Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

31쪽

ra Dissert. I. De Urbis Roma figauit. Legatur Augustinus, O qui omnem prorsus hac de re dubitationis nebu- Iam cliquat. Non sum hic usqueadeo ipse ingenio hebes , Ut non persentiam utramque nostram hanc probationem rideri ab aduersarijs posse asserentibus, Authores a nobis allatos parum accessionis facere , cum Augusti seculum non excedant: praxim insuper Roma- . norum nihil roboris habere , quod ortum, dux crit ab inani quodam rumore , mendacique fama a Graecis sparsa, Peparethii prς- sertim,quem primum de his rebus scripsisse, ab eoque Latinos suscepisse , testatur Plutarchus. Quis autem nesciat Graecorum iactentiam 3 Quare cum Troianis origine 'deratos Graecos affirmet Halicarnasseus ,

nil mirum si a Troianis , dicam melius, 1

seipsis oriundos fuisse Romanos in vulgus iactauerint Graeci, genus in gloriam suam essessimum , ut ait Plinius . Huic obiectioni ut satissiat, nostrae partes erunt demonstrare traditionem hance ab Antiquissimis Scriptoribus, iisque non Graecis , sed Romanis ortum habuisse . Eia igitur antiquitatis monumenta, priscaque perlustremus cymelia, ut ab ipsis sepulchra- Iibus umbris facem nostris Scriptis asser mus . At cccc hic primo omnium occurret

32쪽

Origine, O Fundatisne I 3ret Halicarnamensis, qui in prafatione sui operis protestatur, singula, quae de Romana origine scripsit, mutuatum se fuisse ex Libris Porcii, Catonis, Fabii Maximi, Valerii Anthiatis, Licinii Macri, AElij, Gellii

Calpurnij, Antiochi Syracusani, aliorumque . Quos certe Romanos fuisse iuxta, ac Antiquissimos idem testaturHalicarnasseunVbi ergo sunt Grieci,quorum praefatus A inor nec quidem meminit Ut vero penitius antiquitate scrutemur , en sese nobis offerunt Potificum Annales ,

quoru vetustatemQuintilianus O)& Tullius M valde declarant, cum hic ita scripserit,

Memoria publicae retinendae causa ab initio rerum Romancrum usque ad P. Mutium P.M.res Omnes singulorum annorum mandatas literis a Pontifice

Maximo.Vbi notanda sunt verba illa ab initio rerum Romanarum, quae horum librorum amtiquitatem clard contestantur: Pontifices enim Maximos, qui eos exarare coeperunt, a Numa institutos fuisse, dicam tona. a.diss.

de Sacerd. His adde Commentarios Serub Tullij, librosque linteos, quos Liuius pro rebus Romanis stabiliendis saepe citat 3 imo ijsdem Peparethium ipsum, aliosque Graecos usos fuisse, fatetur Cluuerius Ad haec raderant etiam Sacrae Tabulae, de quibus sic

ait Halicarnasseus, ad Romanos transibo , quo-

- - rum

33쪽

I Dissert.I. De Urbis Romarum quilibet ex antiquis sermonibus asseruatis in Tabulis sacris sua descripsit. Colophonem im' ponunt antiquissimae memoria: Censuanae, quas, ut loquitur Halicarnascus, filius a patre accipit, isque homines multifaciunt illas, ut res paternas sacras descententibus suis relinquerent. Quibus Memorijs, atque Regestis quid antiquius, quidue veracius excogitari possit ignoro. Optandum sane esset,ut omnes historiarum narrationes pari fulcro inqniterentur. Vnus remanet scrupulus, recensitas huc

usque Memorias nihil ad rem praesentem pertinere . Sed ecce iterum Halicarnasseus, qui in tota hac Dissertatione tutelaris numinis loco mihi extitit. Hic cnim ingenue profitetur Opiniones suas de Vrbis origine ab adductis Memorijs, Commentarijs , α Tabulis se decerpsisse. Vnus stissiciat locus αὶ pro mille , ubi de conditat Vrbis tempore loquens , inquit, quod ostenditur,

tum ex rebus alti s multis , tum ex memorijs nori

mine Censuanis, in quibus ego quidem inuenio

Ad AEneat in Italiam aduentum quod spectat, non minor illi antiquitas fauet Audiatur Magister nosterHalicarnasseus. DAenea, Troianorumque in Italiqm aduentum , O Romani omnes asserunt, O res, quae in diebus fo-

temnibus, atque in sacrificiis ab iis sunt, ct obit

lina n lib. r. ch) lib. I.

34쪽

origine , t Fundatione . Istina carmina, ct Apollinis Dibj responsa aperte ostendunt, qua nemo est, qui, ut ornatus causa dicta, Derneret.

Ex his perspicue habes, ea omnia , quae de Urbis origine a nobis tradentur, non esse

recentium Romanorum, aut Graecorum

commentum, sed ex antiquissimis Chartu.lariis petita . Hinc magnus ille Varro tria distinxit tempora , primum a creatione Mundi ad diluuiurn , quod obscurum appellat, eo quia Mosis libris caruite secundum a diluuio ad Olympiades, quod fabulosum nominate Tertium a prima Olympiade inchoat, & historicum vocat , quod inde Historia puriora habuerit cunabula Cum ergo circa septimam Olympiaden condita Vrbs fuerit, ut infra ostendam , omnis debet erroris suspicio eradi . Hinc pariter grauissimus Tertullianus' b) de Saturni rebus sermonem habens, ait, si quaeas rerum argumenta, nusquam inuenio fideliora, quε apud Italiam . Tantam certitudinem de rebus Saturni longe acres Romuli antiqui ribus sibi spondet Tertullianus . Cur ergo circa Romuli res tot priscis monumentis firmatas haesitabimus 3 Quapropter deridiculi omnino suntClu- uerius, & Temporarius cum asserunt, primus quidem Peparethium ex Grqcorum

35쪽

16 Dissert. I. De Urbis Roma fabulas ante omnes Romanam historian construxisse,quam postea ipsi Romanorum vetustissimi Scriptores sequuti sint: secumdus vero Romulum ait a Poetis fuisse confictum . Vt enim a postremo hoc incipiam,

a quibus confictus fuit Poetis 3 cum Romanonnisi post annos 4 s. in Consulatu Ccmtonis , & Sempronij Poetas viderit,quorum primi Andronicus, & Ennius , de quibus

nec mentionem quidem habuit Halicarnasseus. Non minorem redolet absurditatem

primum illud de Peparethio, quem longε posteriorem sacris Tabulis , & Annalibus.

Pontificum, Memorijsque Censuanis norunt iamdudum Chronologi. Nec video qua arte incoligrentis notam effugere valeat Cluueritis, cum ipsemet dixerit Peparethium

ex quibusdam, sunt eius Verba, Romanorum Sacris probabiliorem historiam construxisse : α paulo ante idem mei asseruerat, licet ex antiquis talutis in templis suspensis eam Romanae originis historiam) Priscos Romanos collegisse affis et Dionysius. Operae nunc pretium poscit, Vt istorum Authorum argumenta refellamus. Ad primum de intermixtis labellis solutio patebit inferius, cum fabularum lolia ab historiae tritico Crytica vanno separabimus . Neque enim quicquid fabulis commiscetur, con tinuo fabulosum censendum cst . Praeterquam

36쪽

Origine , O Fundatione . II quamquod ea , quae fabulosa existimantur, quod admirationem superent, vera esste po- 'tuerunt, quantumuis mira: supremo scilicΦt sic ordinante Numine, ut imperatricis Urbis cunabulis admiranda quaedam prodigia , velut taedae , facesque praeluxerint: Id quod Plutarchus sa) etiam agnouit, inquiens , verum haud fas est fidem ei derogara , si consideremus rem Romanam sine diuino aliquo auspicio , O magno miraculo non fuisse eo potentia progressuram. Vbi mirari subit frigidum , de friuolum vocari hic a Cluuerio Plutarchum, quem antea iactato sago commendauerat. Ea scilicet est nonnullorum inconstantia, ut eum, qui causae suae non faueat,

continuo carpant.

Illud de puerorum expositione nihil difficultatis facessit; solitum enim fuisse olim pueros exponero , alibi dicemus et tyranni enim ipsi quandoque a caede , & sanguino abhorrent. Magis leue est id, quod de Romae vocabulo additur, de voce enim lis est. quam certe praetermitterem , nisi mihi ob uius:occurreret Varro apud Festum inquiens , Romam antea Romulam appellatam ideinde detortam vorem , detritasque literas fuisse. Responsionem omnino demeretur quicquid de Rheae, & Romuli diuinitate adijcitur οῦ non enim eruditis nouum , homines

37쪽

38 Difffert.I. De Urbis Romae per apotheosim olim inter diuos translatos cpraeterquamquod multas Rheae nomine appellari potuisse quid obstat 3 Authoribus

tandem, qui contra nos afferuntur, innumerabiles alios supra a nobis laudatos Oppono . Id dumtaxat stupori sit, qua fronte Liuium, & Plutarchum pro se adducat Cluuerius, cum uterque rerum Romuli a sisertor superius visus sit. Dubium unice esse posset de Sallustio; qui tamen non solum Romuli historiam nusquam inficiatus est,

Verum etiam cum Romanam originem ad

AEneam detulit, implicite res Romuli rutas habuit. AEneae aduentum, fateor, plerique nega runt . Sed qui, aut cur t Negarunt illum ex inuidia Graeci. Audiatur Halicarnasseus,

sa) ita loquens , dicam aduentum in Italiam reae , Scriptoribus partim ignoratum , partim

dissimulatum inuidia . De Homero specialis militat ratio, pictoribus enim, atque poetis quodlibet audendi datur ampla facultas . Quibus adde Poetam solum dixisse Mneam

Troianis dominaturum et at nonne poterat Ieas imperare Troianis illis, quos ducebat s cum sunt Halicarnasset verba. Vtut sit, unus Dares Phrygius pro aduentu, aeneae tuendo firmissimum propugnaculum extat'; praeter Omnes illos , quos adducit Bochartus ira

38쪽

Origine, O Fundatione . Is quaestione de AEneae aduentu in Italiam . Putabam hic Iani fores claudendas omni no esse, prauioque completo, conditae Vrbis palmam Romulo, Rhemoque restimendam . Sed aliter res habet. Postquam enim haec scripseram , ad meas peruenere manus bini Authores , ni verius unus, imo verissime nullus, cum Uterque Unam, eandemquet opinionem a falsb, Apochryphoque Scripa tore suffiiratus sit . . Sunt hi Zamorensis Flo-

, rianus, & Emmanuel de Faria, y Sousa, quo rum primus Hispanus, secundus Lusitanus, i, ille in rerum hispanicarum historia hispa, nice conscripta, a) iste vero in Lusitana-b rum rerum epitome Lusitano idiomate exa

a raro , b) Romae conditores fulta conten. , dunt,prior quidem Hispanos, posterior I u sitanos. Sic figmentum suum praetexit Za- a morensis , Italum inquiens Italiae Regem 1 fratrem habuisse nomine Hesperum in Hisis paniis regnantem. AEgre vero ferente Ita-: lo tam vastam Hesperi fratris dominatio 1 nem,ingenti Classe comparata in Hispaniasi permeasse , ut Hesperum regno expelleret: quo obtento, Hesperum in Italiam misisse, i ipsumque in Hispaniis habitasse . Fatum i autem, binis vix elapsis annis, obeunte Hespero, iterum in Italiam nauigasse Italum γ

39쪽

ao Dissert in De Vrbis Romae Appulit primo Italus ad Siciliat oram, ubi multis relictis militibus , quos Hispanos fui si se perfricte fatetur Lamorensis , insulam illam, caeterum desertam , coluit. Cum reliquis tandem Hispanis in Italiam transiens , Vrbem Romam inbTyberis ripa primus condidit. Iisdem penε sensibus rem explicat Emmanuel, in hoc solum a priori discrepans, quod eundem Italum in Lusitania habitasse asserat, ibique ex Leucaria filiam

Romam nomine obtinuisse: e Lusitania vero in Italiam una cum ingenti Lusitanorum exercitu regressum, Urbem unam pro se in Aventino Monte condidisse , in Palatino alteram pro filia, e cuius nomine , Romae nomenclaturam sumpserit': Posthaec, velut parta iam victoria , paeana sibi canens, sic concludit Emmanuel: De manera que fusprimeros fundatores de Urbe Roma loquitur ) fueron Portugheses , no Romulo, como alis Iunos pensaron. Vbi Lusitani istius confidentia admirationi mihi est, ni dicam derisioni, cum tam latum figmentum contra totius Antiquitatis fidem venditet, nullo Authore, Vel ratione, aut adminus coniectura in sitae causae patrocinium allata. Si aliquod vol leue argumentum pro sua opinione Authores isti attulissent, facile no- his esset eos cum nostra sententia reconciliare, methodo, quam supra ab Halicarnasse O

40쪽

Origine , O Fundatione. 2Isto mutuati fuimus, asserendo aliam quamdam Romam ab Hispanis , vel Lusitanis conditam quidem fuisse, quam postea solo

aequatam Albani nostri excitarint . Quoniam vero nulla ad id confingendum nos necessitas urget, nullum enim ipsi referunt Authorem ; hinc commentum hoc lubet aliter refellere; & quidem fusius quam causa exposcat, cum animaduerterim a nemine hucusque, quod sciam , confutatos eos fuisse. Primo vero fontem ipsum, unde haec fabella manavit, detegemus: sicut enim scite inquit Hieronymus , errores ad suas origines deduxisse , conitasse est. Narrationem suam e Berosi libro, quem Annius Vite biensis edidit, dicam melius suppositit, Authorcs nostros decerpsisse , pro incomperto mihi omnino est; ita enim ad verbum singula in Berosi libro leguntur. De hoc autem Berosi opusculo iudicium penes eruditos esto, qui iamdudum illud tamquam apocryphum subodorarunt; id quod agnoscentes praefati Hispani recto sane consilio a Berosi citatione abstinuerunt, ne vel hoc solo titulo se falsitatis proderent. A turbido igitur Berosi fonte, quae, nisi turbida aqua, hauriri valuit 3 His adde priscorum neminem, qui Romanam originem serio inuestigarunt, aut Hispaliorum , aut Lusitanorum

B 3 usquam

SEARCH

MENU NAVIGATION