Romana antiquitas dissertationibus historicocriticis illustrata. Quibus prisci scriptores emendati, dilucidatique recentes castigati, inque meliorem ordinem digesti veteres opiniones nouis fulcris firmatae propria demùm cogitata non infirmis coniectu

발행: 1689년

분량: 466페이지

출처: archive.org

분류: 로마

411쪽

3 a Dissertatio VI I.

gij AEde ad Auentinum ipsum; longitudo

autem a Circo Maximo ad Sanctae Mari ae Pontem . At verosimilius opinatur Nardinus sa) Forum hocce Tyberim non attigisse, si inmum vero Scholae Graeca: AEdem : aliter siquidem per Circum Maximum maiori sui parte transeundo, inepte a Rufo, atque Victore in octaua Regione fuismet collocatum, cum Circus ad undecimam pertinuerit. Boarium Forum ad Sancti Georgii AEdem pertigisse, indicio cst thim eius Ecclesiae appellatio, quae, ad Vellus aureum, Vocatur; tum propinqui Arcus Inscriptio, ubi in fine sic legitur: Argentari, , Negotiantes huius loci deuoti cte. quae verba, negotiorum locum , consequenterque Forum fuisse eam Aream declarant . Erat hic rotundum Herculis Templum; item Matutae, & Fortunae, atque Pudicitiae , ut alibi: Arcus item Quadrifrons, qui & Ianus dici solitus , ut paulo post dicam . Praeter rerum venditioncm, Gladiatoria etiam exerceri nati uera hoc eddem in ,

Foro moris fuisse, testem habemus Valerium . fB Hic item , belli tempore, tumulare solebant Romani masculum, atque i*minam ex ea Regione, cum qua bellum gerebatur,ex Plinio . H E Boario Foro in Piscarium crat introitus, quod Varro prope fluuium locat. Hinc Donato creditur se

412쪽

De Aedificiis radicialibus cte. 393cundum Tyberim usque ad Urbis moenia, iuxta Sancti Nicolai in Carcere Ecclesiam, excurris e: at longe melius Nardino, prope Sancti Eligit, Sanctique Ioannis Decollati Templa; cui & ego suscribo . Hoc in Foro,

praeter pisces, alia etiam vendi solebant. Diuersum tamen fuit ab altero Foro, Piscatorio,

appellato, quod a M. Fulvio Censore extructum testatur Liuius: sa) hoc enim iuste ab Antiquarijs in Transhyberina Regione constituitur, ubi suos Piscatorios ludos a Piscatoribus celebrari solitos alibi tradam . Piscario proximum suit olitorium, ab oleribus , quae in eo vendebantur, ita nuncupatum . Extra Vrbem fuisse cx Liuij, quem modo laudauimus, loco, cuincitur, qui Spei Templum , quod extra Carmentalem Portam extitisse communiter asseritur, in olitorio collocat Foro et praecisus autem eius situs crat inter Marcclli Theatrum, Tyberim, dc Flumentanam Portam , hoc est inter Pontem A quattro Capi, & Sabelliorum Domum. Hic erat Columna illa Lactaria, ubi infantulos lacte alendos deponere moris Crat, CX

Festo . Ibidem , sicut de in Capitolio, vendi solebant sub halia plurimae res, ex Tcrtulliano . b) Erat hic Templum Pietatis, item Iani, aliaque, de quibus alibi dictum est.

Praeter haec Fora , quae coniuncta pene

erant, Lio. Dec. - b) Ioz. c. I 3.

413쪽

39 Dissertatio VII. erant, sese offert Suarium , seci, ut ex prisca legit Inscriptione Pan uinius, Starium; quod ab omnibus pene Antiquarijs eo loci reponitur , ubi nunc Lucensium extat Ecclesia , vulgo, i Capuccini vecchi: cui argumento est proxima , caque antiqua AEdes Sancti Nicolai, quae,in Porcit, appellitatur . Vendebantur luc aut sues, aut sit illae etiam carnes . Forum Pist0rium a Domitiano excitatum , sed Vero terminatum a Traiano post firmatum a se Pistorum Collegium , credi rite potest in Testaceo Campo cxta me, in quo, aut prope quem, frumentaria Horrea collocanda esse dicam Differt. de Cib. & POt. Forum

Argentarium Patauinio commemoratum ,

idem forsan fuit cum Argentarioru Basilica , quae in Notitia Imperij legitur, ubi argentea

vendebantur ornamenta, in Octaua Regione eo loco , quem, la Salita di Marsorio, appellamus , ut bene sentit Nardinus. Archimonium Forum prope Fontem di Treui, ubi Sancti Nicolai AEdes, olim in Archimoniis vocata , nunc a Capo te Case . Forum Sallustij coloci, ubi nunc Sansbe Susannae Templum, ut ex Actis eius Diuae colligitur . Forum Cu-pedinis, vel ut apud Symmachum, Cupedinarium, aut in Subura, aut in Via Sacra, Palatinum Versus, constituitur. Vendebantur ibi exculenta lautiora, quae cupes , aut cum

pedia a cupiditate , nisi fallor, dicebantur . Aliam

414쪽

De Aedi eiis Iudicialibus Oc. 30sAliam affert denominationem ex Varroni Donatus; fertur enim duos fuisse Romae latrones, Cupem, & Macellum , quibus in exilium missis, dirutisque eorum AEdibus, in illarum sitibus binas comparatas fuisse areas, in quibus exculenta venderentur, quae ab eorum nominibus dictie sint, a Cupe quidem, Cupcdinis Forum,1 Macello vero, Macellorum nomen inuectiam: quae derivatio nescio

cur Benedicto Millino in Manu scriptis displicuerit, cum non tam Donatum , quam Varronem habeat authorem.

Alia Fora, quae Panu inius adducit, lubens

mitto, cum nec apud ipsum, nec apud alios illorum explicationem compererim. Quare opportunius crit nonnihil de Macellis paulo ante memoratis, necnon de Emporijs breuissisam E attingere. Duo suisse Romae Macella, Certior res est, quam ut probatione egeat;

unum scilicet in Esquiliis non longe a Sancti. Viti Ecclesia,quae hinc, in IIacello,appellata fuit; alterum in C lio , quod, Macellum Ma-guum , vocatum legitur . Praeter haec duo , multa Romae extitisse certum est. Macellum enim erat locus quilibet,ubi nedum carnes, sed & pisces venderciatur, aliaque huiusmodi : sed illa dumtaxat his nominibus insignita reperio: alia etenim dicebantur Fora, aut Emporia . Erant haec, loca illa, ubi confertius res venales exponebantur. Principale

415쪽

396 Dissertatio VII. Emporium prope Campum Testaceum suisse, ob commodiorem rerum per Tyberim transuectionem, alibi dicam. At in insignioribus vijs sua erant Emporia, quae & Fora nil dici vetat, ut in Subura, Via Sacra &c. .

SECTIO PRIMA.

. De Foris Iudiciorum exercitio dicatis. EXpeditis minoribus Foris, quaeq; praeter

nostrum sunt argumentum, congruum iam est, ut Iudicialia Fora expendamus:&primo omnium Romanum sane antiquissimum.

Vrbem quadratum Romuli suum habuisse di Forum dubitatione omni prorsus caret: quis cnim sibi suadeat consulti stimum Romulum, Politiae Vrbis summe inhiantem, Foro astinuisse3 Quoniam vero nulla eius apud Scriptores extat memoria, silentio etiam a nobis praereritur. Addito Vrbi, post Sabinorum unionem, Capitolino Monte, novum Forum apertum est ; quod, aut quia primum, aut quia amplum, antonomastice Romanum Forum imposterum, inuectis etiam alijs, appellatum est . Dictum etiam fuit Latinum , tute Latium: item Palladium ab aede Palladis , quae in eo fuit: praeterea Vetus, & Ma

gnum .

Antequam huiuis magnitudo , figura, M

416쪽

De Aedificiis Iudicialibus Oe. 397 ornamenta explicentur, situs ipse determinandus est. Cardinalis Baronius, so quem sequutus est Iustus Riquius de Capitolio scribens , opinatus est Forum Romanum ad AEdem Sancti Nicolai cognomento , in Carcere, locatum filisse. Nititur potissimum

quenti, Carcer ad terrorem increscentis audaciae media Vrbe imminens Foro aedificatur. Si eroo

Carcer in Foro aedificatus fuit, iam Fori ipsum de Romano cst sermo , tempore enim Tullii Regis aliud utique non crat prope Carcerem constituendum est, & consequenter propo Sancti Nicolai AEdem , ubi

Tullianum Carcerem extitisse, cognomentum ipsum Sancti Nicolai in Carcere indicat. Argumentum vero hoc adeo robustum Ri-quio H visum est, ut concluserit: si quis contra fentiat, nihil sentiet. Verum, petita venia ab Eminentissimo Baronio , de Ecclesiastica Antiquitate optime quidem merito, pro rato mihi est singularem hanc suam opinionem nullo prorsus modo posse defendi. Cuius tamen accuratiori impugnatione consulto astineo , cum operam hanc nimis lacertose nauarit Pompeius Ugonius, & nouissime Pater Donatus. d) Quare nobis sat erunt ea, quae mox afferemus ostensuri situm Roma-

417쪽

30s Dissertatio VII. ni Fori inter Palatinum , & Capitolinum Montem fuisse , fatis certe rcmotum a Sancti Nicolai aede. Baroni j autem opinio facile corruet , si eius fundamentum diruatur . Falso cr-go supponit Baronius Tullianum Carcerem in aede Sancti Nicolai in Carcere extitisse, cum potius in altera AEde Sancti Petri cognomento item in Carcere , sub Capitolio locandus sit. Cuius demonstrationcm ex ipsis mei I iiiij verbis peterem , qui Tullianum Carcerem in media Vrbe fui sis ait. Quis autem ita insaniati, ut aedem praedictam in media Vrbe diaerit, quippe quae prope Theatrum Marcelli, in Montanario Foro sita, cxtra Portam Carmentalem, ipsamque Urbem erat λ Vrbis enim moenia, usque ad Aurelianum, ad Montanam una Forum minime pertigisse, Dissert. 3. fatis Ostendimus . aedem econtra Sancti Petri in Carcere meditullium antiqua: Vrbis Occupasse , habitatis scilicet undique montibus, ex eadem Dissertatione ,

ubi prisca moenia determinavimus, liquidissisime constat. Esto igitur alius Carcer coloci extiterit, ubi nunc Sancti Nicolai AEdes visitur,diuersus tamen fuit a Tulliano,quem Iciuius prope Forum tu media Vrbe locauit. Et forsitan ille est, quem P. Victor in Regione IX. Carcerem CL.XVIR. appellauit, quς

notae aut sonant, centum sexaginta virorum ,

418쪽

De Aedimiis Iudicialibus Oc. 300 vel Claudii Decemuiri. Nec dicant Baronii assecta aedem Sancti Nicolai, in Carcere Tulliano, aliquot ab hinc annis appellatam esse . I sic enim appellatio apud imperitum vulgus rudibus saeculis inualuit , contra marmorca: Tabulae fidem, quae prope Templi huius fores hodieque visitur, ubi haec verba : Ego Romanus Presbyter diuinae dispensatio-

ηπι gr f 'stissimi Confessoris Christi Nicolai ,

O Ecclesiae quae in Carcere dicitur Procurator,

Rector : ubi nullum Tulliani additamenti apparet vestigium . Expugnata Baronii Machina superest Ma lianus, sa) & cum eo non pauci, qui Romanum Forum excurrisse aiunt per Campum, qui dicitur, Vaccino , ad Titi Arcum usque . Tantam vero longitudinem antiquiorem non facit Martianus Augusti temporibus, quippe quem Forum ampliasse credit, ex Suetonio b) male a se intellecto, cum antea vix primas Palatini Montis radices,ubi nunc Sanciae Anastasta aedes, attigisset. Nituntur ipsi potissimum Halicarnasset sc) verbis, qui asserit, Valerium Publicolam habit se in Colle Velia, qui Foro imminebat: Veliam vero prope Titi Arcum extitisse pro incomperto sibi habet Martianus. Sed vero cum non

filio Fori Romani situm, inde apertissime. Constat, quod Templum Pacis, & Faustinae, hodie

419쪽

4oo fissertatio VII. hodie Sancti Laurentij in Miranda, a Ruso,& Victore non ad Forum, sed ad Sacra m Viam extitisse dicantur . Diuersam quintimo Regionem obtinui me ; Forum cnim in Rc-gione VIII. locatur; praedicta autem Templa in Regione IV. Accedit his, omnia δ' disicia, quae planitiem Vaccini Campi olim implebant , quaeque a nobis Dissert. de Dom. &de Templis explicata sunt, aperte quidem suadere Forum, quod utique libera area esse debebat, per illum non excurrime . Argumentum Martiani falsum supponit, Veliam scilicet prope Arcum Titi extitisse. Id quod quantum a vero abhorreat, ex ipso mei Martiano ita deducerem. Inquit enim

ipse , ab Augusto ad Arcum Titi protensium fuisse Forum; quod licet mihi falso sit dictum, Suetonius enim nunquam ait Forum Romanum ab Augusto ampliatum, sed alterum Forum Romano propinquum ab co Principe extristum fuisse) pro re tamen nostra fatis est ita Martianum credidisse. Tempore igitur Publicolae, qui longe Augustum antecessit, ad Arcum Titi Romanum Forum non pertigisse necesse est . Et tamen , cum asseruit Halicarnassetis,Domum Publicolae

fuisse in Velia ad Forum, clare, nisi fallor, indicauit Forum ad Domum Publicolae, M consequenter ad Veliam usque excurrisse . Vclia ergo certe aberat a Titi Arcu: si enim

420쪽

De Aedificiis Iudicialibus oee. 6o I hic extitisset, iam Romanum Forum , quod usque ad Veliam traxit Halicarnasseus, ad Arcum Titi peruenisset Publicolae rempore ante Augustum, quod Martianus inficiatur. Advocet ipse propitiam Ariadnem , ut ab hac labyrintho se expediat . Circa situm Veliae legatur Nardinus sa) clare ostendens in eo Palatini latero fuisse, quod Ecclesias Sanctae Mariae Liberatricis , & Sancti Theodori respicit; in quo situ nos Forum locabimus .

Situs ergo Romani Fori in ca Valle fuit, quae Palatinum, & Capitolinum Montes interiacet. Veritatem hanc ab Antiquarijs pene omnibus subscriptam, inultis argumentis

qu e hic adducere ab re existimo , tum quia satis sunt obscura, & prolixa ue tum quia res haec tanti non est, ut pluribus opus habeat.

Vnus sum ciat Liuij locus , qui Sabinum

Bellum describens ait: Metius Curtius ab Sabinis Princeps ab Arce decurrerat, est usos egerat Romanos tanto quantum Foro spatin m est nec

procul iam i Porta Palati, erat. Porta ergo Palati j in Foro. Illam vero in ea Palatini parte extitisse, qua Capitolinum respiciebat, Dissert. 3. die bina est. Inter utrumque igitur Montem Forum locatum crat. Videantur

C c quae

SEARCH

MENU NAVIGATION