De coloribus oculorum Simonis Portii Neapolitani

발행: 1550년

분량: 57페이지

출처: archive.org

분류: 화학

41쪽

diuersitatem multum iuuat miror Galenum maximum Anatomicum, illum colorem tunicae admiratum , inter causas diuersitatis colorum, non con- numerasse, ut paulo ante dixi. Adhuc tunicae corneae qualitas, si erit minus alba,ac perlucida, opacat. Synceritas quoque humoris,quo videmus, ad col rum diuersitatem facit multum. si enim minus syncerus est ac turbidus, opacat; sin clarior, albicat. His explicatis, quaestiones nonnullat diluendae sunt,nempe Cur propter res, quae visui obiiciuntur, cum admodum splendent, ut accidit in Sole, vehementer oculus afficitur, & aeger si saepe enim & vidimus, ct ab aliis accepimus iis, qui fixis oculis deliquium Solis intuentur oculos aegrotare,& aliquando caec6s reddi. Hanc, ita dissoluit Aristoteles lib.III. de Anima, quod a maximo sensibili corrumpitur organum,& luitur eius ratio .sed libro V.de Generatione animalium ut perbelle Asclepius annotauit apertius rem fgnificavit: quod ,cum humor, quo Videmus, ct humidus est, ac perlucidus, mouetur a re O tecta perspicua , ac diaphana proportione respondente, tunc congrue mouetur, & utriusque ratio commensurata est. Cum vero plus iusto excelserit visibile suo lumine, mouetur & ut diaphanus, & humidus, atque ob id mutatur corpus humoris, & disgre axur,evanescuntque spiritus, quibus vis sentiendieserebatur ad organum . quo fit ut laedatur, & o tundatur. Hinc glauci oculi admodum nocturna luce, quae debilis est, vident; quod illorum humor recipiat ut perspicuum quiddam, & non patiatur m rationem ut humidum. Die vero utroque modo patiuntur ; & cum laedantur, minus vident. Hinc, &alter nodus soluitur , Quare qui oculoru aciem i va

42쪽

Iidiore colore diuerterint ad imbecilliorem, non e ciuilite illum vident. Eadem quippe ratio reddenda est, validus enim motus in organo impedit cum qui nouissime extrinsecus accedit,cum exiguus, ac debilis sit. Postremo quaeri solet , Cur qui diu obscuro loco desederint, cum primum in lucem exeunt, lumen non patiantur. Ratio est in promptu: quod cum acies oculorum aegra facta sit,& crassa imbecillisque motum illum vehementem, consertim factum, non sustinet: sed sensim moueri debet, ut discutiantur ab oculorum acie pallentes &tenebricosi spiritus. Aut fortasse melius, quod quemadmodum ii, quibus extremi digitorum articuli summe frigent, si consertim multo igne calescant, in radicibus unguium sentiunt dolorem, quoniam in unum cogitur frigus,&dolorem inducit, quod sensim admoueri debeant,&non multo igne subito calescere. eodem quoque pacto , cum quis diu in obseuris degit, si subito multo

lumine offunditur, dolet, & spiritus reuocantur intro , ut non videat. Oportet igitur modico lumine,& sensim illuminare, quod spiritus illi crassiores, in tenebris facti, sint lumini contrarii: quare ut ad naturam similem lumini reddantur, senum, & non ast

tim illuminare conuenit.

gia cis , O atris oculis q-d n Satiamur Calia I SVna morum, ac aegritudinum animi, ex corporis quidem particulis singulis Physiognomici naciscuntur; attam ea in primis ab oculis praesa- fiunt, quod sint veluti lucernae , per quas spectatur animus; & per illos, veluti duces, ratio multa com

43쪽

plectitur, multarumque perturbationum indicia colligit: nulla alia plane ratione , nisi quod animi mores, corporum temperaturas sequantur. est enim magna necessitudo harum duarum partium,earum luet

aequilibrium,a quavis partium labefactari contingit, l&ab una, in alteram assectio serpit. si enim corpus naua , aut atra bile laborat, ad iram si animus propensior, & concitatior. sin contra, animus aegrotat, corpori similis excitatur affectus. Hinc, veluti strato quodam fundamento, Philosophis probatum reliquit Aristoteles naturali ratione, quod ex signis desumptis ab animalis partibus , licet iudicia aegritudinum , & propensionum animi proferre. Caeterum quoniam in oculis multa spectantur, magnitudo,Ggura, motus cum oculi,tum palpebrarum, stus,color, humiditas, ac siccitas angulorum, ac totius ocul claritas, di obscuritas ; ex singulis quidem praesegimus, non tamen eodem modo. sea,si omnia,vel ζlurima sibi inuicem respondent,sue malum, siueonum pronuntient: iudicium certum ac firmo

erit. Sin sibi inuicem aduersantur,quod poti ssimum ex oculis deprehendimus, iudicandum est illud esse, ad quod animus magis pendet: etsi ab oppositissignis nonnihil praepediatur,& malitia, vel bonitaeteius temperetur. Ut si Neronis imaginem ab Historiographis depictam animo conceperimus I Vitam ac mores, institutaque signis ex aequo respondere cognoscemus. Erat enim oculis caesiis, & hebetioribus , ceruice obesa, ventre proiecto, gracillimis cruribus , statura pene iusta, corpore maculoso, &scedo, valetudine prospera , subflauo capillo. Hine indicta , quae nam sint colligenda,numerare incipi mus. capillus, quoniam est excrementum, leue ta

44쪽

2um erit. ob id subflauus capilluς, indicium adli-erales artes, leuiter attingendas fuit: I quod euentus ipse comprobauit, per quinquennium enim priamis annis solum artibus liberalibus operam dedit. Caesi oculi illiberalem, ae agrestem, timidum, ac

auarum, praenuntiabant: quibus ceruix obesa, &subtilitas crurum accedens, eertum timiditatis λgDum,&extremae luxuriaefuit . quantum vero Nero his morbis palluit, uri cichoc uno intelliges quod

matris concubitum appetiisse credatur: & seipsum in sceminam omni arte studuerit mutare. quod vultus illius nobis indicabat. Pulcher enim erat, sed non Venustus, sine ulla vel elegantia, vel gratia, plenus imp dentia. Color foedus,& maculosus, illum in omnia detestanda facinora ac pessimas cogitationes prolapsurum ostendebant: Hinc licet excerpere oculos caesos,illiberalitatem, timiditatem, & agrestem naturam indicare: Et crurium gracilitatem ac ceruicis, immodicam luxuriam, & animi intempe riem. quo etiam Caligulam laborasse seriptum accepimus. Magnitudo oculorum, splendor,mollitiem denota ut in Tyberio Caesare notatum fuit. Sed in Octauio Augusto; oculorum claritas & nitor, qu niam iunctus erat comensuratae quantitati; audacia, atque animi probitatem arguebat. Iulium Caesarem, nigros habuisse oculosuit uoriae ferunt eosque mea diocriter magnos , atque hi animi elati sunt signa Et quamuis nigredo maximam oculoru mollitiemes Vt a Graecis accepimus, signi ficata soleat: alia tameta signa, quae his conningebantur, stilicet, magnitudo oculorum, iique veluti exilientes, potius clim. animi magnitudine, illum dolos machinari indica bant . Palpitatio vero, ad comitialem morbum prom

45쪽

ptitudinem designat. At temperata nigrities,mentis

acutiem,& morum urbanitatem notat, est tamen

dolosi signum. Nolo interim te ignorare, praecipuas species glaucedinis tres esse. quae valde glauca est,& albae persimilis, timida est a ubio procul. AItera est, quae herbacei, ac viridis coloris imaginem praese fert, & illa agrestes habet mores. Postrema species est persimilis oliuis, quae robustum nobis significat, ac fortem. Porro, Valde niger color, timidum, ac dolosum indicat: sufflauus, magnanimum: fulvus, impudentem:pallidus,timidum.naec de oculis caesiis, di nigris, & eorum speciebus. De mediis Coloribus. Cap. II

Culis hominum, praeter caetera animalia,innumera colorum varietas contingit, quippe quibus alter oculus diuersias nonnunquam est ab altero quod in nullis animalibus, Equo excepto, aperte cernitur. Vnde vero in homine, & in Equo haec varietas nata sit , & cur prudentissima Natura caeteria animalibus ipsam negauerit, causam sane nulli bi Aristoteles reddidisse videtur. Sed huius rei causa est te- Ieramentum capitis, ac cerebri multitudo,&copia umidi. aliquorum enim cerebrum humi dius aliis, quibusdam liccius est . Inde cum ortum habeant oculi, varii, & dissormes proficiscuntur. Equis quoque haec diuersitas contingit: quod os capitis subtile , ac tenue habeant. Cuius rei maximum sugnum est, quod catharris,& defluxionibus maxime laborent, & canescant, ob tenuitatem scilicet ossis: quae etiam in causa est , cur vulnera in capite Equorum periculosa habeantur, ut Homerus testa-

46쪽

tur, & Aristoteles V .de Generatione animali um docuit . Caetera autem animalia similem in suo quaeque genere, habent temperiem cerebri, ct os capitis durum ; quo fit ut similes, ac unicolores nascantur oculi. His accedunt in hominib us tenuitas tunicae, quae pupillam vestit, eique super extenditur, atque humoris aquei sinceritas, quae cum opponitur lumini aeris, coloris variat apparentiam, ut libro quoque de Coloribus aperuimus. teru tria esse principia statuimus,quae prout hoc aut illo modo disponsitur, omnium colorum apparentiarum, quae in oculis cernuntur ἱ causas esse ex istimo. Est humor, quo videmus, quique sua crassitie vel tenuitate,plurima colore euariat. Est & lumen , quod huic humori commiscetur: & tandem color Vueae. haec quidem, ut inter se mutuo disponuntur, ita apparentias colorum euariant.horum porro trium, humor, subiecti; tunica vero Vura, &Comea, medii subeunt rationem. At vero lumen aeris , quod illis opponitur,pro diuerso situ,diuersam apparentiam generati quo fit, ut nullum colorem videamus qualis est: quoniam pro eius multitudine, paucitate,ac diuersa habitudine, vario modo se offerunt colores nobis. Attamen non velim existimes, ob id Aristotele defecisse,quὁd has tres causas non enumerauerit libro de Genera tione animalium:na ex libro de Anima & de Sensu,

lumen variare colores, sequare materialem caulam,

tum reddidit, nempe copiam vel exiguitatem humoris; quae est peculiaris, & propria ratio difformitatis eoiorum oculi. Sed alius nodus nobis se offert, An medii colores, qui in oculis visuntur finiti, vel in si niti sint. qui nobis soluendus est,ea sane ratione, qua

47쪽

ad medios colores veros enumerandos ussu musti bro de Coloribus. Est igitur ani duertendum,c ,

lores medios veros ex extremorum temperatura oriri . qui si certa mensura, ac praescripta ratione temperantur, medii qui inde oriuntur, finiti sent, ac cesti : & hi quidem medii colores specie secemuntur. sin autem extremi colores , nulla certa ratione, nutu laque mensura inter se inuicem contemperantur ac commiseentur; innumeri medii colores , non sp cie seiuncti, scit solo maioris, minorisque, discrimi ne inter se distantes, generari contingit. Non ab limilis est & in oculis mediorum colorum ratio. Vt enim participant causas extremorum colorum, certa quadam proportione,& mensura, sinitae sunt eorum species. Sed si tria illa indiscrete secundum magis,&minus coaceruantur, certus amplius numerus,etsi in

infinitum non progrediatur, minime habetur. V rum Aristoteles praeeipuas species nobis aperuit,quq etiam iubesse multas alias amplectuntur. Hinc alia se offert quaestio, quot sint mediorum colorum species, quoniam Aristoteles illorum nullum praefixie

numerumdcertum; nam sectione decima Problematum, duos extremos caesum, ac nigrum, di medium Vnum posuit caprinu in primo deinde libro de Historia animalium quatuor annotauit; extremos duos,

atrum, & admodum caesium; & medios duos ; Hluum, & caprinum. libro denique quinto de Gens

ratione animalium aquinum, & caeteros medios,uniuersali quada ratione significauit, cum inquit, quod qui inter caesium, acinigrum mediant, eo iam diis rund, quod magis minusue ita constiterint .i Cui si iis faciendum est hoc pacto . e libris Problematu non .esse exauditam doctrina petendam i quod eas cau-

48쪽

sas saepe assignet, quas philosophorum vulgus eo

tempore depromebat , ut liquet sectione decima problematum ubi colore oculorii, colorem cutis s qui affirmat; dicitque eos, qui albi colore sunt, caesios habere oculos; qui autem nigri, nigros : cum t men in libris acroamaticis aliter eum sensisse , ia superius traditum sit; ubi causam , in copiam,& paucita tem humoris confert. Sic iis libris colorem medium selum caprinum statuit, quoniam sua tempestate, mnem medium colorem per caprinum philosophi intelligebant. Idque sortasse non ab re,quod caprinus, inter medios colores praecipuus sit, & caeteris pers ctior. at in aliis,nempe acroamaticis,certum quidem

non praefixit numerum ; sed quibusda postis mediis coloribus, caeteros significare voluit. Nos ex hisy quae hinc inde innuit, iudicamus sex poste excipi colorum species,quae multas sub se disseretias continere possimi, magis minusue extremorum colorum qualitatem trahentes. huiusmodi sunt, caesius, caprinus, aquinus, Vel aquilus; rauus, quem charopon Aristoteles vocat; caeruleus , & niger. caesius porro

tres sub se species habere videtur, ut paulo ante dixi; nam color pallescens, qui oliuis, & salicibus inesse videtur , caesius dicitur. is quoque , qui ad viridem tendere cernitur, adhuc sub caesio ponitur aliquando . & caprinus, qui quoniam a claritate glauci coloris cadens, in squalliditatem se recipit, est sane color sordidiusculus, & aliquo modo vinosius,& flaus

scens, ac quod in capris maxime conspiciatur eo nomine donatus. Hunc quo ad cernendi claritatem,primatu obtinere,& optimo ru morum indicium esse

affirmauit Aristoteles primo de Historia animalium Cap. X.licet alii stoliditatem significare doceant,ve-

49쪽

lut auctor libri, qui de Physiognomia inscribitur.

quem vel ex hoc aperte colliges, non vere adscribi Aristoteli, quod haec dicta inuicem pugnent . Sed Serecentiores Physiognomici huic adstipulantur,cum dicant splendicantes oculos stoliditatem arguere, ac tales in capris reperiri .Verum mea sentetia hi, quod

ovibus conuenit, capris adscripserunt. ouinum autem oculum habent,ii qui aquino vel aquilo dicto colore notantur , quemadmodum quinto de Historia animaliu. Philosophus nos docuit.his adstipulatur et Genus ouile ames, & moribus, ut dici mis est, quippe quod omnium quadrupedum maxime ineptum sit. Repit in deserta sine causa , hyeme obstante ipsum saepe egreditur e stabulo: occupatuma niue, nasi pastor compulerit, abire non vult. sed perit desistens, nisi mares a pastoribus educantur, ita enim reliquus grex insequitur. haec Philosephus. Quibus verbis plane constat, fatuitate adscribi Ouibus , aliqua tamen est veluti stupiditas in capris, ut idem Philosophus eodem libro subdit, inquiens Caprarum ex grege, si quis unam per villosa mento dependentes apprehenderit, caeterae stant, veluti stupidae, suos oculos in unam illam coniicientes. Hinc costat quod caprae non notantur stoliditate. Et quoniafamiliarius ad hominem accedunt, quin etiam ob solertiam laudantur a Philosopho libro decimo de Historia animalium cap. VI. Inquit enim:sed excat ris quoque quadrupedibus ; multae prudentes sibi

opitulari videntur . nam ct in Creta insula capras sylvestres transfixas sagitta Dictamum herbam qui gre re aiunt, hoc enim spicula e corpore eiiciunt. Haec

Plutosephus. Animalia itaque, quae secundum tOid,quod nono eiusde operis libro habet

50쪽

tum genus fatua dicuntur nulla prudentia commendari solent. lure igitur philosophus ait ut a quo deflexa est oratio redeamus) qui oculum caprinum habent, clare vident, de optimos mores habent. Non soluin autem capris oculus huiusmodi tribuitur, sed& Capreis. Capreae enim acute vident, ut a videndi acie δερκάδες nomen sibi apud Graecos inuenetit

Quod igitur posteriores Physognomici capris adscripserut,ouibus dandum erat, quae a quinu oculum habent: cum capris mansuetudo, familiaritas cum

hominibus & nonnihil prudentiae tribuatur: licet illis insit aliqua stupiditas. Eiusmodi oculos Socratem habuisse legimus, magnos scilicet & splendentes,´ cernentes. Alexander quoque Magnus, prObam oculorum magnitudinem habebat, di liquido,

ac clare cernebat, in neutris tamen fatuitatem significasse crediderim . Sed ut in unum oculorum splendorem colligam , splendor, quem pro luce,& claritate oculi modo intelligo, primo adest his,qui paucum habent humorem, & sincerum, ut est in glaucis, caprinis , & a quinis , mox in flavis, & suluis, ct colore variis reperitur; minus autem in aliis; quoniam in caeteris maior humoris altitudo,& prosunditas cernitur. Et de caprino hactenus. His luccedit c lora Latinis dictus aquilus, quem Graeci υλτου M: ρύμα Gaza a quinum dixit,& medici aquaticum.dictus autem est aquilus , non ab aquila, sed ab aqua. Hic color, maiorem humoris copiam arguit quam caprinus , & caesius; atque ob id discedit a claritate caesii, & caprini, & accedit ad colorem aquae illius, quae media est inter claram & caeruleam, vel atram. In veris quidem coloribus,colorem aquilum esse putarim, quem Neapoli dicimus brunum,quemque non

SEARCH

MENU NAVIGATION