장음표시 사용
41쪽
22 Dissert.I. De Urbis Romae usquam meminisse ; imo nec Hesperi , nec Itali in Hispanias itus, reditusque ; non Halicarnasseum , non Plutarchum , non Liuium, quodue magis mirere, nec Rufinum, nec Eusebium , nec Hieronymum in Chronicis, quantumuis ipsi pluribus in locis indicent se veri Berosi libros lectitasse . Ex quibus colligere est, fabellam hanc non a vero Beroso, sed ab eo, qui intra Annij cerebrum cunas habuit, confictam suisse. Sed age iam Nuperos istos intra propria castra aggrediamur . Reserunt ipsi profectum ex Italia in Hispanias fuisse Italum , ut cum fratre Hespero pugnaret. Cum magna ergo , potentique classe . At haec non alia sane quam Italorum. Cum qua enim ρ Hispanorum ne , cum quibus dimicaturus erat Cum itaque in Italiam remeauit Italus , cum sua equidem Italorum Casse remeauit . Eo vel maxime, quod ad superandum Hesperum , quem calamitatibus fractum afferit Berosus, non valde notabilem pati potuerit Itala Classis iacturam . Ubi ergo sunt tot
Hispani, vel Lusitani, a quibus Sicilia , Italiaque tota habitata sit 3 Quive in Hispaniis
incolae remanserunt 3 Suamne Itali imaginem, Hispanorum venefici js, & cantionibus amiserunt 3 Siciliae vero, Italiaeque priores incolae, quo terrae hiatu deglutiti sunt 3 Risum ne teneatis amici, Venusina repetit musa
42쪽
Origine , O Fundatione . 23mula: Isthaec enim adeo sunt distoiga, ut vel ipsum Eraclitum ad cachinnos prouo
Postremum contra eosdem Authores iaculum intorqueo , quo penitus iugulentur. Istud vero e duplici officina paro , prima est Politica, posterior Geographia . Docent Politici, supremi dominii indiculum'csse Urbes, arcesque aedificare, quas in alieno solo nondum armis subacto extruere totam do, minationis , iuriumque pessumdaret reconomiam . E veteri autem Geographia discimus priscam Italiam comprehensam omnino fuisse intra duos sinus Scyllaticum , &Vibonensem', qui hodie appellantur, Golfodi Squilluce , e Golfo di Santa Eufemia. Ita
Strabo, a) & Aristoteles sb) ex Antiocho
Syrac. cum hoc solo discrimine, quod Arsectoteles Vibonensem Sinum Lameticum vocet, Antiochus vero Napetinum 3 quae tamen voces diuersitatem nactae sunt a vicinis oppidis , aut siuijs, idem tamen si nant, ut colligitur ex prisco marmore op ra Ioannis Vincentii Pinellii ε tenebris eruto . Sed clarissime omnium Italiae antiquae fines describunt Bochartus , & Stephanus summi nominis Geographi, asserentes eam nihil aliud suisse , quina Brutiorum agrum, qui nunc Calabria , una cum parte Luca --s niae,
43쪽
et Dissere. I. Deniae, suae nunc Basilicata appellatur . Quibus concinere videtur Ouidius sa) cum ait,
Itala nam tellus Graecia maior erat, sumendo
tamen solam Magnae Graeciae partem. Quod miror a sagacissimo Cluuerio in sua Antiqua Italia animaduersum minim E fui l. Sed parcendum id homini Germano , qui in demoliendis solum Romuli rebus totos
Ex his duabus veritatibus hoc argumentum conficitur. Esto Italus Romam qua dam cum Hispanis , aut Lusitanis condiderit , debuit certe illam in sua Italia, cui dominabatur', condere: non ergo in Latio , quod longe extra Italiam tunc erat: non hanc igitur Romam latinam, sed alteram ad summum struxit, cuius consideratio extra nostrum est argumentum. Unicus remanet submouendus lapillus , angustam quidem fuisse primum Italiam, at non Itali tempore. Sed audiatur Halicarnasseus sic ex Antiocho Syrac. inquiens. Morgete in Italia regnante stunc autem Italia diacebatur tota illa ora maritima, quae a Tarento Paestum usque protenditur cree. Haec ille . Quod si tam angusti Italiae fines tempore Morge-
iis , qui filius fuit Itali, id fortius de elusidem Itali temporibus dicendum est . Sed
44쪽
Romanae Originis series hucussique in generali exhibitae , in particulari , O
cbronologica methodo explicatur .
STabilitis ad hunc modum , prout obscuritas tum materiei, tum ingenij mei pertulit, Romuli rebus, tempus adest , ut egressi schola, armisque depositis , interruptam historiae telam resumamus , atque Romanam ipsam originem paulo clarius ad chro- nologicam normam describamus . Quoniam autem nunc praecipua Italiae pars Roma est, hinc ut Italiae ipsius faciem primo omnium contemplemur , perfunctorie tamen, Ordo rei exposcit. At hic, antequam ulterius prosequar, corrigendus occurrit Sextus Aurelius Victor, a) qui asserit primum in Italia regnasse Ia-ntim , eundemque in Ianiculo ad tyberim monte, ab eo sic denominato, habitasse. Duo hic examinanda sunt: primum, an Vere Ianus prior fuerit Italiae Rex et secundum an
in Ianiculo habitarit. Quoad primum, Ad uersarium habemus Halicarnasseum, qui ex
45쪽
26 Dissert.I. De Urbis Roma Antiocho Syracusano scribit, AEnotros primos post hominum memoriam in Italia habitasse,
Duce Auiotro Lycaonis filio : id quod & alii
Verum usquehuc tolerabilior esset Victor . Nonnihil enim ego meditatus sum , quo discrepantia haec conciliari possit. Antiqua siquidem monumenta mihi reuoluenti occurrit, Iani vocem ab Harbreo Iain derivari,quod vocabulum vini repertorem sonat ; unde plerisque Ianus cum Noe con
funditur : id quod indicare videtur Natiis symbolum Iano tribui solitum ; quam nauem, Noe arcam exprimere nonnulli opinati sunt. Reperio insuper AEnotrum idem apud Graecos valere, ac apud nos vini repertorem . sa Ex quibus conij cere possem , Ianum eundem cum 2Enotro missie , diuersitate penes solas voces manente . Undiquoad hoc facile effet Victorem cum Halicarnaseo, alijsque reconciliare.
Quod vero maiorem mihi ingerit dissicultatem eri quod asserat Victor Ianum in , Ianiculo Latij monte habitasse . Id quod
intolerabile omnino est, tum si dicatur Ianus idem cum Ahnotro fuisse, hic enim nunquam Latium coluit : tum si distinctam ab AEnotro personam Ianum finxerimuS 2 inunibilia enim sunt isthaec duo, Ianum Italiae
46쪽
Origine, ct Fundatione. 27liae Regem fuisse, & in Latio habitasse ,
cum tunc temporis Latium, ut supra ostendimus, extra Italiam fuerit. Error Victoris , nisi fallor, ortum habuit, quod cum post quartum a Christi Natiuitate ipse saeculum scripserit, quo tempore Italia Latium certe complectebatur, pro Vna , ca-demque re Latium , Italiamque sumens , Ianum Italiae Regem dixit , cum solius foret Latii Rex . Corrigatur igitur Victor , & quotquot cum eo scripsere, Ianusque primus Latii Rex adstruatur. Si autem quaerat hic nonnemo , quinam primus fuerit Italiae Rex; ecce praesto nobis adest Halicarnasseus, ita libros suos inchoans:
Vrbem, quam nunc incolunt Romani primi omnium, qui memoriae sunt proditi , feruntur tenuisse barbari Siculi Gens indigena. De aduenis
vero paucis interiectis subdit, sed postea eam
longo bello antiquis Dominis ereptam occuparunt
Aborigines . De his duo scitu digna quaeri possunt, de nomine unum, alterum de re . Circa primum, nominati creduntur Aborigines, quasi Aberrigines, seu aberrantes , unde etiam Leleges appellati, hoc est legibus, laribusque carentes s vel a cacuminibus montium , graeca scilicet appellatione :vel quod posteris suis originis ab se fuerint
Authores . De re vcro vestigandum Occurrit cuiusnam ipsi generis fuerint . Aliqui apud
47쪽
as Dissert.I. De Vrbis Romae apud Halicarnasseum dixerunt , fuisse eo- lonος Ligurum Italia indigenas , quos refellunt Cato, & Sempronius, qui Graecos cos faciunt. Quibus innixus Halicarnasseus A cadici generis Aborigenes statuit, haesitanter tamen ; sed mihi admiratione dignum videtur , quod in re hac haesitet Halicarnasseus; cum enim ipse dixerit Aborigines primos Italiam occupasse, & non multo post cum
Antiocho asseruerit aenotros Arcadas primo tpol hominum memoriam in ea habitasse', consequens est Aborigines eosdem cum AEnotris , Arcadibusque fuisse . Quare pro incomperto omnino habendum est AEnotros primos fuisse Iraliae Dominos. Eorum Dux fuit AEnotrus Lycaonis filius , qui in Italiam appulsus, aenotriae nomine cam donauit; sicut Apulia ab eius fratre Peucetio , Peucetia dicta fuit . Successit Rinotro Italus,unde Italiae appellatio et deinde Morges , a quo Itali Morgetes nuncupati: qui tandem
a Siculo quodam in duas factiones diuisi. a
Sed vero a prisca Italia, quae nihil ad nos, ad ipsum Latium Romuli res nos propiuSauocant. Latij ergo primus Rex , iuxta nostram superiorem Victoris emendationem , traditur fuisse Ianus . Hic nihil aliud , quam Religionem induxit; unde in sacris primum , locum promeruit. Iano rcgnante ib) Satur
48쪽
Origine, ct Fundatione. 29nus e Crete Regno a Ioue eius filio eiectus ,
in Latium appulit, benigneque a Iano exceptus Capitolinum montem incolendum obtinuit , ubi Vrbem Saturniam nomino struxit. Primus agriculturam docuit, ciuilemque conuictum ex Virgilio , sa qui tamen correctione indiget cum ait , Saturnum omnium primum in Latium venisse. Iano successit Picus , quem Victor refert Aborigenes in Latium aduenientes excepisse , permissos vivere ut vellent. Post PLCum regnum suscepit Faunus. Hoc imperante , in Latium peruenit Euander Arcas , qui eam gentem literas docuit, bouesquiprimus iunxit colendae terrae causa. Vndi magnis acceptis a Fauno agris , in monte, quem a Pallante Pallanteum , postea P latium, & Palatinum dixerunt, Urbem condidit . Hoc etiam tempore ad eundem locum aduenit Recaranus quidam Graecus , quem ob vires Herculam dixerunt, subque Aventino habitauit, multaque fortitudinis, Religionisque argumenta reliquit . Fauno
successit Latinus, quo imperante aeneas in Italiam venit.
Atque hic propositi argumenti ratio postulat, ut relictis Latij Regibus, ad aeneam
sermonem nostrum conuertamus, Romanae
scilicet gentis fontem. AEneae in Italiam
49쪽
so Disserta. De Urbis Romae aduentum superitis non infirmih coniecturis stabilivimus . Eius nauigationes accurate describunt ex priscis quidem αὶ Halicarnasseus , η Virgilius, &Victor: sc) ex recentibus Ortelius, d) dc Cirinus, e) quos non incuriosi consulant . Nobis enim satius erit paucis cum Liuio f) adnotare,
AEneam domo profugum , sed ad maiora rerum initia ducentibus Fatis , primo in Macedoniam venisse , inde in Siciliam quaerentem sedes delatum, ab Sicilia, Classe Laurentem agrum tenuisse.
Hic vero, elato sypario, impleri iam fabulis scenam persentio, quibus Poetς AEneqaduentum decoraruntne dicam , an conspurcarunt 3.Vt est illa de mensae commestione apium intelligit Luctatius, u) quod mensς vice cibis strauerant, & fame oppressi comederant) ex qua , iuxta oraculi Dodonaei monitum, suorum itincrum finem agnouit Anchyses :: aut illa de Scrofa triginta natos enixa , de qua paulo post ; aliaeque plures, quas apud Cirinum vide loeo ci
At sublatis fabellis illud dubitatione caret , in Latini Regis Iratiam se insinuasse AEneam , & paulo post Laviniam eius filiam sibi iunxisse , Vrbemque aedificasse Laui-
50쪽
Origine, O Fumdatione. 3Iniam nomine, hodie Civita Lavinia appellatur.Summum ergostdus AEneam inter, Latinumque iuramento firmatum initur. Non multo post Turnus , cui antea Lavinia desponsata fuerat, ob repudium concitatus , arma in AEneam mouet, a quo post varia certamina mi sere occiditur , cuius belli euentus apud Virgilium lege . Tandem vero AEneas ipse post tertium regni sui annum an congressu cum Etruscis, Mezentio Duce, aut necatur , aut in fluuium mergitur, ubi templum ei erigitur, cum hac epigraphe , Patri Deo indigeti. a Defuncto AEnea , Latini regni clauum,
omnium consensu , moderandum suscepit Ascanius, AEneae ex Creusa anteriore eius uxore filius, cui nomen etiam Ilus ab Ilio,& postea Iulus a prima barbae lanugine. Hic,
post triginta annos elapsos, Heleni vatis monitum recordatus , qui AEneae praedixerat post tot, quot Scrofa natos pepererat, s annos, in uberiorem locum transferendum, se recordatus, alteram in vicino colle Urbem condit, quam ab albae Scrofae auspicis suae colore, Albam, a forma vero
Longam appellati, Laviniam Vrbem Nouercae suae Laviniae cedens, quae vita fianctoli fylitas confiigerata. octo annos apud Albamlongam regnauit,Ascani us