit quin etiam unguento aegyptio,ut scribit Galenus fuerit traditu m;propterea locum illum Hippocratis in lib. de loc. in homine διεδια μετώ πω, tam in graecis omnibus codicibus, quam in latinis corruptum & μετα πίω rcstituendum arbitror.vcl enim pro oleo amygdalino, vel pro unguento Aegyptio capiamus, melius sane ad explicandam Hippocratis mentem consultum erit. His addam Plutarchum in lib. de Iside, & Osiride ex Aristotelis sententia dicere unguentorum,florum, pratorum odoriferas respirationes non minus ad sanitatem, quam ad voluptatem conferre, cucercbrum natura frigidum & concretum sensim calore&leuitate resoluant; Myrram insuper apud Aegyptios Bal vocari,quod translatum delirij expurgationem maxime significat.

Morborum rara quaedam genera ex Hippocrate, Agatarebita Plutarcto, o Galeno, locus Hipp. restitutus, O alter Platonis indicatus. Cap. XX.

. Vod Galenus in I.&6. de Iocis affectis negauit se vidisse ut etiam in intestinis hominum perin-- de,ac in vesicis lapides gignantur, id minime mirandum putari debet, quando & nos & alij tophaceas materias ex intestinis,atq. alijs corporis partibus non sine stupore ex tractas inspeximus: immo vetustissimus auctor Hipp. in s. Epidemiorum famulae Dyseridis in matrice lapidem cnatum refert: q uod neq. admirati ne ulla dignum uidebitur,si quibus causis renes diuesica humores in lapideam compagem uertunt, alunt, &augent,

SEARCH

MENU NAVIGATION