Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

361쪽

pellum,Britaniae insulae urbs, Ptolemaeo Iiba. cap.3. Uxellum aliis dicta, die Cestria: vulgo Chestre Vuchestre. o POpheltes,filius Lycurgi a serpere necatus. Vide HY PSIPHI LE Ophiogenes,populi sunt in Hellespoto, qui serpentu ictus tactu

leuat,& manu imposita venena extrahut corpori . Plin. p. .li.7.

Ophioneus, Messeniorum vates,qui a natali die captus,publicὶ de priuatim futura praedicere solitus est. Ophiuchus, est signu caeleste, quod alii putant Herculem esse,alii AEsculapium. Et interpretatur anguitenens.De quo Cicero ex Mato lib.2.de natura deorum sic scribit, Atque haec quidem a tergo. Propter caput autem anguitenens, . Quem claro perhibent eψῶχον nomine Graiirtae pressu duplici palmarum continet anguem. Eius & ipse manet religatus corpore torisοῦ Nanque virum medium serpens sub pectora cingit. O iuti,insula,olim Rhodos dicta,ut testatur Plinius lib.s.ca.3ia Ophyon,pen .prod. nome viri proprium, qui ante Saturnum, re rum potitus est,quem Sammus fugauiLClaudianus,Hos onerat ramos exutus Ophyon. Opipergiu,Camore oppidu, Ptolemaeo lib.3. . I: Opitergia hodie Opis,Nympha comes Dianae.Virgilius,Opis ad aethereum pennis aufertur Olympum. Est etiam Opis,ciuitas iuxta qua Tigris profluit,& mare Rubrum ingreditur,teste Herodoto lib.primo. Opites,Αrgivi propriu,quem Hector in bello T roiano interfecit. Oppia na fuit ex V estalibus, quae conuicta stupri, viva defossa est.Cuius scripsit epitaphium Strora filius, Vestalis virgo,laesi damnata pudoris Contegor hoc vivens Oppia sub tumulo. Liuius libro M.hanc

Opimiam vocat.

Oppianus,antiquus scriptor,de piscibus scripsit. Is Roma in Ciliciam patriam reuersus ingruente pestilentia interiit. Ops,filia Caeli ex Vesta,& soror v x uerque Satumi:Quam,ut scribit Seruius,Graeci Rheam vocant, γ' u ρέo,id est fluo,quod te

ra rebus omnibus affluat.

Opus, untis,ciuitas Locridis: a qua dicitur Opuntius sinus. Ab Opunte etia inuntii nominati,ut scribit Plinius lib. . Dicimus Opus & opoes,ut notat interpres Pomponii Melae V assianus. OrbeIus,mons in Macedonia, ut scribit Plinius lib-. p. Io. Ab hoc Orbella regio.

362쪽

O Orbilius Beneuentanus grammaticus tempore Ciceronis profitebatur,vir acer in discipulos,ac plagosus propterea ab Horatio appellatus. Vixit proph ad centesimu annum,amissa iampridem memoria, relicto ex sese orbitio, si ipso grammatico. Ex Tranquillo. Orcetis,urbs Hispaniae Ptolemaeo lib.2.cap. 7. Vulgo Origuela. orchades insulae in Oceano Boreati,quae hodie parent regi Scotorum. Notissimae sunt ex Plinio,Strabone, Pomponio.

Orchamus, Assyriorum rex Leucotheam filiam suam ab Apolli. ne stupratam viva defodit,ut scribit Domitius, uidit in Ibin enarrator. Ipse item Ouidius lib. .Metamor. -ille ferox immansuetusque precantem, Tendentetmque manus ad lumina solis,&, Ille Vim tulit inuitae,dicentem, defodit alta Crudus humo, tumulumque super grauis addit arenae. Orchoe, Babyloniae urbs iuxta paludes, & deserta Arabiam, Pt lemaeo authore lib.6. Urchoa dicitur apud alios: ipsa est Hur Chaldaeorum Abrahae patria. orchomenus, penu I.corr. Thessaliae mons: a quo Orchomenon, ciuitas est Boeotiae, contermina Thessaliae, in qua fons erat Gratiis sacer,ut notat Seruius Ad hanc urbem Homerus in Iliade innumera quotannis deferri nauibus dixit in oratione Achillis ad Vlyssem& Phoenicem. Est item Orchomenon, fluuius in Boeotia ad Trophonium, teste Plinio lib. I. p.2.

Orchus, nomen est fluuii inferorum, sic dictus quia per illum, id est Stygem paludem a qua teste Homero profluit, iurabant dii,

nec peierare licebat. Nam, ut dicit Homerus in secundo Iliados, fluuius est Thessaliae, qui ab inferna Styge manar, & in Peneum d fuit, quem nec Peneus recipit, sed instar olei supernatantem breui spatio portatu abdicat, nec poenales aquas, Ditisque genitas, argenteis suis misceri permittit. Et subdit Homerus, huius fluuii apud deos sanctissimum iusiurandum esse. Ordessus primus fluuiorum Scythiae, magnusque,& ab Oriente profluens cum Istro miscetur, teste Herodoto lib.s. oreades, nymphe sunt montium, ut anth diximus,ab όρος, quia

Graece dicitur mons. Orebatis, Ptolemaeo lib.6. cap. , urbs Persidis in mediterraneis is

orent, populi Celtiberis proximi, ab Austro. orestes, filius Agamemnonis regis, S Clytemnestrae, qui matrem occidit, eo qiibd illa patre suum occiderat. Deinde Pyrrhum Achillis filium , qui Hermionem sibi prius desponsatam uxorem duxerat, occidit clam in templo, & Hermionem recepit. Postea Duiliaco by Corale

363쪽

furiosus ob haec scelera factus vagabatur, de custodiente eum Pylade amico fidissimo peruenit in regionem Tauricam,vbi mrem suam inuenit, qua profectus est in Italiam.Vide in PYLAD E s. Oretae gens Indica secundum Strabonem lib. Is: quos Arbis nu-uius ab Indis disterminat,auctore Plinio lib.Z.cap.a. Oretus, Siciliae fluuius,apud Panormum. Orgia inquit Seruius) apud Graecos omnia sacra, sicut apud Latinos ceremoniae dicuntur.Sed iam abusu sacra Liberi, Orgia vo cantur: vel α- τωρ οργῆς, id est a furore:vel em QR7 ἔραν, id est a motibus. Haec ille enarrans illud Virgilii AEneid.ε,

- qualis commotis excita sacris

Thyas,ubi audito stimulant Trieterica Baccho

orgia,nocturnusque vocat clamore Cithaeron.

Oribasius Sardianus , I uliani principis fuit familiaris, a quo etiaquastor Constantinopolitanus factus est. Scripsit libros medicinae L X X II ad Iulianum:eorumque epitome in libris nouem ad Eustathium filium:de regno,de de affectibus. Haec Suidas . Eunapius verb, Graecus author in libro Sophistarum,eiusvitam pluribus persequitur, Oribasius inquit)Pergamenus genere,in eloquentia,pariter de medicina profecit, I ulianoque propterea ut medicus fuit accersitus. Inuidia deinde succedentium principum , bonis priuatus, ac in exilium ad Barbaros missus, animum pSilosophi semper in

calamitate retinuit. Tanta apud eas nationes gratia,& opinione obdoctrinam de medicinae experimenta perseuerauit, ut pro deo pene coleretur. Haec ille.

Oricum .ciuitas est Epiti ii Colchis condita,teste Plinio lib. . p. 23.de qua Lucanus lib.3, Tunc qui Dardaniam tenet oricon,& vagus estis Dispersus sylvis Athamas,&c. Orion,i preducta filius Neptuni secundum Hesiodum.Alii fabulantur eum ex urina Iovis, Neptuni de Mercurii genitu, quos deos cum Enopius quidam hospitio excepisset, eisque bouem mactata sit, petiuit ut sibi filium concederent. I lli ergo corium ε boue detractum poposceriint, atque in illud urinam reddiderunt: ex qua natus est Orion.ouidius lib.s .Fastorum, Tunc super iniecta texere madentia terra: Iatmque decem menses de puer ortus erat. Orithos,teste Herodoto, ciuitas est inter Macedonia de Epirum, iuxta quam,ut refert Seruius in Io. AEneid. nascitur terebinthus arbor, nigrum lignum cum splendore proferens.

Orithyia,filia fuit Erichthei Athenarum regis, quam quum Bo-

364쪽

reas adamasset,& sibi coniugem dari postularet, nec impetrare valuisset: illam rapuit, & in Thraciam secum detulit, ex qua Zetum& Calaim filios procreauit, ut pro vera historia retulit Eusebius. Alia fuit eodem nomine regina Amaetonu.De qua Iustinus liba. Ormenius, teste Homero, Magnesiae ciuitas: idque confirmauit Plinius lib. . Omea, sacra erant Priapi, quem Corinthii orneum vocabant. Celebrabunt autem haec festa Nymphae i uxta Colophonem.

Orneus, Ixionis de Nubis filius,unus ex Centauris. Oroandes, mons,ait Plinius lib.s.cap .ar,no longe ab Imao monte, imb unus ex colliculis Imai. Oroatis, Ptolemaeo lib.6. cap. r. fluuius est in sinu Persico,Meridiem versus. Meminit huius Plinius lib.6. p.M. Oroba, Ptolemaeo lib.6.cap.r,vrbs est A ssyriae in mediterraneis. Orodes,rex Parthorum, qui Crassum Romanum cepit & ci- .dit. De quo Plutarchus in Crasso. Est & Orodes apud Virgilium a

Mezentio interfectus.

Omeres,vir Persa,& Sardium praefectiis qui Polycratem Samiorum tyrannu dolo captu suspendit. Hic postea iussu Darii & opera, astuque Bagei in Sardis trucidat' est,ut scribit Herodotus lib.r. Orontes, vir Troianus, qui Troia capta cum AEnea in Italia nauigans,naufragium fecit,ut scribit Virgilius lib.primo AEneid. . Vnam,quae Lycios,fidumque vehebat Orontem, Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus In puppim ferit: excutitur,pronusque magister Voluitur in caput. in illam ter fluctus ibidem

Torquet agens circum,& rapidus vorat aequore vorteX.

Est & Orontes, Poeniciae fluuius, ut scribit Pomponius Mela liba, . in descriptione Phoeniciae. Et Plinius lib.a. p. ios. natus inter Libanum 3e Antilibanum ut idem scribit IIb.s.cap.2a. Oropus, oppidum in Attica in confinio Boeotiae . Plinius libro

quarto cap.7.

Orpheus, poeta seu vates, Calliopes de Apollinis filius, Thrax:Iyrae studiosissimus extitit, quam dono a Mercurio habuit. Fuitide Orpheus, Eagri filius unus ex Argonautis,Cymnum reX. orrea,ptolemaeo lib. 3. Cap.', Britanniae urbs: vulgo Neucinet, Moncastre, ubi carbonum copia.

Glochus fuit,teste Homero lib. Iliados si filius Alphei fluminis, qui lato gurgite terram internuit pyliorum, Sc populi frequentis princeps fuit. Orthocorybatii, Scythiae in Asia populi,authore Herodoto lib. . Disiliam by c

365쪽

otthosia,urbs Syriae, Ptolemaeo lib. s. p.rs: die Tortosa,prius

Antaradum.

Orton, Ptolemaeo libro s.cap. I, Pelignorum urbs: hodie Ortona, vulgo Pietra de pirati. Ortona,eadem quae Orion. Ortopla, Dalmatiae urbs, Ptolemaeo lib.2. cap. II.Ortopula hodie Ortygia insula est in mari AEgeo,quae etiam Delos dicitur. Ortygia dicta est Solino Se Seruio authoribus, quod in ea primum cothurnices,quas Graeci Ortygas vocant,visae sunt. Fuit & alia huius nominis insula circa Siciliam, quae ponte iungitur Syracusis.& fontem habet Arethusam: haec ex opposto Plemmyrii Siciliae amnis. De qua V irgilius lib.3.AEneidos, Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemmyrium undosum,nomen dixere priores Ortygiam. o sosca, Ptolemaeo lib.a. cap.6, Hispaniae ciuitas, Isca dicta . Vulgo

Ostela, Lepontinoru in Alpibus Scutiis urbs, authore Ptolemaeo lib. s.cap. I: hodie Secuti. Osci, Italiae populi,in Campania, sic,Vt quibusdam placet, ab oris sceditate dicti. Virgilius lib. , Ostoriamque manus,&c. Osiris, Iovis filius ex Niobe Phoronei filia: licet eum fuisse AE-yptium multis verbis referat Diodorus Graecus historicus lib.r. Hic vi Graeci Ze nostri adfirmant,quum Phoroneo auo in Argivorum regno succederet,& per annos plures Argivis imperasset,AEgileum fratrem regno Achaiae praefecit:ipse vero maioris gloriae cuia pidine ductus,ad AEgyptios transfretavit:quos quu suo submisisset imperio, I sidem Inachi filia primum Io dictam, matrimonio sibi copulavit. Qua deinde magistra AEgyptii literas didicere.Osiris si militer quum rudes eius loci homines, multas res, & homini maximὶ necessarias edoceret, diuinos ab illis adeptus est honores, dicente Tibullo, Primus aratra manu solerti fecit Osiris, Et teneram ferro sollicitauit humum. Primus inexpertae commisit semina terrae: Pomaque non notis legit ab arboribus. Hic docuit teneram palis adiungere vitem: Hic viridem dura caedere falce comam. Et alia preterea multa quae idem poeta prosequitur. Ossa, mons est, teste Solino, in finibus Thessaliae Centaurorum stabulu,cum tanta pinorum copia,ut in nexione atque reflexione, Σ .iiii. Disitigod by Corale

366쪽

-it tantus in aethera clamor,

Quantus piniferae Boreas quum Thracius Ossae Rupibus incubuit,curuato robore, presse Fit sonus, aut rursum redeuntis ad aethera sylvae. ossonoba, Lusitaniae ciuitas,teste Ptolemaeo lib.2. cap.I. alio nomine Siluera. Ostia,urbs in ostiis T yberis sita,ab Anco Martio condita,ut scribit Liuius, in ipso maris, fluminisque confinio, ut totius mundi opes illo veluti maritimo urbis hospitio reciperentur . Ab hac ostienses dicti,& Ostiensis ager. Ptolemaeo lib.3. p. ,ciuitas & portus Romae. Scribitur de Hostia. o Tinanes Persa,vir nobilis,unus ex his qui cum Dario in Magum coniurarunt,apud Herodotum lib. s. Othryades, Spartiata fuit, qui cum inter Argivos de Spartiatas conuenisset, ut trecta utrinque delecti de agro T yreate inter se decernerent, Se viri superiores extitissent,eorum regio foret: unus hic tantum victor e Spartiatis superfuit. Cum duo, qui ex Argivis reliqui erant,fugillent, stris suorum relictis, aiunt Othryadem,sp Iiatis prius hostium corporibus,& ad sua castra relatis armis: deinde in iculo sanguine suo, v I C I,conscripto,cum puderet Spartam reuerti ob socios interfectos, sibi mortem consciuisse. Authores Va. Ierius, Plutarchus,& Ouidius in Fastis. Othrys, mons Thessaliae,sedes olim Lapitharum. Lucanus, Solstitiale caput nemorosus summovet Othrys.

orieus de Mygdonus, fratres fuerunt Hecubae, filii Cissei, de patrueles Polymestoris,leste Porphyrio in lib. 3. Iliad. o x Oxeas,Herculis ex Megara filius,ut scribit Bocatius. Oxos, Asiae fluuius,per deserta Scythiae fluens,ut scribit Pomponius lib0,& Strabo lib.II. Oxus,teste Plinio lib.3I .cap.7,apud Bactros amnis. Oxyrynchus, ciuitas AEgypti dicta ab Oxyryncho pisce, qui ibi templum habuit. Caeterum AEgyptii omnes Oxyrynctu piscem colui. Nam quaedam animalia sunt quae AEgyptii uniuersi colant,

quemadmodum ex terrestribus tria, bouem, canem, felem: ex V latilibus accipitre,atque ibinaex aquatilibus duo,tepidotum piscem.

R Oxyrynchum. Ex Strabone lib. tr. Alii Oxyringum scribunt. Diuiti cu by Corale

367쪽

P APAc H I R I, montes in minore Asia. Pachorus, rex Parthorum occisus in Syria post Crassi caedem,ut scribit Appianus in Parthico. Pachori meminit &Horatius Carminum lib.LIam bis Moneses, S: Pachori manus

Non auspicatos contudit impetus Nostros. Pachynus,est Siciliae promontortu vergens in Austrum,seu mauis in meridianam plagam: & ab aeris crassitudine,teste Seruio cognominatum.Nam -χ, Graech,pingue dc crassum interpretatur. Pacinus, unus ex nepotibus Volsinii regis, cognomento Lucullira quo Pacinates, Italiae populi.

Pactolus,fluuius Lydiae,aureis arenis Smymaeos irrigans agros, Iuvenalis, Quod Tagus,& rutila Pactolus voluit arena. Pacuvius Brundusinus, Ennii sorore natus, emicuit quo temp re Scipio Numantiam deleuit.Scripsit tragoedias deinde Taretum se recepit: decessitque nonagenarius, ut est author Eutropius: p

sui sibi huiusmodi Epigram,quod Gellius adnotavit h. . .2q,

Adolescens tametsi properas,hoc te saxum rogat

Ut se aspicias,deinde quod scriptum est legas: Hie sunt poetae Pacuvii Marci sita

ossa:hoc volebam,nescius ne esses.Vale.

Padua, urbs a Padi vicinitate dicta, quae alio nomine Patauium Ptolemaeo dicitur lib.s. p. b Antenore condita, ut scribit Liuius lib. i. Haec ciuitas ditionis est principum Austriae, sed a Venetis occupatur, ut notat Pomponii enarrator.

Padus,maximus Italiae fluuius, ortum habens in radicibus V e-suli motis, maritimorum commeatuum Italicis subsidiis fidus inuector, ut eleganter dixit Ambrosius. De Pado lege Lucanum libro a: Plinium cap. 16.lib.3: Strabonem lib.s. Padusa,fluuius, quem Padi brachium Rauennam usque perductum facit,Massanicu alio nomine appellatu .Plinius lib.3 p.16. Paeon, men viri medicae artis peritissimi,quem Homerus lib.s Iliados scribit curasse Plutonem grauiter ab Hercule vulneratum: a quo paeonia herba dicitur quam inuenit. Paeonia, Macedoniae pars est,ut scribit Iustinus lib.7. Et Paeones, . Paeoniae populi. Paestum,Lucaniae oppidum, rosarum abundantissimum, & quae ob caeli clementiam bis in anno proueniunt,tine Virgilio,

Biserique rosaria Paesti. Pinquisi, urbs Pannoniae furerioris,id est Austriae, auctore Pis-Disitigod by Corale

368쪽

uiam. Vulgo Betta.

Pagasa, Thessaliae oppidum, quod postea Demetrias dictum est,

ut ait Plinius lib. .cap. g. iuxta quod aedificata fuit Argo, nauis. Pagyris,nomen fluuii 3e nomen ciuitatis: a qua Pagyritae, populi. Apud Plinium lib- .cap. iascribitur Pacyris. Palaemon, nomen marini dei, qui Latinὸ Portunus est dictus, dicente Ouidio, Quem nos portunum,sua lingua Palaemona dicit. Alius fuit Phinei Arcadiae regis filius. Alius item Grammaticus V incentinus, qui Romae vixit sub Tiberio de Claudio principibus,tanta vir a

rogantia,ut Marcum Varronem porcum appellaret, secum & naintas S morituras literas iactaret . Luxuriae ita indulsit, ut saepius in die lauaretur,nec sussceret sumptibus.Tranquillus. Palaesthina,regio Syriae,esiuncta Arabiae. Meminit huius Plinius

Palamedes, filius Naupli de Clymenes, rex Euboeae insulae. De quo Philostratus in Hemicis haec scribit, Summo inquit vir ingenio fuit:ordinem literarum reperit,additis nouis quibusdam .Quas Vlysses eius inimicus ait non ab eo inuentas, sed a gruibus ex ordine volatus earum accepisse . Praeterea calculorum & mensurarum, δe ponderum , tum etiam aleae in castris apud Aulidem inuentor fuit. Astrologiae insuper peritus,annum,mensesque ad cursum Solis accommodauit. Primusque in castris visam atque reformidatam Solis eclipsim dixit naturalem, minimeque timendam esse. Vlyssis primum insaniae smulatio ab eo fuit deprehensa: quapropter non destitit, quin eum apud exercitum proditionis false insimulatum damnari atque lapidibus obrui perfecerit:quem postea Graeci ne uere,& magnopere desederauerunt. Palamedes Eleates Grammaticus scripsit Onomasticon de Tragicis & Comicis dictionibus,ac de proprietate Atticae ac Doricae linguae. Suida s. Palanteum, urbs in Palatino monte, a Palante Euandri proauo. Vnde Virgilius libro octauo AEneid. Arcades his oris,genus a Pallante profectum, Qui regem Euandrum comites,qui signa secuti, Delegere locum,& posuere in montibus urbem, Pallantis proaui de nomine Pallanteum. Palantia, oppidum Iberiae, teste Stephano. Vnde& Palantini. Est& nomen fluminis inUalentino litore. Palantina, regio Romae, cuius Arcades duce Euadro palantes aut res extiterunt.

369쪽

palatium, mons Romae appellatus est, quod ibi in palatio pecus pascens balare cosueuerit s scenim VOX eius animalis exprimitur quasi balatium. Vnde Naeuius balatium appellat. Vel a palo, palust quia ibi palare, id est errare,pecudes solent. Seu quod palantes A cades cum Euandro ibi consederunt. Nam ante Romam conditam possessum atque habitatum fuit, aut ab Arcade Euandro, aut Aboriginibus, qui ex Palatio oppido agri Reatini venere, & cu Muandro habitavere. Alii a Palantia Latini matre,quae ibi habitaue rit, Palatium dictum volunt.Alii a Palante Euandri auo. Alii a filia Euandri Palantia, ab Hercule vitiata,& postea illic sepulta: vel certe a palante eius filio illic sepulto. Alii a Pale, pastorali Dea nomen

inditum autumant.

Palatinus mons in urbe Roma,ssictus a Palanteo oppido quod ibi secerat Euander rex, ante Romam conditam, ut scribit Seruius. Pales,dea pabuli est inquit Seruius quam alii Vestam, alii Matrem deum vocant. Hanc Virgilius genere foeminino vocat. Alii, inter quos Varro, masculino genere, ut hic Pales. Huic saera soluuntur, quae Palilia vocantur. Haec Seruius enarrans illud Virgilii, Te quoque magna Pales,& te memorande canemus

pastor ab Amphryso. Palici, quasi Palisci, gemini fratres suere, Iouis filii, de Thaliae nymphae, siue svi alii volunt AElnae . Tradunt enim hanc numpham a Ioue in Sicilia iuxta Simethium fluuium, non lono a Catina urbe compressam, metu Iunonis optasse ut sibi terra dehisceret, 3d ita factum elIe. sed cum tempus maturitatis infantium, quos aluo illa gestaverat, aduenisset, rursus terram hiasse, duosque infantes de aluo nymphae progressos emersisse, appellatosque fulta se Palicos, vel quω- id est, rursus hiante terra emersissent: vel ' του πιλιν xx ν: quoniam prius in terram mersi, denuo inde r uersi sunt. Nec longὶ inde breues lacus sunt, sed mirae profunditatis, quos incolae Crateras vocant, re nomine Dellos appellant, fratrisque eos Palicorum existimant, & habentur in cultu maximo propter iusiurandii. Nam quu rei negatae fides quaeritur, & iusiurandum a suspecto petitur,vterque ab omni contagione mundi ad Crateras accretiit,accepto prius fideiussore ab eo qui iuraturus est, de soluendo eo quod petitur, si ita eventus adduxerit: deinde loci numine inuocato iurabat. quod si fideliter fiebat, discedebat illaesus: si veris math iuratum esset, mox in lacu amittebat vitam falsus iurator. Magna praeterea in veneratione erat Palicorum templum, quod cum Siciliam sterilis annus a resecisset, diuino Palicorum rein

seonso admoniti Siculi, certum sacrificium fecerunt,post quod stat Diqitigod by Corale

370쪽

tim reuersa est ubertas. Quapropter Siculi omne genus frugu congesserunt in ara Palicoru, quae ob id pinguis vocitata est. Virgilius, Pinguis ubi 3c placabilis ara Palici. Palilia,festa Palis pastorum deae. Tibullus lib.a, At madidus Baccho sua festa Palilia pastor

Concinet,&c. Propertius lib. , Annua que accensi celebrare Palilia foeno. Idem, Vrbi festus erat, dixere Palilia patres. Persius, Et secus,& porci,& fumosa Palilia foeno. Palinurus, promontorium est in Lucania: dc portus prope oppii dum Veliam. dictus a Palinuro gubernatore classis AEneae ibi sepulto, qui per somnum in mare de naue ceciderat.Virgilius, Nudus in ignota Palinure iacebis arena. Pallantia,urbs Hispaniae Tarraconensis, ut ait Ptolemaeus libro a. cap. 6. Vacceorum colonia,a qua Pallantini dicti: ut a Numantia, Numantini. Alias Palencia dicitur. Pallas, Pallantis nomen filii Euandri,S nomen gigantis. Pallas, Palladis, Iovis filia sine matre. Nam cu I upiter I unonem X rem videret non ferentem filios, percusso sibi capite Palladem armatam edidit. Dicente Lucano lib.', Hanc de Pallas amat, patrio quae vertice nata est. Et Ouidius libro Fastorum y, An quia de capitis fertur sine matre paremi V ertice cum clypeo prosiluisse suo Hanc Cicero lib. de natura deorum 3, belli in uentricem de principem esse dixit. Proinde a nonnullis Bellona vocata fuit, soror scilicet,& auriga Martis:dicente Statio, - regit atra iugales Sanguinea Bellona manu,lonoque fatigat Cuspide. Quin de virgo fingitur,cti innupta, ut Virgil. 2. AEneid. Pars stupet innuptae donum exitiale Mineruae. Palladis templum apud Milesios admirandum fuit,ut scribit Herodotus lib.primo. Palladium fuit in urbe Troiana antiquissimum Palladis simulachrum, E ligno compactum , mouens oculos, atque hastam quam manu gestabat,ut scribit Seruius. Nam quum apud Troiam in horrorem Palladis arx, & in eius summo templum illi aedificaretur, e caelo cecidit, de locum sibi in eo templo delegit, nondum cooperta aede. mόxque ab Apolline redditum est oraculum eius ciuitatis futurum exitium,si id simulachrum extra moenia portaretur. Quod Ouidius in quinto Fastorum est elegantissime prosequutus. Quo factum est, ut tempore belli Troiani Diomedes de Vlysses cuniculis, vel ut alii dicunt, Ioacis ascenderint in arcem,& occisis custodibus

SEARCH

MENU NAVIGATION