장음표시 사용
51쪽
3a Dissert. I. De Urbis Rom ecum triginta regnasset antea Lauinij. Tandem fato obtemperans Obij t. Ascanii successor in nouo Albae regno fuit Sylvius AEnete sa) ex Lavinia postlimmus filius, quam tumuis Ascanij natus imperium artibus omnibus affectarit. Regnauit ipse annos 2p., post quem Aneas Sylvius ipsius filius principatu miliae reditario iure sobtinuit, & annos 3I . imperauit. Post hunc
I.atinUS 'I. annos regnauit. Post hunc Al-ha 30. annos imperium rexit. Post Albam Capetus annos 26. deinde Capys annos 28.
Post Capyn Calpetus usque ad annum II. Deinde Tiberinus, qui tyheri nomen dedit,
cum antea Albula vocaretur, regnauitque
annos 8. Tiberino successit Agrippa , qui
annos 4 I. regnauit. Post eum Aventinus 37.annos regnum tenuit. Procas post hunc annos Σ3. Deinde Amulius annos 42. Tandem Numitor imperium suscepit. Scio Li- Dium, aliosque aliter scripsisse : sed nos Halicarnasseum sequimur. Sed iam , interrupta Albani regni successisone, res Romuli nostri paulo accuratius
considerandae sunt. Ergo Procas morti proximus duos filios Numitorem,& Amulium is aequis partibus haeredes instituit, ea tamen lege, ut annuis vicibus regnarent. Cum vero Numitori, qui natu crat maior, pri
52쪽
Origine, ct Fundatione. 3 3naum regni ad ministratio obtigisset, ccci ab Amulio magis hoste, quam fratre, viribusque praepollentiore, regno eijcitur: quo minime contentus Amulius Numitoris filium Lausum iugulat, filiam insuper Rheam Sylviam inter Vestales detrudit, ut virginitatis voto Omnem ei spem prolis praefocaret : Sed ita annuentibus Fatis, dum Rhea ad proximum lucum hauriendς aquae Causa diuertit, a Sacerdote quodam comprimitur , qui ut execrandi sui voti compos cclerius , promptiusque fieret, se Martem simularat. Hinc fabellae locus de Rhea a Marteis compressa ; unde e Marte oriundos se iactabant Romani. Verum, sicut ait Liuius,
datur hae venia antιquitati, ut miscendo humana
diuinis , primordia Vrbium augustiora faciat .
Sunt, qui scribant ab Amulio ipso , qui
Rheam depcribat, Rheam compressa , . Vt ut sit, duos tandem gemellos ipsa peperit. Quo comperto Amulius puerperam carceri mancipauit , pueris in tyberim mergi iussis, non in proximum Albanum Lacum ; tyranni enim ipsi quandoque turpissima quaedam facinora detestantur, &iquam- longissime ab se patrari cupiunt , sicut quidam politicus animaduertit. At satelles tenellae prolis lachrymis animo tactus gemellos non mergit, verum alueo impositos ci
53쪽
34 Dissert. I. De Urbis Romaeca Palatini montis radices in tyberi exponit erat tunc temporis puerorum frequentissima expositio, de qua alibi qui ob repetitos imbres eousque excreuerat. Detumescente vero numinis ira, fici ramis, quae imposterum Ficus Ruminalis uicta est , ad Palatinum adhaeserunt. Horum gemitibus admonitus Faustulus pastor, regisque pecoris praefectus, mox exceptos Accae Laurentiae uxori suae lactandos tradidit a quae cum ob meretriciam , quam exercebat artem,
Lupa a pastoribus vocari soleret sic tunc meretrices dicebantur , hinc lupanaria ) inde fabulae locus de pueris a lupa lactatis et quamquam non desint qui ita reuera accidisse credant. sa) Authores ab Halicarnas seo ibidem relati magis sensate tradunt
Numitorem binos, sed alienos natos clam
Rheae supposuisse, ab Amulio occidendos, sicut accidit, persentiens, genuinis interim Accar Laurentiae lactandis traditis. Nomen Uni Romulo a graeca voce Romin, quae fortitudinem sonat, alteri Remo a tarditate, tardi enim priscis remores dicebantur. Cum adoleuissent iam pueri, disciplinarum addiscendarum causa Gabios mittuntur , Numitore clam alimenta suppeditante, ubi graecum sermonem , iurisprudentiam , augurandi artem, liberales denique , mili-
54쪽
origine, O Fundatione. 3 staresque facultates ebiberunt. Fdocti tandem a Faustulo de origine sua, deque Amulli in Numitorem excessibus, adunato colonorum globo Amulium Albae aggredium tur, interficiuntque , Rheam matrem libertati reddunt & Numitorem Albano solio restituunt. Post haec, non vulgare grati animi monumentum Nepotibus Numitor obtulit et cum enim ipsi regiae indolis adacti fauillis regnum ea conditione Numitori ces issent, ut & ipsi regnarent, tum nouae Vrbis condendae facultatem Numitor ijs pedimisit, ubi seorsim regnarent, Pecunijs insuper, armis, iumentisque concessis. Alia ad hoc ipsim Numitorem compulit ratio, Vt urbanam Albae multitudinem vehementer auctam minueret, semotis potissimum aduersis fustionis hominibus, ut liber a suspi
cione degeret. Nouae ergo Vrbis locum meditantur re. gii iuuenes. Palatinum montem eligit Romulus, vhi fuerant primum educati: at Rhemus aliter sentit: alium enim collem, qui
aberat a Palatino millibus quinque, praesignauit. His iurgijs alia accedebat de vocilis, sed non leuis : Romulus namque de se Romulam , Remus vero suo de nomini
Remuram Vrbem nuncupandam contendebant , quod Liuius vocat fidum certamen coortum a satis miti principio . Controue
55쪽
36 Dissert. I. De Vrbis Romasae arbiter Numitor instituitur, qui hac lege liti finem imponit, ut viri eorum priori fecunda auspicia aduenissent , Vrbem conderet , eamque ex suo nomine nuncuparet, a
que in ea regni summam teneret , ut loquitur Victor citatus. Annuunt iuuenes z qu re Romulus in Palatino, Rem in Auentino auguria captant. Cum Ccce, corum primus Remus sex vultures a sinistra conspicit parte , unde sibi palmam spondet .
Accedens , sic loquitur Victor, vero Romulus Remo ait, iam tibi duodecim demonstrabo: quo dicto tot vultures ei apparent subsequuto caeli fulgore, ct tonitru: quare Remo , qui temporis antecedentiam obtendebat, indignabundus inquit , quiae Eeme agirmas priora eum praesentia intuearis Sunt qui putent vcre Remum sex vultures vidisse, Romulum vero mentitum , cessisse
tamen priorem regnum fato. a) Aliud nonnulli addunt portentum, quod cum hastam Romulus ex Aventino in Capitolinum iecisset, solo fixa floruerit: hinc regni confirmata sibi auspicia, hastaque Regibus pro sceptro habita. Quicquid vero de hoc sit, cuius fides penes suos Authores stet , RO'mulo tandem facta est nouae Urbis condendae potestas. Antea vero quam ad tam grande opus si accingeret, a sacrificijs illud auspicatus est,
56쪽
Origine , ct Fundatione. 37 ut Deos placaret, etenim ipse primism sacris operatis caeteros idem pro virili facere iussit, ut ait Halicarnasseus.Sacris peractis auguria ite, rum inter libamina poscit, primum a tauro, vacca, & aqnilis, a fulmine deinde , &.tonitru , de quibus nos tona. 3. Differt.de Augur. Mox populum flammam tran sitire iussum
expiauit. Satis deinde propitia ratus numina, sic prosequitur Halicarnasseus , convocatis tu destinatum locum omnibus, circumscripsit Vrbem mgrera quadrangula, continentem sulcum aratro ducentibus sub idem iugum iunctis bobus mare, atque femina', unde Romanis hic mos circumaranda loca durat in condendis Vrbibus . Hoc exacto, bmbus mactatis ambobus und cEm multis alujs victimis, operi populum adhibuit. Haec ille, cui ad- de Plutarchum, qui multos ritus ab Halicarnasseo omissos suggerit inquiens: Fossa est
rotunda circumducta , in eam primitias detulerunt omnium, postremo ex qua quisque venerat Regione
eius terrae portiunculam collatam eo coniecerunt. Fossam hanc eodem, quo caelum nomine vocaveyuna mundum . Hinc Vrbe sicut circulo centrum circumscripsere : Conditor aratro Greum vomerem
adiungit, iunctisque bobus ipse circum lineamenta iprofundum inducit sulcum s sequentium munus est ,
ut excitatas ab aratro glebas intro vertant, nec ullam sinant extra ferri. Ita maenia linea definiunt, idque elim aliquot literis Pomerium dicitur, quas post minias ubi portam designare visum est, vomere C 3 excm-
57쪽
exempto,atque aratro sublato spatium relinquunt et
unde totum habent murum,praeter portas, Iacrum ,
nee eas si ducerent sacras , religiosum esset impura in Urbem recipere. Vbi loco vocis Urbe, quae sensum omnino perturbat, ego reponerem
Vrbo , quae est aratri pars, & pro aratro ipso accipitur. H c fuse prςter nostrum morem ex Plutarcho adduxi, quia condendarum Vrbia formam exhibent. Sed de his su se Dissert. LNumerus incolarum , qui ad condendam Vrbem venerant hic fuit ex Liuio sic inquiente : Supererat multitudo Albanorum, Latinorumque, ad id stasiores quoque accesserant, qui omnes facilὰ 'em facerent paruam Albam, paruum Lavinium prae ea Vrbe,quae eonderetur,fore ί Magis vero exacte Halicarnasseus, Numerus, inquit,colonorum missorum magnus a princiρio, tria millia peditum, triceni Equites . Et alibi, in his, ait, erat magna plebis pars , non pauci etiam ex optimatibus nobiles , Troiani quoque generis quisque optimus: unde aliquae gentes ad nostram at
rem supersunt quinquaginta fermὰ familiae . Albanae deinde multitudiui miscuerunt indigenas quotquot circa Palatium, o Saturniam erant. Id via sum est ad aemulationem conducere, ut operantibus certatim absoluerentur o era eitius. Idem asserit
Plutarchus addens , eo conuenisse 'orem iuuem tutis bellicosissimum:vnde toto cςlo errarunt, ni
58쪽
Origine, ct Fundatione. go hic de Romulo ait, Imaginem Urbis potius,
quam Vrbem fecerat, incolae deerant: Ille vero , Romanum, inquit, imperium , quo neque ab exordio ullum fere minus, neque incrementis toto orbe amplius, humana potest memoria recordari.
Locus, 'bi condita Vrbs, Palatinus mons fuit, in quo Euander sexaginta ante aeneae aduentum annos Vrbem suam condiderat, quam temporis collapsam ingluvie Romillus noster restituit, sicut superius demonstrauimus. Atque haec in gratiam corum dicta
sint, qui nescio qua in Romulum liuoris fuligine tincti, conditoris Vrbis palmam ci abripiunt . Quibus ego, qui litibus de solo nomine semper abhorrui, lubens annuo: dummodo Romulus ipse asseratur primus Vrbis
a fundamentis renouator, priori dumtaxat Palatini montis situ retento . Vtrum Vero conditoris , atque e fundamentis renouatoris vocabula,re, vel puro puto discrepent sono, iudicent, non quidem Grammatici, sed cruditi. De situ, magnitudine, & figura V his &c. dicam Dissert. 3. De voce ipsa Romae, quae vel a Romulo, vel 1 Romin, seu fortitudine originem trahit, quaeque diu tenebris obuoluta permansit, hostibus ut foret incognita, legatur Cirinus in principio suae
Romae multa erudite ad rem disserens.
59쪽
o Dissere.I. De 'bis Roma excitatam ait anno . Olympiade ret. Paulus Orosius anno a.Olympiade 6. Paulus Divconus , b) quem sequitur Lipsius, anno eiusdem Olympiadis 6. Polybius circa secundum annum 7.Olympiadis. At deserendus non est Dux noster Halicarnasseus , qui ex Porcio Catone iuxta Eratostenis supputationem Vrbem conditam ait anno primo Olympiadis 7. quod Cirinus acute infert ex Gallorum irruptione, Regumque Romano rum annis, & ex Capitolinis Fastis. Vertebatur tum ab O. C. annus ios. ut vult AdOViennensis, sc) vel a II. iuxta Stradensem .sH Non minor est circa mensem, diemque
discrepantia . Aliqui aiunt s. Kal. Maias, soalii io. Manilius Q Septembrem prςfert,
quem tamen Ioseph Scaliger deridet . Vera opinio fert conditam Urbem ii. Kal. Maij , quod, praeter multos Authores, clare legitur in veteri Kalendario, ubi hac die, N. Vrbis adnotatur,seu Natiuitas Urbis:eademque die Festa Palilia in memoriam conditae Urbis celebrabantur ex Halicarnasseo, unde Censori'
nus ait, ex Palilibus, Vrbis anni numerautur .
Atque haec est illa Roma terra, marisque νtotius domina, ut ait Halicarnasseus. O) Cuius
60쪽
Origine, ct Fundatione Itamen nobilitatem id unum videtur minuisise , quod Urbs haec multo sanguine sedata cunabula nacta sit: praeter enim quamquod Euander prioris Romae conditor fratrem cς-ciderat, Amuliumque Auum Romulus, hic insuper fratris sui Remi superaddidit cεdem. Cum enim Remus nouam Urbem tamquam nimis angustam derideret , murosque ut superatu faciles saltu transiliisset contra Romuli legem, qui, nE vallum, utpote sacrum, quis transiliret, iusserat, statim a Romulo Occiditur . Post quod facinus, terraemotus, pestis,& spectra, detestantibus velut tanta se uitiem Superis: quibus placandis, cum nil profuissent Lena uria,aliaque Festa a Romulo instituta, hic ex oraculi monitu Remi statuam confinxit,quam in sella curuli locatam,ponuse perpetuo in Comitijs habuit ; sique quicquam deereturus foret, tamquam suo, fratrisque nomine id sanciret, his formulis utebatur, iubemus, sancimus ctc. quae etiamnum apud Principes seruantur; nincque spectractiquata . Ita ex Fastis Siculis Cirinus. a Verum enimuero nil mirum Vrbem, quae caedibus, & sanguine orbem domitura erat, a cςde & sanguine militaris suae gloriae auspicia sumpsisse. Cum vero de auspicijs inciderit sermo, illud praetereundum non est,