Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

191쪽

netae dictae,id est errantes Plinio alibi. Valerius Flaccus lib. ,

Hic iter ad Ponti caput,errantesque per altum Cyaneas, furor his medio concurrere ponis: Necdum ullas videre rates,sua comminus actae Saxa petunt,cautesque suas cum vincula mundi Ima labant,tremere ecce selum tremere ecce repente Tecta vides: illae redeunt, illae aequore cenant. Cyanippus, natione Syracusanus soli Baccho sacra facere neglexit. Iratus deus ebrietatem incussit,quae tanta fuit, ut occurrentem in tenebris filiam Cyanem, quanquam reluctante, violarit. Ea vem annulum surripiens,nutrici commendauit,ut violatoris esset indicium. Postmodum cu pestilentia urbem inuasisset,a Pythio redinditum est oraculu,ut impietatis author diis liberatoribus immolaretur. Ignorantibus cunctis quid portenderet oraculum, coscia rerum Cyane tractum capillis patrem mactauit, ut paulo ana scripsimus.Author Plutarchus in Parallelis.

Cyathus luminis est ad Arsinoem in Α Etolia nomen, apud Dialybium,ut notat Caelius Antiquarum lectionum lib. is. Cybale, ancilla fuit pauperis cuiusdam Symili, cuius paupertatem describit Virgilius in Moreto, Eruit interea Cybale quoque sedula panem. Cybele,vxor Saturni, fic dicta,authore Seruio, is ἀ κυωhν τέωια ras,qubd seper Galli per furorem, motu capitis comam rotares,vlulatu futura praenuntiabant. Lucanus, -oinetmque rotantes

Sanguinei populis ulularunt tristia Galli. Alii a Cybelo,Phrygiae

monte,deam dici volunt, cuius meminit Virgilius lib.3. AEnet d. Hinc mater cultrix Cybesi,Corybantiaque aera, Idaeumque nemus,&c. Scripsit Martianus Capella, Cubum Cybeleio numini dicatum,indeque ovis si xam deam ipsam appellationem duxisse. Cybelle porro de Cybele scribitur. Nam Cybella, bacchius est, inquit Seruius: Cybele, anapaestus. Cyclades. insulae Plinio,sic dictae quod circa Delon, earum clarissimam,in orbem sitae sint.Accedit & Strabo. ut mirari liceat qua causa motus Seruius Cycladas scripserit dictas esse,no quod in circuitu sint,sed potius quod longo ordine eas circuire necesse sit, vel

propter promontorta,vel quia naturale est ut concitatiora sint maiaria vicinitate terrarum,quas constat anhelitum quenda ex se emittere. Advertendum obiter, more esse veteribus authoribus, ut quae snt Sporades,Cycladas etiam vocent, nusque,Hermolao teste.

Cyciadarum meminit Plinius,earumque nomina persequitur cap M.tib.ε. Et item Pomponius lib.a. Varro lib. Io.

192쪽

Cyclopes,ut ait Theophrastus phoenices, fabrica aressiam imionisse dicuntur. Proinde Poetis ministri vulcani in Sicilia unoeuli dicti, Neptuni filii ex Amphitrite. Dicuntur Ioui conficere fulmina apud Liparam, quae est una ex Ataliis insulis. Omnium praeci

pui fuerinBrotes.Steropes, Pyragmon. De quib)virg.lib.8.M M. Ferrum exercebant vasto C yclopes in antro, Brote , , Steropesq; ,& nudus mebra Pyragmon. Ouid. lib. .Fast. Hinc mare Trinacrium candens subtingere ferrum Brontes & Steropes,Agmonidesque lolent. Claudianus de tertio consulatu Honorii, -vobis iam Mulciber arma Praeparat,& Sicula Cyclops incude laborat, Brontes innumeris exasperat aegida signis, Festinat Steropes,nectit thoraca Pyragmon, Ignifluisque gemit Liparae fumosa cauernis. Cycnus, Ligurum dux fuit,amator Phaetontis:qui cum eum seret extinctum sinquit Seruiuslin auem sui nominis vinus est: cuius filium Cupavonem Virgilius libro io, dicit habere cycni penas in galea,ad formae patem ae insigne mostrandu . Virg.li.io. AEneid. Non ego te Ligurum ductor,sortissime bello Transierim Cycne,& paucis comitate Cupavor

Cuius olorinae surgunt de vertice pennae, Crimen amor vestrum, Armaeque insigne paternae. Nanque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, Populeas inter frondes,vmbnunque sororum Dum canit,& mcestum musa solatur amorem:

Canentem molli pluma duxisse senectam

Linquentem terras,& sydera voce sequentem.

Cyda, propria viri Cretensis,de quo sic Cicero philippica t. scribit, Antesignanos inquit & manipulares & alaudas iudices se costituisse dicebat. de Antonio intelligit at ille legit aleatores,legit exules, legit Graecos. O consessum iudicum praeclarum δ dignitate

consilii admirandams pauet animus apud consilium illud pro reo dicerecydam C retensem, portentum insulae, minem audacissimum de perditissimum. sed fac ita non esse . num Latin E scit num ex iudicu genere & formae nu leges nostras more sue nouit numdeniq; homines test enim vobis Creta notior qua Roma Cydae.Cic. Cydias,pictor, Argonautas pinxit, quam tabulam C X L IIII. talentis Hortensius orator mercatus este; que aedem in Tusculano

193쪽

Insciaque est verbis capta puella suis. Cydnus, Ciliciae fluuius, non spatio aquarum, sed liquore momorabilis:quippe leni tractu E fontibus labens,puro solo excipitur, nec torrentes incurrunt. Huius meminit libro undecimo Iustinus. Tibullus libro primo, At te Cydne canam,tacitis qui leniter undis Caeruleus placidis per vada serpis aquis. Solinus scribit amia a randore Syrorum lingua nomen sortitum. Vitruvius liba. p. 3,Cydni aquas podagra laboratibus apprime salubres esse,cruribus in eis mersis:de cuius rei experientia Cassia Parmeniis poetae.ad M. Antonium epistola extitit,ut libro 3i, adnotauit plin. Constat Apollonium aliquando per epistolam Tarsenses sugillasse,quod iuxta Cydni aquas otiantes, tanquam fluviatiles aues, sederent,quietae aquae pulchritudine quasi ebrii facti Int, ut Philostratus scribit lib. de eius vita primo. Cydon,Cretae insulae urbs,a qua Cydonius dicitur.Ouidus libro Metamorph.a, Cydonio fundebat spicula cornu. Est & Cydon, viri proprium apud Virgil.io.AEnrid. Uide Seruium. Cydonia,insula est ante Lesbon,dicente Plinio lib. a. cap. Ios, In Cydonia insula sinquit ante Lesbon fons calidus,vere tantu fluit. Cyleno,filia Atlanus, mater Nyctei, ut scribit Bocatius libro io. Cyllarant, natio est quaedam hominum in Hispania,prope Herculeam habitantium. Cyllarus, Pollucis equus Virgilio ibro 3. Georgicis Ialis Amyclaei domitus Pollucis habenis CyIlarus,& quorum Graii meminere poetae. Atqui Castor u tum domitor fuit:sed fratrem pro fratre posuit,poetica licentia.vi, Quas illi Philomela dapes .pro Progne. Item, Reuocato a sanguine Teucri .pro Dardano. Haec Seruius. Cylle rus,Steleni filius. qui vigente bello Troiano cu AEgiala Diomedis uxore consuetudinem habuit. Cyllene, Arcadiae mons est, quMMercuriu ibi natum arbitratur, insignis inquit Pomponius lib. aὶ A Cyllene,Cyllenius Mercurius. Claudianus libro primo de raptu Proserpinae, α yllenius adstitit ales Somniferam quatiens virgam,tectusque galero. Statius lib. , mes alumnum dixit a loco vicino,

Junc ita velocem Tegees affatur alumnum.

Cyme, urbs Atalidis,ut scribit Pomponius lib. I,Cimen nominavit,pullis qui habitarant,dax Amazonum cyme.

194쪽

Cymothoe, Nerei filia, & uxor Neptuni, de qua virgilius lib.r. AEneid. Cyneas Thessalus , Pyrrhi regis legatus, long disertus est habitus, ut qui Demosthenis auditor fuerit, adeo ut plures Pyrrho ciuitates facunda oratione subegerit,quam ille armis expugnauerit Erudem expeditionem in Italiam magnopere dissuasit. Praeterea Miasus ad Romanos legatus de pace, uno die omnium senatorum n mina edidicit: quorum consessum, totidem regum sibi videri Pyrrho retulit. Plutarchus in Pyrrho . Huius memoriam commendat Cicero in Tuscul.quaest. I, Non quaero linquid quata memoria Siamonides fuisse dicatur, quanta Tneodectes, quanta is qui a Pyrrho legatus ad senatum est missus Cyneas, quanta nuper Cameades, quanta qui modo fuit Sceptius Metrodorus, quata noster Horte sius. Haec ille.

Cyniphis, siue Cyniphos, fluuius Africae in Lybia, apud quem magni sunt hirci. Hinc C yniphius,Cyniphia,C yniphium. ut virgilius lib. s.Georg. Cyniphii tondent hirci. Dicitur di Cyniphius

grex,& Cyniphia pel lis,hircina. Martialis de Udonibus, Non hos lana dedit,sed olentis barba maritit Cyniphio poterit planta latere sinu. Cynegirus Atheniensis in bello Persico magna pertinacia in consectandis hostibus usus est. Nam & nauem onustam dextera marinu tenuit:ea amputata sinistram iniecit.Qua & ipsam cum amisitaset, uem mordicus arripuri morsuque retinuit fureti similis. Au

thores Trogus & Herodotus. Meminit etia Valerius, de Traquiuius in Caesare. Cynocephali,ut scribit Plinius cap.adib.7, homines sunt in montibus terrae Indiae caninis capitibus, qui ferarum pellibus velantur, de qui latratum pro voce edunt, unguitiisque armati venatu 3c auia cupio vescuntur. Vide Gellium cap. lib.9. Cynopolis,canum ciuitas, in qua Anubis colitur, & honor,& s cer quide cibus est canibus costitutus. Ab hac Cynopolitana praefectura appellata est.Qui in ea habitant,cinarii diculur.Perottus. Cynos, Latine canis dicitur,ciuitas in Locride. Liuius octauo tertiae decadis. Est etiam Cynos,nuuius Plinio lib. 6,cap.28. xlias ἀμα , Cynossema,id est canis sepulchru, Hellesponti pinmontorium est.Tumulus Hecubae linquit Pomponius Mela libia, siue ex figura canis, in quam conuersa traditur: siue ex fortuna in quam deciderat,humili nomine accepto:Thucydides lib. Sintia Disiliaco by Corale

195쪽

strum linquit cornu iam p montorium excesserat, quod vocant Canis sepulchruata valla interpretat' est..'Me enim Graecis sepulchrum & monimentum significat escet. 'u--, quod est significare Si indicare. Vide Ouidium lib. Metam. Is . Cynosura,minor Ursa. de qua sic Cicero libro se do de natura deorum sic scribit, Aratum citans, Dicitur esse Pesust Hunc circum sex οι duae feruntur,nu quam occidentes: Ex his altera apud Graios Cynosura vocatur, Utera dicitur esse Helice. Vide supra in dilitone ARCTOLCynthus,Deli insulae mons est, in quo natus est Apollo, Se Diana, aut re Virgilio Ecloga 6. Cum canerem reges,& praelia: Cynthius autem Vellit,& admonuit Pastorem, Tityre,pingues Pascere oportet oves :deductam dicere came . Rursum AEneid.3, Qualis in Eurotae ripis,aut per iuga Cynthi

Exercet Diana choros,&c.

Cyparis urbs est Achaiae:& Cyparissius sinus.Sie enim Pliniusseribit tibia .in descriptione Achaiae, Ad meridiem autem cinquit Cyparissius sinus,cum urbe Cyparissa. Cyparisius,Telephi filius,a Sylvano & Apolline dilectus,qui ea

ceruum quem amabat imprudens occidisset, nimio dolore muta tus est in cupressium sui nominis arborem,Graeci enim xw--ος, Cupressum appellant.Vide Ouidiu. Est & Cyparissus, ciuitas cir ea Delphos, quae ab eius arboris frequentia meruit nomen. Cuius meminit Pomponius libro secundo. Cyprus, insula, inter alia nomina Macaria dicta, nam mi-ὰ fertilis est, in sinu maximo,qui Issicus circa Ciliciam dicitur,adortum occasumque Cilicia ac Syriae obiecta est:nouem aliquando norum sedes,ut Plinius capsi .li. cribit, smaragdo, crystallo, aere, Cyprio cognominam adamante, dealumine nobilis,quam aliquando adnexam continenti fuisse,idem author libro secundo scriret. De hac vide Strabonem lib. I . Cypsella,oppidum Thraciae,ut siribit Plinius libia . p.II. Strabo tibi Cypsesum nominat. Cypselus, ranni nomen apud Corinthum,cuius meminit Cicero Tuscul.quaest.bb.s,Demarathus linquid Tarquinii regis n . stri pater,tyrannum Cypselu quia serre no poterat, fugit Ibrquinios Corintho,& ibi fortunas suas constituit,ac liberos procreauit.

Rursum in libro de Fato,Tu inquit &quae no sint futura posse fieri dicis, i frangi hane gemmam etiamsi id nunquam suturum stet

196쪽

neque necesse fuisse Cyselum regnare Corinthi,qtranqua id mille.

simo ante anno Apollinis oraculo edictum esset. Cyptasia,Galatiae urbs Ptolemaeo, vulgo Carosa. Cyrenaica, regio Africae,eadem Pentepolitana a quinque ciuitatibus dicta, quarum praecipua,& quae regioni circuniacenti nomendaret,Cyrene visa est. Eam Strata libro ultimo a Theraeis Graecis coditam esse scribit, qui ex Laconica profecti Thera insulam prius coluerini,hinc in cotinente Cyrenem aedificauerint.Ex horum numero fuit Battus quidam,qui Cyrenes condendae fuit author,quod alibi idem Strabo indicat. Inde Battiadas Cyrenenses Silius nominat libro tertio, Necnon Cyrene Pelopei stirpe nepotis Battiadas paruos, fidei stimulauit in arma. idem libro secimo, iniquo sole cadentes Battiadas. De C yrene multa Stra ni cosentanea Herodotus re fert in Melpomene. Diodorus Siculus lib.s, scribit ex quorundam sententia huic urbi nomen inditum a Cyrene Ipsei filia, quae cum apud Peleum virgo educaretur, Apollo eius forma captus, raptam virginem in Libyam,ad ea loca,in quibus postmodum ciuitas condita est,asportauit,& ab eius nomine,C yrene dicta. Eam regionem fertilissimam esse tradit Herodotus in fine quarti libri.

Cyrenaici philosophi de quibus Cicero Tuscul. quaest .lib.s, Atqui inquit)ab Aristippo Cyrenaici philosophi nominati, omne bonum in voluptate posuerunt,virtutemque censuerunt ob eam rem

esse laudadam, quM eisciens esset voluptatis. Qualis autem fuerit Cyrenaica philosophia,docet Diogenes Laertius libro secundo in

Cyrillus,praesul Dalmatiae.Cyrillus item Alexadrinus praesul edidit variaru hypotheseon tractatus,Ηomilias plurimas,quibus utunetur Graeci, praeterea aduersus Nestorium epistolas, quibus omnia occulta eius venena refellit. Is vixit temporibus Iuliani principis. Cyrillus praeterea Ierosolymitanus praesul, saepe pulsus ab ecci sa, de receptus, ad extremum sub Theodosio principe octo annos in sua sede perseuerauit. extat eius Catecheses. Haec Hieronymus. Cyrinus,Romanus cum Basilide; Se Nabore sub Diocletiano passus,ac sepultus tertio ab urbe lapide. Ex Volaterrano. Cyrnos insula, id est Corsica, ut supra dictum est in C ORSIC A. de Cymii,populi huius insulae, qui logissimo aeuo utuntur. Cyrrestica, regio, a Cyrredusta est, ubi Cyrrinis dea colebatur,

quam Mineruam interpretantur. Plinius 3e Ptolemaeus.

Cyrsillus Atheniensis lapidibus obrutus, quod inhonesta suade.

197쪽

Y393im,Cicerone aut re libro tertio De officiis, Tanta linquit vis est bonesti, ut speciem utilitatis obscuret. Athenienses cum Persarum impetum nullo modo possent sustiner statueretntque ut urbe restiacta,coniugibus & liberis Troezene depositis, naues conscenderent, Iibertatemque Graeciae classe defenderent,C yrsilum quendam suadente ut in urbe maneret, Xerxemq; reciperet, lapidibus obruersit.

Cyrrha, oppidum in Phocide, iuxta quod & Cyrrhaei campi ad

Phocidem attinent,unde & Cyrrhaeos scopulos,&antra Cyrrhaea, fontesque Cyrrhaeos, pro Phocensibus, Parnasusve poetae cognominant De Cyrrhaeis campis copiose disseritur in orationibus adue sarii, Demosthenis de ΑEschinis. i. .

Cyrus,Cambysis de Madones filius fuit. Hic aui sui Astyagis iussu expositus,quod per somnium ex liberis filiae, quam unicam ha

bebat,uitem enatam vidisset, cuius palmite omnis Asia obumbraretur. Hic dum exponitur mirum) a cane scemina aliquadiu lactatus est: tandem a regio pastore educatus, fatis volentibus,in Persarum regem assumptus est. Quibus cum diu imperassetis Tomyri Scytharum regina cum ducentis millibus Persarum caesus est, vi

aut res sunt Herodotus & Iustinus. Dictus porris Cyrus est a Cyro numine,quod per curvam Persiam fuit, ut scribit Strabo librois. Huius Cyri historiam scripserunt Xenophon philosophus octo voluminibus,Herodotus & Iustin. lib. I. Fuit& Cyrus poeta,pr fectus praetorii Theodosi iunioris, deinde Patricius ob ingenium

factus, fauete magnopere Eudoxia imperatoris VXore, quae poetas 3e carmina valde diligebat .eius etiam opera,cum ageret Ierosolymis praesul ad extremum factus in Cotyleo Phrygiae, peruenit viaque ad Leonem imperatorem.Author Suidas. Cneorum Ptolemaeo,Cotyorum Plinio,Cappadociae oppidum, hodie Cecino. , Cythera n Laconico frui insula est,de qua Plin. p.ra.Ii-.sic scribit,Cythera inquit)cu oppido inLaconico sinu,antea Poriny is appellata. Haec sita est a Malleae promotorio V. M. pas ancipiti propter angustias ibi nauiu, ambitu .Haec Plin. Hesiod .in Theogonia tradit

Uenere ab oppido,Cytheream cognominatam: Seruius autem ab insula cognominatam tradit.

Cytheris, meretri a Cometio Galla poeta adamata,quae alio nomine Lycoris dicitur. Vide in dictione COR N. G A Vs. Cythnos,insula una Cycladu,ut scribit Popon. lib.2. Huius me minit Ouid. r. Metam. Floretemq; Syro,Cytho, planaque Seripho. CyZicum, Bithyniae nobilis ciuitas, men linquit Pomponius

libro primo Cyzicus indidit, quem a Minyis imprudentibus,cum Co Ichos peteret,ialam acie caesums accepimus. Hactenus Mela.

198쪽

Haec ciuitas, arce,moenibus, portu turribsisque marmoreis Asiatiaeae plagae litora illustrat, ut scribit Florus in bello Mithridatico, liabro 3. Libera illa aliquando,& agri diues,multoque in honore 1 Romanis habita. Lege Strabonem lib.ra. De Cyzico Valerius Argo

naut .libro secundo,

Nec procul ad tenuis surgit confinia ponti Vrbs placidis demissa iugis rex diuitis agri Cyzicus Ecc. De morte C yetici regis lege Valerium lib. 3. Argo.

nauticon, c Hermolaum super caput 32. lib.s. Plinii. Cytorus, Paphlagoniae mons buxo abundas, quem Macedonis esse magno errore credidit Seruius.Virgil .lib.a.Georgie. Et iuuat undantem buxo spectare Cytorum. Ab hoe,quae buxea sunt Cytoriaca dicta.Ouid.lib. Metamri,

Saepe C ytoriam diducit pectine crines. Sed libro 6 aliter, Vtque Cytoriaco radium de monte tenebat. Oppidumaliquando Sinopensium emporium fuit sc a Cytoro Phryxi filio dictum. vi set ibit Strabo de Stephanus. D ADACIA, Scythiae pars est,& portio Thraciae. ΗΣe a Septenistrione parte Sarmatiae, a Meridie Danubio terminatur, ut Plinius& Ptolemaeus scribunicuius populi, Daci dicuntur, qui olim inui appellati sunt,ut scribit Strabo libro ita Atque inde plurimi apud Atheniensis Daui, de Getae serui appellati .vulgo int

Dadicae,populi Scytharum ex parte Asiae, ut scribit Herodotus libro quarto a

Daedala, oppidum est in confinio Lyciae Se Cariae, ut scribit pli

Daedalus Atheniensis,clarus architectura,Telen puerum dis uintum suum interemit ob inuidiam, quM figuli rotam reperisset,&sertam inuenta spina piscis ad esus similitudine formata.ob quam rem actus in exilium , venit in Creta, in Minois regis amicitiam, esque Labyrinthum construxit. Pasiphae quomodo cum tauro concumberet inclusa ligno monstrauit: quam ob causam inde aufugit in Siciliam, aptatis alis Icaro filio, qui cadens, mari nomen dedit. Minoe igitur eu persequente bello, a Cocalo rege specie colloquii in Thermis retentus est,donec aestu sui caretur. Haec Diodorus libro s. Ex huius artificis excellentia natum prouerbium, ut clara opera Daedala appellantur.ut virgilio, Daedala tecta. tor,vir Troianus apud Homerum. Dahippus, statuarius nobilis, cuius opera enumerat Plinius cap. Diqiligoo by Coos le

199쪽

Dat , Pe virum populi, omnes pastores,teste Herodoto lib.primo. Dalmat a,regio Illyrica ad mare Adriaticum spectans ontermi na Libumiae,versus Occasum: qua Dalmatae populi,qui ut scribit Florus plerunque in sylvis degut, inde ad latrocinia promptissimi. Ii ab Augusto Caesare domiti fuere,ut scribit Appianus .Dalmatia plurimum auri prufert, ut scribit Plinius cap. dib.s3. Damascene, Syriae pars, quae & Coele de Mesopotamia dicitur, circa Libanum, sic dicta a Damasco, clarissima ciuitatum. Author Pomponius Metalibm primo. Damascius Sigiaeus, historicus,Herodoti tepore ante bellum Peloponnesiacum scripsit de rebus in Graecia gestisrpraeterea de maioribus eorum,qui ad Troiam prosecti sunt,& de poetis de sophistis,

aliaque complura, ut author est Suidas.

Damasens,Syriae urbs,a qua Damascene regio dicta. De Damasco sic Strabo lib. is,Damascus linquit urbs est insignis, omnium ferε nobilissima:quae in ea sunt regione, Persae vicina. Damasithunus, unus fuit e ducibus Xerxis Persarum regis, teste Herodoto libis septimo. Da meas,nobilis statuarius,cuius meminit Plinius libro H. pS. Damianus Ephesius, phista nobilis,circa M .Antonini principis tempora diuitiis ac potentia inter suos praeditus, viros doctos liberalitate prosequutus est: eloquentiae quoque genus se dum naturam imitatus. Author Philostratus in Sophistis. Damoetas,nomen pes oris Theocrito Se Virgilio. Damon & Pythias, Pythagorei, hoc animo sinquit Cicem inter se fuerunt, ut cum eorum alteri Dionysius tyranus diem necis destinauisset: Se is qui morti addictus esset,paucos sibi dies, commen dandorum suoru causa postulauisset,vas factus est alter sistedi eius: ut si ille non reuertisset,moriendum esset ipsi.qui quum ad diem se recepisset,admiratus eorum fidem tyrannus,petiuit ut se ad amicitiam tertium adscriberent.Haec Cicero lib. s. De Officiis. Meminit& Valerius de Amicitia. Damophila, Graeca mulier, uxor Pamphili, socia Sapphus p triae,poemata multa coscripsit, partim amatoria, partim in Dianae laudes, ut est author Philostratus in vita Apollonii. Damo itus,sophista,quem nutrivit Iulianus comI, sub M.Antonino principe' scripsit ad Lollium Maximum de vita priscorum,& quaedam alia. Suidas. Damostratus, philosophus,scripsit de piscibus libros x x. Suidas. Damoxenus, Atheniensis comicus, cuius fabulae nonnullae me

200쪽

morantur ab Athenaeo in Dipnosophistis. Damyndas, vir fuit Macedo,teste Plutarcho. Danae, Acrisii regis Argivorum filia,quam dicunt Iouem in auri guttam conuersum compressisse. idius Itb a.de Tristibus, Quid Danaen Danaesque nurus,matremque Lyaei. Danaus,Beli filius,in AEgypto regnauit: is quinquaginta filias habuit,quae maritos suos interfeceret.de quibus diximus in dictione B E L V S. Is Danaus puteos dicitur inuenisse, ut est apud Plinium cap.s6. libri septimi.

Dantes,poeta Florentinus, regum &principum amicitiis clarus, cuius vitam scribit Volaterranus libat. Dantiscum, Poloniae oppidum ad Vistulam fluuiu,aduectis meta cibus clarum & opulentum, ut notat Vadianus. Danubius,inquit Plini' cap. la. lib. , ortus in iugis Arnobae mOtis Germaniae,ex aduerso Raurici Galliae oppidi, multis vltra Alpes millibus,ac per innumeras lapsus gentes Danubii nomine, immenso aquarum auctu,& unde primum Illyricum alluit, liter appellatus, sexaginta amnibus receptis, medio fermὶ numero eorum naiauigabili, in pontum vastis sex fluminibus euoluitur. Hactenus Plianius. De Danubio sic Dionysius, Arnoba mons Istro pater est,cadit Arnobae hiatu

Flumen, in Eoos autem conuertitur axes,

Euxinoque salo prouoluitur, ora per aequor Quinque vomunt amnem,&c. Ammianus quoque lib.ra,Amnis

linquit)Danubius oriens prope Raurac montes, limitibus Rheiaticis per latiorem orbem protensus, ac sexaginta nauigabiles pene recipiens fluuios, septem ostiis per hoc Scythicu latus erumpit in mare,&c.Hunc secundum post Nilum facit Ausonius, Illyricus regnator aquis,tibi Nile secundus Danubius laetu profero sonte caput. Et Ouidius lib. q.de Pomto, ubi de Scythiae fluminibus,

Innumersque alii quos inter maximus omnes

Cedere Danubius se tibi Nile negat. Uulgb Donauu, Le Danube. Daphne, Penei fluminis filia, Phoebo adamata,ac in Laurum conuersa. De qua Ouid. Metam Iiba. & Aphthonius sophista. Daphia ne altera, filia Tiresiae vatis, quae Thebis captis missa est Delphos, ut vaticinium disceret. Itaque edidit varii generis responsa , cuius ex versibus Homerum ferunt multa mutuatum fuisse. Haec Diodorus libro quinto.

Daphnis a poctis puer formosissimus, de Mercurii filius describitur. Pastor autem fuit qui carmen Bucolicum inuenit, in Sicilia Disitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION