장음표시 사용
21쪽
a Dissert. I. De Urbis Romae amandari. Quod si in re tam nota prolixior tortassis,quam par sit, euasero, vitio id mihi verti nolim, sed potius iis, qui inanibus suis
oppositionibus rem claram obfuscarunt, meque ad acuendum, producendumque
Nihil sane magis per ora hominum circumlatum, longaque temporis praescriptione stabilitum, quam Vrbis Romae Condit res fuisse Romulum, Remumquς gemellos fratres, Albanos,Rheg Sylviae filios,ab AEnea per Ascanium oriundos. Quia vero nulla veritas aduersario caret, hinc mirum videri minimc debet, praerogatiuam hanc multos Albanis fratribus abiudicasse, ut alios pro lubitu ea gloria insignirent. Id dumtaxat mirari subit, in re tam clara, ipsisquo halneatoribus cognita,tot discordantes confingi sententias potuisse et Plutarchus a γenim octo recenset, decem numerat Festus; Halicarnassensis s) vero duodecim g Vt nuperos missos faciam , qui noua figmenta . Commoliti sunt.πAt parcendum id tum temporis indoli, quod clariora quaeque, annorum umbris, saepe obnubilat: tum hominum ingenio, quibus noua semper placent, tametsi a veritate utplurimum quamlon sissime aberrantia . Vt ergo ex tot opinionibus celebriores
22쪽
Origine, O Fundatione. 3saltem recenseam, in binas classes illas di. uido , ut ita ordo in hoc opere a nobis promissus rite obseruetur. Primi ergo longe ante Troianum cxcidium conditam Urbem assirmant. Sic. Aristoteles a Graecis quibusdam illam aedificatam ait a procellae impetu in L tium depulsis: Dionysius Chalc, densis sib) a Romo Emaethionis filio: alij ab altero Romo Itali filio: alij a Roma e Leu-ςaria genita alij a Romo e Circe nato; in qua sententia Xenagoras etiam fuit: 0 alij apud Solinum dj a Romo tyranno e Lycia in Italiam appulso : alii apud Plutarchum a
Pelasgis : alij tandem, multis praetermissis, ab Euandro Arcade , quq sententia prae caeteris probabilior Cluuerio existimatur, ut
Altera. Authorum classis Vrbis fundationem AEneae, aut cius filijs, Nepotibusquepitribuit. Sic Demastes Sigensis e) censet ab aenea Romam extructam, nomenque ei inditum a muliere quadam Troiana Romanuncupata Cephalo Gergithius sin a Romulo , & Remo AEnςae filijs post captum is Ilium profugis ; cui opinioni De magoras,& Agathyllus adstipulantur: quidam fg a Roma Abneς uxore, vel nepte. Ita Gretci A a Scrip-
23쪽
4 Dissert De 'bir Roma Scriptores, quibus consentire videntur prisci etia Romani ab Halicarnassio reconsiti.' Verum enimuero non hic litterarii no fri belli exordium . Quandoquidem, si cum his dumtaxat pugnandum nobis esset adue sariis, absque ullo sane congressit certamen finiretur. Scio a plerisque enarratas Opiniones parvipendi, & fabulosas reputari: id quod & mihi quoque arriserat. Sed re ad aequiorem trutinam expensa aliter sentio: si enim veterum Scriptorum authoritatem minuerimus, totius Historiae debilitabimus armamentaria; nec scio quibus propugnaculis nostram tueri sententiam valeamus. Nouam ergo lubet calcare viam, antiquis tamen fundamentis innixam, priscos scilicet supra laudatos Authores nostrae, peruulgataeque opinioni conciliando. Sed quainqnis methodo Filum porrigit in hac labyrintho Halicarnasseus. Vt enim a postrema Authorum classe incipiam, sic ad rem nostram Opportunissime eximius hic Author loquitur: Unde colligitur Romam bis fuisseeonditam, semel quidem paulὸ post bellum Troianum, iterum verὸ decimaquinta aetate post priorem Vrbem conditam, Romuli, Remique ductu. Ex quibus concludere licet, aeneam, aut eius filios , nepotesque Romam quidem aedificasse, prout allati Authores testantur,
quam tamen antiquitate collapsam Albani
24쪽
Drigine, O Fundatisne fratres, sicut nostra fert opinio, re disic
rint. En ergo priscos Authores ad nostram, vulgatamque opinionem perductos.
Sed quid, ais, dicendum de prima classe
Scriptorum, qui longe ante JEneae tempora conditam Urbem esicuerabant 3 Nomdum etiam hunc, ceu alter Macedo, idem
Halicarnasseus rescindit his verbis: Iluod si
longius pectare , res considerare velis, O temtia quaedam Roma his antiquior inuenietur, quae eondita fuit antequam aeneas , ct Troiani in . Italiam venirent. Ex quibus iterum, citra
nostrae opinionis, superiorumque Authorum praeiudicium, adstrui tuto potest, ant, quiorem quidem Romam ante Troiae excidium a commemoratis conditoribus aedificatam, diuersam tamen ab ea, quam Alba ni in Palatino Monte condiderunt. Fuisse vero diuersam, ciusdemmet Halicarnasset dubitatio confirmat ; sic enim de antiquisisima Roma inquit : Sed mirum in eodem loco sita fuerit, in quo nostri seculi Vrbs incolitur, auvero alius locus ita vocaretur, eum ille Antio chum Syracusanum vetustissimum Scriptorem intelligit rem istam incertam reliquerit, ne ego quidem conjcere possem . Haec ille . Id
autem, quod antiqui Authores indefinitum reliquere , quis audeat definire 3 Stet igitur alias Romas antiquissime ab aliis conditas, dummodo haec, qtue extat, gemellos fra- Aa tres
25쪽
s Diforta. De Urbis Romae tres conditores habuisse, firmum, ratumque iit, aut minimum renouatores. Sed est, qui instet, ampliatam dumtaxat vetustissimam illam Romam , non constitutam a Romulo fuisse . At ecce iterum Halicarnesteus hunc ictum retundit , sic in
quiens: HAEc quodam tempore deserta, iterum alius aduentu coloniae ab Albanis missae , Romulo so Remo ducibus, veterem statum recuperauit:
Haec ipse ..Vbi non ampliauit , sed veterem , ait, statum recuperauit , quod idem certe snisi me latinus sermo deseruit, sonat,hac collapsam Romam renouasse, vetereS muros, aedesque resecisse, & nouis Ciuibus sortitudinem illius frequentasse ; eo vel maxime , quod candem quodam tempore desertanti
Reconciliatis ad hunc modum Antiquis, ecce Iani portas nuperi aperiunt, bellumque nobis indicunt Philippus Cluuerius , & Ioannes sa) Temporarius, b) qui intensis lacertis suadere conantur , Oninia ea , qua de Romulo, & Remo, nec non de Albani Regni per Ascaaium fundatione, im ' quotquot de aeneae in Italiam aduentu circumferuntur, fabulam omnino sapere, adeoque distortis buccis exibilanda. Opers ergo pretium poscit,zut denudatis humcris Aiaptu. theatrum luctaturi ingrediamur . . Primo
26쪽
Origine, O ndatione . 7 primo vero omnium, praefatorum Authorum arma , quibus nos lacessunt, perpendenda sunt. Praecipua eorum ratio est ,
quod res Romuli, & Remi multis fabellarum verodissimilium inuolucris contegantur; ut sunt compressio Rheg Sylviae a Marte : expositio puerorum in Tyberi remoto, cum propinquior , adeoque commodior. adesset Albanus lacus; dc lactatio puerorum a Lupa: tum quia incredibile est ministrum regium in ripa amnis vitios pueros reliqui si se; magis incredibile, Romulum, Vrbem suam, Romam appellare voluisse , & non potius ε suo nomine Romulam: tum etiam quia Rhea Romuli Mater existimata, 1 priscis Scriptoribus dicitur Saturni uxor, a La tinis ops, Cybeles, & Vesta appellata : sa Romulus vero Deus asseritur sub Quirini nomine et ύη ex quibus colligit Cluuerius nec Rheam, nec Romulum homines Vmquam fuisse . His addit claros Scriptores :Plutarchus c)cnim postquam dixit de c6di tione Romς Peparethium Dioclem aliquid primum prodidisse, addit, suspectam habe
ri eius narrationem, ut fabulosam , atque commentitiam et Liuius deinde haec e dem poeticis magis decora fabulis , quam incorruptis motumentis Ulamat . Salustius
27쪽
8 Disserta. De Vrbis Romae tandem λ de Roma loquens, nullam Romuli mentioncm facit. De AEneae in Italiam aduentu quid dicam Hunc videtur Homerus D penitus infringere, cum Neptunii introducit AE epraedicentem cum filijs dominaturum Troianis: tum quia Dyctes Cretensis AEneam ait Troiς mansisse solo Antenore discedete: id quod etiam affirmat Strabo e) cum asserens in Regnum post Priamum successisse. Idem testatur Hellanicus. Causam addit Menecrates Xanthius se) AEneam inquiens, prodidisse Troiam Achiuis , inque praemium obtinuisse, ut omnis ab cius domo iniuria arceretur. Quae ergo necessitas fil-- giendi, & pellegrinas conquirendi terras 3 Esto autem fugerit, testes tamen sunt Cephalo Gergithius, & AEgesippus Thraciam tenus perductum AEneam illic vitam terminas e : Aristus citam f) & Agatyllus scri-hunt aeneam toto vitae suae tempore in Orchonemo Arcadio habitasse. u) Ex quibus inferunt cruditi aeneae in Italiam aduentu ima Maronis Musa poetico more confictum fuisse: imo,quod magis mirere, Troiae etiam
excidium,quod peculiari libro Dio Chrysostomus ' fabulosum ostendit: sicut & Dido
28쪽
Origine , ct Fundatione. 9nis in aeneam amores,de quibus vide Auso
castissimam adstruunt Didonem . Quapropter corruente aeneae in Italiam aduentu,
Albani Regni ab Ascanio .fundati cilictio corruat neccsse est: quibus addit Cluuerius Authorum de Albanis Regibus scribentium discrepantias, cum alij Q plures , alij se
pauciores enumerent, in nomine quoque,& ordine etiam diuentientes. Hae sunt balis te, hi arietes , haec iacula , quae contra nostram, vulgatamque sententiam laudati Authores intorquent. Quorum tamen ictibus succumbendum nobis non est, neque a communi recedendum opinione , quae tum aeneae in Italiam aduentum , tum Albani Regni ab Ascanio fundationem, tum Romuli, Rhemique res proratis omnino habet; dummodo a paucis quibusdam fabulis purgentur, quod nostri erit operis , ac laboris. Abundantissima istorum omnium d monstratio peti posset ab antiqua traditione, non unius Populi Romani, sed omnium fere , non plebis dumtaxat, sed emunctae etiam naricis hominum. Quantum Vero traditionibus deferendum sit, norunt iamdiu Sapientes: ijs cnim semel neglectis ,
29쪽
ro Dissert.I. De Vrbis Romae multa erunt, quae omni probationum fulcro carebunt; cum multa lant , quae praeter pii ram putam traditionem nulli solidiori argumento innitantur . Tunc autem vel maxime traditioni fidendum omnino est, cum veris chronologiis minime opponitur, cuius ueneris esse Romuli res, infra apparebit . Quare his denegatis , ingens aperiretur Via, qua uniuersa antiquitas pessumdaretur. Accedunt traditioni cordatissimi , ma-cnaeque fidei Scriptores. Imprimis Halicarnasseus saepius a nobis laudatus, qui , ut Romanas res stim ma puritate libris exararet, viginti annorum spatio latinum sermonem didicit, omnesque Scriptores reuoluit. Accedit Liuius accerrimi vir iudicii; Ιlcm Velleius Paterculus Scriptor breuis, sed sensatus, Aurelius Victor Author equidem diligentishmus; Florus elegans non magis , quam veridicus; Sextus Rufus vir Consularis; Εutropius , Trogus , Iustinus, Tacitus, uno verbo, omnes; a si unum,ivel alterum
excipias. AEneae adlientum, praeter laudatos Authores, testatum reliquit Dares Phrygius , quo in rebus Troicis fideliorem utiq; non habemus, quippe qui eodem tempore,& loco vixerit.
Authoritatibus , & traditioni suppetias
ferat praxis ipsa priscorum Romanorum .
30쪽
Origine , O Fundatione . IrHi enim firmissima hac . opinione alte animo imbuti, semper tamquam primos suos parentes Troianos venerati sunt. Hinc tot Senatusconsulta , &.eonstitutiones Principum emanarunt , plenissimam immunitatem Iliensibus tribuentes propter Corum cum Romanis , ratione originis , coniunctionem i Sic testatur Callistratus I. C. a)Clarius vero Liuius M ita scribens , Iliensibus ex Senatus authoritate immunitatem datam , non tam ob recentia ulla merita , quam originum memoriam 3 Iliensibus quidem ab se oriundos Romanos praefereulibus , Romanis autem laetis origia
ne sua . Missos facio Strabonem , Tacitum , alios' ite, cum solum lubeat Suetonium se afferre , qui sic ait; Iliensibus, quasi Romanae
gentis authoribus, Caesar Claudius tributa in perpetuum remisit , recitata vetere epistola graeca
minianus sc etiam , si quis, ait,
iad antiquissima Romanae Respublica tempora respexerit, AEneas Rex Troianus nobis Reipublica Romanae princeps est, ct ab illo aeneadae nos vocamur . Id qtiod & alibi etiam inculcat. se Fuisse vero Romanos etiana ante Iustinianum aeneadas appellatos , plura exzmplata
testantur, praesertim Clypei illi argontei Dei phis Apollini dicati a T. Flaminio, postquam Philippum Macedonum Regem pro fliga-