Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

ut scribit Plutarchus. Plinius cap.r8. lib. ro, Inuocant & AEgyptii ibes suas contra serpentium adventu: & Eles Myagron deum,muscarum multitudine pestiletiam afferente: quae protinus intereunt qua litatum est illi die. Mycale,nomen veneficae mulieris apud Ovidium libro duodecimo Metamor. Mater erat Mycale, quam deduxisse canendo Saepe reluctantis constabat comua Lunae. Est praeterea, ut notat Herodotus, promontorium in continenti situm.

Mycenae Mycenarum,a Perseo condita prope Argos,quae quandoque habuit imperium Achaiae. Horatius, Aptum dicet equis Argos,ditesque Mycenas. Dicitur etiam haec Mycena Mycenae,ut notat Seruius apud Virgilium Aneid.s Argolitave mari deprensus,& urbe Mycenae.

Mycerinus, Cheopis AEgyptiorum regis fuit filius,qui postquapatri successit in regnum, ita paterna facta perosus est, ut populo ad extremu calamitatis afflicto res agendi fecerit potestatem.quinetiam prae regibus omnibus iustitiam exercuisse sertur. Herodotus. Myconos & Mycone, dicitur insula prope Delum una Cyes dum. Ouidius 7. Metamor. Hinc humilem Myconem, cretosaque rura Cymoli. Mydia,insula,quae etiam Delos diciturtuna ex Cycladibus

Mydon, teste Homero lib.s. Iliad. Atymnis filius,& Pylaemenis ducis Paphlagonu auriga, ab Antilocho Nestoris filio in bello Troiano interemptus est.

Mygdonia,regio est Macedoniae litoralis, vi scribit Herodotus libro . I n hac urbe Niobe in saxum conuersa conspicitur,ut scribito uidius in Epistolis, Qv Eque superba parens saxo per corpus ab orto Nunc quoque Mygdonia flebilis adstat humo, R ursus in epistola ad Phaonem, Quae mihi Mygdonii marmoris instar erit. Mygdonus, fuit frater Otrei, ac,reste Porphyrio in 3. Iliados,ambo fratres Hecubae regis Priami uxoris, de Cissei filii, ambo reges in Thracia: & a Mygdono,esus filius Choroebus, Mygdonides di

Mygdonides allis qui ad Troiam fortὶ die ,

Venerat,insano Cassandrae incensus amore.

Mylas,oppidum,de quo S eneca lib. .Naturalium quaestionum, Circa Messanam & Mylas fimo quiddam simile mare profersifer Diuitiaco by CO Ie

342쪽

uetque,& aestuat non sine calore foedo. Unde illic stabulati Soli, boues fabula est.

Musaei seu Nipisi, teste Herodoto lib. , populi sunt Thraciae,

qui Dario Thraciam oppugnante,vltro sese dediderunt. Myrina, regina fuit Amazonum, quae triginta millia peditum,& duo millia equitum in exercitu habuisse dicitur. Author Diod rus lib. . Fuit praeterea, teste Homero,urbs in AEolia.

Myrtea, Plinio lib.f. cap. sa, oppidum Bithyniae, quod Apamea dicitur: a Myrto Colophoniorum duce, vel 1 Myrtea Amazone.

Nicomedes autem Epiphanes,Prusii regis filius, de matris nomine ames, Apameam vocari voluit. Myrmecides,nomen viri propriu: de quo Cicero in Academicis, Ut etiam inter deos Myrmecides minutorum opuscularum fabricator fuisse videatur.

Myrmidones, Achillis socii,propter hanc causam sic dicti inquit Seruius : AEacus quum in arbore fici formicas,id est vidisset, tauit tot sibi socios euenire,& statim formicae in homines versae sunt.sed hoc fabula est. Nam Eratosthenes dicit Myrmid nas a rege Myrmidono dictos. Hactenus Seruius enarrans hunc locum Virgilii a. AEneid. Et quorum pars magna fuit. Quis talia fando Myrmidonum, Dolopumve ut duri miles Vlyssi, Temperet a lachrymis Myrmilon,histrionis nomen est apud Iuvenalem, Aut Myrini-lonem exprimat infans.

Myron,teste Plinio lib.3 .eap.r,statuarius Eleutheri filius,& Η gessiadis discipulus Syracusanus,cuius vacca multorum poetarum epigrammatis celebratur. Alter Atheniensis fuit,ut scribat Pausanias.. Myrrha,filia Cinarae regis,quae nefando sui patris amore capta, nutricis auxili cum illo ignorante quM filia sua esset,concubuit. Postquam vero pater filiam esse resciuit,eam gladio voluit occidere. Sed Myrrha fugies per Arabiam,mutata fertur in arborem sui nominis.genuit quoque filium nomine Adonidem. Myrenus,Homero ciuitas est in Peloponneso.

Myrsus,teste Herodoto, pater Candaulis Sardium tyranni,a quo di Myrsilus dictus est. Myrtilus, auriga OEnomai regis Elidis S: Pisae a Pelope in m re proiectus, unde pelagus Myrtoum dictum est. Myrtoum mare,a Myrtilo dictu,iacet inter Getam Ae Atticam, rubetque latitudinem maximam in quo sunt insulae,Cythera,Ca Disitigod by Corale

343쪽

raeque:quod vero colimu est, iam Α Egeu existit. Author Strabo. Mysia, prouincia est Phrygiae adiacens Hellesponto, teste Plinio lib.s.conterminam habet AEolia,in qua ciuitas est Mila:dicente Seruio in primum Georg. Mysia,prouincia est: Moesia verb, ciuitas haud longe a Troia: qua magis debemus accipere propter Garagara montes Phrygios.Et declarante hunc locum Georgicii, -nullo tantum se Moesia cultu Iactat:& ipsa suas mirantur Gargara messes. iMystillus,coquus est apud Martialem, bSi tibi Mystillus coquus Mmiliane vocatur, Dicetur quare non Taratalla mihi

NABAT HAE A,regio est quae ab Arabia incipieris,quam intra se cotinet usque ad mare rubrum, ex latere de tro,atque ex superiori parte in Indicum protenditur. Inde Nabathaeus adiectivum. uidius lib. Metamor. , Eurus ad Auroram Nabathaeaque regna recessit. Eadem olim mittebat elephantes,ut est author Iuuenalis.

Nabius,Tarraconensis Hispaniae suuius Ptolemaeo lib.a. cap.ς Narium dicit Mela. Nabriassa,Ptolemaeo libro I. cap. . aliis Nebrissa:hodie Veneria

cognominata:Hispaniae ciuitas est. . Nagnia,Uilumbrorum urbs in Italia,Ptolemaeo lib.3. p.LPrius

Nequinum,Namia hodie,vulgo Narni. Nagnata, Hybemiae urbs insgnis apud Ptolamaeum lib.2.cap.2. Magnata legimus in codice manu scripto. Naiades,nymphae sunt Antium vel fluminum. Naim,ciuitas Galilaeae,duobus millibus distas a monte Thabor. quo nomine significatur pulcher siue decorus. Nais,nomen nymphae aquaticae: a rati5,id est fluo. Est de nomen fluuit,qui ex Tauro nascens in Pontum mergitur. Namnitae Ptolemaeo libro a. cap S, alio nomine Nannetes dictit quorum ciuitas Condiuincum,uulgo Nantes. Napaei,Plinio lib.6.cap. , populi in Lesbo. Napeae,nymphae sunt sentium,ut scribit Seruius:Nymphae in quiti montium, oreades dicuntur: sylvarum, Dryades: quae cum sylvis nascuntur,Hamadryades:sentium,Napeae et Naiades:mari, verbNereides. -

Napitae, populi in Scythia, quorum caput vicus Napis: qui Sompatae nominantur.

344쪽

Nar, fluuius Vmbriae,qui Narniam urbem praeterfluit. vide Plirinium lib.3.cap. S. Narane, fluuius Dalmatiae ab Epidauro no distans amplius centum millibus passuum. Narbonensis prouincia,ut ait Plinius lib.3. pH, appellatur pars illa Galliarum,quae intemo mari alluitur .Bracchata ante dina, vestium habitur quu reliqua,a nutriendi capilli studio, Comata diceretur.quanquam sunt qui toti id nomen Galliae tribuat Amne Varo ab Italia de Alpibus discernituri a reliqua verb Gallia, montibus Gebenna 3c Iuraragrorum cultu,virorum morumque dignatione, amplitudine opum nulli prouinciarum postferenda. De hac vide Melam lib. I. p.s.& Strabonem lib. q.

Narcissus,fuit Cephisi fluuii ex Lyriope nympha filius sermosissimus ἁσquo Ouidius 3. Metam. Huius etiam meminit Statius libro Thebaidos. Fuit & Narcis lus,Claudii imperatoris libertus, potentissimus sanἰ apud principem. Nama,vel Narnia, aut re Strabone lib.s, Vmbriae ciuitas, rquam Nar labitura quo & nomen accepit. Narona fluuius Dalmatiae, Ptolemaeo lib.2. cap. V. Melae Nar

dicitur. hodie Narenta. i

Narses Eunuchus, Iustiniani principis cubicularius : bibliopola prius: dcinde ob animi virtutem patriciatus honore auctus, vir religione pietateque praeditus'. Is in Ioeum Belisarii ducis in Italiam missus,decem annos variis euentibus pugnauit. De quo vide apud

Volaterranum.

Narycium, oppidum Locrorum vetustissimu ,. unde Aiaxfuita de Narycii populi,de quibus Uirgilius 3. AEneidis Hic de Narycii posuerunt moenia Locri. Abundant autem pice optima vi testatur Virgilius Georgase Et iuuat undantem buxo spectare Cytorum, Naryciaeque picis lacos. . Nasamones,populi sunt in Libya,iuxta Syrtes,spoliis naufrago rum viventes, ut scribit Herodotus lib.A. Horum etiam meminit Lucanus lib.8.& plinius lib.s. Nasica, nobilis Romanus Gracchum seditiosum visum occidit . Meminit huius Cicero i Tuscul.quaest. Nastu, Ptolemaeo authore lib.a.caps. Galliae Belgicae urbs. vulgo Nanse, Nanci. Nastes, fuit frater Amphimachi, unus ex his qui in auxilium Troianorum venerunt, teste Homero lib. Iliad.a-Natiso, retiae nuuius Ptolemaeo lib.3xapa. Vulgo lasonti . Disiligod by Coosl

345쪽

Nausia, Ptolemaeo lib.2. p. r cvrbs Germaniae: vulgo Schuuol. Naucratis,oppidum AEgypti, ius incolae Naucratitae dicuntur. Vide Strabonem lib. II. Nautium, ciuitas in Liguria,portu ac turribus inclyta. Et vadorum Sabatiorum portus, a quo decem millibus distat Sabatia. Naupactus, die Lepanthum per Turcas Venetis ereptum. opispidum fuit Achaiae apud Locros Ptolem. lib. yop.rs,

Nauplius, pater Palamedis, qui cum intellexisset Diomedem de V lyssem naufragio liberatos sin quos tamen hoc malum per insidias machinabaturin seipsum praecipitem dedit. Seneca, Igne fallaci moriturus Argis

Nauplios praeceps cadit in profundum. Nausea,vel Nausicaa,fuit Alcinoi Phaeacu regis filia, cuius me minit Martialis, Si mihi Nausica patrios concederet honos, Alcinoo possem dicere malo meos. Nausimenes,vir Atheniensis, cuius uxor cum liberos in incestu deprehendisset, indignitate facinoris perterrita vocem amisit.

Nausithous, fuit Neptuni filius ex Periboea, Eurymedontis filia, ac Homero teste libro septimo Odysseae, Alcinoi Phaeacum regis

pater.

Naxos,insula in mari AEgaeo, antea Strongyle dicta, vini Ditilitate insignis, ut seribit Plinius Iib. cap. a. Si item Plinio lib.

Neaera,nomen est sceminae quae peperit Soli duas filias, phaetu cam& Lampetiam, quae armenta Solis transeunte Vlvsse iuxta Siciliam ostendebat. V irgilius in Bucolicis, -ipse Neaeram Dum seuet,vi. Nealces,pictoris nome, qui V enerem pinxit,Naumachiam Atagyptiorum de Persarum. Item asellum bibentem in litore, de crocodilum ei insidientem. Neapolis,insignis urbs Italiae in Lucania, aliquando Parthenope dicta, Maronis tumulo Elara. Est de Neapolis, Africae oppidum. ut scribit Pomponius Mela lib. imo. Est item rius nominis Cariae urbs ad lasium sinum,eodem authore. Neapolis,quae & Leptis magna Ptolemaeo lib. . cap. 3. urbs Syrtis paruae, vulgo Tripol: in Barbaria regia ciuitas. ' Neapolis colonia Ptolemaeo lib.A. pq, urbs Africae, Maometra vulgo. Nearchus, iuuenis fuit eximiae pulchritudinis, cuius etiam se mam commendat Horatius lib. 3.Carminum his versibus, y.ii. Disiligod by COOste

346쪽

Fertur Ze leui recreare vento

Sparsum odoratis humeris capillum: Qualis aut Nireus fuit, aut aquosa Raptus ab Ida. Nebis, apud Ptolemaeum liba . cap. si Tarraconens s Hilpaniae fluuius:Benis Straboni dictus. Necos,fili' fuit Psammitichi de AEgypti rex, cui filius Psammis in regno successit teste Herodoto lib. a. Necropolis,urbs est AEgypti,distans ab Alexadria XXX ita diis, Vbi Cleopatra anguibus admotis uberibus,se extinxit,ne in triumpho duceretur ab Augusto. Neles, fuit rex in Pylo teste Homero in ta Odysseaenaabuit vX rc Chlorim, ex qua genuit Nestore,qui a poetis Neleides dicitur.

Nemausus,Galliae Narbonensis ciuitas, Aricomiscorum metropolis,& omnium in eo tractu clariis ma olim quatuor cium de vita

Sinti vicos eiusdem nationis subditos habuit, virorum fortitudine excellentissimos, ut author est Strabo lib. . Vulgo Nimes. Nemaea,Arcadiae regio est, in cuius regionis sylva Hercules leonem occidit Nemaeum.

Nemertes, nympha Marina,dicta quasi incorruptibilis. Nemesis,dea ultionis.& indignationis,& quae de scelicitate superbientes ulciscitur. Ea quoque Rhamnusia dicitur, qudd in Rhamnunte Asiae oppido , templum & simulachrum Phidiacum habu rit.Ouidius lib.3. 4etamor. Dixerat,assensit precibus Rhamnusia iustis. Nemetobriga Ptolemaeo libro a. cap. 6, Hispaniae Tarraconensis urbs :vulgo Valdenebro. Neobo , Lycambis filia, quae quod Archilocho poetae promissa negaretur, I ambis insectari coepit Lycambem Archilochus. Neocles,philosophus Atheniensis,frater Epicuri, scripsit de secta

sua. Diogenes Laertius. Ne unum, Ptolemaeo lib.r.cap.8. Galliae Ludgdunensis ciuitas, vulgo Leondo ul.Scribitur de Noeodunum.

Neoptolemus,filius fuit Pyrrhi,ex Deidamia: alio nomine Pyrrhus,a qualitate capillorum dictus,ut est author Seruius. Nephele, siue Neiphiles Bocatio, uxor fuit Athamantis, eX quo Hellen & Phrixum suscepit. Nepetactuscorum urbs Ptolemaeo lib.s.cap. I. hodie Nepa. Neptunus inquit Tortelius) a nando, primis literis immutatis, , deducitur:fusique Saturni filius ex Ope. De eodem Varro de lingua Latina sic ait, Neptunus est deus maris,vel ipsum mare, quod ter Diuitiaco by Cooste

347쪽

ras inibat,id est cooperiat. . Nereus fuit, ut testis est Hesiodus in Theogonia, marinus deus, Oceani & Tethyos filius,ac Chorim sororem,uxorem accepit, ex qua nymphas plures genuit. hunc omnium antiquissimum dixit Orpheus in Argonautica. Nereides, patronymicum a Nereo deductum, de significat filias Nerei,quae nymphae fuerunt aequoreae.Martialis lib.i, Lusit Nereidum docilis chorus aequore toto. Ouidius epistola s,

Utque celer venias,virides Nereidas Oro. Nerio,Nerienis,Martis uxor.Platain Trucul. Mars peregre adueniens salutat Nerienem uxorem suam.

Neritos,teste Plinio lib. .cap.ra, mons est in Ithaca insula.quod nomen pro tota insula quadoque capi videtur. Virgilius 3.AEneid. Iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos, Dulychiumque Sametque,& Neritos ardua saxis. Huius meminit & Pomponius lib.a.

Nerium, Ptolemaeo lib.a. cap. L promontorium Tarraconensis Hispaniae: Artabrorum promontorium alio nomine.

Nesi, populi in Scythia Europae optimis quondam equis abu

dantes. Vide Plinium lib. ς. p.ro. Nessus, ratio,vnus ex Centauris ab Hercule occisis.

Nestor,teste Homero lib. ysseae Ii, Nelei filius ex Chlori ux re:qui,ut idem Homerus in seciado Iliados scribit,cu quinquaginta

nauibus ex Pylo contraTroianos venit:quanquam trecentesimum annum ageret,ipso dicente apud Ovidium Ia. Metamor. Vix annos bis centu,& nunc tertia vivitur aetas. Item Iuvenalis,

Rex Pylius,magno si quicquam credis Homero, Exemplum vitae fuit 1 comice secundae. Ninus, fluuius est Thraciae a Strymone secus Abderam urbem flues. Vt Diomedis fabulis infamis est, ita Democriti patria,quam praeterfluit,clarus. Diomedis,qui hospites apud Nestum equis suis deuorandos dabat, meminit Hesiodus in Theogonia. Meminit &huius Plinius multis in locis. Neuceria,urbs est Vmbriae. Neuius,poeta comicus, igramma sibi posuit plenum superbiae

Campanae, Immortales,mortales si foret fas sero, Flerent divae camoenae Nevium poetam:

Itaque postquam Orci traditus est thesauro, Obliti sunt Romae Latina lingua loquier. Author Gellius lib.i. P.Mω Varro autem in libro de poetis, dicit eum stipendia s

348쪽

cisse primo bello Punico,sque bellum earmine scripsisse

Nevola,flumen est in Sentinati agro. Neuri,populi Scythiae Europae Plinio lib. .cap .it.

Niaethos, fluvius est apud Theocritum,quem enarratores ipsius dicunt esse in Sicilia. Nicaearchus,pictor fuit sua aetate eximius. hic inter alia Venere, inter gratias de Cupidine pinxit: de Herculem tristem insaniae poenitentia. Author Plinus lib.ss.Cap. l I. Nicandrus Colophonius, grammaticus dc poeta , de medicus tempore Attali iuuenis illius qui Gallograecos vicit: scripsi deTheriaca contra venenum: De agricultura . Curationum collationes,

prognostica Hippocratis versibus edidit, aliaque complura. Author Suidas . De quo Cicero de oratore sic scribit, Nicandrus homo ab agro remotissimus,de agricultura tamen diligentissim scripsit,tanta vis est eloquentiae.

Nicanor, Alexandrinus grammaticus, sub Adriano principe aequalis Hermippo Berytio. Author Suidas. Nicea,vrbs Bithyniae metropolis, ut author est Strabo lib. . Nicetes Smyrnaeus sophista Adriano principi gratiosus,ab eo φmusaeo AEgyptio adscriptus fuit. Quii causas tentaret, foro etiam aptissimus videbatur. Adeo ingenium ad utraque dicendi rationem accommodauit, ut iudiciale sophistica quadam facultate exomauerit sophistieum verb Se umbratile forensibus aculeis roborau rit: genus dicendi antiquum de politum retinuit. Lasciuus nihil minus, Se dithyrambicus visus. Ex Philostrato. Nicias Atheniensis, genere clarus. Aristoteles scribit tres viros Athenis eodem tempore aequὶ potentes fuisse, Niciam Nicerati,.Thucydidem Milesium, Ae Theramene Agnonis. Thucydides his natu aliquantulum maior, multa cum Pericle clara pro Republica gessit. Post mortem Periclis ad Niciam primae partes delatae sunt. Missus igitur imperator una cum Demosthene altero duce contra Syracusanos,qui Gilippum Lacedaemonioru ducem auxilio accerfuerant, in eliciter pugnantes ambo a Syracusanis in bello capti

sunt, in carceremque coniecti,sibi manus attulere . Ex Plutarcho. Nicias Marco Crasso ex nostris coparatur,Plutarcho in Parallelis:

quia & diuitiis abundauerit, de eundem seia exitu hic apud Siculos,ille apud Parthos inuenerit. Nicias alius Atheniesis pictosiqui, teste Plinio lib.3s. p.ri, diligentissim h mulieres pinxit: lumen de umbras custodiuitiatq; ut emineret et tabulis picturae maximε rauit. Hic etia in artem tanta contentione animi incubuitis di Dissilired by Corale

349쪽

tur, ut cibum sumere saepe oblitus sit. AEliamas de varia historia. Nicias, Pyrrhi medicus,qui olim ad Fabricium venies,ei promi

sit Pyrrhum veneno necaturu . At ille auersatus facinus, Pyrro re

scripsit ut a Nicia sibi caueret. Curtius. Nicias grammaticus Romae, familiaris Pompeio & Ciceroni, qui eius in epistola quadam ad Atticum meminit:item in epistola ad Dolo bellam. Traquillus.

Nico fuit unus ex tredecim principibus Tarentinoru, qui coniniurarunt in Annibalem:tande mque comprehensus cum Philom ne,ad Annibalem deductus est.De quo Liuius deradisq; Nicocreon,Cyprioru tyran',de quo in dictione ANAXARCHVS. Nicomachus. Nicomachos sex tradit Suidas: primum ex Ne xandria Troadis, poetam tragicu qui scripsit tragoedias undecim. Secundu,Atheniesem item tragicu qui vicit Euripide &Theogene. Nicomachum item medicu,Machaonis filiv,AEsculapii nepotem,

qui seripsit de medicina libros sex,& in philosophia unu. Reliquos duos,patrem de filium Aristotelis ponit, ambos medicos: quom filius scripsit commentarios in Physicam patris. Sextum Nicomachum addit Plinius pictorem,Aristodemi filium de discipulum,qui pinxit raptum Proserpinae. quae tabula fuit Romae in delubro Mineruae in Capitolio supra aedicula I uuentutis, Scyllamque quae erat in templo Pacis. Author Plinius lib. s.cap.a. Nicomedes, fuit rex Bithyniaea quo Nicomedia uitas Bithyniae dicta. Strabo.

Nicomedia, Bithyniae urbs Ptolemaeo lib.f. cap.r. Turcis hodie Nie a Nautis vulgo Comidia.

Nicophanes, pictor elegans de concinnus,ita ut Vetusta opera pingeret propter aeremitatem reruumpetuosi animi, & cui pauci comparentur.Cothumus ei,dc grauitas artis. Plinius lib.ss. p. io.

Nimpolis,ciuitas Epiri is victoria Augusti sic appellata,quia Cleopatram de M. Antonium apud Actium bello superauit. Nicostrata,mater Euandri Arcadis,futuroru vaticinatrix, quae a carminib',quibus Phoebi oracula significare volebat,Carmetis Latine dicta fuit:ves,ut alii nonulli voluerusia Carpeto quo utebatur. Nicostratus Macedo, orator inter decem secundos, tempore M. Antonii de Dionis Chrysostomi, de Aristidis oratoris aequalis: scri psit nonnulla, ut author est Suida s. Fuit item alter Nicostratus, Poeta comicus,cuius meminit Athenaeus in Dipnosophistis. Nicostratus citharoedus,& Laodocus,quia inter se concertarent: dixit Nicostratus Laodocu esse in magna arte paruum,si autem in par

via magnum:satiusque non domum diuitiis,sed artem studio 3c diaugentui augere banus de vana historia.

350쪽

Nigir,Ptolemaeo Iib M. cap.s, Libyae inferioris fluuius eiusdem

cum Nilo naturae. Hodie fluuius de Senega. Nigris,AEthiopum fluuius, eiusdem cu Nilo naturae: calamum enim & papyrum,eiusdemque gignit animates,& iisdem temporibus augescit. Author Plinius lib.y. p.8.

Nilus, AEgypti fluuius, in quo unicam spem suam AEgyptus

habet,ut ait Seneca .nam sterilis aut fertilis annus est,prout ille magnus influxit, aut parcior. Inde est ut nemo aratorum in AEgypto caelum suspiciat:quod ex Seneca depmmptum eleganter Claudianus huiusmodi verbis reddidit, Foelix qui Pharias pruscindit vomere terras, Nubila non spectat,tenebris condentia caelum: Nee grauiter flantes pluuiali frigore Cauros

I nuocat,aut arcum variata luce rubentem.

AEgyptus sine nube ferax,imbresque serenos Sola tenet, secura poli: non indigua venti Gaudet aquis quas ipsa vehit,Nilaque redundat. Nilus autem dictus,quasi νευ λυάbe, id est nouum limum trahens,ut Servius Georgic. nono de quarto scribit. A Nilo, Niliacus dicitur. Martialis, Niliacis primum puer hic sit natus in oris.

NimbIis,insula non longe a Gyaro,quam Callimachus Agathita

sam vocat.

Ninive,urbs AOriorum, a Nino rege sic dicta. Est de Niniuriciuitas Iudaeorum in Arabia. Ninus,filius Beli,primus Assyriorum rex. Nam Belus solam habuit Babylonem: Ninus vere totam Assyriam. Ninus item,Assyriae urbs iuxta Tigridis amnis partem, Ptolemaeo authore: alio nomine Ninive, quae Ionae prophetae praedicationem audiuit. Nunc vastata tota est,ut tradit Haitonus lib.de Tartaris cap. II. Niobe,filia Tantali, de soror Pelopis,uxorque Amphionistam, teste Diodom Siculo lib.s. filios VII, de totide filias peperit, summo decore praestantes: unde tali prole superbiens admodum gloriobatur, se Latonae praeferens numero filiorum:ituque ira motam fabulae Latonam ferui Apollini de Dianae,ut Niobis filios Ze filias arcu interficerent,mandaste: quibus matri obtemperantibus,contigit eodem tempore de abundare filiis Niobem, & carere. De qua vide apud Ovidium lib.s. Metamor. Niphates, maioris Armeniae fluuius est supra Assyriam, ut d cet Strabo libro undecimo. Huius meminit de Lucanus, Armenisisque tenens voluentem saxa Niphatem.

Niphaeus, viri propriu ab equis interfecti apud Virgilium in a Disitigod by Cooste

SEARCH

MENU NAVIGATION