Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

55쪽

jam iaboribus sacra didicisse , in viri fortis aerumnis hon ita crudesem fuisse , ut in vivi in jam mirantii caput , bustum fuis

manibus imponeret quare patet putasse Quirites Fulviam familiam edoctam ab Hercule ejus sacra tractare, ad id tempus originem suae

gentis retulisse . .

Scio Paulum Manutium prodere Tullium in ea oratione de Lurio Pinario Natta verba fecisse, quod Romani testarentur Pinariae ,& Potitiae gentis auctores ab Hercule Arar Maximae , sacrisque suis praesectos ex Dionysio S: Livio lib. I. , Servio etiam ad lib. 8. AEnei dos . At ex verbis Ciceronis , quae praecedunt , dilucidum est Pori, tificem illum, qui dedicationi a Clodio factae selus adfuit , fratrem uxoris Clodii fuisse, quae ex Fulvia gente erat 3 uis ergo, ait Cicero, assuit frater , inquit, uxoris meae: et & instar banc tu igitur dedicationem appellas, ad quam, non collegium, non. honoribus Populi Romani ornatum Pontificem adbibere potuissi amisis modo afuit, quem tu impulsi, foror rogatis, mater coegit :: qui

innuunt Ciceronem loquutum de fiatre uxoris Clodii, nequaquam consobrino, aut ex altero gradu , uti Manutius autumat, sed nato ex eadem matre. inod longe clarius apparet , si consideremus nullum antiquum testem adduci qui Lucium Pinarium Nattam coiisb-brimim, aut uterinum fratrem Fulviae uxoris Clodii reserat. Caeterum liquet Fulviam gentem Herculi semper devotam fuisse , quandoquidem narrant M. Fulvium nobiliorem in censura exstruxisse Fanum Herculi musartim , in quo musarum signa posuit, quae capta Ambracia Romam transtulerat ex Livio lib. 3 8. Imperatores etiarii

Macrinianum seniorem, & juniorem, Quietum itidem Fulviae familiae , ut mori gentis suae obsequerentur, in Templo Herculis quotannis splendidissimam coenam Populo exilibuisse testimonio Trea bellii Pollionis de triginta tyrannis in. Quieto. Quibus si addatur mox relata inseriptio in ruderibus Templi Herculis Setini reperta , palam fiet Fulviam gentem Romae M in Setina Colonia Herculis Q- lemnia quotannis celebrasse, quod jactarent Herculem perfunctum laboribus sacrorum suorum euram auctoribus familiae tradidisse 'non Romae , ubi constat eum praesecisse sacris suis Pinarium, & Potitium , sed in alia Colonia , quam fortasse fama tunc erat, ab eo i Latio conditam. F a Hanc

56쪽

- Vetus Latium Profanum

Hanc rem perhibet & Pishius Annal. pom. ad annum V.C. CDLM i IL, qui explicans Ciceronem in Planciana, eius verba pervertit: haec enim sunt verba Tullii: Num aliquando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illa in omni virtute principe, niis de Tito Coruncanio municipe suo, num de tot Fabiis gloriari lbunc locum mutilum, & incorrectum existimat Pighius, putatque ita legendum: Νὰm aliquando vides Tusculanum aliquem de M. Catone illo in omni virtute Principe, num de Tito Coruncanio municipi suo , Camerinum , niim G tot Fulviis Tiburtem gloriari subiicitque: Nam de Fulviis Plebeii, in obscurii primum, non Fabiit illustribui, in Patriciis loqui Ciceronem autumo, qui municipio Tibure oriundi videntur, nam in oratione pro domo suaseribit, ab Hercule perfuncto laboribus sacra didicis Fulvios .

Hactenus Pighius vir glioquin eruditissimus, cujus in hac relapsus inulti sunt, quippς Cicero juxta Scriptorum omiaium sensum, Coruncanium Tusculanum facit, quamvis Claudius Imperator testimonio Taciti lib. II. eam gentem primum Camerio oriundam diceret. Loquitur & Cicero de Fabiis , cui genti Tusculuin prima dedit incunabula, quemadmodum diximus lib. I, cap. 27. , Rrguitque eo loci Tullius Tusculanos, qui in petitione Consulatus M. Laterensem Tusculanae, &Consularis gentis non juvς runt, miraturque de eis, qui Cives suos praeclaros potius vituperarent, quam laudλrent, extollitque Atinates , qui Cneo Plancio civi Atinati favebant. Sensus itaque Ciceronis is ell, ut in Consulatu Plancius ob suidium Comprovincialium su0rum , S: merita Atinatum praeserri debui siet Laterensi, pro quo Tusculani non instabant, quamvis Tusculanorum dignitas major esset apud Populum Romanum : quam tamen parvi pendendam ait Orator, quod municipes illi neque de familiis Consularibus, Se longe praestantioribus illa Laterensis, quales erant gentes Catonis, Coruncanii, & Fabiorum, gloriarentur. His positis patet Pighium Ciceronis sensum pervertisse. At neque poterat Cicero loco Fabiae Fulviam nominare, neque Fulviam Tiburtinam facere, nullus enim Scriptor ejus rei meminit: te quamquam Pighius ex eodem Tullio in oratione pro domo sua id arguat , quod Tiburi Herculis aedes suinptuosissimi operis esset; atta

mea Di siligod by Cc oste

57쪽

Liber I. Caput VI.

.men si is tompertum habuisset Setiae etiam Herculis Templum insi- .gnis structurae luisse, Setinosque jactasse lapidibus inscriptis Herculem fundatorem Coloniae, conspexisset itidem lapidem in ruderibus aedis Herculis Setini, Fulviae gentis devotionem indicantem , Ciceronis Qictum non Tiburtinae, sed Setinae Coloniae consentire adfirmasset, quemadmodum suo loco , quum familias Setinas censebo, plenius

De Herculis in Latium appulsu, deque fama priscorum quod is oppida , & aedes sibi sacras in Latio condiderit satis dictum est hoc Libro Cap.1., itaque juvat aliquid delibare de ritibus sacrorum eius Dei , & quomodo in hoc Templo illi sacrificaretur. Facile est in hac αὀe Lilis simul crum Herculis, viri nudi, hedera redimiti,

barbati , cultu militari, dc validis lacertis , dextra manu aperta , sed extenta ,- sinistra clavam, pellemque Leonis gerentis figuram exhis hemis: ita enim Herculem eringebant, quod traderent eum pelle Leonii, quem clava mactaverat in signum perceptae victoriae semper indutum incessisse dum Larium inhabitaverat teste Smetio Antiquit: eomagen pag. I 62.Iq3. Numinis aras populi frondibus ramabant fama enim prat Evandrum apud Aram Maximam sacra facientem Herculi spectanti, aram ejus arboris frondibus redimii se, quod eas gratissimas Deo in tellexisset, si fides danda est Macrobio Saturnal.lib. 3.cap. I 2a, quam quam Servius ad lib. 8. .sneid. prodat Populum Herculi sacram , quo uiam quum is ad inferos descendisset de hac arbore sibi corona iacta caput velasse dicebatur, huius & moris meminit Virgil. lib. 8. si id.

Velaiatque comas foliisque innixa pependit , l . . . .

N paulo post isquens de Saliis Herculis sic canit:

Populeis adsunt eviati tempora rami . . . Sacerdotes Deo bovem immolabant, cujus cames carius vendebant

religionis causa, ut alium ex pretio redimerent, qui quasi perprivus esse videbatur se ut auctor est Servius in lib. 8. meid. ad illud: Vescitur AEneas ut , . GVana iuventus ;Perpetui tergo Tovis Qui

58쪽

46 Vetus Latium Profanum

Quintino quum in prisco Latio edicto cautum esset, ne ovis aut in tonsa, aut priusquam peperisset mactaretur, neve boves immolarentur, sunt qui dicant hunc bovem Herculi sacrum, quem perpetuum dicebant, religionis causa ei semper immolatum ex Athenaeo

Supra exta bovis sacrificati spargebant vinum, quod tamen ex graeea, M amputata Vite, seu fulmine tacta, aut quae vulneratis pedibus calcata, aut immunditie polluta fuerat, vel juxta quam homo laqueo pependerat, quaeque circiamcisis vinaceis profluxerat natum non esset uti notat Stuckius de Sacta Gentil. pag. I 32. . Qui rem divinam Numini faciebat alium deorum appellabat neminem; quin

neque Ianum, cui in omnibus sacrificiis praefari selituri fuit teste

Plutarcho Probi. cap.so. . Eo die canes in Templis, & Urbibus ii, quibus Numini res divina fieret nequaquam apparebant , quod quum Evander ei Deo litaret, nihil omnino praesenti infestior fuisset, quam canis. mobrem tametsi Latini aedibus sacris canem arc rent , quod pugnax , & in primis serox esset animal, die tamen, quo Herculi sacrificabant a Templis, de Urbe canes omnes pellebant, quemadmodum scribit Plutarchus Problem. cap.9O., quamquam Plinius, &Solinus lib. I. cap. 27. adducti aliam causam ejus rei adsignent. Adstare nec poterant sacris Numinis, & in aede qui allium , aut simile quicquam gustassent si credimus Athenaeo lib. Io., neque forminae, Servi, aut Liberti testimoniό Plutarchi Problem. cap. 3 3. Macrobii Sat s. lib. I. cap. I 2. Livii dec. I. litas. & Servii ad lib. 8.

eidos in illud,

Tune lem juvenes certatim ... s.

quibus alludunt Silius lib. M Punicor. qui describens sacra, & Templum Herculis Gaditani, sic ceciniti Tum quelifas, in onos adyti penetralia nosse Foemineospνobibent gressus, ac limine curant

Setigeros arcere sues c .

Propertius lib. . Eleg. ad Herculem: Maxima quae gregibus deτου est ara repertis Ara perbas, inquit, maximas ta manus

59쪽

i Haec mullis unquam pateat veneranda puellisi x. . ' i Herculis eximii nest inluta sitis . qui eam causam refert ad mulieres, quae Herculi sitienti aquam negaverunt quod sacris Bonae Deae, a quibus viri arcebantur, opera

rentur.

In his sacris epulabantur sedentes in mollibus lectis, quos Latini Herculeos dixerunt, caena praebente eo, qui Duumvir, aut Magistratum gereret, vel Numini praecaeteris esset devotus, in qua tradunt multum effundi solitum pro eduliis, & carnes fumo duratas elixas, ostiarumque nuper mactatarum assas partes subministrari ex Athenaeo lib.q., Macrobio Saturnal. lib. 3. cap. 6.,& Servio ad lib. 8.IEneid. ,qui subdunt post caenam epulantes manus lavisse aquis calidis e terra scaturientibus tanquam Numini sacris . Libantes Numini nihil in calice vini relinquebant, ut morem ei gererent: perhibebant quippe eum Deum magnum poculum ligneum ii rLatium tulisse, quo uteretur in sacris; id ne carie consumeretur pice oblitum religiose servabant, & quum referrent cundem sacra facientem in eo poculo nil vini selitum relinquere, ob hanc rem smili modo in ejus sacris libabant, quod memorant Servius ad lib. 8. AEneid. Athenaeus lib. ix. N alii, quamquam Macrobius Saturna l. lib. . cap. 22. prodat haec facta quod Hercules bibax fuisse diceretur , seu potius quod is poculo tanquam navigio ventis immensa maria transistet. His alludit Virgilius lib. 8. .i eidos de sacrificio Herculi oblato ita

canens:

Et facep implevit dextram Scypbus . . . Iuvenalis Satyr. I 2. Versqs.

. urnae cratera capacem

Ei dignum sitiense Pholo

Cicero act. 6. in Verrem : duo pocula Herculea manu Mentoris summo artificio facta , quibus Tullius magna pocula Herculea dicta protulit , & Servius loco quo supra haec subdens: Legitur in Libris antiquis Herculem magnum poculum ligneum attulise, quo utebatur in sacris, quod ne carie consumeretur pice oblitum conservaba

60쪽

48 Vctus Latiunt Profanum

Plutarcho Problem. cap. IO.. Asterre autem illi soli licebat omnia esculenta , de poculenta, quamquam aliis Diis omnia pollucere piaculare esset, ut auctor est Fellus lib. I q. verbis Pollucere quod Se ejus interpretes assii mant. Solitum & fuit in Latio decimam fructuum ei Deo passim voveri; idque ausipicatissimum duxerunt, & fortunatissimum, putantes eos , qui haec fecissent sortunas augere, uti memoriar mandarunt Plutarchus Problem. cap. IT. , Macnobius cap. 6. ,

Diodorus Siculus lib. 3. cap. a. & alii. Ex liac decima pistabant tantum Sacerdotes, aedisque Ministri, nam quum is doceret sua sacra attrectari ita edixerat, interdixerat etiam Pinario Sacerdoti ejus, Ecfamiliae ad epulas sacras convenire quod apud Aram Maximam comeso jam prandio novissimus venisset, quum jam Pranstres manus lavarent Plutarcho I)roblem. cap. 33., Macrobio Saturna l. libἰ 3. cap. 6. 5c Dionysio lib. I. testibus, quamvis Servius ad lib. 8. AEneidos rem aliter narret: unde intelligitur Herculi mane, & .vesperi eodem die litatum, eique immolatos non unum bovem, quod tamen Servio alio loco superius relato placuit, sed plures, bovemque illum, quem perpetuum nuncupabant,dc de quo supra verba fecimus, pre- caeteris die ejus festo eidem mactatum . Ex his patet Latinos priscos, quin Gnaecos caeterasque gentes in sacris Herculis ritus ab ipso dictatos religiose servasse, ob quam rem serunt apud Lindum non benedictis, sed maledictis inter sacrificandum usos, cujus rei causam explicat Lactantius de Fals Relig. lib. i.

cap. 2 I. pag I 23. . Haec dicta sint, ut quo ritu in hac aede Herculis Setini sacrificaretur exponeremus . Caetcrum constat Salios in hoc

Templo Herculi ministrassic uti diximus Lib.I. Cap. 2 2. , ubi probavimus Latinos priscos Herculi Salios adsignasse priusquam Roma conderetur, ita testantibus Virgilio, Servio, & Macrobio ibidem adductis, de mihi id suadet inscriptio relata hoc Lib. Cap. 2. ex qua a paret M. Nomeicium Palatinae Tribus Salium Martialem Capulatum, & Magistrum Augustalem Coloniae Setinae fuisse. Hunc Capulatum vocat Lapis, quod is Capulum, siue Manubrium, aut Apicem Saliaris Pilei, seu Cassidis pro gestamine haberet uti explicat

Fabretius Inscript. cap. 2. pag. III., quamquam ego putem ita cum

inscriptum ex Manubrio ancylis , quod gestabat Marti sacrificans

SEARCH

MENU NAVIGATION