Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

251쪽

Liber ΙΙ. Caput XXIII. 233

PONTEIUS M. F. CLUENTU E R U SPATRI IN COMPARABILI P I I S S I M O H. T. P. IIn militaribus enim elogiis patria in auserendi casu collocatur ut Bononia , Tiburi, Fano fortunae , Formis, Pisis, Arretis, Brixia , Placentia, quemadmodum Norisius ad Cenotaph. Pisan. Disi. i. cap. 3.pag. 39. fusius ostendit. Porro M.Pontrium Setinum Equitem Romanum ex Tribu Cluentia, Tribunum fuisse septinue Legionis, quam Galba Imperator auxiliariam in Hispania scripsit ex Panvianio, Rosino & aliis, patet ex eodem lapide, ubi sorte loco Galbianemendose Galbiansum legitur. Meturgia itidem gens Sethia suis uti probat cippus apud Ligorium Voce . D. M

Sic & Timpsania, atque Hirpinria, uti patuit ex elogiis in via . Setina positis, relatisque superiori Cap. 2o.pag.2 Io.. Catiam quO-que gentem Setinam diximus, quod M., & C. Catius Valens ex Stellatina Tribu in lapide Cap.1 o. adducto Setinos sese inscripserint. Hanc familiam Romae praetoriam fuisse ajunt, ic Q. Catium nepo- , tem AEdilem plebis cum L. Porcio Licino A. V. C. DXLIII.aex multatilio argento signa aenea ad Cereris dedisse, ludosque plebeios pro temporis ejus copia magnifice apparatos secisse ex Livio lib. 17., de Pighio. Hinc perperam Q. Cantius in quibusdam Livianis exemplaribus legitur. Fumdem memorant C. Neronis castris. in Apulia ad- , versus Annibalem praesectum Livio lib.27. teste, qui lib. 18. hunc G g α nume.

252쪽

a 36 Vetus Latium Profanum

numerat inter Legatos,qui Roma Delphos missi sunt anno DXLVIII. quamquam aliqui CodiceS mendose Q. Catulum exhibeant. Fuit alter Q.Catius Q. F. Q. N., M sic superioris filius, qui anno DXCV. Quaestor fuit . Valeriam quoque gentem Setinis accensendam putarim, non eam, quae Romae fuit Consularis, sed aliam sortasse ex ea oriun dam, dg tunc quum Romani Seriam Coloniam deduxerunt,eidem adscriptam a Ex ea genus duxit C. Valerius Flaccus Balbus poeta inter eos, qui heroica decantarunt, multorum judicio admirandus, quiaque de Argonauticis octo volumina scripsit, opusque celeberrimum, sed immaturum Caesari Domitiano, seu ut alii verius produnt, ejus patri Vespasiano dicavit . Non desunt, qui hunc Patavinum jactent, atque etiam Romanum 3 perperam tamen. Contigit enim nostro Valerio , quod Homero Graecorum Poetarum principi, & Tirsemitidem Poetae illustri. Homerum Colophonii civem dicebant strum, Chii vendicabant, Salaminii repetebant, Snairnaei suum asserebant, quamquam ille Melesigenes dicetetur, quod ad Meletem fluvium in vico natus Homeri nomen ob caecitatem ellet sortitus, testimonio Ciceronis in Orat. pro Archia, Auli Gellii Attic.Noct. lib. 3. cap. II. aliorum. Tirsepum vero Atheniensem, M Spartanum affirmabant, quod is a Spartanis Ciuitate donatus fuisset, si fides habenda est Cyraldo de Poet. Dialog. 3. Sic puto accidisse nostro Valerio Flacco, qui quum Setinus

esset . in Patavinas tamen, & Romanas familias relatus est. Patavinum Flaccum fuisse desumunt ex Martiale, qui lib. I. Epigr. 79. ad eumdem ita canit r. O mibi curarum precium non vile mearum, i . . Fucce, Antenorei pes, in alumne laris:& alibi r eensetur Apona Limio suo tellus

Stellaque nec Flacco minus

Quare aiunt Martiali credendum , qui quum aetate Viveret, qua Flaccus seipsit, eumque juxta Aponum natum Patavinum faciat, elusque patriam fuisse maximὸ insignem natalibus T. Livii , &Stellaeasierat, non est cur amplius origo Flacci in dubium vocetur.

253쪽

Liber ΙΙ. Caput XXIII. 23γ

Qui eum Romanum iactant, & quidem ex nobili, & pervetusta

familia, incerta potius conjectura nominis, quam auctoritate ductos puto, immo adversari Martialis auctoritati, qui Flaccum pauperem , neque domum Romae habentem, solumque praediolum possidentem affirmat. Hoc Scriptorum dissidium recitant Petrus Crinitus de Poet. Latin. lib. . cap.6 8., Gyraldus de Poet. Dialog. , de Vos sus de Hist. Latin. lib. I. cap. I 9. At Valerium Flaccum non Patavinum neque Romanum, sed Setinum ego quidem fuisse puto; in hanc enim sententiam conve-olunt viri docti. Nam Petrus Crinitus loco mox indicato postquam retulit opinionem eorum, qui Flaccum Patavinum faciunt, haee subdit: Alii Setinum erediderunt ex Setia Campania Urbe, quae baud procul Velitris fuit: unde in magno pretis babita sunt Setina mina, ut ab antiquis Scriptoribus relatum es. Et mirum Φideri debet quanto spiritu Flaccus insurgat, quantaque ingenii felicitate inscribendo carmine preset. Crinito omnes fere interpretes Flacci adhaerent, & prae caeteris AEgidius Masserius, Rosinus in Flencho Scriptorum post lib. 3. Roman.Antiq., Borrichius de Poet. pag.6I., Ra-derus in Martiat. lib. I. epigr. 77., & recentiores plerique et produnt enim Flacci operum fragmenta usque ad partem lib. . Poggium Forentinum invenisse in Monasterio S. Galli propὸ Constantiam una cum parte Q. Asconii Paediant,teste Vomo de Hist.Latin. lib. 3. cap. s. pag. 33o. In illis Flaccus inscriptiis erat sic C. Valerii Flacci 'Balbi Setini,quod etiam ejus operum editiones praeferunt; nam & in Bon niensi, Parisiensi Agidii Masserit, Argentoratensi, & Lugdunensi Flaccus Setinus dicitur. Nicolaus Heinsius nostri poetae interpres ex vetustisi1mis exemplaribus, ut ipse ait, recensuit titulum operum Flacci in hunc modum C. Valerii Flacci Setini Balbi Argonautica , ubi suspicatur vocem

illam Setini referri haud posse ad patriam Flacci; quum scribi debuisset C. Valerii Flacci Talbi Setini, & non Setini Salbi, uti legitur in Codice antiquo MSS. Vaticano; arguitque verba illa Setini Balbi potius indicare aliquem antiquum Grammaticum Valerii Commentatorem qui nomen suum initio exemplaris addiderit, quod amanuensium inscitia cum nomine Valerii Flacci postea coaluerit:

254쪽

Σ38 Vettis Latium Profanum

rit: hocque deduci is arbitratur ex more temporum Uespasiani, quiabus tot nomina uni viro imponere haud coniueverat ex Sirmondo in Dissertatione ad Sidonium Appollinarem. At haec, pace tanti viri, inania sunt, etenim falsum est Flacco plura fuisse nomina , quum Cueus fuerit praenomen, Valerius nomen gentis, cognomen; sic enim in Valeria familia Romana plures occurrunt illustres viri , Valerii Flacci nominibus appellati : 'Balbus est agnomen , forte inditum a vitio linguae, quemadmodum plures ejus rei cauu id agnomen Romae adepti , exemplo sunt: patriam Flacci , non autem ejus nomen demonstrat. Quare liquet Flacco unicum nomen suisse , nempe sumptum seriailς ex aliquo Valeriae gentis Romanae, qui Coloniae Setinae nomen dederit, Salbus vero fuisse agnomen, Sc Setinustriam designane, eaque aetate, de priori Romae consuevisse uni vironomen, de agnomen imponi, patuit ex superiori Capite, ubi retulimus Servium Fulvium Paetinum nobiliorem, Bd Cneum Fulvium Centumaluna Maximum, quod ex lapidibus inscriptis probat Fabretius Inscript. cap. I. num. IOO. liti. H. , dc patet ex Fastis, iniquibus Republica florente descriptos invenies Appium Claudium, Crassinum Verrionem, T. Quintium Capitolinum Barbatum, Ap - , pium Claudium Crassinum Rufum, L.Volumnium Flammam Violentem, Q. Fabium Maximum Verrucosum, aliosque. Neque de-a sunt exempla sub Vespasiani principatu, ut sunt T. Plautius Silvanus .ssimilianus, bc his similes in Fastis occurrentes. Cavillari itidem videtur Heinsius asserens in Vaticano antiqui sismo Codice esse scriptum Setini Salbi, ac si inde arguatur Setini esse nomen, bc 'Balbi agnomen ; quandoquidem alii doctissimi viri aliter legunt, nempe 'Balbi Setini, quos sane constat hanc lecti nem hausiisse ex vetustis imis Codicibus, atque ex illo prope Constantiam reperto, qui primus omnium aetate Poggii Florentini apparuit. Iure ergo Laurentius Pignorius in libro de Originibus Patav nis pag. M 3. ex antiquis editionibus nostri Valerii liquere testatur

eum Setinum, non autem Patavinum fuisse, quamquam ipse putet alium Flaccum Patavinum Poetam Martialis fortasse aetate vixisse, .cujus nulla extant fragmenta. Atque haec satis sint ad illustrandum

meum

255쪽

Liber II Caput XXIII.

meum natale solum, Coloniam inquam Setinam , cui crediderim quod debueram jam me rependisse, licet Romae prae caeteris obstri-Aus sim, ubi educatus , bonisque artibus pro modulo imbutus , rostitutusque Civitati, majoribus meis olim donatae.

Finis Libri Secundi.

LIBER

257쪽

VETUS LATIUM

PETRI MARCELLINI CORRADINI

LIBER TERTI Us

CAPUT L

De Circesensibus , oe Circeorum Urbis situ. I Ustr xo Sotinorum agro, Circejensem,qui illi finitimus est,

jam tandem aggredior. Circejorum Urbs revera in extremo Latio a Graecis condita fuit, queniadmodum patuit ex adductis Lib. L Cap. I. II. ubi Circrienses accolas Volscae Regionis Latinis priscis accensuimus . Posita suit in promontorio mari adjacenti inter Asturam, & Terracinam, d cem , & septem mille passibus Setia, & quatuor circiter Terracina disposito. Homerus Odysseae lib. Io. Circhum in insula situm proditien ejus carmina in Latinum conversa. Celeriter ab NaῬe adscendi in speculam Sicubi opera conspicerem mortalium, vocemque audirem:

Stabam igitur , speculam in praeruptam ubi ascendit Et mibi adparebat fumus e Terra late patente , Circes in aedibus per arbores denses, in silvam Aliquanto post, ubi quosdam ex sociis fingit misisse Ulyssem ad spe

culandum, quinam mortales ea loca incolerent ἔ . .

Vidi enim speculam in praeruptam, ubi ascendi

Infulam, quam mare infinitum circumdat. Ea vero bumilis jacet. fumum autem in media

Vidi oculis per arbores densi , . silvam Dein subdit socios missos ab Ulysse invenisse Circes domum, sic:

Inveniebant autem in convalle deae catas aedes Circes

258쪽

Vetus Latium Profanum

. PositIs lapidibus, conspicuo in loco. , ' Hinc Theophrastus Histori plantur. lib. I. cap. 9. Circdum in Insula situm olim fuisse commemorat: Latmus ager, inquit, aquis totus irriguus est, E plana quidem laurum producunt, in myrtum, scissamque admirandam: montana vero piceam, atque abietem : Cir.eyum autem excelsum quoddam esunt esse promontorium spissis nemoribus consitum : maxime vero robore, ruris ac lauro. Circen id

inhabitasse incola ferunt, ac prius quide uisse Insulam,nunc autem a suminibus quibusdam adgestam esse Terram, continentemque factam, Infuia tero magnitudo es circitersaria LXXX . Plinius etiam lib. 3. cap. 9. Circei , inquit, quondam Insula immens quidem mari circumdata cui creditur Homero) at nunc planitie, de Virgilius lib. 3. AEneidOS. Infernique lacus, remeaque Infula Circes. Hos carpit Cluverius Italiantiq. lib. I. pag.996. putans mensuram Theophrasti, & Insulam, elle Graecorum commenta. At mihiliquet eam mensuram Verissimam, nam utrumque latus montis quinisque millia passus complectitur testimonio Holitenti in Cluverium. pag. 997. linea F., illudque futile aquis circumdatum auctor est de Varro apud Servium in lib. 3. AEneidos haec referens: nunc Cir, ejus mons a Circe dicitur, aliquando, ut Varro dicit, Infula fuisnondumsiccatis paludibus, quae eum dividebant a continenti. Atilii hyeme visitanti ea loca occurrit Insula, nam integer fere ager circum- quaque Circejum palesbibus aquis Obrutum erat, quare mirum non videatur,antequam paludes Pomptinae siccarentur, id promontorium mari, palude, cinctum N lacubus, quos nunc vocant S. Mariae, MPaulae, Insulae speciem exhibuisse. Strabo lib. s. haec habet: Post Antium Circejus mons, infulae inritum, mari,paludibusque cinctus. Solinus itidem cap. 26.amoenis . mus, inquit,Campania tractus,Pblegraei campi,Circes domus Tarracina infula, ante circumsua immenso mari, nunc evo neritente ad Lia continenti,& Martianus Cappella lib. 2.Pblegraei debinc Campi, babitatioque Circeja , Terracina prius Infula , nunc juncta . Haec Geographi laudati, quorum verba sic ad sanum sensum reduci posse arbitror. Apud Solinum: Pblegraei campi: Terracina: Circes domus,

259쪽

Liber III. Caput I. 243

institi ante, nune eis nectente addita continenti apud Martianum rPhlegraei campi, dehinc Terracina, babitatioque Circe prius In la , nunc juncta continenti, ne alias Terracina videatur prius Insulia. fuisse, quod a firmavit nemo. Ex hactenus relatis patuit opinionem Procopii lib. I.beli Gothie. cap. II. erroneam este, ubi haec habet: Decennovium inde appellant , quia decursis XIX. milliaribus , quae stadia eonficiunt CXIII. in mare infuit ad Urbem Terracinam nunc proximam Circeo, ubi

cum Circe egisse G sem ferunt, quos falli judico in bene Homerus in

In la domicilium Circes collocat: Ρmquam fatear Circeum hunc monte e in mare porrigi , ut Infulae speciem babeat, nec modo pr terna Digantibus, sed perambulantibus etiam ea littora esse In laetideatur longissimo tractu: At ubi quis in ipse fuerit, tunc demuntis opinione deceptum prius fuisse videt ἱ atque bane forte ob causam

Homerus Infulae nomen loco tribuit. . Porro tot Geographi, Varro,caeterique Romani Scriptores credere non poterant Homero, Graeco licet Poetae, & sic fabulosa veris

addenti, & testari id promontorium quondam Insulam fuisse uno ejus test onio , qui ea loca nusquam frequentaverat: quin nequaquam decipi poterant opinione navigantium, cum S: ipsi viderint metum Circei quamquam fitear eos , qui hunc montem Insulam immenso mari circumdatam appellarunt, sesellisse Homeri carmina iam adducta . Insulam itaque Circejum fuisse putarim priusquam Pomptina palus culturae redderetur: at Insulam mari, Se palustibus aquis circumdatam, quum Sc nostra aetate hyemalibus aquis irruentibus totum id terrae spatium, quod Circeium pertingit, depeninsulam facit, ita inundatum jaceat, ut vix locus ullus remaneat, per quem sine scaphis cymbis Circejum penetrari queat, uti jam diximus: Atque haec nostra est opinio, quamquam Plinius lib. 2. cap. 8 s. ex Homero referat id promontorium Insulam, dein peninsulam factum , quod mare recessisset: en ejus verba: Sed . recessu maris nascuntur terrae: scut Lomero credimus de Circeiis. Caeterum ubi Urbs antiqua posita fuerit, noei leve dissidium est inter Scriptores. Omnes narrant in hoc monte oppidum Circi dicatum fuisse. Veruntamen illud plerique statuunt in summitate pro-H h a mon

260쪽

Σ- Vetus Latium Prosinum

montorii, quod arrist Servio ad lib. 7. AEntidos in id earmen s

Proxima Circeiae raduntur litora terre.

Ego crediderim eam Urbem sitam flasse in amaeno clivo ejus Promontorii, mare & Terracinam respiciente, atque sere in eodem loco ubi nunc oppidulum S. Felicis est , quod ex lectione Dionysii lib.q. intelligitur, is enim memorans quo pacto Tarquinius Romanorum Rex eam Urbem cepisset , sic scribit et Erat autem Urbssita in terreno tumulo, mediocri altitudine, ubi Circe babitast erebatur Solis filia . Quare constat Urbem haud sitam in summitate montis, qui mille , & quingentorum passuum altitudinem excedit , sed in terreno tumulo, & mediocri altitudine eius montis, de sic in jam laudato clivo , praesertim cum percontanti locum in eo monte , in quo Civitas Latinorum non ignobilis antiquitus posita erat , nullus alius occurrat praeter jam desgnatum , cui adamussim verba Dionysii respondeant. Atque haec sunt, quae de situ Circeii dicenda supersunt.

CAPUT IL

De Circeii Conditoribus. Citςςjum ςonditum tradunt in loco mox desigilato a Circe

Solis , & Perses Nymphae filia Regis Colchorum sor re , veneficiorum peritissima , quae sponse Sarmatarum Rege veneno sublato , regnoque per scelus parto , quod crudeliter imperasset ab accolis pulsa in Italiam prosu-git , & in hoc promontorio variis herbis uberrimo sibi sedem delegit. Haec opinio Graecis , & Latinis Scriptoribus insedit ; nam praeter a ctores iuperiori capite memoratos, Virgilius lib. 7. AEneidos ita canit eis spirant aurae in noctem, nec candida cursum. Luna negat, splendit tremulo sub lumine pontus, Proxima Circeiae raduntur litora terra,

Dites inaccessos ubi Solis filia lucos Assiduo resonat cantu , tecti uesuperbis

tiris odoratam nocturna in lumina cedrum:

Hinc exaudiri gemitus , iraeque Leonum

SEARCH

MENU NAVIGATION