De decoratione liber / ... Ex Hieronymi Mercurialis ... explicationibus a Julio Mancino exceptus primum, et in capita redactus. Additi nunc primum duo tractatus; alter, de varicibus; alter de reficiendo naso: nunquam antea editi

발행: 1587년

분량: 217페이지

출처: archive.org

분류: 생리 & 의학

21쪽

DE DECORATIONE. 1 Medicus verbille est, qui vel amissiam quodammodo recuperat,vel praesentem ab omnibus iniurijs tuetur,ut ex hac viva artis Decoratoriae anatome intelligere facile possitis subiectum, circa quod versatur haec ars, nullia aliud esse, nisii cor pus humanum quatenus pulchritudinis capax es fuit autem siententia Platonis inGorgia,artes differre aperitia experientia in hoc quod cx- perientia minime inuestigat naturam, dc causis propriis biecti sed ars illa est,quae inuestigat,& diligenter perquirit,tum naturam proprij subiecti,tum causias ipsius. Natura subiecti huius artis est sola pulchritudo naturalis quare per pre- ut tum est, ut pulchritudinis naturam, de causaso

dubium,quod occurrit,diluere oportet. scilicet, Vtrum verum sit,Comoticam artem ad Medici- nam minime pertinere. Nam duo sunt, quae viden tu persuadere possὸ, ctiam ad Medicina hii insimodi artem spectare: Primum, quia Plato in Gorgia comparans coquinariam&comptoriam artes,sub persona Socratis dicebat: sicuti coquinaria subiecta est Medicinet: ita quoque compto I iam artem subiectam sta Gymnasticae: unde si Gymnastica est pars maxime Medico neces artae necessarium videtur etiam,eam a Medico tractati debere. Aliud argumentum est,quod Avicenna, qui fuit Medicus illustrissimus in . sen libr. η ita permiscuisse comotica praecepta cum d coratoriis,ut videatur,nam,atque eandem ambas fecisse: propterea non minus ad Medicu

22쪽

HIER MERCURIALIS spectare de una quam de ali era tracharc.Respo dendum est,id quod respondet Gal. lib. i. de .

cat med.cap. 2.nimirum artem comoticam tan

tam habere in seipsa turpitudinem,ut non magis gis debeat Medibus de hac tractare, quam de venenis. sed cum habeat etiam non paruam assin, talem cum arte Cosmetica,&proinde cum modicina: fit ut quemadmodum dicebat Galenus, debeat Medicus interdum non principaliter, sed per accidens,&secundario tractare nisi etiam dicere placeat,quod scribit Galenus loco citato, scilicet Medicum cum saepe principibus, atquescet uinis nobilissimis inseruire cogatur,necessatio debere hanc artem non propter se sed pro pter alia, seu alios a comotica tractare.Nunci gitur sequitur, ut quod nuper dicebam inuestigemus,quae sit natura pulchritudinis.Nam veteres plerique eam sententiam sectati sunt ut crediderint,pulchritudinem nil aliud esse nisi commensurabilitatem quandam totius ad partes, S partium inter sese cum gratia coloris.Sed grauissimus author Plotinus L Eneade libri primi refutare conatus est hanc veterum sententiam; eo quod si haec esset natura pulchritudinis,sic queretur, nullam partem corporis separatim pulchritudinem habere posse quod tamen falsissimum est, qui, pulchra manus,&pulchra facies,&aliae huiusmodi partes propria pulchritudine potiri dicuntur. Plato utrivi in Gorgia. inii, dro,d in Hippia,postquam refutauit sophistaruopiniones:hanc definitionem pulchritudinis attulisse

23쪽

DEDECORATIONE. tulisse visus est: cilicet eam esse gratiam quandavisium,auditum,de mentem delectantem quamigratiam Plotinus loco citato vocavit appositissi-imessorem animi. Aristoteles autem libri .Physic. tex. Indixit pulchritudinem non aliud esse, nisi proportionem quandam extremorii. in

diorum et brorum, quam pulchritudinem in Poetica capit. 7.dixit sitam esse in ordine,& magnitudine Alcinous etiam Platonis sectator dixit,pulchritudinem positam esse in ordine, mo-ldo,di specie. Caeterum Galenus lib.,.de usu a itium capit.9. dixit pulchritudine nihil aliud esse, nisi optimam quandam corporis constitutione, i quae actionibus iudicatur,non autem colore, nocarnis mollitie,quemadmodum iudicat ars CGlmotica, hoc est,ars catrix. s. autem deplacitis Hipp.&Plat. cap. 3.dixit pulchritudinem nihil a- illudes e, nisi costitutionem,&aptam membro- rum inter sesie connexionem.Sed quia connexio

est quiddam compositum,aut saltem composta mem aliquam significat capropter idem Gai inusti ad Thrasyb. c. I . explicare intendens dilia sontius quid sit ipsa pulchritudo dixit, eam esse

constitutionem ex connexione membrorum

decenti colore, congrua carne, doquibusdam a- iiij constantem quae alia res sunt magnitudo, numerus, situs iugura. Quae omnia qualia, cluanta,quo ordine, quo situ esse debeant, de arauit nobis,& Vitruvius lib., capit. i. Plin. ib 7. capit. 7. Et diligentissime omnium aetate i nostra Albertus Durerus,&Poponius Gauricus

24쪽

r HIER MERC RI DII slib.de symmetris. Ex ijs quae hactei ius intellexistis circa aliorum de pulchritudine siententias, colligo definitionem pulchritudinis hoc modo dari posse, ut sit Dispositio seu forma quaedam, ex optima cor poris costitutione orta,sensa grata.Cur dixerim Dispositionem, de no potius habitum, attendite. Nam cum sit necessarium genus afferre, sab quo pulchritudo contineatur:

nullii accommodatius inuenitur, quam forma

accidentalis, id est dispositio quippe quae in prima specie qualitatis locata reperitur. Cur autem non potius habitus nuncupetur, ratio in promptu est,quia pulchritudo corporis non est res admodum stabilis sed momentanea,vi ut dicebat Seneca in Hipp. fugax quare summo iure dicta videtur Dispositio. Oritur autem omnis dispositio ex aliqua qualitatum primarum constitutione sed quia constitutio haec modo bona est,modo deterior pulchritudo non consequitur qualibet constitutionem sed optimam. Sed video dicturum esse aliquem: cur non potius dixerim, quemadmodum Galenus,eam esse optimam 5stitutionem hoc autem non dixi, quia optima constitutio est quidem causa pulchritudinis, sed non ipsa pulchritudo Solet enim Galenus sepe descriptiones accidentium adferre per suas causas quod nos hoc in loco minime faciendum esse iudicamus. Dicitur postremo sensui grata. primo, quia ut sipientissime dixit D. Thom pri ma summae quaest. s. art. . Sensus cum positus sit

in quada proportione,semper j, reb.delectatur,

quar

25쪽

DE DECO MATIO NE. quae habent inter se proportionem. Et ideo dicebat Angelicias Doctor,pulchriti id inen hac ratione sensiis delectare. Dixi enim sensit in uniuersum: quia tametsi pulchritudo potissimum oblectet sensum visius. attamen delectat quoq;

aliquo pacto alios sensus, si non im mediate, sautem visu ipso mediante August. Suessinus lib.

suo de pulchro capit. 3 .damnat ledicos, quod describentes pulchritudinem nusquam comm morauerint vocem quasi vox etiam partem habeat in pulchritudine quemadmodum, d aliae qualitates. Sed dupliciter errauit magnus hic Philosophus Primo, quia vox minime necesiaria est ad pulchritudinem constituendam. inde apparet, quia corpora pulchra,etiam di natacent,pulchra sunt.Secundo, quia tametsi Medici expresse non meminerint vocis 'attamen adoptimam costitutionem similarium, instrume-

talium partium necessario sequitur etiam accomodata, ac iucunda vox. Ex hac pulchritudinis

pictura facile colligitur quid sit turpitudo: quias pulchritudo est forma accidentalis coptima corporis constitutionc orta atque sensiti grata: quis non intelligit turpitudinem, seu deformitatem esse formam accidentalem ex praua cor poris constitutione ortam, atque sensis ingratam ut quemadmodum pulchritudo est esse. istus sanitatis,sicut dicebat GaIenus lib. ad Thracisyb.i . sic etiam turpitudo sit effectus morbi alicuius.In eo tame differens a pulchritudine quod in ea constituenda opus est omnia conueniant,

26쪽

1 HIER MERCURIALI squae faciant pulchritudinem in turpitudine auteinducenda,vel pauce res,vel una sola sufficies sit.

Quamobrem cum os de pulchritudine recupera-da,vel conseruanda tractaturi simus postulabat

rei ratio ut etiam de turpitudine abolenda,&de causis ipsius agamus. Sed circa definitionem pulchritudinis oritur singulare,&iucundi pro 'blema icilicet, utru necessarium sit eos, qui ianitate optima fruuntur,etiam necessario pulchros esse. &virum qui sani sunt natura, pulchri,

iidem etia necessario boni sint. Nam si experietiam quae rerum magistra est spectemus, quotidie videntur homines, quid boni, turpes, ac

male sani sunt: videnture contra multi maxime

sani, robust i, qui tamen c turpes,&praui sunt:

ita ut experientia nulla demonstret rem certam dc constitutam in hoc genere haberi. Ex altera parte non desunt rationes, o desunt autoritates quae probant semper sanos, pulchros,vi bonos esse. R.atio inprimis illa efficassima est . se sanitas nihil aliud est, nisi optima costitutio cor poris tu in similaribus,tum in dissimilitib. Similiter pulchritudo est forma orta ex hac constitutione: ut videatur hoc esse necessariti,ut qui optime costituti sunt hoc est sani, ijdem etia pulchri sint. Praeterea fuit sentetia Aristotelisi . α probi .i. alibi, animam nostra siue mores ipsius saepe corporis temperaturam sequi Quae opinio usque adeo valuit apud Galenum nostrum, vili- bellum integrum ediderit,in quo probat, animi mores sequi corporis temperatura. qua ratione,

27쪽

DEDECORATIONE . iavi ego pluo,compitis plerique Platonici, immo vero ipse Plato in Phaedro, dixeriant; neminem pulchrum malum esse posse. In hac rei obscuritate puto ego ita stituendum csse, sonitatem corporis, aut exactam deperfectati esse,aut imperfectam, descientem: sic pulchritudo, aut perfecta est,aut deficiens a persectione. ubi sanitas perfectacu, sam huius sententiae, necessarium esse,ut ibi etiam adsit pulchritudo quia utra Cue,ut audivistis, posita est in optina ari exqui-Hta constitutione. Et haec ratio, ut hoc obiter dicam, me impulit ad credendum semper, o pus Christi seruatoris nosti fuisse pii lcherrimi , quandoquidem corpus illud perfectissima temperatura,sanitate donatum fuit . ut consequenter credendum sit etiam pulcherrimum fuisse. Q tanquam scio non defuisse inter veterest tres,qui aliam sententiam secuti sint. vi fuit Clemens Alexan. libro.3.paedagogi cap. .in fine, ut fuit Otigenes, Cyrillus,&forsan etiam Beatiss. Thom .in .Psalmum Vnde etiam potestis colligere vehementer errasse Hier. Car. qui in C5ment. quadripartiti Ptol. scriptum reliquit, nescio quo authore, Christi vultum fuisse lentio nossem. Sed haec obiter. Deortu, cs auctoribm Cosemetica artis Cap. V.

. 'riae primordia De quilacu nihil certu apud

28쪽

muentam, medicinae coniunctam fuisse quo etiam Gymnastica reperta, &medicinae coniuncta fuit. Ad hoc autem credendum illud me inuitat: quod Plato in Gorgia prodiderit Decoratoriam artem esseGymnasticae partem &si. iam aliquid huic sententia addere licet, puto primum onyalum hanc artem apud Egyptios originem habuisse. Primo quia, ut scribit Herod. lib. 2. Egyptus primis illis temporibus adeo Medicis abundabat ut unaquaeque corporis pars Proprios Medicos haberet oculi,aures, sit mihi venia etiam podex Secundo fuit, quia ut pleris

que in locis significauit Hippocrates, post Hippocratem Athensus libro is.dipnosoph: Ungueta odores, coronae&alia, quibus pulchritudo

ornatur augetui AEgyptiorum inueta fuere. Neque valet quod haec potius pertineant ad Comoticam,quam ad Coumeticam: quonia his etiautitur Decoratoria ars sed alio modo. alia r

tione. Habuit quoque haec ars omni pene tempore,atq; omni pene aetate autores, qui ea excoluerunt, quique scriptis eam aliquando commendarunt Antiquitus Cleopatra fuit in AEgypto nata, Crito erit aca citatus,Moschio,interArabes scripsit de arteDecoratoria Auic.Rhases posterioris temporis Chirurgi pene omnes, sed infeliciter, ut Nicol Florentinus, Gordonius, Gabriel Fallopius, qui cum magna

laude,nfrubia in hoc gymnasio profes ius est.

29쪽

DE DECORATIONE.

utilitate,seu simoditate, non est ut qui quam dicam, quandoquidem habetis Ga

lenum, qui primo de med.lossicap. a. scribit artem Decoratoriam, non solum oferre adlanitatem ipsam verum etia in ea retinenda maximam parte habere Addovi ego hanc arte utilissimam esse, propter ciuiles omnes cosiuetudia nes: quia sicuti gratu est omnib. cum iis versiaru qui pulchri sunt ita quoq; dedecus est pulchri- udinem naturalem contemnere,obscurare, α ri quasi defoedare. Sed si,quemadmodum dicebat , Gale. bb ad Thrasyb. tria sunt corporis bona, sta nitas,robur,&pulchritudo, atq; haec bona conferunt ad felicitatem humanam coparandam, quam etiam omnes exoptare dixit Aristoteles Eth. quis non videt hanc artem ad felicitatem etiam comparandam pertinereZSub qua medicina partecia cetur. Cap. IIII. pars Medicinae sit ars Decoratoria,non se eris etia dissicile cognoscere,postqua Gai nus noster locis citatis dixit hanc artem Medicinae partem est e. quae cum diuisa sit in theoricana S practicam; ad practicam pertinere fatis

euidens est ut etiam nos rem minime alienam a

munere nostro fecerimus; qui parte practicam pro itemur. Cum autem praetica in duas acies secetur,in curatoriam, atque salubrem,seu inenda valetudinis artem sum huius sententiae, decoratoriam artem pertinere, partim ad curat riam,partim ad artem tuenda valetudinis. Nam

30쪽

, HIER MERCURIALI ssi, ut scribit Galenus libro de tuend.valet.cap. s. tractatio optima constitutionis, pyrtim therapeutica est, partim salubris, facile est huic colligere quodam pacto decoratoriam artem, quae versatur circa optima constitutionem, cile partim curatoriam, 'artim fallibrem. Accedit etiam artificem decoratorium, non solum opera dare pulchritudini conseruandae. Verum etiam turpia

tu lini auferendae. Quod cum fieri non possit i- ne cognitione, dos ne ademptione eorum morborum, qui turpitudinem faciant quis non intelligit hac ratione pertinere ad curatoriam facultatem scuti ad arte tuendae valetudinis pertinet. cum versetur circa eam optimam constitutionem tuendam, quae facit ipsam pulchritudinem. Habetis igitur quid sit ars Decoratoria: ouid pulchritudo: quae fuerint initia huius artis quae eius commoditas quot autores habuerit: cquomodo ad Medicinam referenda Sequitur vi ad te propius accedamus, hoc est, ut pulchritudinis curandae,&reparandae particulatim rationem exponamus. Qua pulchritudo eis varia,atque diuersa sit in sceminis, atque in viris ut docui Ploti Eneade lib. i. erit tamen unicat tio, qua incedendum erit nobis in utraque pulcs tudine curanda Quae ratio, quoniam partim circa uniuersalem corporis pulchritudinem versatur, partim vero circa particularem,seu partium formam: initium capiemus ab

SEARCH

MENU NAVIGATION