Hieronymi Mercurialis Variarum lectionum libri quatuor. In quibus complurium, maximeque medicinae scriptorum infinita paenè loca vel corrupta restituuntur, vel obscura declarantur. Alexandri Tralliani De lumbricis epistola. Eiusdem Mercurialis opera,

발행: 1570년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 약학

131쪽

s Agnus Hippocrates in lib. de Betatione, i h

a persoetatione sic enim & nudo superseetatione solum insci ibendum puto, cum ibi de utraq. c piose tractetur docens quid ad generadu marem obser: uadu sit haec scribit,οταν

no legendum arbitror, quod Galenus in linguarum e posit. hanc vocem seminis emissionem signincare ser dit; quantum autem rationabilius sit dicere, impellendum quam maxime,quousq.semen emittatur,qua,quousq. saeuiat, ut interpretes transscrunt cuiuis perspectum esse potest. Diogenes Laertius in vita Xenocra tis auctor est eum, philosophum ad quendam, qui neq. musica, neq. geometria neq. astronomia instructus Judum suum fiequentare cupiebat, respondisse αγαρώχMου τακος κνα limia, quae Verba alioquin ab interpretq

latino male translata, & si recte accommodari possent, mihi tamen placeret magis si non, κνάπArra sed γναφdamia legeretur; atq. ad id opinandum ca ratio me in apes lit, quod Xenocrates eo responso innuere voluisse vide tur, discipli nas ordine quodam csse apprehendendas, P neq. adeundum philosephiam, nisi mathematicae disci plinae teneantur,sicut nemo lanam nondum vellicatZ, ac politam ad fullonis officinam, ut tingatur, serat. Sic etenim Arcelisai dictum illud ουδεις αποκον γναφὶν ρε oci, quod sorsan a Xenocrate in prouerbium c manavit,

intelligendum

132쪽

intelligendum esse longa hac, atq. eleganti oratione significat Galenus in a. de differentijs pulsuum.

νε m M. idest etenim Archesilai id pulchre dictum

celebratur, quod nemo lanam nodum carminatam ad

fullonis ossicinam portat, Nam ut lanificis sic & disciplinarum addiscendaru ordo habetur ; Atq. nullus legere discit, nisi prius syllabas teneat, ne l. has, nisi prius Oia

vocis elemcta: Neq. validas palaestrae exercitationes, ante simplices,& faciles obevi: neq.haec,priusquarecte ficentur,neq. hoc priusa. ungatur gymnastico modo. Sed singulorum hoc quidem primum, hoc secundum, illud tertium in cuctis artibus reperitur. Pariter quoq. in dialectica minime contingit, ut quis demostrationes consequentes comparet, nisi in primis,& veluti elementis exerceatur. In omnibus qui de Galeni unde quaq. admirabilis auctoritate magni facere soleo , at in ipsus quoq. commentarijs interdum inuenio, quod iure reprehendi queat, sicuti est quando in primo QNρὶ Hτεων libro nigras urinarum sublidentias ex mortificatione avehementi frigore inducta proficisci scribit: quod enim in corpore vivo tanta possit consistere frigiditas, quat A nsedimentis urinae nigris reddendis sufficiat captu dissi σ ς.cile admodum cst: si quidem habitus hydropicorum isti σgidissimus multum abest ut huiuscemodi quicqua pro-M ducat:

133쪽

ducat: Accedit,quod quaecunq-9b externum frigus nigrescunt partes extimae, licet non sint multum calidae tu hilominus vehementissimo solo frigore nigrorem cotrahunt: itaq. si in internis partibus talis nigredo progignenda enet, cum illae extimis suapte natura calidiores sint, valde maiori frigore opus haberent;quod an in corpore ullo vivo adhuc calent inueniri quaeat, iudicet qui rerum naturas non leuiter perscrutari delectatur. Huic simile est, quod quidam scriptum reliquit, in senibus vesicae calculos ob frigiditatem gigni, quodq.

et in pueris confirmare videtur Galenus 6. Epici. cona. 3.aphor. II. quae sententia non minus a veritate remota est, quam lateres sub sole densatos non tepore humiditatem exsugente,sed gelu durari: Tepore nanu. a lutulentis succis instar solis. humiditatem extrahete tam in enibus. quam in pueris lapides uesicae OIncreicere apud me certo constat. Eo magis cum Hippocratem in apua mec-c' librae aer, aqua, &loc.& a. de nat. lium. lapidem vesicae ab eius calore siue potius 'seruore gigni asserentem inueniam cuius sententiam Aristotcles secutus uidetur probi. sect. Io. ubi nullum animal ab ipso homine calculosum euadere ob meatuum amplitudinem probat,& Alex. primo probi. Io8. Iam uero pueros non ita frequenter huiuscemodi malo, quemadmodum ex sententia Hippocratis scribit Galenus,letari conspicitur ;quod fortasse vel in eorum regionibus, vel eo tempore uerum fuisse probari posset, nisi voracitas,ac luxus, unde potissimum lapides ortum ducunt, Hippocratis aetate minime uiguisse sac-- ..

pius dixisset ipsemet

celsi

134쪽

cel locus ex Hippoc. notatus, emendatus, contradictis Galeni, examinatur. Nonnulla depulsu, item de Herophilo, O . clepiade. Cap. XII.

Ornelius Celsus in prohemio lib. 3. haec scribit. In nullo quidem morbo minus fortuna sibi

uendicare, quam ars potest, utpote cum repugnante natura nihil medicina proficiat; ubi in aliquibus manuscriptis non natura sed fortuna legitur. Ego uero puto utrobiq. natura, legendum cissitum quia uidetur Celsus Hippocrate in hoc, ut saepe in alijs,acmulatus,qui in lege scribit, *ρωτον Ἀών ων πάντων δεῆ φυσιος.

curandis uere natura nihil minus arte potest. sortunam uero apud uulgares tantum ualete creditur, non apud eos qui prudelia exercent artem. qualis fuit H ippocra tes,qui naturas ipsissimos medicos uocauit fortunae autem parum semper tribuisse uisus est. Scribit Galenus primo de differentijs pulsuum, ueteres ante Hippocra tis aetatem pulsus nomen ignorastic, ipsum autem Om- nium primum illud exscripsisse,quamquam non is quelibet arteriarum motum pulsus appellatione nominauerit,sed post ipsum Praxagoras& Herophilus sic sensibilem quamcunq. arteriarum motionem uocarint CCterum in lib. quod ani. mo. seq. cor. temp. prorsus contraria his tradere uidetur, ubi antiquos non omnem arteriarum motum, sed sensibilem homini dumtaxat, pulsum nuncupasse, Hippocratem uero primum illud nomen in omni arteriarum, qualiscunq. fuerit, motione usurpasse assirmat. Quae dicta cum simul minime co-hoerere queant,dissici leo. sit auctorem Hippocrate antiquiorem inuenirc apud quem σφυγιιος in uenis, arte

rijs ue legatur,fit ut soli dictioni,quae in libris depulsibus habetur, tamquam Galeni legitimae fidem danda

. M a putem:

135쪽

putem: in altero namq. citato libro multa inuenititur, quac mihi illum ualde suspectum reddant;inter alia ibi plurima ex Aristotele reseruntur,quae in ipsius philo phi codicibus plane diuersa leguntur; quamquam etia1cio Galenum impium sane, & irrclieiosum in ea haeres fuis.,quod anima nostra mortalis foret,ac temperaturam corporis sequeretur; quemadmodum alij uctusti si simi philo phi cesuerunt,ex quorum numero Parme

Scripsisse narrat Aristoteles in 3. metaphys. quae tam εomnia grauissimis,& plurimis argumentis a Neinesio,sive Gregorio theologo in lib.de nat. lium.rehatata sunt. Ad arteriarum pulsus redeo,quos Hippocratem nouis se nemo sanus inficiaretur; & si neq. vllam corum cura gessisse,neq. ad artem, ut alia multa, redegi sic constet: Nam& Aristoteles, qui annis sexaginta tantum post ip sum floruit,quod de pulsibus nihil pocne reliquerit, indicium clare est tempore suo vix notum tale nomen fuisse; neq. quis libellum de spiritu Aristoteli falso adscriptum inducat, ubi cum pulsuum multa fiat mentio, id solum praeter alia Aristotelis genuinum non esse librum apud eruditos probaret. Qui primus omnium,quoS VLderimus, pulsuum exactam tractationcm posteris reliquit , fuit Herophilus Archigeni in hac re a Galeno praelatus: Hunc scribit Plinius lib. Io. cap. 37. medicinae arte miranda arte pulsus descripsisse, ted ob nimia subtilitatem fuisse delerium: quod fortasse in Galenuardentius exesamasset, si libros ipsius ad eam tractationem spectantes non minus profusa oratione, quam in i compre

136쪽

comprehensibili sere arte compositos intueri potuisset: Haud tamen de Herophilo credenda esse omnia Plinio arbitror, quoniam Strabo, qui sub Augusto vixi in fine lib. ra. scribit,aetate sua inter Laodiceam & Carura fuisse scholam per celebrem medicorum, qui Herophilum sectabantur, qualis erat tempore patrum suorum Smyrnae medicorsi Erasistrati sequacium ; sed eius verba ncc graeco in codice recte notata, nec ab interprete fideliter conuersa sub scribere melius erit. αεταξυ πιῆς

Laodicem atq. Cariaram templum est Caro mensi in gna veneratione dicatum,ubi etiam aetate nostra schola Herophilioru medicoru magna a Zeuxide,& post ab . Alex. Philalethe costructa perdurat . quemadmodu t pore patru nostroru Erasistrataeoru medicorum schola Smyrnae ab laeso. Pulsuu arte,ut superuacanea,& difficile damnauit Asclepiades Prusiesis aetate Popeij exoratore medicus effectus, que Pliniuscu ceteros medicos improbasse dicat, non sine ratione Galenusin 3.de crisibus ipsum εξ ν άντιο ικοι exercuisse confirmauit; sed in di sputationibus illud Qrsan ipsi condonari potuisset, nisi Caelius Aurelianus, vel potius Soranus a Caelio latinitate donatus in lib. de acut. passionibus scriberet, ipsum semper in curandis aegris ambitione quadam aliorum medicorum praesidia,utiaec uno. fuln

ent sine bona, sine rixas . rcijgere conlucuisse; suae deterrima consuetudo Ytinam quou. nostra inter fastucios seu uociam & humano generi infensissim

medicos non vigeret.

137쪽

he condituris vinorum, vino picant cide viso Massiliensi, Cap. XIII.

locus Galent emendatus.

Vod vina antiqui varijs modis condirent factitia ab hoc genere separo) ita clarum est ex auctorum scriptis,ut id demonstrandi vanus sit futurus omnis labor. Caussas vero. quibus illud ageret,ixes oraecipuas inuenio, V nam ad leniendam ipsorum asperitatem; alteram ad augenda paruitatem :vctustatemQ. accelerandam postremam ut ipsa ab omni corrupti nis genere conseruarciat. Africam,scribit Plinius, suis vinis gvpso, & in aliquibus regionibus calce asperit tem dempssse;G raeciam autem suis argis aut marm*te, aut sale aut marina aqua lenitatem excitasse, quo passo etiain hodie a Cretensibus vinum maluaticum nuncupatum parari audio. Refert Plutarchus s. sympos. prob. 3. cx Graecis Euboios, & ex Italis eos qui circ Padum incolebant consueuisse vasa pice oblinire, resinamq. ipsam vino commiscere, quoa talia vasa non modo gratum quendam Odorem impertiret, verum etiam vinum generosum redderent, celeriterq. ab eo aquositatem, nouitatemve caloris ope remouerent; dc quibus loquebatur Plinius, cum scripsit, in Italiae prouincijs nonnullis vulgare fuisse musta pice rabulana atu. resina condiri: Et ne quis miretur, q uomodo a pice ac resi'ria graveolentibus potucrit vinis odorem gratum donari, iri velim cas lotionibus alijsq. modis ut docet C Iumella a graui odore spoliari colacuisse, & propterea resinata vina, ac picata apud aliquos in pretio extitisse. An vero quod hodie, picans, & recens vinum populari vocabulo dicitur,veteribus notum fueri qui de huiusmodi sapore nihil meminisse videntur, multi dubita tirunt. Ego autem puto primum a Plauto ipsum fuisse si gnificatum, quando in Penulo dixit, vetustate vino edetulo

138쪽

tulo aetatet irristes . quali edentulum vocarit vinum, ad illius disterentia,quod dentatum, at'. morda crat. Plinius similiter lib. I . cap. ro. s risiens picis a crsii odorem uino contingere,& saporis quaedam acumina. duo me commonefacit, unum, quod vinum picans co

irria es . Quasi edentulum vocarit vinum,gnoueriti alterum,quod facile potuerit pic dialorum apicato veterum csse deductum quamluam scio non - ου deesse, qui velint, picans uocem ex media Gallia suiste productam. Auerroes quoq. 7. Collcct. Cap. I 6. Cum sapore mihi videtur his verbis indicasse . Et vinu,q uod melius reperitur, est aromaticum: cuius caliditas penetrarc potest per totum coi pus, quod sit sine amaritudine,& stiplicitate, & est illud vinum quod e vinosum pugitiuum in principio & post delectabile sine aliqua amaritudine,& poticitate. Cur autem maiores nihil de hoc sapore explicatius nobis reliquerint, puto ea filisse caussam, qua etiam plurimas alias res tunc temporis vulgatissimas nobis relinquere destiterunci Ad inducendam vinis vetustatem erant qui uasa in locis calidis, aut fu-mocxponerent ut is tantinuo quodami & blando calcire penetrans aqueas partes absumeret; quod parentem suasim factitasse affirmat Galenus primo de antissi& de quo locutus est Horatius 3. lib. carmi ode. 8.

Hic dies anno redeunte se lus uicem astrictum pice dimouebit Amphorae fumum bibere innitutae, Consule Tullo.

Narbonenses,ac Massilienses passim uina fumo maturasse praeter Pliiiij testimonium, Martialis abunde demostrat, libro 3.

Vel co fumis musta Massilianis, O lib. x. Improba Massiliae quicquid fumaria cogunt, Accipit aetatem quisquis ab igne cadus Olib. xiii.

Cum tua centenos expugne portula ciues,

Fumea Massiliae ponere uina potes : O lib. xiij. Massiliae

139쪽

Tarce puer,pluris ne tibi constet aqua . ' iEx quibus non solum vina Massiliensium parum aestiam ata,verum ctiam insaluberrima quod Plinius lib. 23. cap. I. tribuit omnibus vinis fumo inueteratis, quae

Galenus capitis dolorem inducere primo de Antidotis inq uit extitisse faciliter colligi potest; & iccirco Galeni

locum in a. ad Glauconem mendosum esse suspicor , ubi pro eliquandis ad Herpetas medicamentis accommodata vina recensens,inter tenuia,alba, & sub adstringentia Massiliese adnumerat, quod tamen Athenaeus ex ipsius sententia crassum,& carnosum fuisse, quemadmodu est verisimile, asserit: cu igitur Athenaeus at l. et

λωτει inter adstringentia collocent, loco dictionis', ορ- αλιωτης ,dictione ὁ μαρσυκος,restituere praestat; cui sententiae eo libentius adhaereo,q uonia Galenus nunquam alibi, aut rarissime saltem vini Massiliensis mentionem facit: in aute de comp. med. per genera Marsico tanquam albo,& adstringenti in componendis uti . cera exicantibus, sine mordicatione medicamentis una est inciam Falerno, sicut in a. ad Glauc. utitur; Ad tuenda vero ab omni corruptione vina in primis ea nonnullas

Aenationes laisecb lle inuenio, quemadmodudripam tanis Athenaeus & de aliis mimus ato. Columella rese runt. Alij defrutum immiscebat;quod hodie aliqui populi Romae vicini faciunt;Non deerat praesertim apud Graecos ut scribit Columella) qui salsa aqua, aut sale

ipso componerent, tum gratia cuiusdam suauitatis ui μή - s .ioris,tum quia mare ut cetera multa sic vinum incorrue ico Dium seruare compertum erat: ain. huiuscemodi vinai ab Asclepiade Tethalassomena vocata de prodidit Caelius Aurelianus actit. lib. d. quaquam puto sic etiam nucupata interdum fuisse omnia ea, quae ex alijs in aliasigreones

140쪽

regiones per mare transferebanturiquae ue simili transuectione non parum in bonitate, ac suauitate proficere

experimur omnes Quibus vero marina aqua non miscebatur , οἴνους απαραχρτους a Lesbiis vocatos Scribit

I qui Plinium auctorem inter latinos grauissimum passim reprehcndere delectatur, ij aeo uiori animo ipsius scripta lectitaret,sorsan intelligerent ea, quae damnant, saepe laudari potius debem, ut euenis de hydrargy ro, quod quia ab argento vivo separat, statim in ipsum laquam linguae Graecac ignarum debacchantur, cum potius hac in re non exipua commendatione dignus sitiquoniam Graeci Dioscoride posteriores, ut uno nomine tam natiuum quam factitium hydrargyrum appellant, sic Plinius latinae linguae locupletandae gratia qucmadmodum non raro facit n tiuum argentum vivum ; factitium vero hydrargyrum vocare maluit: Neq. puto ullum usq. adeo coccum i ueniri atq. hebetem, qui non videat Plinium hydra

gyri siue facti iij a Fcnti vitii naturam describentem e dem prorsus Dioscoridis verba transtulisse, in quibus& is de factititio sermonem habet; Ex quo capite cum etiam Plinius illa, quae auctor tribuit hydrargyro natiuo,desumpserit atq. argcto vivo suo clarissime adscripserit, quis nisi Plinianae gloriae nimium infensus non cognoscit eam mentem habuisse, ut genera viras. du bus nominibus describeret, non autem quod linguae Graecae imperitus csset qualido scrmonem Dioscoriadis,vel saltem eius auctoris a quo etiam Dioscorides desumpsit non minus accurate quam eloquenter inlati-

SEARCH

MENU NAVIGATION