Vetus Latium profanum tomus primus decimus Vetus Latium profanum & sacrum auctore Petro Marcellino Corradino sanctissimi domini nostri Clementis papæ 11. subdatario. Tomus secundus in quo agitur de Latio gentili

발행: 1705년

분량: 330페이지

출처: archive.org

분류: 로마

261쪽

Liber III. Caput II.

Vincla recusantum, in sera sub nocte rudentum , SeLigeriquesues, atque in praesepibus ursi

Saevire: ac formae magnorum ululare luporum,

seos hominum e acie Dea seoa potentibus berbis

Induerat circe in vultus , ac terga ferarum Hunc locum Maronis luculenter exponit Servius , cujus verba qui

inulta sunt, apud eum legi poterunt. Id ipsum refert Martialis lib. s. epigr. Seu placet AEneae nutrix , seu filia Solis, Sivie falutiferis candidus Anxur aquis , .

. Statius Silvar. lib. I. carm. 3.

Cedant Telegoni , cedant Laurentia Turni Iugera , Lucrinaeque domus , litusque cruenti Antipbatae, cedant vitreae juga perfida Circes Diali iis ululata lupis: Ovidius item lib. I q. Metamorphos pluribus versibus hanc rem narrat , & Poetae passim . Ex historicis vero Plinius , Solinus , Ma tianus Cappella , aliique superiori capite adducti idem testantur, nec non Pomponius Mela lib. a. cap.q. his verbis: Sinuessa ,Liris , Mimturnae, Formiae, Fundi, Terracina, Circes domus aliquando, Circeii , Antium, Apbrodisium , Ardea , Laurentum , Ostia , eadem sententia est Livii, L.Flori, Varronis, S: omnium Romanorum Scriptorum, ex Graecis etiam Diodori Siculi lib. q. & Apollonii lib. 3. ubi fingit Ketam Solis filium sic adfatum Argonautas. Didici enim, quondam patris in curru Solis Prose ius; quum meam Sororem ferret

circen Hesperiam in terram, atque ascenderemus In litus terre Drseniae, ubi etiam nunc

Habitat; procul admodum a Colabide terra: Ad haec vetus Scholiastes: Sequutus , inquit, es Apollonius eos, qui latus errores in Tyrrbeno mari factos tradunt, cujus traditionii princeps fuit Hesiodus in diato mari Circen habitasse dicens: Hesperiam in terram: Apud Italiam babitavit Circe tunde mons dictus circe s venenorum ferax : Strabo etiam lib. s. Dionysius lib. q. Theophrastus histor. plantar. lib. s. cap. s. Aristoteles , & plures alii.

262쪽

2 6 Vetus Latium Profanum

Attamen non desunt , qui hoc Graecorum commentis adnumerent ab Homero , atque Hesiodo potissimum confictis , qui in extremo Tyrrheno mari Ulyssis errores contigisse cecinerunt 3 quod licet ego inficiari non audeam, nihilominus quum deprehendam pris cis Latinos ea omnia putasse Verissima , quod nempe Graecae gentes ad Latina litora appulsae,primum id promontorium incolere caeperint, monti deinde nomen a Circe Dea indiderint , cui aedem sacram coim dentes , ejus miracula , fabulas scilicet, posterorum memoriae mandarint, atque Ulysiis,& sociorum transformationes ibidem fustas jactarint , primaevam originem omnino fabulosam esse neutiquam puto , praecipue quum horum omnium famam eo usque invaluisse tradant , ut nascente Republica Romana usque ad tempora Traiani Circejenses

Coloni quum Latini omnes stato die Circi Sacra facerent , & illic Deam habitasse vulgo proderent,si fides danda est Tullio lib. 3. de Natura Deorum , Dionysio lib. q. aliisque mox relatis , bc Lib. I. Latii Presani Cap. IX. Probant etiam famam antiquissimam, & a priscis Latinis ortam sacra Laurentum , quibus nulla in Latio priora futile, nemo insciatur. Quandoquidem isti Canenti uxori Pici antiquissimi Latii

Regis aedem sacram dicarunt, putantes, eam in auram evanuisse,posia quam per sex dies , noctesque silvas Laurentinas peragrasset , neque Picum a Circe in avem conversum invenisset. Hujus rei sic meminit Ovidius lib. I q. Metamorphos postquam narravit, qua ratione Picus Rex a Circe in Picum avem mutatus fuit. Presserat occiduus Tartessia litora Pboebus , Et frustra coniux oculis animoque Canentis Expectatus erat: famuli ,populusque per omnes Discurrunt Almai , atque obvia lumina portant:

Nec satis es Ni bae fere , in lacerare capillos ,

Et dare plangorem , facit baec tamen omnia;seque Proripit: ac latos errat oesana per agros: Sex illam noctes , totidem redeuntia Solis Lumina , ziderunt inopem somnique , cibique Per juga , per valles , quas Hrs ducebat euntem.

Huimus adspexi essem, luctuque , viaque Dbris,

263쪽

Liber III. Caput II. 26

Dbrir,er in gelida ponentem corpora ripa: Illic cum lacrymisi or modulata dolores , οῦ Verba sono tenui moerensfundebat: tit olim carmina jam morient canit exequialia Cignus: Luctibus extremum tenues liquefacta medullas Tabuit: inque leves paulatim evanuit auras. Fama tamensignata loco es, quem rite Canentem Nomine de Nimbae veteres dixere coloni. Hine lumen Servio in lib. 7. AEneidos & Festo lib. I q. quorunia verba lib. I. cap. 2 I. ad finem retulimus , ille enim prodit Canentemis uxorem Pici post consecrationem Pomonam dictam, Pomorumque Deam factam. Festus verb ejus aedem sacram, Pomonat dictam, ponit in agro Solonio , M sic inter Laurentinum , & Lanuvinum agrum mare versus uti ex Cicerone lib. I. de divin. Κircherus ostendit ad finem partis tertiae Latii antiqui: quae quidem facta scimus ex Ovidio, quia in eo loco putabant eam in auram evanuisse. Et quamquam fabulosa sint haec, uti Servius lib.7. fineidos scribit ad ea car nar

Picus equum domitor, quem capta cupidine conjux ' Aurea percussism virga , versumque veneuis , - ... TFecit avem Circe, Darsitque coloribus alas, attamen quemadmodum saepe dixi Lib.I. cultus suit perquam verus , atque etiam in libris Pontificalibus Sacerdotum expressa ejus cultus causa, uti Servius narrat. Quare mihi compertum est apud Laurentes coaluisse famam consecrationi Pics, & Canentis aeque vam, quod Circes in Circejo proximo monte laabitans Picum eorum Regem in avem mutasset: quibus si addantur miracula, quae Deae Sacerdotes in

eo monte Circem patrasse narrabant , Elpenoris remus, 3c tumulus,

poculum, e quo bibisse ajebant Gyssem, & alia infra reserenda, quis

in Circeis ostendebantur Strabonis aetate, dii ucidum fiet Latium universim , Ee dein Romanos putasse, hanc urbem a Circe conditam , ejusque Colonos Deae alumnos extitisse.

Nec est cur aliquis arbitretur ex Dionysio lib. q. evinci id odipidum a Tarquinio Superbo a fundamentis edificatum , quod is prodat Tarquinium Circejos Coloniam deduxisse ductum loci opportu nitate , quod is situs agro Pomptino latissimo ab una parte, di mari

infero

264쪽

,248 Vetus . Latium Profanum

insero immineret ab altera, praesecisse etiam Urbi condendae Amn-tem filium; quamquam enim Vossius de Idololatr. lib. I. cap. qo. hinc asserat tune Circejum eversum jacuisse, Sc Cluverius lib. 3. Ital. Antiq. pag. Ioo I. ad finem autumet id oppidum primum a Tarquinio conditum; attamen palam est, tunc Circhorum urbem Latinis paruisse ex Dionysio cuJus haec verba : Erat autem urbs sita intaterreno tumulo mediocri altitudine, ubi Circe babitasse ferebatur S Iisfilia, licet perperam Fridericus Sylburgius ita legat: Circeses vero data opera , quod in Pometino campo totius Latii maximo, locus is opportune ad maresitus est et es autem terrenus tumulus mediocri astitudine infero . mari imminens et ubi Circe babitasse fertur Solis stlla,stutrique condendae duobus e filiorum suorum numero praefectis, Circeiis Arunte, Signiae Tito . Quare educitur urbem jam conis structam, vetustissimam a Tarquinio auctam , & instar Coloniae intra Pomoerium redactam opera Aruntis filii, quem Rex urbi comdendae, videlicet in formam Coloniae Romanae, praefecerat. Hoc mihi magis arridet , quum conveniat Latinorum historiae, & famae priscae, quod Circrium antiquissima esset Albanorum Regum Colonia a Graecis condita , qui montem & oppidum a Circe dixerunt.

De Colonia Circejensi, ejusque cladibus.

iUperiori capite dictum est Tarquinium Superbum A. U. C. CCXXVII. Circeios Coloniam deduxisse ex Dionysio Eb .,& Livio lib. I. ad finem, qui de Superbo: Signiam , inquit, circuosque colonos mimpraesidia urbifutura temra, marique. Hujus Coloniae meminere Paterculus, &ex recentioribus Panvinius, Pighius,qui produnt Circhos decimam filis. se Coloniam a Regibus Romanis deductam : quamquam Circhos a Latino Silvio Albanorum Rege primum Colonos adscriptos palam sit testimonio Auctoris orig. Gent. Roman. , Scaliorum, quos Lib. I. p.II. adduximus, ubi scripsimus Circejenses inter Latinos numeratos , & sic inter eos Latii populos, qui priusquam Roma conderetur jam

265쪽

, Liber III. Caput III. .

iam fuerant , Sc Albanorum Regum imperio parebant. Anno CCLXIV. GJulio Iulo, & M. Pinario Rufo Mamercino Coss. juxta calculos Pighii quamquam Cluverius lib. 3. Ital. antiq. pag. Ioo I. id factum reserat A. CCLXVI. Sp. Nautio Rutilo,& Sex. Furio Medullino Coss. Marcius Coriolanus dux factus ab Antiatibus, Volscisque, Coloniam hanc vi cepit. Hanc rem sic ob oculos ponit Livius lib2. loquens de Coriolano: circVos profectus ,

colonos inde Romanos expulit, liberamque eam Urbem Volscis tradiadit. Se Dionysius lib.8. Marcius non amplius cunctatus Circeis petiit, oppidum promiscue babitatum a Romanis Colonis, in Cimiabus indigenis, eoque obiter potitus est. Nam oppidani ubi cognomorunt hostem occupato agrojam ad maeniasua contendere, apertis pomtissine armisprogress obviam, deditionem fecerunt, quo factum es, ut nibu bsile passsint, neminem enim ex oppidanis Imperator vel

occidit, mel in exilium egit: testes tantum in usum militum, Ur cibaria in mensem unum imperavit, in aliquantulum pecuniae. Eadenti habet Plutarchus etiam in Coriolano . Sed cur Dionysius eam Urbem inhabitasse reserat indigenas Cives cum Romanis mixtos, operae pretium est examinare. Ego suspicor id dictum ab Historico , ut intelligeretur non modo Romanos Colonos oppidum incoluisse, sed & reliquias Graecanicae gentis, quae primum cultum Circis in montem iulum advexerat, cujus rei exemplo sunt Alba, Sc pleraeque Latii vetustissimae Urbes, quas idem Dionysius lib. 2. narrat inhabitasse Latiis

Anno CCLXVI.Coriolano in foro Antiati lapidibus obruto, victis a T. Sicinio Volscis, Circeium iterum in Romanorum potestitem rediit, dein anno CCCLXIX. ab A. Cornelio Cosso Diisatore fusis Volscis plures Circejenses Coloni inter captivos reperti sunt . Hinc Senatus Romanus credidit eos Volsco bello nomina dedisse, quare Circejenses Legatos miserunt, qui eos purgarent Volsci crimine belli, captivosque repeterent, ut suis legibus in eos animadverterent. His Senatus Romanus tristia responsa reddidit, quod Cives Romani patriae oppugnandae nefanda consilia injissent, decrevitque Legatos Urbe expellendos, captivosque plectendos ex Livio lib. s. Plutarcho in

Camillo, S: Diodoro Siculo lib. I 3. Itaque anno CCCLXXI. Cita I i cejenses

266쪽

Σso Vetus Latium Profanum

eejenses eum Veliternis palam defecerunt,donec anno CCCLXXVII. P. Valerio Potito, & L. fi milio Mamercino Tribunis militum, Cosi. potestate victi , itidemque anno CCCLXXXVL a M. Furio Cami, io V. Dictatore oppugnati sunt teste Livio lib. 6. 5e Plutarcho it

Camillo . At Coloni semper occulte Romanum moliebantur bellum, .Romanisque petentibus a Latina gente milites ab agro Samnitunia amoveri,principes juventutis miserunt,qui Latinas Urbes sollicitarent ad desectionem. Quamobrem indicto anno CCCCXV. in Ferentinae luco concilio, Latini duos crearunt Praetores pacis, bellique arbitros, scilicet L. Annium Setinum , de L. Numitium Circriensem, Livio lib. 8. teste. Hi victi, & occisi sunt a Torquato Consule ad Veserinia, sive ut alii scribunt ad Tifanum inter Sinuessam, & Minturna quemadmodum fusus patuit ex relatis Lib.LCap.VIII ad finem. Porr5 meis moriae proditum est ob eam desectionem Circejenses, pluresque Latinos populos agris multatos ex Livio lib. 8. Dein secundo bello Punia eo Colonia Circeii milites & pecuniam dare Consulibus Romanis detrectavit, ob eam rem excitis Romam principibus Coloniae, iis imperatum est duplicatum numerum peditum dare , de equites cente nos vicenos a indictum quoque quotannis stipendium trium millium seris, jussumque Magistratum Romae retineri, donec Coloni imperata secissent, quemadmodum ex Livio scripsimus Lib. II. Cap.II. Ita sanECirceienses milites, de pecuniam suppeditarunt Romanis ex sermulata jam dicta ad Carthaginis excidium, ut Livius testatur. Bello civili Circejum factionis Marianae fuisse commemorant,dc sic a Sullanis militibus eversum, ejusque agros occupatos, sicuti dictum est eodem loco ex Appiano, Plutarcho, aliisque . Dein eo bello cessante pristinae dignitati restitutum, quippe Ciceronis aetate hanc Coloniam floruisse compertum est testimonio ejusdem Ciceronis lib. 3. de Nat. Deor. , quin te Octavii Augusti imperio, nam Suetonius ines Octavio cap. 36. resert eum Principem post Pompeii fugam, collega rum alterum M. Lepidum spoliatum exercitu, supplicemque vitania postulantem, Circeios in perpetuum relegasse: quare constat tunc Cir- edorum Coloniam tutisI1mum fuisse Romanorum propugnaculum. Sunt Codices Suetonii, qui loco Circeios exhibent Cercios, at

267쪽

. Liber III. Caput III. 23 1

meliores ,& plures exponunt Cerceior, & Circeiss. Octavius quippe veteranis militibus suae factionis Circfensem agrum assignaverat, Colonosque miserat , qui m ri, terraque ea loca proxima Urbi tutarentur, Pomptinosque agros, quos ad culturam revocaverat, colerentuti scripsimus Cap.XVI. Lib.II. -

Tiberii etiam aetate hanc Coloniam floruisse scimus ex eodem Suetonio in Tiberio cap. 72. qui narrat Tiberium Castrenses ludos Circeiis dedisse,de quibus insta; unde probatur milites illic in statione mansisse.Caeterum hanc urbem cum Setia Romanam Coloniam suisse ostendi Lib. II. Cap. II. quod apertissimὸ patet ex Ioco Livii lib. nunc solum mihi animadverso, is enim referens responsum datum a Senatu Romano Legatis Circejensium, qui captivos repetebant, haec habet e Per eosdem dies Latinis , in Hernieis, simul Colonis

Circesensibus , in a Velitris purgantibus se Volsci crimine belli ,

captitosque repetentibus, ut suis legibus in eor anima errarent, triasia responsa reddita, trisiora Colonis, quod Cives Romani patriae oppugnandae nefanda consilia insissent. Haec verba Livii innuunt triastia responsa data a Senatu Latinis, Hernicisque , qui Volico bello consenserant, tristiora Colonis Circejensibus, & Veliternis, quod ii essent cives Romani, quum patriam prodidissent. Porrb Livius Cives Romanos Circejenses,de Veliternos non asseruisset, si ii Coloniis Latinis nomina dedissent, quemadmodum testantur Vellejus lib. I. Aulus Gellius, & alii lib. 2. cap. a. relati. Quare ex hoc loco Livii puto satis compertum esse, Panuinio viro eruditissimo erratum , qui Circejunia

Latinam Coloniam iacit. ι r

268쪽

Vetus Latium Profanum

CAPUT IV

De ais Circi sacra in Circediensi Colonia , necnon ara Minema, poculo,s ara ut is, s rostris eis

dem navium, qua in eo templo servabantur.

IAm diximus Graecos, qui Latium incoluerunt huic promonia

torio nomen a Circe secisse. Ansam arripiendi hane sinulam Waebuisse putarim situm : quandoquidem scribunt Circen ad medicamenta omnis generis convertim , mirabiles variarunia herbarum naturas , ac Vires adinvenisse, ac maritum veneno sustulisse ex Diodoro lib. - dc aliis. Itaque cum mons Circeius radicibus abundaret, & venenorum esset perquam ferax testimonio Theophrasti Hist. plant. lib.f. cap. II. ubi ait: Tractus venenorum ferais

cespotissimum esse aiunt extra Graeciam quidem Drrheniam, in Latium, in quo circen quoque fuisse ferunt. Concinit Aristoteses in mirandis: In Italiae , inquit, monte circe fertur venenum tinale gigni tanta vi, visi cui ad pergatur, conssim concidere bominenta faciat , pi que toto corpore i fluere: cunctaque cor iis membra ita dissolvat, uti pereuntium corpori superficies miserabilis planὸ si ad pisu : Strabo iteos lib. s. unt circumn momtem radicibus abundare, fretasse ut salute id de Circe accommodent. Hinc in eo monte oppidulum condentes , templum Circi dicarunt, Si montem a Dea, Zc aede ei sacra dixerunt. Mus templi meminit Cicero de Nat. Deor. lib. 3. ubi prodit Colonos Circejenies Circen coluisse , Romanos vero nequaquam : itiadem Plinius lib. 3 3. cap. a. Strabo lib. s. Vetus Scholiastes Iuvenalis ad illud Satyr. q. . Circeis nata forent an Lucrinum adfaxum , in supinove edita fundo Ostrea , callebat primo deprendere morsu ubi prae ceteris Mancinellus notat idTemplum instar Castri saxis quadratis constructum: Ligorius quoque, de Vossius de Idqlolatr. lib. I.

269쪽

Liber III. Caput IR

eap-o. . sunt qui memorant tantae Religionis eam aedem Circeiensibus, Latinisque fuisse, ut stato die quotannis in eam magistratus, populique convenirent, sacraque Circi, & faias facerent uti ex Eustathio in Dionys lib. I. & a. innuit Tomasinus de Donar.cap.2., dc retulimus Lib.I. Lat. Proiani Cap.IX. Ministrasse Deae in hocce Templo Sacerdotes faminas memoriae proditum est. Hae praeerant veneficiis, omniumque magicorum rituum incantamentis, & radicibus , herbisque venenatos serpentiunia morsus curabant e tractabant etiam impune serpentes, quorum coapiam in cavea sub templo servabant . Hujus rei mentionem facit AEschylus vetustissimus Poeta, qui alludens Circriensibus , sic eanit: Gens Drrbena clara veneficiis iEadem habet Strabo lib. ., & ceteri lib.3. superius relati, quibusco smut Claudianus lib. I. in Rufinum nec me latuere fluenter

Arboribus Deci, funestarumque potestat Herbarum, quicquid lethali germine pollens

Caucasus , aut Scytbiae vernant in gramina rupes , aeuas legit Medea ferox, Er callida Circeti Statius Silvar. lib. I. carm. 3. hisce versibuS: . ' cedant 1 elegoni, cedant Laurentia Turni fugera , Lucrinaeque domus , litusque cruenti . . Antipbata e cedant mitrae juga perfida circei. Dulichiis ululata lupis . . quibus Poeta ambitioia dixit perfidum id promontorium, in quo venem rum, & veneficiorum ars regnabat . Unde fama percrebuit apud Graecanicam gentem Latinos priscos veneficiorum peritissimos, quemadmodum Aristoteles, & Dionysius narrant. Quae serent in hac aede, & quae illic essent, ficile haud est asser re, quum neque eius aditis reliquiae appareant,neque ullus,quod sciam, scriptor ejus rei meminerit . Sed quantum ex conjeeuiris licet argue-xe s atque ex more Graecorum, qui Latium incoluerunt , id sua numina illuc transvexerunt, verosimile propemodum est huic templo omula figmenta errorum Ulysiis, & Circes fabulas fuisse acconun datas. Id innuit Strabo lib. s. reserens Circeiis positam Aram Mi

nervae Disi tiroo by Cooste

270쪽

Σ3 4 Vetus Latium Profanum

nervae sacram , & poculum servatum, e quo bibisse iactabant Ulys

sem,quum ejus socii mutarentur in bestias. Subjicit dein Sacerdotes id poculum Augusti etiam aetate ostendisse, quod & narrant Eustathius ad Dionys. lib. I. & a. Tomasin. de Donar. cap. 2. Pighius in . Hercule prodicto pag. 3ΟΦ, di plures alii. Neque desunt, qui prodant

in hoc promontorio rostra navium tamquam errorum Uly ssis mon

menta religiosa suisse , si Ligorio fides danda est , & Spanhemici de

Praest. , & usii numisnat. disi. I. pag.6. qui fortasse id excerpserunt ex carminibus Homeri sequenti capite referendis. . . Haec, poculum scilicet, & rostra navium Ulyssis, Be aram Minervae , posita primi dubio puto in aede Circi sacra, ubi & Ulysi aram dicatam fuisse non dubito. Quippe jam Ulyllem Circejenses

coluisse patuit ex poculo , de rostris navium ejusdem, quae religi Ecustodieiant , atque ara Minervae ab iis condita et quae facta futile ut

Graecorum moribus Circejenses obsequerentur, intelligitur ex sequentibus. In Arcadia erat Boreus mons , in cujus summo vertice

veteris Templi vestigia spectabantur: Templum aedificasse Ulyssem Minervae Solpitae, in quo S: Ulyssis cellam extitisse tradebant, ut auctor est Pausanias Arcad. seu lib. 8. pag. 3χ7. . Quippe Ulyssis peculiare numen proditur Minerva, quod is Iovis pronepotem se jactans, Minervam Iovis filiam, & sic consanguineam suam divinis percoleret honoribus teste Lactantio de Fals Relig. lib. i. cap. 23. . Sic apud Elaeos Graeciae populos erat antrum in Templo Iunonis , ubi intra . speluncam Circen,& Ulysi es in lecto decumbentes expressi erant cum ancillarum prae foribus numero ad opificia intentarum: quatuor enim ex iis erant intentae operibus, quae versibus describit Homerus : Atistabat de Centaurus, pedes cui posteriores equini, priores humani . Equorum praeterea bigae insculptae erant , Ee in illis insistentes seminae ex Pausinia Eliac. prior. seu lib. s. pag. 32 q. Apud Eurytanas Atoliae populos Ulyssi aedes sacra dicata narratur, ει oraculum, de quo Butenger. de orac.cap. I o2 Corinthi in Templo Apollinis pictum erat Ulysiis in Procos facinus, ut narrat Pausin. Cori thiac. seu lib. 2. pag. 8 9. . Sic in vico Arcadiae, quem Ladas appellabant , sepulcrum Penelopes Ulysiis uxoris erat , cui quotannis, uti Semideae parentabant ex eodem Pausimia Arcad. seu lib. 8. Porro

SEARCH

MENU NAVIGATION