De coloribus oculorum Simonis Portii Neapolitani

발행: 1550년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 화학

51쪽

32 nulli sustum appellant. hunc in Augusto perbelle notauit Suetonius . scribit enim colorem habuis e m dium inter aquilum. & album . Mauri; qui Africam incolunt, colore aquilo insigniuntur. Hunc col rem in equis esse dicerem, quem hodie castagnum clarum vocat. caeterum distinguitur quibusdam dis ferentiis,prout magis, minus te opacat.itaque in oculis illum opinor esse aquinum, quem aqua habet,

quae nec admodum multa est ut nigricet, ita ut sundus non videatur: nec pauca: clara tamen, ut sundus perspiciatur. Sic enim nos docuit Philosophus quinto de Generatione animalium Tales sunt aquς, quae in fossis arcentur. Verum color hic aquilus, quoniam maxime in ovibus cernitur, cum sit color oculorum ovium, iure nobis posset ovinus nominari; ea ratione, qua antiqui caprinum dixerunt eum, rui in caprarum oculis passim conspicitur. Sed inisserentibus sane regionibus color hic variat: in ovibus enim ex Africa delatis, quas vidimus color hic obscurius inest, etsi clarius in nostris appareat, si inter se mutuo conferantur. Latini quidam hunc suscum dicunt, & subnigru: sed quomodo Graecis vocetur, e libro de Coloribus petendum est. attamen, ut diximus, Aquilus non est vere fuscus color. Color viridis potius est glauci species, quam aquili, cum aquilo clarior sit. & quanquam Aristoteles auctore

Alexandro tertio libro Meteoron, viridem colorem tro nigro accepit; tamen, ut opinor, ibi cum cadido comparauit Aristoteles. Porro colorem aquilum stoliditatem arguere, ex Aristotele superius re tulimus. Quare si alia consenserint, certum indicium stoliditatis esse credito. puta si oculi promineant, aut sicciores sint,&palpitent aut magni sinta

52쪽

firmum erit signum stoliditatis. quod si palluerint,

certum stupiditatis signum habeto Caeterum de charopis iam dicendum χαροπὸν Gaza varie reddit, modo fulvum, ut primo de Historia animalium cap. X.modo ruisum, ut quinto de Generatione animalium cap. primor modo flavum. Alii charopon ra-Hum interpretantur, & colorem Varium, multasque sin se continere colorum differetias credunt;cui sententiae non accedo ob Aristotelis diuisonem, quam facit quinto de Generatione animalium cap. primo ubi habet: oculi omnium puerorum statim a partu

caesi ustuli sunt, post vero immutantur in eam naturam, quae sutura est. quod in caeteris animalibus non euenit manifeste: cuius rei causa est, quod caeteris animalibus oculi,in suo cuiusque genere unicoloi es potius sunt, ut boum nigri, Ouium omnium aquos, vel, ut vertit Gaza , a quini, aliorum charopi t to genere, aut caesii, nonnullorum caprini, ut ca- lirarii generis. At hominum oculos, varios Versco-oresque esse euenit. nam alii caesii, alii charopi, alii nigri, alii caprini. quamobrem ut caeterorum nonnulli, suo in genere , disii dent inter se, se nonnullia se ipsis differunt. haec Philosephus. Hinc constat

eum, charopon, non pro vario colore accepisse, sed pro certo, ac determinato, qui toti speciei communis est. Minus sane illorum sententiam probo, qua per charopon , caesium aliquando intelligunt, quodesia glauco distinxerit Philosophus. Minime quoque

omnium russum redderem,aut flauu,aut suluit. nam Aristoteles V. de Generatione animalium Cap.V.&VI. omnibus leonibus colorem πυρρον tribuit, qui

ὀ Latinis dictus est fulvus, ct russus. At non idem significat, quod miti ος : quare melius sorte est

53쪽

μ si Mo Ni sipo RTO LIB. cum Galeno sentire, qui ut libro XII. Meth. med. cum de coloribus vim verba sacit, vinum quod non admodum Iblendet, sed pallescit igneum pallens v cat, id quod antea saluum dixerat: Et quando nauities vim, claritatem habet, flauum appellat. ita dicamus charopon contare nigro, & flauo cum splendore; nam non est unus color. Latini hunc ravum v citant, licet Horatius cum dixit raua lupa, colorem nigrum, cineritio commixtum, quo lupae notantur intellexisse videatur. & quoniam niger color , flauus splendens , pulcherrimum reddunt oculum, Graeci r quasi gratiosum dixerunt. Quare Gaza cum fulvum traduxit , splendorem illum magis

tuam charopi naturam explicare videtur, qui in oculis leonum, & aquilarum, & praecipue vulturis cernitur. quippe charopos apud Aristotelem splendore illum igneum pallentem, in oculis denotat potius' ouam colorem fulvum. Et cum plus minusue spleta doris habet,magis minusue charopus dicitur. Hi ne Gazam variasse crediderim,&m alias animalibus ruisum dixisse, in hominibus vero suiuum, & subfl uum ; qui splendoris, & claritatis minus habeat, quam in leonibus, & aquilis , atque vulturibus,

In quorum oculis splendor maximus cernatur. Hinc quoque natum puto,quod posteriores Graeci charopon pro Vario acceperint. Aristoteles tamen pro spledenti subflauo accipere videtur, & in hominibus, in brutis; si quidem homines huiu smodi oculos habentes , leonibus assimilauit. Sed quia in his,qui persimiles videntur charopis, quaedam innumera donormitas accidere solet: liceat nobis illam ad Rimma perducere,atque in numerum redigere. Pars illa oculi,

quae nigrum dicitur, posita inter album oculi & p

54쪽

pillam, aut unius coloris est, aut multi. Si quidem unicolor est, adhuc in duas portiones distrahitur: nam, aut splendet, aut pallet. Et s splendet.& vnicolor esse, splendescentem subflauam, aut pallentem Igneam dicemus. sin vero pallet, fuluam. quod si nonnihil sed non plene rubet, russeam nominabimus. Et quamuis omnium fere Latinorum turba, leones, & aquilas sui uos nominet: magis tamen russos eos dicerem quim sutuos. Sunt enim subrubet potius,quam flaui, aut fulgentes. de sultius color aciro magis quam leonibus competit. Aristoteles quidem certe leones πυρρίς vocat, cui magis respondet subrubedo, quam color fulvus, eis Graeci promiscue interdum eo nomine utantur. fulvum enim est

mixtum ex nigro, & flauo, & quasi puniceum sacit. Est itaque prima oculi portio, quae interiacet inter pupillam , ct album, cum vni color est, vel flaua amdens, aut fulua. Sin autem multicolor est, duas patitur differentias na totus ille orbiculus expunctus est maculis minutis, aut albicantibus, aut nigri cantibus , aut rubentibus aut pallescentibus, & splendescentibus: Atque hic est unus modus varietatis illius orbiculi. Alter praeterea modus in multis apparet. orbiculus enim ille, quem nigrum oculi diximus, in aliquibus duas videtur secari in partes, una est cxtima , que album oculi tangit; Altera est illa interior.&, ut rem apertius intelligas,illa pars cohaerens & coligua albo, nominetur circulus: interior Vero , 'U

pupillae propinquior est, appelletur orbiculus. Cum igitur hae dus partes coloribus differunt, circulus subniger est,& orbiculus suiuus,aut subalbus,vel flavescens, vel expunctus estraaculis. superius enumeratis. Hae igitur sunt differentiae, quibus oculi

55쪽

varii dicuntur.Cuius varietatis causa ex his, quae se perius enarrauimus , facile colligere quis poterita

Cum enim tres causas colorum mediorum numer uerimus, varietate humidi,tunicam corneam atque

uti eam, & luminis extrinseci admixtionem variam; ex situ luminis, ac paucitate, & multitudine humiadi colorem variari continget. Hinc in collo columbae alios, atque alios colores ob oppositi luminis diauersum situm , diuersasque configurationes vid mus , alia enim in parte opacat ,&in alia altius lumen penetrat, & clarescit. Sequuntur etiam colores calorem decoquentem. Aliqua namque pars magis albicat,cum minus concocta e alia vero non aeque albicat , cum calet , magisque concocta est,

ut libro de Coloribus aperuimus. Inde itaque fit, quod aliquibus alter oculus glaucus, diuersias, ab altero videatur: quod scilicet humor alterius oculi minus sit concoctus,minusque crassescat. Sed quid portendant breuiter accipe. Si varii oculi mi,& subflaui dicuntur, mediocrem cauitatem habentes,&leonibus pers miles: robustum,ac magnanimum d notant. D plus iusto stauescunt, impudentiam indicant: atque hoc ipsum ex canis oculis coniice. Sed s pallidi sunt,& varii colores: timidum, ac mala suspicantem significant. Sin admodum relucent, Veneri deditum esse prqnuncia. Sunt autem pessimi ingenii, qui & maculosos orbi culos hibent & pallidos . Sed si rubicantes maculae pupillam circundant, iracundos iudica, sin inter maculas nigras, rubentes intercidunt, & pallescunt; veneficos significari puta , & incantationis amatores. In quibus Vero maeuls superabundant rubentes,eos callidos,& temerarios habeto. Quod s circulus varius colore suerit,

di oculi

56쪽

& oculi sui ui Ad dolos promptiores illos esse credas: sin autem circulus niger, & oculus fulvus,&temperate humidus fuerit; virum indicat sapientem - & iustum, ac ingenio pollentem .Quod ti fuerit circulus viridis,& orbiculus niger, iniustum,m-rem , dolosum, & mulierosum illum esse credito.

Auget etiam malitiam siccitas oculi. Et ut omnes oculorum varietates in unum colligam, oculi varii cum siccitate, malum indicant: cum humiditate,&oculorum iusta magnitudine, mediocrique cauitate, bonitatem portendunt. Quod si in magnitudine excesserint, bobus: si in paruitate, simus ; si in cauitate, dolosis, ac rapacibus animalibus similes erunt. Porro prominentes, stoliditatem; depresii, mollitiem notant. Quod si rubicant, ebrios, ct gulosos indicant. At tenebri colosi, dolosi, & malefici, indicium est. sin vero clari fuerint, optimi viri signuerunt; nisi plura alia aduersentur. oculi stantes, mali sunt. Qui cito mouentur, impudentem, & infidum notant. sc homines, qui frequenter oculos claudunt tamquam insidiatores eu a Verum si quibus humiditas excedit, eos bonarum artium studiosos iudica:

sn pallent,& palpitat,stupidos,& ad morbum comitialem propensos. Et de variis oculis, eorum cauitate magnitudine,& motu ,haec sint satis. De caeruleo colore, qui reliquus erat, dicamus. Color caeruleus,ex

Aristotelis placitis, copiam humoris arguit,quod par um a nigro distet; estque auari signum,ct effeminati,& in puerorum amorem propensissimi. quem sane colorem Galbam habuisse literarii monumentis scriptum accepimus. Quae sane indicia ex his coloribus enumerata,cum ad effectu,tum ad aliqua animalia licet reser e,ut ex physiognomicis habetur. Haec decoloribus oculorum a nobis probata accipe.

SEARCH

MENU NAVIGATION