Hieronymi Mercurialis Variarum lectionum libri quatuor. In quibus complurium, maximeque medicinae scriptorum infinita paenè loca vel corrupta restituuntur, vel obscura declarantur. Alexandri Tralliani De lumbricis epistola. Eiusdem Mercurialis opera,

발행: 1570년

분량: 309페이지

출처: archive.org

분류: 약학

71쪽

quando is panes ipnitas sic mihi liceat loqui iccirco

inscriores clibanitis iudicat, quia illi non aeque extrinsecus,atque intrinsecus coquuntur, ut pani nostris furnis assato euenire ob immoderatum laterum seruorem quotidie obseruatur: hi vero no minus intimas, quam eXtimas partes assatas habent, cum parui furni blandiorem quendam calorem ob corum tenuitatem acquirat, cuius merito exactior coctura panis perficitur; quam item sententiam expressit Hippocrates, quado secundo de diaeta scripsit,panes clibanitas siccissimos esse ob testae humiditatem uniuersam exugentis calorem, ipnitas autem, quos recte furnaceos transtulit Cornarius, magis nutrire, quam verubus, aut craticulis coctos,

quod minus ab igne, quam illi,vrantur. Quod porro κλιβανίτης, siue κριβανίτης panis a furnaceo disserens fuerit,Plinius lib. 18. & Athenaeus lib. 3. adeo clare indicarunt, ut amplius quicquam de hoc dicere minime opus habeam : illud addam non esse medicis ignoran. dum, panes nostros, quos vere Hippocratis &Galeni facimus, non esse prorsus innoxios: esse autem innocentiores illos, qui sub paruis testis coquuntur eo pacto Quo apud nonnullos homines biscocti parantur quos si cli Sanitas panes appellemus, neq. a veritate, noque a veterum appellationi Sus Griaste recedemuC Inter panum genera fuerunt, qui tractam ab Athenaeo &Plinio voce ut credo) Romana appellatam adnumerarint; sed ego ijs assentire nequeo,licet putem fuisse otia dampastae farinaceae speciem, quae pani adsimilab tur. Quod si etiam nostra antiquis conferre par est, tr cta erat quaedam mixtura ex fermento & farina conssa ta,q uam manibus saepius in sermam longam & planam' trahebant, unde nomen tractae emanauit, quod etiam hodie apud aliquos Italiae populos durat, qui huiust modi placentas ex sermento, & farina compactas, m

72쪽

deinde furnis coctas tiratas a trahendo populari Voc bulo nominat. Plinii verba loco supra citato haec sunt, Durat sua Piceno in panis inuentione gratia ex alicae materia. cum nouem diebus macerant, decimo ad spe elem tractae subiFunt uvae passae succo: Athenaeus autem sic in 3. δε τα κωπυρια, vel καπυρίδι κ καλούια- να τραάζα, Οὐοπερ ῶς αρτον , Tracta in genere neutro pluralis numeri, ut Athenaeus profert, etiam

apud Catonem saepius nominata inueniuntur, & ut reor ea sunt, quae hodie tortis subtus, & supra coqui ponunt, Bliaque siue spolia vocant. Et quoniam Plinii secta est mentio , eius ni fallor errorem subiiciam: is enim libro Is . cap. 3 I. scribit Veteres antequam piperis usum haberent, loco eius baccas myrti usurpasse: quod cum neque apud alios auctores hactenus mihi eam rem diligentissime perscrutanti legere contigerit, neque admodum rationi consentaneum videatur , inde potuit faciliter Plinius errandi occasionem caepisse, quod ut auctor est Galenus in expo. voci Anti) myrtidanum plurimi πλερι nominarent, quemadmodum Hippocrates fructum myrti myrtidanum & ipse vocavit , sicque piper ab aliis vocatum scripsit.

De aquis Vesicariis O caeretanis Galeni locus de templo Pacis male a Giresdo intellectus. cap. 13.r Vltas habuerunt maiores nostri balnearum aquas mirificas pro variis morborum generibus curandis, quarum nomina etsi hodie quoque apud auctores conseruentur, ipsae tamen vel oblitae sunt, vel ignotae , sicuti aquae Nepesinae a Caelio Aureliano inter Italiae nobiliores adnumeratae. Atq.

etiam Auguriae, & praeter has Vesicariae ac Ferratae a Sciu

73쪽

a Scribonio Largo, & Marcello Burdegallensi nominatae, quae postremae cum ubi fuerint, a nemine adhuc notatum viderim, me operae pretium facturum spero, siquid sentiam, manifestum fecero. Scriptum itaque apud praedictos inuenitur auctores, in Thuscia aquas extitisse ferratas, quae mirifice vesicae vitia emendabant, unde vesicariae vocabantur: locus vero Milonis

Brochi, siue Gracchi praetoris hominis optimi ad quinquagesimum ab urbe lapidem erat: Has balneas olim Viterbienses esse putaui, quod illae sint in Thuscia, vesicae morbis adhibeantur, & paullo minus,plusve quinquagesimo lapide ab urbe distent; sed cum anno sup

riore Centum cellas, siue ciuitatem veterem, Alexandrum Farnesium Cardinalem maximum secutus,petijs sim; locum conspicatus ab eo oppido duobus milliariabus distantem. ubi vestigia antiquarum balnearum, &arnplissimi aedificii apparebant , volui diligentius omnia intueri, tandcmq. repeti, ibi egregias aliquas babneas fuisse extructas, ad q uas ex propinquis montibus per subterraneos cuniculos aqua ducebatur; unde incam coniecturam veni, posse fieri, ut illae essent aquae ferratae a Scribonio & Marcello nominatae; ad quod credendum pluribus rationibus inductus sui. Primo quod locus ille sit in Thuscia; Secundo, quod ab urbe quinquagesimo lapide,si via Cassia eo perueniamus,distet; Tertio, quod montes illi,a quibus derivabatur,ferrati etiam hisce temporibus vocentur, nempe quia femrum ibi nascatur, via' uas similiter vi ferrea praeditas esse conueniat; Quarto, quod incolae morbos vesicaenterdu m earum aquarum beneficio curent: quaquamvsq. adeo deturpatae & imminutae sunt,ut pauci illis uti velint: quod nullus alius locus urbi hodie propinquus cognoscatur, cui magis balnearum illaru conditiones daptari queant. Iam vero quales fuerint huiusmodi b lineae

74쪽

Ρ κ δ M .V. h. lineae ex Iconographia cognoscetur, quam Pyrrhus Ligorius totius antiquitatis omnium nostri temporis hominum vir peritissimus ex situ acceptam apud se habet. De caeretanis balneis Strabonis tempestate ad curandas aegritudines varias maxime aestimatis iam dubita ui, nunc certior factus Caere nobigissimam olim urbem -

prope eas aquas fuisse sitam, quaeruilianae hodie vo- sACI, O

cantur,ad credendii permotus sum huiuscemodi aquas , , .ca antiquas quidem immo ipsa Caeretanea balnea a Stra- bone nominata esse; & quanquam multis temporibus Ialuerint, ac fere nihil de illis ab auctoribus scriptum

inueniatur; hisce tamen temporibus non parum celebrantur ob mipssicam opem iuuam in curandis omnig ni fere culaneIs affectibus quotiesie praeliant. His de

templo Pacis Romae errorem Gregorij Giraridi subheetam,qui auctoritate quada Galeni falso intellecta permotus id ab aegrotis frequentari consuesse primo de Diis gentium libro scriptum reliquit, cum nulli bi leg tur in illo,aut in alio templo eos unquam Versatos,praeterq uam in insula Tiberina, ubi Aesculapij aedes sitae erant, & quodam alio loco in id exstructo ut qui adludos Circenses venirent si sorte fortuna aegrotassent, habcrent ubi commode curari possent. Sed ne videar gratis Giraridum improbate,Galeni sentetiam in medium

ponam, qui in principio libri primi de differentijs pulsuum me)icos lui temporis coarguens, quod de nominibus pulsuum sutiliter contenderent, ait saepenumero inter cos excitatas esse contentiones similes illis, quae inter medicos in templo Pacis vel se per aegrotos dispu tantcs oriri solebant, quod enim in templo Pacis conuenirent omnium rationalium artium professores ad di- .....tad sputandum, ipse mei Galenus in sermone de libris propriis manifestum secit: quod etiam Romae medici non raro super aegrotos digladiarentur, videre est in pluribus

75쪽

bus eiusdem commentariis verba Galeni citata a GLraldo clara sunt. De medicis enim eum, quem dixi se

gnam foreΘan talem qualem vilic videmus inter ipsos iortam in templo Pacis, atque etiam colam ipsis aegro-ltis Θ Attamen id ignorari nolo alibi, quam Romae, lan guentes in templis quando'. detineri solitum fuisse, ut. curarentur,quod locupletissime testatus est Strabo in 8. l, Geograph. lib. ubi memorat in Epidauro, Coa insula, l di Trica Aesculapii suisse aedes, in quibus magna aegro torum conia nutriebatur tabellaeq. cum curationum inscriptionisus pedebant An verusdem,vel quid Opile Dierit valetudinariti, cuius loci habetur mentio apud Senecam lib. I. de ira,& apud Columellam lib. I I. cap. P. I 6. & lib. I 2. cap. 3.7. certe affirmare non audeo. puto autem suis is peculiarem locum in Unaquaq. priuata domo,ubi serui tan iam infirmi curabantur, & detin bantur, eo pacto quo hodie in monachorum coenobiis simili muneri peculiaris locus dicatus conspicitur.

Bi remedia extinguendae siti demonstrat Aetius lib.9. inter cetera protollenda corum, qui ab imbecillitate vires recuperan siti ficus siccas secundum Cornarij translationem in cibo acceptas commendat ; quae sententiaecum semper mihi suspecta fuis.

set,quod Hippocr. in a. de diaeta serpbat τα ξηρα συκα

. i. annum codice mihi Messanae,dum ibi cum Alexandro δε ι Farnesio patrono meo esstem,c6 parato, in ueni loco si carum,legi debere,viridium : sic enim contextus meus

habet

76쪽

quemadmodum etiam cae multis aliis perspectum esse potest, Cornarium habuisse codices valde deprauatos, id quod si valetudo mihi concedet, intra paucos annos magna eruditor utilitate & in Hippocrate,& in Aetio ostensurum me polliceor. Ficus igitur virides sitim auferre apii olvis r dici dixerit ni, & praesertim Hippo. loco citato,Vbi συκαυγρπιν ν tradit, necno Plinius lib. 3.cap.7.ubi siccas ficus sitim cxcitare, virides seda- rescribit, verum etia Martialis cognouit, quado scripsit

Chia seni ius Baccho, ruam Setia misit, l, i, Ipsa merum fe m portat, o ipsa salem. .i

Post ficus ut Heraclides Tarentinus apud Athenaeu disserit alij calidam aquam,alis frigidam esse potadam vo- fori

Iuerunt: qui calidam praetulerunt,tiis rationibus inducti sunt, quod sicut calida manus magis abstergit,quam frigida,pariter citius eluit ventriculum, & intestina, ne ficus ibi diutius retineantur; addebant calidam aquam ex tra positas ficus magis dissoluere,frigidam magis con' jngere, quod item ficubus inti acceptis euenire ramtioni congruum est. Qui vero frigidam bibi debere putarunt,tri ido dicebant poculo cosidentia in stomacho&grauia deorsum ferri; & iccirco ficus, quae stomacha vexant, citius ab co descendere; Qua ratione alijsuperpotabant merum, persuasi nempe quod prompte, quae essent in ventre,deorsum propelleret; Oportere. n. ai bant post ficus multo densoq. uti poculo, ne illae in ventre comorentur, sed in inferiores intestinorum partes celeriter deferantur. Aristo. quoq. in probi .ficubus superpotandum vinu credidit,quod ut ignis paruus a magno extinguitur,sic exiguus ficuit calor a vini maiore vincat; idem ante ipsum comendatum sui tab Hipp. 3. de diacta lib. in iis, quibus ob frigiditate infirmus est stomachus. Non fuit absq. utilitate rusticorum institutum, quos tra

77쪽

dit Galenus consueuisse ficus macerare aceto,q εd eidrum visciditatem magnopere corrigeret. Non in conuenit ut hoc loco detegam errorem qui hactcnus in Columella a nemine,quem sciam,animaduersus,& emendatus suit, praeterquam a Latino Latinio Viterbiensi acris iudicij & singularis doctrinae ac probitatis viro;in lib. enim I a. cap. 3 . sic legitur, Qui scilliticum ac tum facere volunt, decem bambatae intres amphoras musti mitis &c. ubi quid significent ee duae dictiones,sdecem bambatae' nec Apollo sane intelligeret. Quare illa verba Qui scilliticum acetum facere volunc extremis antecedentis capitis iungenda sunt; deinde titulus subsequentis Capitis apponendus separatim fDe Em-bammate J postremo incipiendum scquens Caput Intres amphoras musti: Hunc in modum clarissima erit Columellae oratio, qui eodem lib. cap. s s. Sinapim sociendi rationes plurimas docens cuiusdam Sinapis ad Embammata idonei mentionem fecit: Quod p6rro seripsit Vlpianus i. si quis Embamma fuisse loco accli,valde descriptioni embaminatis Columellae quadrat, cui

magna aceti portio admiscetur. Sic etiam Latino intinctus nomine usum Plinium reperio. Itaq. Turnebunt alioquin doctissimum probare nequeo, dum in I 7. aduers. lib. cap. I 3. bambatae, vocem non mutandam leuibus quibusdam rationibus contendit. l

omanos vina, quae annum saltem praetersissent ut plurimum bibere consueuisse, ita clare scria pium habetur apud Galenum,alios l. auctorerivi superuacaneum iudiccm illud amplius demonstrare. Nam vinalia sesta degustandis vinis instituta XIII. Kal. Septem.

78쪽

Septemb. fiebant, ut Plinius scribit, quae autem idem IX. Kal. Maij fieri solita tradit ab Aenea fuisse instituta meminit Ouidius 6. Fastorum. Graeci vero quod eadem noua necdum sextum mensem adepta frequenter potarent, Galenus quoq. testatus est, qui in Com. sit p. primum de Nat. lium. rationes Varias eXponens, quibus hieme pituita adeo copiosa in hominum stoma-cnis gignitur, inter multas, quas recenset, eam ponit, uod plurimi tunc noua vina bibant, quae aptissima υ, .

recenset, eam ponit, AMM bant, quae aptissima με - - suntjn pituitam conuerti; quare Pl uta codicem in 8.sympo. Io. deprauatum esse nuto, ubi haec in vulga

dum ob id iudico, quoniam Gaza, cui in hac re fidem maximam adhibeo,contra non ullorum opiniones ἀνει 'ςηριωνα Nouembrem mensem fuisse contendit,ωι vero quod mense Nouembri celebrarentur , sicuti no stris temporibus in omnisere Europa undecima No. uembris, quae D. Martino dicata est, die, multi auctores testati lunt, etsi Io. Grammaticus Ianuarij mense ii 'lud factitatum scribit. Quae supra dixi vinalia XIII. Kal. Septembris Romae fieri solita, ea puto, quae paς sim hodie in Italia Kal. Augusti celebrantur: ut enim festa illa in die, qua fidicula lydus oriri incipit, Autum nusque incohat ad tempestates leniendas quemadmodum scribit Plinius libro I 8. cap. 29. instituta erant, sic nostris temporibus prima Augusti ad

CXcantandam

mensis prauitatem fieri vi-

aera'

si ii i iii i

dentur.

79쪽

O quos antequam vel pisces, vel carnes assarent, oleo inungere solitos rcfert Galenus a. desin pli. medic. quod ideo ab ipsis factitatum credidit, ne exteriores partes vi ignis exustae consumeret tur, interiorumq. coctionem impedirent: ego Vem p tius ob id factum existimo, ne carnium & piscium into lain s --: stinus tq.n-prius humor extra flueret ed intus co-hstritus.&coctus iucundiorem cibumpalato redderet: ε --OI eum enim occludere extimos corporum meatus,quo minus quicquam effluere oveat,& Galenus fassus est,& Alexander, qui in probi.ea ratione animalia insecta P - - - ab oleo enecari disputat, prohibita ex olei obstipatione nati v a eorum spicatione illoc autem passo assata i ntel- isa ι c.-ix MIexisse Aristotelem veri simile est,quando in idemixtori et M assectibus libro ea elixatis humidiora cit. Quod deinceps leo cocta non ita Vrantur, ut Archidamus Idrielisebat,in hoc iure a Diocle damnatus, Averroes Ara bum omnium doctissimus in F .collectaneorum lib.monvbi conterraneos suos oleo carnes Omnes c quendi morem habuisse quia sic delicatiores &melio- - res eu afferent, pluribus demonstrat. olei mentionem

non mobgrue butyri tractatio sequitur,nimirum,qu'da. - .E CLt,piid gentes, Quibus oleum deerat, bu yrum etiam in

ungendis post Oalnea corporibus pro ipso suppleret, Vt notauit Galenus, nosq. in libris nostris Gymninicae monstrauimus. Haburrunt quidem veteres varia butyri genera,sed pharmaci potius loco, praesertim apud nobiles,quam cibi illis in usu erat, ut non immerito Plinitis buWrum gentium barbararum laudatissimum cia bum, qui diuites a plebe discerneret, appellarit: hac. I namq. ratione factum puto, ut Athenaeus, qui in suo

80쪽

conuiuio nullum eibi genus praetersit , butyri nunquam mentionem secerit. Non possum certe mirari s iis, cur Galenus Dioscoridi imposuerit, suasi butyrum ex ouilla tantum &caprillo lacte trahi scribat; cum si eius litteram considerare velimus, nunquam ipsum n gasse, quin &exbouillo fieret, sed bonum ex ovium, atq. etiam caprarum lacte fieri censuisse reperiemus; quae sententia vera putari debet, quemadmodum v rum est,caseum Ouium, & caprarum bonum esse; Di

scoridis mentem de butyro sertasse explicans Plinius dixit, Plurimum e bubulo & inde nomen: pinguissimum ex ovibus fit, &ex caprino, quo in loco Plinij verba quaedam mihi suspecta redduntur, quoniam de butyri

effectibus sermonem habens, haec scribit. Natura eius astringere. moli ire; replere, purgare. Nam praeter quam quod duo ista sibi ad uersantur, mollire de astrin-B ma' tgere, a nullo quoque auctore butyro astringendi s cultatem attributam legi: neque id rationi & eius temperaturae consonum videtur riuocirca pro astringere, digerere, restituendum duco, cum praecipua, quam butyro Galenus ascribit, facultas sit digerendi vis. Butyrum item ex equino lacte Scythas factitasse memoriae mandauit Hippocrates, siue Polybius quarto de morbis. Quod vero scribit Plinius libro undecimo, capit. I. barbaras gentes consuesse lac in iucundum corem condensare, & butyrum pingue quod spuma

lactis esset, nil aliud intelligit, quam oxygala, & aphrogata apud Romanos maxime aestimatum , & niue r frigerari Elitum , ut Galenus septimo methodi narrat , idem enim hodie apud multos inter suauissima edulia sub nomine capitis la

et La . De

SEARCH

MENU NAVIGATION