Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

matus excidio. Thucydides lib. 8,pugnam naualem Iuxta Ab dum Atheniensibus cum Syracusanis,& Lacedaemoniis fuisse scribit, Thrasyllo videlicet & Thrasibulo ducibus, insigni parta victo

ria. Sunt qui ad Alcibiadem referre retiatini,quem Lacedaemonios vicisse, octoginta nauibus amissis, de prope omnibus eorum duci. bus caesis, Plutarchus, de Iustinus scribunt. Ad hunc quoque poriatum, Milaiadis, S: Thucydidis historici mostrari tumulos Ammi nus scribit. Comba, Ptolemaeo Gedrosae urbs, die Cambala, seu Gabala,

regni caput.

CoenoeumGermaniae urbs Ptolemaeo,vu b Loub burg. Coeus,gigas Titani de Terrae filius. De quo Virgilius lib.Georg. I, Coeumque Iapetumque creat, saevumque Typhoea. Cogamus, Lydiae fluuius. Author Plinius lib.s.cap. . Colaicum, Taprobanae insulae promontorium, ut est apud Pliniuin ipsius insulae descriptione lib.6.cap.22. Colapiani, Pannoniae populi, Plinio cap.as.lib. . Colchi. Asiae populi, veneficii maximi authores, Se Iasonis meia moria, fabularumque inuolueris nobiles:habent ab ortu Iberia, de Albiam usque in Caspiu. Minor Ptolemaeus. Ammianus lib.ar, Colchos antiquam AEgyptioru sobolem esse refert. Nam linificia aded apud eos vulgatu est,ut in peregrina quoque loca exportetur. unde quidam cognationem Colchorum cum AEgyptiis ostendere volentes,fidem ex his capiunt,inquit Strabo. Colidos, Insula in oceano Indico, Veneri sacra,quae tantae altitudinis perhibetur,ut illuc aues non aduolent.Cal inus. Collatia, Italiae ciuitas,quam Tarquinius constituisse dicitur uiui erat superbus, eam ex collata pecunia constituit: unde de Collatia dicta est.Potest tame fieri ut ab Albanis fundata sit,aucta a Tarquinio. Author Seruius enarrans illud Virgilii s.AEneid. Hi tibi,Nomentum de Gabios urbemque Fidenam, Hi Collatinas imponent montibus arces. Colocaurum,Germaniae urbs Ptolemaeo. Vulgo Friduus. Colops magnus, Ptolemaeo Zeugitanae prouinciae urbs,hodie Giger,regia ciuitas. Colophon Ioniae urbs clarissima, quae equestribus tantum excelluit, ut ubicunque difficulter bella componi poterant, Colophonii

equitatus auxiliis dirimercntur.Vnde natu proverbium,Mλοψdναι--, id est Colophonem addidit, cu summa operi manus imponitur.Viri ex Colophone memorabiles fuere, Minneris tibice,&Hegiae poeta. Ite Xenophanes physicus,&αΗaec ex Strabonis li. q.

172쪽

OColorbasus, nomen haeretici qui vitam omnium hominum in septem syderibus consistere affirmabat. Colpe,ciuitas est Ioniae regionis,ut est apud Plinium lib.so. s. Coluta, populi Plinio inter gentes Indicas numeratur capite a9.

libri 6.

Colubraria, maris mediterranei insula, serpentibus scatens: de qua sic Pomponius Mela lib.a,Colubraria inquit cuius meminisi te succurrit, quod quii scateat multo ac malefico genere serpetum,& sit ideo inhabitabilis, S c. Plinius capite quinto libri tet tu, Ebusi linquit terra serpentes fugat,Colubrariae parit. Ideo infesta omni bus, nisi Ebusitanam terram inferentibus, Graeci Ophiusam dixe

re. Haec ille.

Columella, cuius inscriptio praenominis L. Moderatus CoIumella,Gaditanus genere, seripsit absolutissimos libros de re rustica temporibus Claudii principis. Columna, regia ciuitas in Brutio. Pomp. Mela lib.a, In Brutio

sunt Columna regia, Rhegyu, Scylla,Taurianum S: Metaurum. Comagene, Asiae regio est supra Ciliciam in ortum sita trans Amanum montem: excurrit advsoue Metopotamiam Euphrate in

termedio; ut Ptolemaeus docet tabula Asiae q. Inde Comageni dicti Pomponio lib. I. Comari, Asae populi super Scythas, Scytharumque deserta, aesuper Caspium sinum. Ex Pomponio Mela lib. I. Comata linquit Plinius lib.q. p. I Jomnis Gallia uno nomine appellata,in tria populorum genera diuiditur,amnibus maxime distincta .A Scalde ad Sequana Belgica: ab eo vis Garumnam Celti-ca,eademque Lugdunensis. Inde ad Pyrenaei motis excursum Α-quitania, Aremorica anth dicta. Videtur igitur Comatae nomen reliquae Galliae conuenire seclusa Prouincia. Ptolemaeus eam tota Celiogalliam vocat.

Comenses, populi sunt Galliae Cisalpinae, a Como dicti. Plinius.

Comum autem est ad Larium lacum. Commone, insula est adiacens Epheso urbi, ut author est Plinius lib.s.cap .vltimo. Compitalia, sella quae in compitis peragebantur. de Compitali-tius dies in quo compitalia celebrabantur. Perottus. Coir plutenses, Hispaniae populi, sic a Compluto urbe dicti. Plinius lib. .cap. s. Vulgo Alcata de enares. Compsani, Hirpinorum populi in Italia, ut author est Pliniuslib0. cap. II. Disitirco by Cooste

173쪽

Comum, Insubrum urbs, Vulgo Como. Plin. lib.y. p. II,in biorum stirpis esse Comum atque Berminum,de Licini forum, de aliquot circa populos, author est Cato. Concordia, italiae urbs Camorii, Plinio lib. 3. p.r:& item MeIae& Ptolemaeo nomine adhuc durate. Est & Cocordia, Hispaniae ci vita Ptolemaeo:& Concordicses,Baeticae populi,Plinio cap.ra .hi. e Concubienses,populi sunt Vmbriae in Italia,ut est apud Plinium

p. q. lib. y.

Condate, Rhedonum urbs in Gallia, Ptolemaeo, Vulge, Nantes

Condigramma Carmaniae oppidum, apud Plinium capas.lib. Conibrica, Lusitaniae oppidum, ut author est Plinius cap .ai. lib. , in descriptione Lusitaniae. Congedus, amnis est iuxta Bilbilim, qui per agri pIanitie fluens, exiguu lacu efficit,tepetibus aquis,qui erupit in Bilbilim. Perottus. Cono, dux Atheniesis,acceptae cladis a Lysandro Lacedaemonio dolore,sponte abiit in exilium ad A rtaxerxem Petiarum regem,in Cyprum, cuius auxilio libertati patriam restituit,cui prius seruitutem attulerat. Author Plutarchus de Demosthenes in oratione ad

Leptinem. De hoc intellexisse Virgiliu author est Seruius tal ga 3. In medio duo inna,Cono:& quis fuit altere Fuit de alter eiusdem nominis Mathematicus,quem Catullus in elegia quadam introduxit.

Cononienses,populi sunt prouinciae Narbonensis, ut seribit plianius lib.ycap. ,in descriptione Narbonensis preuinciae. Consaburenses, populi Hispaniae citerioris, ut scribit Plinius lib. 3,in descriptione Hispaniae citerioris. Consentia, Brutiorum ciuitas est apud plintu lib.3. p.s. Et nomine Consentini Consentiae oppidi incolae. Cosilinum, Italiae oppidum, Tarento vicinum,ut scribit Pomponius Mela lib.a,in descriptione Italiae. Consoranni, populi sunt Galliae Aquitanicae, ut scribit Plinius in descriptione Aquitaniae lib.4.

Consuanetes, inter Alpinas gentes Plinio numeratur lib. 3 ca .ro Cotestania Hispaniae citerioris oppidu,ut scribit Plinius li3. .s. Copae Coparum,Boeotiae oppidu est, ut scribit Plinius m.7.li.ε. Cophantus, mons est semper ardens apud Bactros Indiae populas, ut est apud Plinium cap.IA. lib.2. Coos, siue Cos, siue Coum, siue Co, insula in mari A Pgaeo,se intquidam aiunt, in Icario, Rhodo proxima, de Cariae opposita:quae

olim magna fuit de optime habitata,& aspectu iucudissima iis qui

174쪽

eo nauigabant. Sunt qui dicant apud hac insula fieri vesteis tenuis

simas ad foeminarum ornamentum.Ouidius De arte,

Sive erit in Tyriis Tyrios laudabis amictus: Sive erit in Cois, Coa decere puta .Haec Perottus. Cophes,Asiae fluuius est in India,de quo Pomponius lib.3, sic scribit, Indus ex monte Paropamiso exortus, dc alia quidem flumina admittit: sed clarissima Cophen ,Αcesmen, Hydaspe,conceptamque pluribus alueis undam lato spatio trahit.Haec ille. Corasini,populi sunt Asiatici teste Herodoto lib. 2. Corax,antiquissimus rhetor Siculus,primus arte dicendi Mneia cepta coscripsit,authore Aristotele . De quo Cicero in Bruto sic seribit, Itaque ait Aristoteles, cum sublatis iam in Sicilia tyrannis res priuatae longo interuallo iudiciis repeterentur, tum primum squod esset acuta illa gens & controuersa natura artem & praecepta Siculos Coracem At Tisam conscripssse. Nam antea neminem solituvia nec arte, sed accurate tamen, Sc de scripto plerosque dicerer scriptasque fuisse,& paratas a Protagora rerum illustrium disputa

tiones, quae nunc comunes appellantur laci.Haec ille. Coracis item meminit libro primo de oratore. Est item Corax montis nomen

in Sarmatia Europae apud Ptolemaeum. Est praeterea Corax, fluuius in Caucaseis montibus originem habens, ut Glaucus, Phasis, Hippus. Fuit & Corax,sive Coras,qui cu fratre Catillo oppidum Tybur in Italia constituit, authore Seruio apud Virgilium in illo AEneid.7, Tum gemini fratres Tyburtia moenia linquunt, Fratris Tyburti dictam cognomine gentem, Catilliisque,acerque Coras,Argiva iuuentus: Constat etiam Αrchilocum interfectum fuisse in bello a quoda cui nomen erat Coinrax. Hic quum forte sciscitatum Apollonis oraculum venisset Delphos, ab eo tanquam impius ac sceleratus est reiectus. Verum cum ille multis verbis sese excusare conatus,culpam omnem in sortu nam,& varios bellom euetus reiecisset, veniamque a deo implora set,ilexit numen:acceptoque ab Apolline responso, iussu eius Τα-narum profectus est,ac manibus Archiloci parentauit:tanta erat eo tempore vatum & poetarum authoritas atque maiestas. Haec P rottus Sypol tinus.

Coraxi,Colchidis regionis populi, ut scribit Plinius cap .F.ub. 6,& Pomponius Itb.primo. Coraxicus mo Tauri montis'pars est.De Tauro sic Plinius cadiar libri s. scribit. Quinetiam linquiti confractus, effugiens quoque maria, plurimis se gentium nominibus,hinc & illine implet :a Diuitia od by Cooste

175쪽

dextra,Hyrcanus, Caspius: a laeua Paritarus, Moschicus, Amazonicus,CoraXicus,Scylaicus appellatus. In uniuersum vero GraecECeraunius. Pomponius Mela libro primo, multitudinis numero seripsit,Ceraunii, Taurici, Moschi, Amazonici, spii, Coraxici, Caucasi . Corcyra, maris Adriatici insula,inter Epirum & Calabriam sita, Alcinoi & Phaeacu memoria, tum de Vlyssis naufragio, & hortorum Alcinoi fama clarissima. Venetorum est hodie. Huius insula meminit Virgilius lib.AEneid.s,ut annotauit Seruius, Linquere tum portus iubeo, & considere transtris:

Certatim secti feriunt mare,& aequora verrunt. Protinus aerias Phaeacum abscondimus arces,

Littoraque Epiri legimus,&c. Aerias arces Phaeacum,Corcyram inquit Seruiusl insulam dicit sitam inter Epirum de Calabriam, ubi regnauit Alcinous. Haec ille. Est & Corcyra Nigra cognominata ab illa superiore diuersa, quam inter Electridas enumerat Poponius Mesa lib.secundo. Corditio, philosophus Stoicus Pergamenus,omnium principu, ac regum amicitias spemebat. Huns Cato Vticensis in Macedonia eum exercitu missus, precibus exoratum in castra secu duxit, marignam se putans adeptus palmam,qui hominem seuerissimu . sententia dimouisset.Volaterranus lib. I. . Corduba, Baeticae Hispaniae urbs clarissima, utriusque Senecae& Lucani patria, ut eli author Martialis ad Licianum, Diasque Senecas,unicumque Lucanum Facunda loquitur Corduba. A Corduba,Cordubensis couentus

dicitu Plinio, ut Astinianus 3c Ispsensis, a clarissimis oppidis, &Iartus Gaditanus. Cordubensis agri sertilitas, & diues cultus eriptoribus laudatur.Silius libH,

Nec decus auriferae cessauit Corduba terrae. Cordus inter praeceptores Alexadri Mammeae nominatur.Cordus item Cremutius declamator nobilis fuit, ius meminit Tra-quillus in Caligula. Fuit & Cordus historicus, qui imperatorum vitas conscripsit,cui vitio vemtur,qubd eorum qui obscuriores eia sent, minima etia persequeretur.Nam quando processerit, de qua-do cibos varia uerit, aut quoties vestem mutauerit,ianὶ de clarissimis notisque viris commemorandum est .Author Capitolinus.

Coresa, Helladis,id est Graeciae insula, de qua Plinius cap. v. lib. , At in Hellade linquit etiamnum in AEgaeo Lichades,Scarphia, Coresa, Phocaria,compluresque aliae,ex aduerso Atticae sine oppudis,& ideo ignobiles. Haec ille.

176쪽

UO Corfinienses,Pelignorum populi,quorum meminit Plinius libr3. p.ra,in descriptione regionis Italiae quartae. Coricae, insulae duae sunt, ante Peloponnesum, ut scribit Plinius

Corinium, Ptolemaeo Dalmatiae urbs, hodie Cominio. Est &Corinium,eodem authore, Britanniae urbs, alio nomine Claudiana castra .hodie vulgo Claudi estria,Cloucestre. Corinna, Thebana mulierlyrica, vicit quinquies,ut meminit Pindarus: scripsit libros quinquaginta & epigrammata. Suidas de Pausanias authores. Corinna altera apud Ovidium poetam no tissima. Corinnus, Iliensis versificator ante Homeru, qui primus,ut quidam volui, scripsit Iliada,vigente adhuc bello Troiano.Scripsit autem literis Graecis inuentis tunc primum a Palamede, ius fuit discipulus: scripsit de Dardani cotra Paphlagonas bellum. Ex quo putatur Homerum hausisse omnem operis materia. Author Suidas

Corinthus, Achaiae caput inquit Florus)Graeciae dccus, inter duo maria, lonium & AEgaeu,quasi spectaculo exposita. Haec ille. Corinthum inquit Strabo lib.8,)saiah locupletissima aiunt, Isthmo

immineat emporium,locus negotiatoribus frequentatus,& duorudominus portuu existat: quorum quidem alter Asiae, alter autem propinquus est Italiae: utroque ex loco faciles inuice merciu comutationes faciens,laritudem remotis utrinque gentibus. Haec Strabo. Cicero in oratione contra Rullum se da, Corinthi linquit in vesti gium vix relictu estaerat enim posita in angustus,atque in faucibus Graeciae, sic, ut terra claustra locoru teneret, & duo maria maximEnauigationi diuersa penὶ mi ungeret, quu pertenui discrimine separaretur. Haec Cicero. Potentissima ac ditissima hanc urbe fuisse antequa a populo Romano caperetur, testis eli Plorus,du breuiter eius urbis ruinas percurrit. Quid signom, linquiti quid vestium quidve tabularii raptum,incensum, proiectu est Quantas opes victor S abstulerit, de cremauerit,hinc scias, quod quicquid Corinthii aeris toto orbe laudatur,incendio superfuisse coperimus. Na &aeris notam pretiosiorem ipsa opuletissimae urbis fecit iniuria,quia inciaio perustis plurimis statuis, atque simulachris,aeris, auri argetique venae in comune fluxerui. Haec Florus. Strabo scribit Corinthios populi Romani legatos, quu fortὶ tecta quaedam magnifica

praeteri illent,sordibus effusis commaculare ausos. Cuius gratia cualia quoque superbiae atque insolentiae eorum haud obscura exta rent argumenta,ingenti parato exercitu, L .eam Mumius imperator solo aequauit lid enim superbia meruerat signis. tabulisque Disitiros orale

177쪽

CoIII pretiosissimis in urbem asportatis. Cicero in oratione de lege Ma

nilia, Legati sinquit quod erant appellati superbius, Corinthum

patres vestri totius Graeciae lumen extinctum esse voluerul. Porro Corinthus propter utrunque mare, Ionium scilicet, Sc AEgaeum,

a poetis bimaris dicitur.Ouidius Fast lib. , Adriacumque patens latὶ bimarόmque Corinthum. Horatius -bimatisve Corinthi Moenia. Quin & Isthmum ipsum eo cognomine Ouidius donat lib. Metamorph.7, Qui virtute sua bimarem parauerat Isthmum. Et lib. Quseque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo, Exteriusque sitae, bimari spectintur ab Isthmo. Corinthus a sisypho latrone AEoli filio condita fertur:deinde euersa,& instaurata a Corintho Orestis filio.Author Strabo. Coriolanus, vir illustris Romanus,que Cicero multis in locis Themistocle confert. Nam bellum linquit Volscorum illud grauissimum,cui Coriolanus exul interfuit, eodem sese tempore quo Persarum bellum fuit, similisque fortuna claroru virorum. Siqui dem uterque cum ciuis egregius fuisset, populi ingrati pulsus iniuria, se ad hostes contulit, conatumque iracundiae suae morte sedauit. Rursum, Quare quoniam tibi quadrat, omnia tibi fuisse in Themistocle paria, de Coriolano patera quoque a me sumas licet: praebebo enim hostia, ut Coriolanus sit plane alter Themistocles. Haec ille in Bruto.Rursum in dialogo De amicitia, Quis clarior in Graecia Themistocler quis potentiore qui cu imperator bello Persico seruitute Graeciam liberasset, propterque inuidiam in exilium missus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre debuit. Fecit ide quod viginti annis anth apud nos fecerat Coriolanus. His

adiutor contra patriam inuentus est nemo, itaque mortem sibi v-

terque conscivit. Haec Cicero. Coriolani vita pluribus persequitur Plutarchus.

Corioli,oppidum in Latio:& Coriolani, populi Coriolorum i

colae, apud Plinium cap.q.Itb.3. Coritus,oppidii Hetruriae,sub paruo colle eiusdem nominis positum, conditumque a Corito rege,ut est author Virgili' li. AEn.7. Cornelii .Cornelius Cossus Tribun. Mili. in exercitu Volumniutartem Veientem rege occidit secundaque opima spolia Iovi Feretrio retulit. Cossos enim eos qui rugosi sunt, de aspera facie,a similitudine vermium qui in ligno nutriuntur, Festus dicit vocari. Cornelius Asina, cum fundum emisset,spontarque pretii ab eo expeteretur, postera die asinam sacculis pecunia plenis in forum adduxit pro sposore, unde cognometu accepit.Author Macrobius.

178쪽

nibus appropinquaret, currentes magna urbis trepidatione,extra

urbem castra habuere. Plutarchus. COmelius Merula consul, contra Boios in Galliam missus,duodecim milia hostium recidit. Author Liuius de bello Macedonico lib.s. Cornelius Merula superioris nepos flamen Dialis,partium Syllanarum, ingresso urbem Mario, in Iouis aede, venis succisis,se necata mortis contumeliosae damnationem effugit, sacerdotisque sui sanguine soci vetustissimi maduere. Author Valerius de morte. Comelius Balbus, genere Gaditanus, Caesaris familiaris, ut scribit Cicero ad Atticum: Fuit inquit apud me Comelius:hunc dico Balbum Caesaris familiare 3de. Fuit Comelius a Popeio Magno ciuitate donatus, deinde ac-eersitus quM perlegis ignorantiam Pompeius eam donauerit,Cicero defendit, probatque Pompeium legem non ignorasse. Paedianus. Cornelius Nepos Ciceronis tempore,vir disertus,vitas illustrium virorum scripsit, quarum tantum Pomponius Atticus existat.Huic Valerius Catullus Veronensis opus suu dedicat, ut indicat

epigramma apud Crinitu. Cornelius Epitadius, L.Cornelii Syllae Dictatoris libertus, librum quem Sylla de suis rebus gestis imperfectum reliquit, suppleuit. Tranquillus. Cornelius Gallus,ante omnes linquit Seruius primus AEgypti praefectus, fuit poeta eximius. Nam Ze Euphorionem transtulit in Latinum sermonem, &amorum suoru de C ytheride scripsit Iibros quatuor. Hic primum in amicis Augusti Caesaris fuit: postea cum venisset in suspicione

quω contra eu coniuraret, cisus est. Fuit autem amicus Virgilii, adeo ut quartus Georgicorum a medio usque ad finem eius laudes teneret:quas postea iubente Augusto in Aristaei fabulam commutauit. Hic Gallus amauit Cytheridem meretrice liberta Volumnii. quae eo spreto,Antonium eutem ad Gallias est secuta:propter quod dolore Galli nunc videtur cosolari Virgilius in Bucolicis. Nec nos debet mouere,qubd cu mutauerit partem quarti Georgicorii, Eclogam sic reliquit. nam licet consoletur in ea Gallum, tamen altius intuenti vituperatio est. Nam Je in. Gallo impatientia turpis amo ris offenditur, & aperth hic Antonius carpitur inimicus Augusti, quem contra Romanu more, Cytheris est in castra comitata. Haec Seruius. Cytheridem quam deperibat, mutato nomine, Lycorim

vocavit,

Gallus de Hesperiis,& Gallus notus Eois, Et sua cum Gallo ncta Lycoris erit. Cornelius Seuerus inter poetas Epicos ab antiquis authoribus relatus est. Ingenio fuit magno, dc in scribendis versibus facili. Constat eundem fuisse verin Disit irod by Corale

179쪽

OC satum in declamationibus,qua in re ingenium suum atque erudi tionem maxime probauit:quum in eodem officio essent alii complures,ut Asinius Pollio,Pompeius Silo, Porcius Latro,& Aufidius Bassus.Α Fabio Quintiliano ita comm edatur,ut versificator qua in poeta melior habitus sit.Scripsit inter alia multa, us de bello Sicula,quod ab eo absolutum non est,pmpter immaturam mortem. Quod opus s absoluere potuisset,merito sibi se dum vendicasset, ut idem Quintilianus author est. Extat eius Carmen illud quo eleganter defleuit Marci Ciceronis interitum. quod etiam ab Mneo

Seneca magnopere commendatum est,

orsque magnanimum spirantia penὶ virorum In rostris iacuere suis, sed enim abstulit omnes, Tanquam sola foret,rapti taceronis imago,&c. Comelia,soror Africant,mater Gracchorum, epistolas reliquit elegatissime scriptas,Cicerone aut re in Bruto, Legimus sinquit epistolas Corneliae matris Gracchoru: apparet filios non ta in gremio educatos,quam in sermone matris .Quintilianus item Comeliae eloquentiam comendat his verbis, Magni interest linquit quos ruisque audiat quotidie,quibuscum loquatur a puero, quemadmoum patres,paedagogi,matres loquantur. Eloquentiae Gacchorum mater Cornelia pro illo tempore plurimum contulit. Haec Quintilianus. Fuit &Cornelia P.Sestii uxor,cuius meminit Cicero libro quinto epistolarum familiarium,his verbis, Non sati inquitὶ eredidi homini prudenti tam valde esse mutatam volutatem tuam: sed posteaquam & Cornelia tua Terentiam conuenit,& ego cum . . Comelio locutus sum, adhibui diligentiam quotiescuque senatus fuit, ut adessem.Ηaec ille ad P. Sestium lib.saepist. Comificius isdem temporibus in poetica floruit, quibus in scri beda historia Salustius, Luceius, & Cornelius Nepos in urbe praestiterunt .Fuit ingenio eleganti,& lepido, atque in scribendis epigramatis versatus est.Sororem habuit Cornificia, ut scribit Eusebius, cuius carmen in magno pretio habetur. Fuit & Cornificius Ciceronis paternus amicus & collega, ad quem multae extant ipsius Ciceronis epistolae lib.ra. Cornutus,Leptites genere est enim Lepus Africae ciuitas emicuit Romae sub Nerone, interfectus demum ab eo una cum Musonio philosopho.Multa cius scripta,ta in philosophia, quam rhetorica serutur. Natura magis,quam studio iuuabatur. Erat sine liberis: humanitate alioqui rata, ut discipulos ex ea causa plurimos ad se non minus quam doctrina alliceret. Author Suidas. Fuit &Cornutus, Praetor urbanus Romae Ciceronis teporibus: de quo ta

180쪽

Cornutum P r. urb.literas deferremust quiquM COSS. aberant. Consulare munus sustinebat more maiorum. Item ad Atticum lib. i,epistola nona, nis utimur Tribb.pl. Cornuto vero Pseudo

catone.

Coronaeus, sinus Achaiae, sic a Corone eiusdem regionis oppido dictus,authore Plinio,lib.q.cap .s,Sinus linquit) Asinaeus ab oppido Asine,Coronaeus a Corone. Coronaea, Boeotiae oppidu,aut re Plinio lib. op , Iuxta Cephisum sinquit amnem, Lamia de Anichia: Medeon, Phligone,

Grephis,Coronaea, Chaeronia.

Corpilli, populi sunt Thraciae, ut scribit Plinius lib. .cap. i I, in

descriptione Thraciae. Corsica linquit Plinius, lib.tertio, ca.6. insula in mari Ligustico, quam Graeci Cyrnon appellauere, sed Tusco propior, septentrione in Meridiem proiecta,&c. Notissima est vino praestante,durante etiam nu nomine, inter quam, & magis meridianam Sardiniam, angustum mare interfluit. De qua sic Ptolemaeus cap.2.lib3, Cingitur ab occasu quide & septentrionibus mari Ligustico:ab ortu autem Tyrrheno mari, a meridie pelago quod inter ipsam & Sardiniam interiacet.Scribit Strabo Corncam malignὲ coli, asperam,&plurimis in partibus inaccessibilem,adeo,ut qui eius montes habitant,ex latruciniis vitam degant, immanitateque feras ipsas superent. Hinc factum esse dicit,ut cum Romani imperatores in myirruant, magnum seruorum gregem captum aduehant. Corsicae

forma apud Ptolemaeum s Europae tabula depingitur. Athenaeus tradit Corsicae incolas ideo togae uos esse,quod mellis cibo quo plurimum abudant,viatur assidue. Quod alicui mirum videri potest, cum eius insulae mel, ob taxi copiam, venenatum sit, ut est testis Ouidius Elegiaru primo, Molle sub infami Corsica mittit apis, Praeterea Seruius gramaticus Corsicana mella esse amara scribit, explieans illud Virgilii Georgic.lib. q, -hinc caeli tempore certo Dulcia mella premes. Dulcia linquit no est superfluum epitheton. Nam ideo ait D V L C I Α,quia etiam sunt amara, ut Corsi- Cana .Haec ille.

Cortina, Cretae insulae urbs,ut scribit Pomponius Mela Iib.a. &. Plinius lib. .cap.ia. a qua Cortinia tela Silius dixit lib.a,-celsis Cortinia muris Tela sonante fugat neruo. -Item,

Eois quanuis certet Cortina sagittis. Et Cortiniam vestem pisvenatoria Claudianus libro secundo de raptu Proserpinae posuit, Diqilirco by oste

SEARCH

MENU NAVIGATION