Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

- unde Diana

Crispatur gemino vestis Cortinia cinctu. Coruncanus, primus de plebe Pontifex Max. factus, teste Livio. Eius meminit Cicero in oratione pro domo sua ad pontifices,& peritissimum pontificem fuisse dicit. Is cum legatus ad Teucam Illyricorum reginam missus esset, in reditu contra ius gentium inter fectus est. Fuit & alter Coruncanus, qui aduersus Amilcarem Barinam in Siciliam missus est,cuius meminit Polybius. Corycus, fuit Ciliciae urbs,& eiusdem nominis portus: ae s liter mons optimum crocum pruserens, in quo antrum illud famosum a poetis & historicis esse dicitur. Cos, insula Cariae attributa: ut Rhodos, Lyciae. Cos alia est a Chio,& a Cea. Con,Ptolemaeus Coa nominat, alii quoque Coon,& Coum a qua Cous Apelles cognominatus,& Hippocrates Cou , qui medicina Clinica reuocauit densissima nocte latente ut in libmay,scribit Plinius. Fuit in ea AEsculapii templum augustissimu. De Iunonis aede nemo ignorat, adeo clara, ut de eius insignibus librum scripserit Theodorus, authore Vitruvio lib. . Est inibi pectunculus piscis insigniter sapidus, Varroni celebratus, ut Gellius testatur. Est & Bombyx mirabili foetu operosa,vnde & Bobycinae vestes Coae,Plinio lib. undecimo: At libis quinto Aristoteli de natura animalium,qui eam Con appellat, velut Plinius Coon. Cossa, Umbriae oppidum, ut scribit Plinius sap. s. lib. s. orbitellum hodie. Cosyra,veI Cosura, insula est maris mediterranei pmpe Africa, cui vicina est Gaulos, de Melita. Author Poponius liba, S: Plinius

Cotiae, Alpes, Graiae de Poeninae dictae, per quas & Hercules, 3c Annibal transmisere, in quibus duodecim fuisse ciuitates, Plinius testatur, regnum quonda Cotii regis, qui perdomitis Gallis eas c struxit, militibus viatoribus accommodas. Is Caesaris Augusti amicissimus fuit. Author Marcellinus.

Cotiso, Dacorum rex fuit, cuius exercitus cum Pannonias in

uasisset, a Com. Lentulo duce Augusti Caesaris victus est. A uthor

Uolaterranus.

Cotta,orator,qui cum Sulpitio aequali disserit apud Cicemnem in dialogis De oratore, Legem tulit ut liceretTribunis ple.alios a .cipere magistratus, quod lege Syllae iis erat ademptu. Huius passim meminit cicero in libris morratore.& in Bruto, ubi eum propter singularem dicendi facultatem ae dexteritatem multis nominibus commendat, cum multis in locis,tu praesertim iis verbis. Inu

182쪽

tem laterum perscienter contentionem omne remiserat, sic ad virium imbecillitatem,escendi accommodabat genus. Nihil erat in eius oratione nisi syncerum,nihil nisi siccum, atque sanum: illud que maximum, quod cum contentione orationis flectere animos iudicum vix posset,nec omnino eo genere diceret, tractando tameimpellebat ut idem facerent a se commoti,quod a Sulpitio concitati. Haec ille. Fuerunt eodem tempore dc alii Cottae duo: Unus c tra Mithridatem in eliciter pugnauit, Syllam Caesari conciliauit. Alter Legatus Caesaris in Gallia, insidiis circumuentus ab Ambio rigis ducis exercitu interficitur. Paedianus. Cotys,Thracum rex,qui ut est scriptum apud Caesarem in commentariis, Pompeianas partes sciuit. Huius meminit Plutarchus in Apophthegmatis.Cotys sinquit ei qui sibi Pardalim Iargitus erat, Ieonem contra dono dedit. Sed cum natura esset iracundior, & aia per eorum qui in ministeriis deliquissent,castigator,vasa fictilia,t

nuta quidem & fragilia, sed caelaturis quibusdam & sculpturis polith eleganterque elaborata, sibi ab hospite allata,cu hospiti ipsi dona dedisset,simul omnia confregit:ne in eos qui illa fregissent, asperius animaduerteret. Haec Plutarchus.

Cragon,& Lymirae Xanthsque reliquerat undas. Craneus, primus Macedonum rex: cuius successores usque ad Alexandrum,uiri X X X VII, annis fere quingentis, ut scribit V laterranus lib.decim tertio. εCrantor,Solensis Xenocratis auditor, Scripsit commentarios &nonnulla poemata:admirabatur prae cateris Homeru & Euripide:

decessit intercutis morbo. Author Diogenes Laertius. Crantoris meminit S Horatius, Troiani belli scriptorem,candide Lolli Dum tu declamas Romae, Praeneste relegi: Qui quid sit pulchrum,quid turpe quid utile,quid non, Planius ac melius Chrysippo & Crantore dicit. Crassus P.Licinius,ante aetatem Pontifex Max.factus: quod nu- quam antea contigit. Consul est profectus cotra Aristonicum, Eumenis filium. In quo praelio, profligato exercitu ipse ne in manus hostium veniret, Daculo Barbarum quendam in acie oculo couerberato, in sui necem prouocauit. . L.Crassus orator, superioris filius, qui cum Antonio a Cicerone

183쪽

introducitur in libris de oratore: in eo mirificus quidam puZor fuit,

qui tamen non modo non obesset eius orationi, sed etia probitatis commendatione prodesset.Accusauit C .Carbonem eloquetissimuhominem admodum adolescens: summam ingenii non laude modo, sed etiam admirationem est consecutus. Defendit postea Liciniam virginem,cum annos X x U I 2 natus esset. In ea ipsa causa fuit eloquentissimus,orationisque eius scriptas quarum partes r liquit. Voluit adolescens in colonia Narbonensi causae popularis a liquid attingere,eatmque colaniam, ut fecit ipse, deducere. Haec ex libris de oratore, Se Bruto Ciceronis, in quo libro est elegantissima ipsius Crassi cum Antonio Ae Scaevola coparatio. Deploratur muutis verbis Crassi mors a Cicemne in exoratio libri tertii de oratore. P. Crassus,oratoris frater, iuris peritissimus, fuit in dominatione L.Cintve Marianarum partium: ne incideret in manus inimicoru, seipsum interemit. Huius filius M. Crassus,Romanoru ditissimus, cum Pompeio & Caesare Triumuiratum iniit. Quorum planὶ auctoritate resp. aliquot annos regebatur. Ad bellum missus gladi torum, qui duce Spartaco in Campania insurrexerant:Uatiniumque, Gellium,ae Lentulum Romanos imperatores fugauerat, I amilibus hostiu una cu eotii duee mesis, apud Rhenu iuxta Leuca dis palude victoria potitur. ex quo urbe ouans ingressus est. Postremo cum ei Syria sorte obuenirer,profectus ad bellu Parthicum,ibi filiu Publiu amisit. Ipse demu in steliciter re gerens, a Surina regis praefecto captus tque inre sectus est. Solebat aute dioere, Nemine

esse diuite,nisi qui exercitu alere posset suis fructibus Author Cicero in Paradoxis. Alter Crassi filius,Caesaris legatus fuit in bello

Gallieo:in Cesarianis tande partibus adolescens occubuit.fuit autediscipulus Ciceronis. De quo haee in oratore, Erat enim C rassus inquit) cu institutus optim , tum etia persecte planetque eruditust grauis,& sne segnitie verecundus esse videbatur. Sed huc quoque absorbuit aestus quidam insolitae adolescetibus gloriae.Qui quia nauauerat miles vera imperatori,imperatorem se statim esse cupiebat. Haec Cicero. Crassitius,genere Surrentinus, ordinis liberini,cognomine pastis, Romae Iudu Grammaticae aperuit id estque inter alios Iuliarium Antonium, Antonii Triumuiri filium. Author Tranquillus. Craterus,incedo comitibus Alexadri,qui etiam res eius gestas scripsit,cuius meminit in Aristide Plutarcnus. Crates,Thebanus. philosophus,Cyracus, Diogenis discipulus,qui, et Suidas,isemque Diogenes sunt aut res,in pecunia,Omne se

stantia redigens, apud trapezitam deposuit hac lege, ut si filii Dia

184쪽

I78 Iosophi essent,eam indigentibus ciuibus distribueret, nihilo phila

sophos indigere existimans. Si autem idiotae, eis redderet: ut vacuis virtute,saltem opes opitularetur.Philostratus autem in vita Apol Ionii, & Diocles substantiam aiunt in mare pruiecisse, uti Iiberius philosopharetur. Emicuit aute Demetrii Poliorcetae temporibus, ad quem Thebas obsiderem missus legatus, sua aut ritate, ab obiasidione patriae remouit.Author Plutarchus. Item Crates,Αt niensis,poeta comicus antiquae Comoediae, auditor Polemonis philosophi, vi tradit Suidas . C rates grammaticus, sub Ptolemaeo Philometore aequalis Aristophanis grammatici, cognominabatur Criticus, siue Homericus. scripsit in Iliada &Odyssea, libros Ix eo mentariorum . Author Suidas . Hic,ut ait Tranquillus, studiu gra-maticae primum Romam intulit:missus enim ad Senatum ab Attalo rege sub ipsam Ennii morte,plurimas acroases fecit, assidueque per omne tempus legationis disseruit a nostris quoque exemplum fuit admirandum. Haec ille. Cratinus, Atheniensis comicus antiquae Comoediae,vir voluptati deditissimus,puerorumque amator,docuit fabulas X X I,vicit IX. Author Suidas. Huius etiam meminit Horatius in Epist. Prisco si oeedis Mecoenas docte Cratinor Nulla placere diu, nec vivere carmina possunt i

Quae scribuntur aquae potoribus . . . .

Cratippus, Mitylenaeus, que Athenis docente audivit Cicemnis filius. ut est in prooemio librorum De officiis. Hic Pompeium post Pharsalicam pugnam fugientem apud Mitylenen, occurrens vitta solatus est verbis philosophicis, ad spemque hortatus, cum quaedade prouidentia disseruisset,resque Romanas tadem labi esse necesse affirmaret. Plutarchus in Pompeio. Cratylus, Atheniensis philosophus, ex cuius nomine dialogu designificatione nominum,Cratylum inscripsit. Cremona, Italiae ciuitas:de qua Strabo lib.s.fie scribit, Cis PaduveQ, circumque Padum,celeberrimae sunt ciuitates, Placentia &Cremona,media in regione propinquissimae:inter has,At Ariminusunt Parma, Mutina, nonia. Hactenus Strabo.

Creon,Corinthiorum rex,praedonis Sisyphi filius,Creusam filia Iasoni, Medea repulsa, in matrimonium dedit. De quo Tragoedia est apud Senecam. Creon, alter rex Thebanorum pater Iocastae uxoris Otalpi,post Polynicen & Eteocle interfectos, sumpsit imperium,filiamque suam Megaram Herculi iunxit, ut est apud Senecam in Hercule furente. Creon item,Lesbi insulae mons est,ut

scribit Plinius lib.s .cadia,Montes habet linquit LepethymuM

185쪽

dynum,Macistum Creonem,olympum. Creontiades, Herculis filius,ex Megara filia Creontis Thebanuvi est author Homerus in Odyssea. Creophilus Samius,quem aliquado tradunt suscepto in hospitiuHomero, accepisse ab eo donu, inscriptionem poematis, quod ΟEchaliae captiuitatem vocant.Sed Callimachus per epigrama quoddam contrarium ostendit, quod quanquam Creophilus opus composuerit, Homeri tamen dicatur propter dictum hospitium. Quidam hune Homeri magistrum tradunt e quidam non hunc, sed Α-risteum Proconnesium.Author Strabo lib. i . Crepsa, Ptolemaeo Libumiae urbs,Crexa dicta PIinio. Cressa,Cariae portus est,contra Rhodum insulam, ut scribit Plinius cap.28.lib. s.c reseis, nymphae marinae nomen, a fontibus dictae. Aem enim

sons dicitur. Perottus.

Creta sinquit Strabo Iibro decimo insula est inter Graeciam de

Cyreneam,centu urbium clara fama. proinde ab Homero dicitur uint,mαλις, a centum quas sustinet, urbibus. Virgil. lib. AEneid.3, Creta Iouis magni medio iacet insula ponto, Mons Idaeus ubi,& gentis cunabula nostrae, Centum urbes habitant magnas,&c. Hodie Candia ditionis Venetorum,de qua diligetissimE Strabo lib. io,& Diodorus lib.sexto Plinius cap. ia. lib.q. Cretam a Creta nympha Hesperidis filia dictam esse scribit. Huius insulae situm commendat Aristoteles P isticorum secundo. Cretheus, filius fuit AEoli, Iouis filii, qui ex Tyro Salmonet fratris filia AF sonem genuit, Alcimedontem Zc Amythaonem, ut est apud Homerum lib. ysseae Ir. Crethon S: Orsilochus,filii fuere Dioclis .Hi una eu reliquis Graecorum principibus ad Troiam profecti sunt ex Pheris ciuitate.Auctor Homerus lib. Iliad. 3. Crevia,Creontis Corinthiorum regis filia,qua Iason, repudi ta Medea, uxorem duxit. Et indignata Medea, scriniola quaedam dono misit, quibus apertis flama protinus exiit, quae Creusam cutota regia combussi .Propertius liba,

Aspice quid donis Eryphila inuenit amaris, Arserit de quantis nupta C reusa malis. Fuit & Creusa, AEneae

uxor. apud Virgilium. Creusis, pidum partim Boeotiae 3e Locrensium partim Alao lorum est,ut notat vadianus apud Pomponium libro secundo. Crimisia,nomen urbis, Straboni lib.6.

186쪽

Ceisput Salustius, de quo Martialis,Crispus Romana prim us in historia, Thucydidi,ex Graecis opponitur a Quintiliano elegantia

dicendi,Attica breuitate,sententiam crebritaκ.Taxatur aurei Polis Itone,ut nimis antiquarius,& ex Catonis originibus verba mutuaiatus:Trogo aute,quod orationibus nimis logis utatur,sicuti δe Thucydides.Ciceronis acerrim' inimicus fuit, ut ex utriusque inuecti-uis orationibus constat. Eius de auaritia sententia laudat Gellius cap.r .lib. 3, Avaritia linquit pecuniae studium habet quam nemo sapies cocupiuit.ea quasi venenis malis imbuta, Fus,animumsvirilem effoeminat: semper infinita & insitiabilis est: neque copia, neque inopia minuitur. Ide Gellius cap.I8.lib.ry,de Crispo Saluin stio sie scribit, Marcus Varro linquit in literis,atque vita,fide homo multa,&grauis,in libro que inscripsit Pius,aut in pace,CrispuSalustiu scriptore seriae illius, & seuerae orationis,in cuius historia notiones Cesorias fieri,atque exerceri videmus,in adulterio deprehensum ab Annio Milone loris bene caesum dicit:& cu dedisset pecunia,dimissum. Haec Gellius. Fuit & Crispus. Constantini Caesaris filius a patre interfectus. Crispus item Vibius, e compositus,& iucundus:priuatis tamen causis,quam publicis melior,ut ait Quintilianus.

Cristi,nomen oppidi quod Crissus Phoci filius condidit. Hine

Crissaeus sinus. Strabo lib. 9. Critias,unus h triginta tyrannis Atheniensibus a Lacedaemoniis impositis. Cuius mentione facit Cicero lib. a.de oratore, Consecuti sunt hos inquid Critias,Theramenes,Lysias: multa Lysiae scripta sunt,non ulla Critiae de Theramene audiuimus. Rursum ide lib. 3, Quid Critias quid Alcibiades e ciuitati, suis ode no boni, sed certhdocti atque eloquetes,none Socraticis erat dii putationa eruditi Crito Atheniensis, Socratis famili aris,que de opibus iuuit,& cu quo usque ad extremum vitae est philosophatus. Crito item Pirariota Pieria autem,urbs est Macedomaei historicus fuit, scripsitque res perscas,Siculas, Macedonicas. Fuit praeterea alius, mus genere,historicus de ipse. Author Midas. Critobulus fuit medicus,de quo Plini ut lib. azip.3Z, Magna dc Critobulo fama est, extracta Philippi regis ocula sagina, di citra

deformitatem oris curata orbitate Iuminis.

Critolaus Atheniensis, bilis Peripateticus Roma ab Atheniensibus missus legatus cum Cameade 3e Diogene Stoico, ut scribit Cicero liba.de Oratore. De huius libra seribit ide Cicero Tus I. quaest. libro s, Quo loco, inquit, quaero quam vim habeat libra illa Critolai,qui quum in clier m lancem animi bona imponat nDiuiligod by Gorale

187쪽

alteram eorporis 3c externa, ratum propendere illam boni Ianoem putet,vi terram & maria deprimat. Alter Critolaus, Achaeorum dux, qui Corinthum euertit, ut author est Cicero lib. 3 de natura deorum,Criwlaus linquam in euertit Corinthum,Carthagine Haia drubal. Hi duo illos oculos orae maritimae effoderunt. Is sorore i Mesecit, quM sibi E victoria redeunti non gratularetur, quu tamen caeteri omnes ei applauderent, ut est author Demaratus apud Plutarchii in parallelis. Postremd a in caecilio Metello victus apud

Thermopylas veneno sibi mortem conscivit. Author Liuius. χριου Criumetopon, id est arietis frons, Cretae insu Iae promotorium est ad occidentem versus Cyrenas, ut scribit Rufus ex Dionysio, -hic procul ingens Inclinat rupes sese,obuia flumbus aliis. Et sibi,

-ut serus ora

Est aries, vitruque minax petit obuia fronte. Vide Pomponium Melam lib. 1,insescriptione Cretae insulae:& Plinium cap.rr.lib. q. Crocilus nomen pastoris,apud Theocritum. Crocodilon,Phoenices oppidum, non procul a Carmelo proΕΟ-

Croeodilus,mons est Ciliciae regionis apud Pliniu cap.a .lib.s. Crocyllus, vir Atheniesis,de quo nonuqua Plutarchus meminit Croesus, Lydorum rex Aliatis filius, primus Graecos partim tributis impositis subegit, partim socios atque amicos sibi adsciuilitatumque imperio & opibus Geuit, ut se Icelicissimu dicere non dubitaret. Paulo post debellatus a Cyro cum pyrae cremandus imp neretur, magna voce ter, 3 Solon, exclamauit. Admiratus igitur Cyrus, misit qui rogarent, quisnam hominu, aut deorum is esset, quem in dubiis casibus solum imploraret. Cuius rei cum ratione reddidisset Croesus,non solum dimissus est,sed summo etia in honore quoad vixit, apud Cyrum habitus.Ex quo visus est Solon e dem oratione alterum seruasse e regibus, cautiorem & prudentiorem alterum reddidisse.PIutarchus in Solone. Cromna, Paphlagoniae oppidum,de quo Flaccus lib. s, Mox etiam Cromnam,& iugo pallente Cytoron. Croneiades, unus ex praestantioribus Herculis filiis ex Megara Creantis Thebanorum regis filia. erottus. Croto,ciuitas Italiae in sinu Tarentino, Milone athleta memorabilis, qui pythagorae discipul' fuit. Peritissma aute rei bellicae fuit:

nec paruam operam exercendis athletis dedit. In uno enim Olympico certamine victores omnes Crotentatae fuerunt. Iure itaque dim.iii.

188쪽

el visum est, Qui Crotoniataru postremus estos reliquorum Graecorum primus est. vetus quoque prouerbium alterum,Crotone salubrius .Quod inde ortum esse aiunt:quia locus ipse ad salubritate,& bonas corporis habitudines, propter athletarum multitudinem plurimit conferat. Plurimos enim Olympionicas habuit. Ad eius gloria accedit inges Pythagoreoru nume .Haec ex Strabonis h.6. Crunos,Thraciae portus.Author Poponius lib.2. Dionysiop Iis,inquit Plinius cap. M.ti. ntὶ Crunos. Portus aute a salietibus aquis nome habet,qui Graec Cruni appestatur.Author Hermola'. C TCleatus, Peloponnesius fuit, pater Amphimachi,unus E Graecorum ducibus,qui venerunt ad Troiam. Ctesias,vel Tisias orator Siculus, cui',& Coracis meminit Cie. Ctesiphon Atheniensis decreto persuasit Atheniesibus, coronari

oportere Demosthene aurea corona in theatro,pmbitatis &virtutis

omnis generis gratia. Ob id ab AEschine Demosthenis inimico, ta qua perniciosi decreti author accusatus, defenditur a Demosthene praeclara illa, atque omniu optima oratione quae αis, id est de orona inscribitur. Vide Cicironem in libello De optimo genere oratorii. Fuit item Ctesiphon,architectus clarus,aede Dianae apud Ephesios extructa. Plinius, eri linquit praefuit Ctesiphon architectus. Est & Ctesiphon,Parthorum vicus,seu Oppidum, ut scribit Plinius cap.16.bb.6. Q V

C uma in Locrens agro, qui est Ioniae Asiae minoris, a qua Cumaea Sibylla, quam aliqui a vicinitate loci Erithream appellarunt. Haec prosecta in Italia multa de Romanis vaticinata est. Calepis. Cumae,Cumarum, Lucaniae ciuitas in Itallia,quam Sibyllae illu strat diuinitas: cuius libris pro oraculo, Romana via est pro uidelia.

Vnde & Silius, . . . ULinternum,& quondam fatorum conscia Cumae. De Cumis sic scribit Seruius, enarrans carmen illud Virgilii lib. 3 YEneid. Huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem,&e. Euboea linquit insula est, de cuius ciuitate Calchide profecti sunt ad nouas sedes

quaerendas: & haud longh a Baiis i qui locus a socio Vlyssis Baio iulic sepulto nomen accepit inuenerunt vacuum litus, ubi visa m Iiere grauida,ciuitate condideris: quae res foecunda ostendebat fore rempu. & eam Cumas vocaverundisi ab draus,id est praegnante, sue Δω τοῦ κνι--,id est ab undis .nam x is dicuntur.ν autem Latini in v vertunt,ut Byrria,Buma. Haec ille.

Cuneus ager,Lusitaniae promontotiti est.Strabo lib. Lontigua Diuiligod by Coral

189쪽

Chute Iunonis promontorioὶ agrum Cuneu Latini vocitant, mox euneum volentes significare. Graecis αpis, cuneus, quo ligna fin duntur, dicitur: Caput hodie sancti Vincentii nominant. Idipsum Ptolemaeus sacru esse credidi ut facile in locis no adeo distantibus error comittitur. Distinguit Pomponi us lib.3, Cuneus linquii ager dicitur: sequens,Sacrum Vocant, Magnu quod ulterius est. In Cuneo sunt Myrtilis,Balsa, sonoba:in Sacro Lacobriga & potius Hannibalis: in Magno, Ebora. Haec Pomponius. Cunieulariae,insulae paruae sunt,Corsicae insulae vicinae,ut scribit Plinius cap .lib6. Cunina Dea,quam prisci coluerunt,quae eunis infantiu praesidere putabatur. lepinus. Cupido, ut ait Tullius in lib.de nat.deom, Martis & Veneris fuit filius,que veteres moderesque ingetis Potinae deu volui. ratius. Cupra, Italiae oppidu in litore Aputa Cupra aute dicta est,haud vana coiectura,a Cyprae teplo,illic a Tuscis,qui Cypram Iunonem dicunt,extructo,ut Strabo scribit:vi Cupra,sive Cypra,vna appellatione cotineatur. Nam vocabula quae Graeci per y pronuntiant, nos per u litera proferre possumu , ut Larumna,Sulla,&c. pro La rymna,Sylla,aut re Hermolao.i: .C ures,sur.num.Sabinorum oppidum,cui imperabat T.Τatius cuius ciues, Quirites dicebantur.

Curetes,quida Cretae populi, de quibus Ouidius lib. . Metam. Larraque satos Curetas ab imbri. Alii fuerat sacerdotes Cybeles, qui & Corybantes dicuntur,qui ad sacra Cybelis admissi sunt easti& puri, illicque saltant armati.Perottus. Curifugia,nomen villae Nicolai Perotti nuper inditum,quam in agro Sentinati habebat inter duo fluenta, Sentinum & Neuolam. ubi est saluberrima caeli temperies. Perottus. Curio in .pater eius qui Tribunus pleb.tine Valerio, magnus orator: is cum Caesaris inimicus esset, appestauit eu in quada oratione, mnium musterum virum, mulierem Omnium virorum,

ut Traquillus in Caesare refert. C.Curio filius,Ttribunus pI.Caesarianas partes sequutus est,uir luxu & audacia singularii sexcelles enim m debebat aeris alieni,vt Valerius de luxuria scribit. Ei Curioni gratulatur Cicero Epistolam lib. secvdo, Sera sinquiti gratulatio reprehendi no solet, praesertim si nulla negligetia praetermissa est. LongE enim absum, audio sero. Is Curio ut se aere alieno liberaret,atque emergeret, Caesarem ad bellum ciuile impellebat,ut

scribit Cicero in Epistolis ad Q, Tironem, Et ipse Caesar inquit

190쪽

adhue impudens, qui exerci tum & pmuinciam inuito Senatu te neret,& Curio meus illum incitabat. Huc etia accedit quod seribit Lucanus, Tolle moras,semper nocuit differre paratis: Curius M.primum de Samnitibus triumphauit, quos usque ad

mare superum pacauit.Reuersus in concione ait,Τantum agri cepi,ut solitudo fuerit futura,nisi tantum hominum cepissem: Tanintum hominum porrb cepi, ut fame essent perituri, nisi tantu agri cepissem. Deinde de Sabinis triumphauit. Postremo de Lucanis uans urbem intrauit. Pyrrhum regem ex Italia pepulit. Quaterna agri iugera viritim populo diuisit: tasque tantum costituit, dicens, neminem esse debere,cui non tantum sufficeret.Caecilius. Huius meminit Iuvenalis, urius paruo quae legerat horto Ipse focis breuibus ponebat oluscula,M. Rursum, Qui Curios simulant,& Bacchanalia viuut. Fuit Se Curius, ΑΙ xandrinus presbyter sub Diocletiano,tanta doctranae fama, ut Origenes iunior appellaretur, ut scribit Hieronymus. Curtius M.adolescens,eques Romanus abrupto per mediu seruingenti specu, responsoque accepto nobilem ex civibus aliquem id requirere,sese sponte in hiantem terram coniecit eques,suosque ex calamitate saluos reddidit. Curtius deinde Iacus est appellatus. A uthor Aristides,apud PIutarchum in Parallelis. Et Liuius lib.6. in . Curtius,nobilis historicus, de rebus gestis Alexandri magni scripsit Ustoriam.

C YCyane,virgo Syracusana, violata ab ebrio patre pudicitia aegrὶ ferens, apprehensum capillis stupratorem ad aram traxit, mactauitque: ac se super eum necandam iniecit,ad sedandam pestem,quapropter facinus laborabanti Ita factum esse Dositheus scribit,tertio rerum Sicularum Author Plutarchus in parallelis. Cyaneae linquit Pomponius liba. contra riracium Bosphoruἰ insulae duae paruae,paruoque distantes spatio, & aliquando creditae dictaeque concurrere. De his scribit Plinius cap. i3. lib. . Eaedem ab aliis Symplegades appellatae,iraditaeque fabulis inter se concurrisse:

quoniam paruo discretae interuallo,ex aduerso intratibus geminae cemebatur, paulumque deflexa acie coeuntium speciem praebebat. Ouid. lib.vltimo Metamorph. -timuit concursibus Argo

Undarum sparsas Symplegadas elisarum: Quae nunc immotae Perstant, ventisque resistunt: Eaedem Pla-Diuiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION