Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

tempora, cuius bibliothecae & epistolis praefuit: praeceptore habuit Chaeremonem philosophum. Cui scholae Alexandrinae olim sue cessit. Author Suidas. Dionysius Milesius,historicus,scripsit res Perstas,de quae post Darium secuta sunt, aliique a Suida commemorata. Philostratus huc pluribus verbis inter sophistas scribit: eudicit Adriano principi, ob ingenium acceptum fuisse, a quo Satrapes factus,adscriptusque inter equites. Dionysius Halicarnasseus, Augusti temporibus Romanam scripsit historiam, ut Suidas testa

tur scripsit etiam de characteribus antiquom oratorum. Praeterea de compositione orationis,& elocutione, quomodo fiant Epithalamia,Epitaphia, Panegyrica, quaeTheodorus Gaza in Latinam ora tionem conuertit. Dionysius,Heraclionis filius, tyrannus, apud Heracleam de Antiochiam regnauit, ut author est Strabo lib. 16.

Dionysus Areopagita, praesul Atheniensis, Pauli discipulus, ut scribitur in actis Apostolorum, solus Paeso concionante E philosophis qui aderant credidit.Hic quum est re in AEgypto,quo se disciplinae causa contulerat, videiatque Eclipsim nulla ratione, cum CR RIsTus passus est, una cum Apollophane sophista praeceptore suo dixit, Aut Deus naturae patitur, aut mundi machina dis soluetur. Scripsi ad Timotheu praesulem Ephesi,de diuinis nominibus lib. x I I.dehierarchia caelesti,de caelestibus ordinibus:praeterea alia complura opuscula, ut author est Suidas . Dionysius, Corinthiorum praesul sub M.L. Antonini doctrina, sanctitatEque clarus,scripsit epistolas quasdam valde laudatas, ut author est Hieronymus. Dionysus, p sul Alexandrinus,origenis discipulus, cuius opem meminit Hieronymus. Dionysius dicitur Bacchus, quasi Iouis filius. Hinc Dionysia,Liberalia,Bacchanalia. Diophanes, Mitylenaeus rhetor, Gracchi praeceptor,ut scribit Cicero in Bruto, Fuit linquit Gracchus diligentia Comeliae matris a puero doctus,& Graecis literis eruditus. Nam semper habuit exquisitos h Graecia magistros:in eis iam adolescens Diophanem MityIenaeum Graeciae temporibus illis disertissimum:sed & breue te-pus ingenii augendi & declarandi fuit. Dio enus & Scullis,Cretenses, ante quam Cyrus apud Persas regnaret,Sicyonem se contulere,quae diu fuit officinarum omniumetallorum patria, sculpendoque marmori claruerunt. Ex Plinio

Dioscorides Anazarbeus, medicus,M. Antonii & Cleopatrae fa miliaris,scripsit libros X X II I-Φαρμπιον, id est de simplicibus medicamentis.Suidas. Dioscorius Miraeus,gramaticus, p sectus praetorii Leonis im-

212쪽

peratoris, ac praeceptor filiorum eius.Author Suidas. ιι, id est Dioscuri. apud Graecos linquit Cicero lib. s. de natura deorsi) multis modis nominantur. Primi tres qui appellatur Anaces, Athenis ex rege Ioue antiquissimo di Proserpina nati, Tritopatreus, Eubuleus, Dionysus. Secundi Ioue tertio nati ex Leda. Castor & Pollux.Tertii dicuntur a nonnullis Aleo Ae Melampus, Emolus, Atrei filii,qui Pelope natus fuit. Diores,propriu viri,que Turnus interemit,apud Virgilia lib.u. Turnus equo deiectum Amycum fratremque Diorem Congressus pedes,hunc venientem cuspide longa, Hunc mucrone ferit, curruque abscissa duorum Suspendit capita,& rorantia sanguine portat. Dioxippus,nobilis athleta,cuius meminit Plinius. Alius eiusdenominis poeta comicus,cuius fabulas memorat Suida s. Alius miles Alexandri Magni, mira fortitudine prouocatus a Corrago milite, item Macedone claua eum cecidit. Author AElianus. Dirce. mulier Babylonia & sermosa, quae quoniam Palladi conuitiata fuerat,cum se Iauaret, versa est in piscem. Alia fuit Dirce, uxor Lyci regis Thebarum, quam accepit repudiata Antiopa Zethi.' Amphionis matre. Hi ad ulciscendam iniuriam matri facta, tauro indomito Dircem alligauerunt,ea inque sic extinxerui, ut est apud Propertium lib. s, Tu reddis pueris matre, puesque traheta Vinxerunt Dircem sub trucis ora bouis.

Dimen Scyllis frater,qui ambo, teste PIinio, in Creta insula geniti, Medis imperantibus, priusque quam Cyrus apud Persas r gnare inciperet,olympiade circiter quinquagesima secunda primi

omnium marmore sculpendo inclaruere, lib. s. p. l.

Dipsas,nomen est lenae, qua Ouidius suis carminibus insectatur, quod puellam suam meretricia arte instrueret. Sic enim scribit, Est quaedam quicunque volet cognoscere lenam, Audiat) est quaedam nomine Dipsas anus.

D Iea, Libumiae urbs Ptolemaeo,hodie Antibaris. Dodona, urbs in Chaonia, Epiri regione,iuxta quam insigne n mus ubi Iouis Dodonaei templum fuisse narratur, in quo oraculuomnium quae apud Graecos sunt vetustillimum. Viae historiam hanc apud Herodotum lib. I. Dolon, Troianus, speculator missus in castra Graecorum a Diomede Se Vlysse interfectus est,qui Se ipsi speculatum venerant.Author Seruius .de Dolone vide in dietione RHOE SUS.

Dolopes, Pyrrhi socii, ut Myrmidones Achillis apud Τroiam. Disiligod by Coosl

213쪽

a., DO D R et o Author Seruius enarras illud Virgilii, Myrmidonum Dolopimia

Domitii plures fuerut apud Romanos. Cn. mitius, L. Domitius, Domitius Nero, miti 'ΑEnobarbus: de quibus apud Plirinium, Liuium,& Plutarchum. Donysa, insula Cycladam una cuius meminit Virgil.liba En q, Linquimus Ortygiae portus, pelagoque volamus, Baccatamque iugis Naxon, viridetmque Donysam. Doris Doridos, nympha Oceani,s: Tethyos filia,S: uxor Nerei. Ponitur etiam pro mari. virgilius, Doris amara suam no intermiserat undam. Doris item,siue minrica Graeciae pars est circa Thessaliam. Doriseu Thraciae locus est,de quo sic Plinius, Doriscus linquit C x x mille hominu capax, ita Xerxes ibi dinumerauit exercitu. Fuit igitur tabulatu cuipia adsimilis,quo coferto quam militu esset dignosci potuit. Alia enim ratio tanta multitudinem numeriai nosuppetebat. Id quod pluribus lib.7. Herodotus prosequitur. Dorius, Lusitaniae fluuius, ad quem portus est, & ciuitas, Vulgo Portiagallo,ut est apud Ptolemaeum.' Dorus, Neptuni filius,qui regnauit in parte Graeciae, a quo Doridieti,authore Seruio apud Virgilium AEneid.a,-iuuat ire, de Dorica castra,

Desertosque videre locos, littusque relictum. Meminit & Dorieuiatam Diodorus lib. si a quo Dorienses dictos ait. Dorycius filius nothus Priami,quem Aiax in bello Troiano interfecit ut scribit Homerus lib. i I. Iliados. Dorylas,ponitur ab Ouidio lib.s. Metamorph.ditissimus agrestis opulentiar,ubi ait, Et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri, Diues agri Dorylas: quo non possederat alter

Latius:aut totidem tollebat farris aceruos.

Draccus, Achaeorum dux, L. Mumlo Romanorum duce vietiis.

de quo Liuius sic scribit, Cum Achaeis linquit) qui in auxiliu Boeotios & Chalcidenses habebant, in. Caec. Metellus ad Thermopylas bello conflixit,quibus victis,dux eorum Critolaus,veneno sibi mortem costiuit. In cuius locum Draccus dux creatus pud Isth mon a L. Mumio victus est, Ste .Haec Liuius Iliasa. Draco,antiquissimus Atheniensium legissator ante Solonem, cuius leges Solon ipse, praeter quam Quae de caede erant costitutae,ab-rri das curauit,propter se ueritate .m una omnib' poena costituta

214쪽

m8 R. D Uerat, ut etia qui desidiae damnati essent, aut qui olera surripuissent, capite plecterentur. Ob qua causam Demades dicere solebat, Draconem non atramento,sed sanguine leges scripsisse. Vide Gellium

Drausi,Thraciae sunt populi,qui ut scribit Herodotus libro s, ad

editum puerorum sedentes plorant, dc quascunque necesse sit illi, qui vitam ingressus est,perpeti humanas calamitates recesent. Fato functos magna laetitia sepeliunt. Vide Herodotum. Drepanum, Siciliae promotorium, ὲ curuo situ sic dictum instar falcis. θ, πειος enim falx dicitur. Ouid. de Fastis, Quique locus curuae nomina falcis habet. Drepanum, seu Drepana, Vulgo Trapani. iDiuidae, Gallorum magi de quibus sic Caesar libri, Druidae sinquit; rebus diuinis intersunt,sacrificia publica ac priuata procurat, religiones interire tantur. Ad hos magnus adolescetium numerus disciplinae causa cocurrit,magiaque sunt in honore. Nam feth de omnibus controuersiis, publicis priuatisque constituunt,&c. De

his etia Cicero lib.primo de Diuinatione, Siquide linquit & Gallia Druidae sunt,E quibus ipse Diuitiacum Heduum cognoui, qui &naturae rationem, quam Physiologiam Graeci appellant, notam esse sibi profitebatur:& partim auguriis,partim coniectura,quae essent futura,dicebat. Haec Cicero. Drusomagus, Ptolemaeo urbs Rhetiae . hodie Campidona,vulgo

Rempten. Drusus, Romanus genere,& eloquentia clarus amnis auus . de

quo se Cicero lib. q. de finib. bonorum & malorum, Conferam autem linquit auum tuum Drusum cum C. Graccho eius fere aequali. Fuit de Drusus, Ciceronis sodalis. Cur sodalis meus linquit de Natura deorum lib. 3,ὶ interfectus domi suae Drusus 3 &c. Dryades,nymphae sunt linquit Seruiust quae Inter arbores habitant. Hamadryades autem,nymphae sunt quae cum arboribus nascuntur,dc pereunt. Servius. Drymae, Achivorum colonia, teste Herodoto.

Dryopes, populi sunt Epirotici, de quibus Plinius scribit in praefatione lib. . Sunt & Dryopes,authore Seruio, populi iuxta Parnassum. Virgilius 4.AEneidos, Cretesque, Dryopesque fremunt, pictique Agathyrs. Drysus, vir Troianus apud Homerum in Iliade.

Dubis, Ptolemaeo, Galliae urbs. Uulgo Le Doux. aliis dictus Α, duastasius. Digit iroo by GOoste

215쪽

myDumna Ptolemae Cadurcorum in Gallia urbs. Uu o Ca hora. Duillius Romanus, qui primus Romae nauali certamine triumphauit. Is iam senex& trementi corpore in quodam iurgio audiuit exprobrari sibi os foetidu,tristisque se domum cotulit. Quumque uxori questus esset quare nunqua se monuisset, ut huic vitio mede tetur: Fecissem,inquit illa, nisi putassem omnibus viris sic os olere. Dulychium linquit Seruiusj insula est, ubi mons est, in quo fertur habitasse UIysses, eoque & ipse Dulyctius & Dulychias habuisse rates dicitur. Haec Seruius. Dulychium,inquit Vadianus, M Iae interpres, Vlysii paruit,a quo ipse Dulychius cognominat': Itha eensis a patria. Horatius, Remigium vitiosum Ithacensis Vlyssi. Dunium, Ptolemaeo authore,urbs insulae Britanniae : alio nomine Dorbinga. Vulgo Dorcestre. Durias, Hispaniae fluuius circa Numantia per Vacceos fluens, qui Galleciam separat a Lusitania. Hermolaus Turiam legi oportere contendit apud Plinium cap.3 .hbs. Ex Sallustri, Phoca grammatico,& caeteris. Ptolemaeo Durius dicitur,& Silio libro primo, Hic certat Pactole tibi,Duriusque,Tagusque. Durius,vulgo Duero. Durocottors,Galliae urbs in Belgica,authore Ptolemaeo. Vulgo

D YDyrrhachium, Istriae nobilis ciuitas & portus, auctore Poponio Mela. Dyrrhachiu sibi delegit exilio Cicero, ut scribit Epist.liba , Dyrrhachium sinquill veni, quod & libera ciuitas est,& in me officiosa ,& proxima Italiae. Rursum,Sum Dyrrhachii hoc t*o're,ut quam celerrime quid agatur audiam,& sum tuis. Ciuitas e nim haec semper a me defensa est. Haec ille ad Terentiam. Dyrrhachium.vulgo DuraEo Italis. E AEA O, ciuitas Hispaniae Tarraconesis,Ptolemaeo. Vulgo S. S

bastianus. 'E BEboracum, Britanniae ciuitas Ptolemaeo. Vulgo Iorh. Ebudae, quinque insulae quae Ηyberniae subiacent,Ptolen O auia thore.Plinius Haebudes scribit. Ebura, Lusitaniae urbs,Ptolemaeo:hodie Ebora. Eburones,Galliae Belgicae populi,qui nuc Leodienses appellatur. Horu meminit Caesar in comentariis. Aulerci, Eburones cognominatur, ut scribit Plinius lib. .in descriptione Galliae Lugdunesis. Eburum,Ptolemaeo urbs Germaniae, vulgo Olmunta Morauiae

216쪽

E CE DE ER Gregia.

E CEeameia,fuit magnanimi Arsinoi filia,forma deabus aequanda, quam a caeteris Graecis electa, Nestor quod consilio reliquos ant celleret,sibi donata E Tenedo ad Graecoru castra deportauit, cui illa deeorh de iucundEministrabat,teste Homero Iliad. H. Ecbatana, urbs Medorii, put regni. Reges enim Persarum regias habuerat Susis de Ecbatanis,ut scribit Arist.in lib. De mudo. Echemon, Priami filius,a Diomede occisus,Homerus Iliad.3. Echenes, omnium Phaeacu generosissimus,leste Homero lib.I. Odysseae. Echinades,insulae sunt in Epiro,contra Ambracium sinum natae Acheloi impetu,arensque limo conuectis,sicut pars AEgypti Nili coeno. Lege Pliniu lib.r.qui Plocis maria cesserint. De Echinadibus pulchrE Thucydides lib.a. ubi de Acheloo. Ouidius lib.Metamor. 8. inuolucro fabulae veru occuluit, Se ex Naiadibus factas insulas tradidit,quoniam hae terrae fluuio aggestae fuerunt. Echinon,Thraciae urbs est ad Pegaseum sinu.Pomponius Mela libro a .in Thraciae descriptione.

Echion,unus fuit E sociis Cadmi, primi regis Thebarum,& pa ter Penthei regis: qui ab eo dicitur Echionides de Echionius,id est

Thebanus,ut notat Seruius. Virgilius AEneid.ra, Nomen Echionium,matusque genus Peridiae.

Edri, Ptolemaeo,insula est iuxta Orientalem plagam, Hybemiae Andros Plinio dicta. Edyta, nympha Oceani de Tethyos filia, teste Hesiodo in The

gonia. E EEetion, pater Andromachae,uxoris Hectoris,Homero lib. g. Iliad. E GEgeria, nympha cui sacrificabant praegnantes, quod eam putabant facilem conceptum aluum egerere. stras. Egesinus, philosophus, Euandri auditor, cuius meminit Cicero Acad. quaest .lib. .

Egestha,filia Hippotis Troiani,quam ne marinae belluae ob per iuria Laomedontis secundu Apollinis resposa traderetur, pater imposita nauiculae misit quo sors tulisset. quae tande ad Sicilia delato criniso nucio in canem conuerso compressa, Acestem edidit.

217쪽

minis Thrax,& pater Rhoesi regis, qui noctu a Diomede Se Vlyta

interfectus est,eodem Homero teste lib. Iliad. io. E LElamitae.Arabiae populi,de quibus Plinius cap. 28. lib. 6. Elcebus, Ptolemaeo,Galliae urbs. Vulgo hodie Schelestad. Eddana, Ptolemaeo, Hispaniae urbs, Donia alio nomine. Vulgo

Duennes. t

Elea, A lidis urbs,ut scribit Pomponius Mela lib.2. In ea natus est Zeno philosophus qui Eleates dicitur: Si eius philosophia, Eleatica, ut scribit Aristoteles. Electra, Mamemnonis filia, prius Laodice appellata, Argeis ita cognominantibus ea post patris mortem,quod quasi α,id est

sine lecto & matrimonio ad senectute peruenerit. Author AElianus de varia historia. Apud Sophoclem est eius nominis tragoedia scripta. Electrides,maris Adriatici insula,sic a Graecis appellatae,quia elactru in illis prouenire putarat, vanitatis Graecae certissimo documeto, ut scribit Plinius.Cuius lib. V. m. a. haec verba sunt, Phaetontis linquit fulmine icti, sorores fletu mutatas in arbores populos, Iachrymis electru omnibus annis fundere iuxta Eridanum amne, que Padum vocamus:& Electrum appellatum,quoniam sol vocitatus sit Elector,plurimi poetae dixere. Hactenus Plinius. Sed fabulosa secutus pro argumento operis.Ouid.lib. Metamorph.a,

Inde suunt lachrymae, stillat que sola rigescunt

in ramis electra nouis,&c.

Electrion,Amphitryonis pater & filius Alcet, ut testis est Hesi dus in Aspide. Elephantis,Nili insula est de qua sic Plinius lib.s.scribit, Elephatis linquit insula infra nouissimum cataracten nauigationis AElyptiae finis. Ibi AEthiopicae coueniunt naues. naque eas plicatiles umeris transferunt, quoties ad cataractas ventum est. Haec Plinius. Est Se Elephantis,uiri poetae nomen, cuius meminit Martialis, Nec molles Elephantidis libelli. Heus, Eleutis,ut Trapezus, Cerasus,&αThraciae urbs est .de qua Thucydides lib. Peloponenses inquit subeutes Chersonesum nauigarui in Eleunte. Meminit cius lib. .Herodotus. Ab ea Eleuistii dicti,Thucydides eode libro . Na caeteras Eleutii concremarant.

218쪽

Eleusin,Atticae oppidu no procul Athenis, ubi fiebant saera C

reris.Cicero lib.I.de nat.d .citans Ennium poetam, omitto Eleusinem sanctam illam & augustam, Ubi initiantur gentes Orarum ultimae. Eleusius, nomen viri, quem Ceres docuit Omne agriculturam a quo Eleusis,ciuitas nominata est. Elioe,stella maris,vel sydus iuxta polum Arcticum. Lucanus, Parrhasiis obliquos Elice cum verteret axes. Elis, Arcadiae urbs, ubi curule certame exercebatur in honorem

Iouis Olympici. De Elide scribit Plinius in descriptione Actsae Iib.s. Ab Elide dicitur Eleus, Elea,Eleum.Virgilius 3. Georg.

Hic vel ad Elei metas,& maxima campi Sudabit spatia,& spumas aget Ore cruentas. Elisa,nomen fuit Didonis.Nam Dido lingua Phoenicum virago

interpretatur,ut notat Seruius.

Elpenocvnus E sociis Vlyssis,que Circe mutauit in porcum .Homerus tamen in Odyssea scribit,quod de scalis cades interfectus sit. Elysium,secundum poetas,est locus inferorum, voluptatibus plenus rubi dicuntur esse animae bonorum. Virgilius, -sed amoena piorum

Concilia,Elysiumque colo. Hinc adiectiuu Elysius, Elysia,Elysiu.

Emathia linquit Seruius Thessalia est, ab Emathio rege dicta. Virgil. i.Georg. Nec fuit indignum superis,bis sanguine nostro Emathiam,& latos AEmi pinguescere campos. Emerita Augusta, urbs Hispaniae Lusitaniae. Strabo Augustam Emerita vocat, Est haec urbs cocco celebris, quod est rubru granu, cuius succo vellera tinguiu Tyrio splendori neutiquam cedentia, ut Plinius scribit capri. .lib.9. Emmaus,ptolemaeo Iudaeae urbs, eidem alio nomine Nicopolis,ubi copulus CHRISTUS infractione panis. Empedocles, philosophus & poeta Agrigentinus de rem natura versibus scripsit, ut apud Romanos Lucretius. Discipulus fuit Pythagorae,& inuentor Rhetoricae. Is noctu a sociis clam discedes, mardentem ea minum montis AElnae se demisit, ut deus immortalis haberetur: sed ferreae eius crepidae ex camino per flammam rei ctae,rem patefecerunt. Horatius,

- deus immortalis haberi Dum cupit Empedocles,ardentem feruidus AElnam Insiluit. Emporiae, urbs Hispaniae Tarraconensis Ptolemaeo. Vulgo Castellon Dempurias. Disiligod by Coosl

219쪽

Enceladus,Gigas, Terrae filius, fulmine ictuia Icme,3 sub ut

monte sepultus. Virgi Idib. 3.AEneid. Fama est, Enceladi semustum fulmine eo usUrgeri moIe hac ingentemque insuper Aginata Impositam, ruptis flammam expirare caminis,&c. Endymion, multa ad Lunae motum pertinentia primu, deprehedit, ut tradit Plinius cap. 'lib. a. de ob id amore eius captus fama traditur. Ouidius libro de arte amandi tertio, Latmius Endymion non est tibi Luna pudori. Endynsbnis in minit & Cicero Tuscul.quaest.Iib. I. Enipeus,auriga Hectoris a Diomede occisus,apud Homerum. Enipheus,mons Thessaliae. De quo scribit Lucanus, sanguine Romano quam turbidus ibit Enipheus. Enna, oppidum, Siciliae umbilicus. De qua Cicero in Verrem, Vetus est inquit)opinio, iudices, quae constat ex antiquissimis Giscorum literis atque monimentis, Insulam Siciliam tota esse Cereri de Liberae conseciatam. Hoc cum caeterae gentes sic arbitrantur, tu ipsis Siculis ta persuasum est,ut animis eoru insitum, atque innatu esse videatur. nam Se natas esse has in his terris deas, de fruges in ea terra primum repertas arbitrantur:& raptam esse Liberam,qua eandem Proserpinam vocant,ex Ennensiu nemore:qui locus ques

in media est insula situs, umbilicus Siciliae nominatur. Hactenus cicero. Habuit igitur iuxta Ennam, augustissimu templum Ceres, a quo Ennaea dicta.Silius lib.primo, Nec Cerere Ennaea, Phario nec dicta colono Ennaeae Ceresis simulachrum tale fuit; vi homines cu viderent, aut ipsam videre se cererem, aut effigiem Cereris non humana manu facta esse, sed

eaelo delapsum arbitrarentur. Author in 7 .actione contra Verrem Cicem Enna vulgo, hodie Anna. Unde Proserpina a Plutone rapta. Ennius poeta quem Rudiae genuere vetustae,ut ait Siliu Rudiae, Mitas est Calabriae: sed Eusebius Tarentinu eu facit, dicitque imatone Quaestore Romam transatum, in Aventino hasitasse,ahunius ancillae ministerio contentu fuisse. Scipionis etia Africani familiatis erat,que in bellis semper comitabatur,x in sepulchro scipionu putatur esse constitutus. Sequutus est M. Fuluiu nobiliorem si bellum AEtoliu,cuius filiu erudiit.Ab hoc 3e Cato serie x dicitur Graecas literas didicilli. Scripsit plurima,inter quae Annales: Bellupunicii secundu hexametris, quae san non extant. ex iis nonnulla Macrobius, quae Virgillius ab eo est mutuatus,manifestat. Na dicere solebat, se aurum ex Ennii sterquilinio colligere. Elogium

220쪽

M Eo E Peius sepulchri scribit Cicero in primo Tuscul.quaest.

Aspicite o cives, senis Ennii imaginis formam. Hic vestrum panni maxima facta patrum. Mercedem gloriae flagitat ab iis,quorum patres affecerat gloria. Idemque, immo me lachrymis decoret, nec funera fletu Faxit.cure volito viuu' per Ora virum. Ennius alter suit grammaticus qui duos libros de literis ac syllabis 8e metris coscripsit,ut author est Tranquillus. Ennosigaeus, Neptuni epitheton apud poetas, quasi terram concutiens. Iuvenalis apsum compedibus qui vinxerat Ennosigaeum. Enona, Ptolemaeo,urbs Dalmatiae.hodie Nona. Enope,urbs propinqua Pylo sub ditione Agamemnonis. ε o us,est oriens,vel Aurora. Virgil. Aut cu sole novo terras irr rat Eous. Accipitur etia adiectivi. Lucanus, Tradimus Hesperias getes,aperimus Eoas. Id est orientales. Scribitur etiam quana que per diphthongum ae. Virgil. AEosique domos Arabum. E PEpaminondas,Thebanorum dux praestantissimus,cum quo inquit Trogus Thebanorum gloria de nata est & extuncta.Tandem apud Mantineam cum Lacedaemoniis cogressus,vicit,& cecidit,ut scribit Cicero in epistola ad Luceium: Quem enim nostru inquit

ille moriens apud Mantineam,Epaminondas,non cum quada mi

seratione deIectate qui tu denique sibi avelli iubet spiculum posteaquam ei percontanti dictu est clypeum esse saluumr ut etia in vulneris dolare aequo animo cum laude moreretur. Haec Cicero. De

Epaminonda Trogus lib.6,& Plutarchus in Parallelis. Epaphus, Iouis de Isidis vel Ius filius, cuius meminit Ouidius in

metamorphosi.

Epeus, Troiam equi faber, dicente Virgilio AEneid. Et ipse doli fabricator Epeus. Ephesus, Ioniae urbs, insignis quodam famae, & Dianae spectatissimo templo, tum de clarorum virorum, quorum genitri X fuit, dignitate ab Androcho Codri Atheniensium regis filio condita, ut ex Pherecide scribit Strabo. lustinus liba. ab Amazonibus conditam scribit. quod ipsum de Plinius lib.s.confirmat. Eius alumnus Heraclitus fuit cognomento Scotinus .hoc ipso comendabilis,quod cum Hermodorum virum probatissimu in exilium ob iustitiae de virtutis amore,actu vidisset, omnes Ephesios dignos esse dixit qui strangularentur, ut scribit Strabo.

Ephialtes de OEtus, Neptuni filii linquit Seruiusὶ nouem digi- Dissiligod by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION