Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

bilem librum edidit,qui inscribitur Phaedrus. Phaedyma,inantis nobilis Persae filia,teste Herodoto lib. . Phaeniana,apud Ptolemaeum lib.a. cap.ra, Rhetiae urbs, alio nomine phebiana castra:vulgo hodie Behenhusium. Phaestum,urbs in Creta, a qua Epimenides Phaestius dictus est: quem adiutorem Solonis legibus ciuendis fuisse tradit Plutarchus in vita Solonis. Phaest' fuit,teste Homero in s. Iliados, ri Maeonii filius, siue Lydii, qui veniens in auxilium Troianorum,ab Idomeneo interficitur. Est etiam mons Cretae, siue promontorium circa Cortynam Vrbem, ac ciuitatis in eo loco nomen, ut ostendit idem Homerus in a. Iliados,& in Odyssea. Phaeton, Ligurum rex fuit vetustissimus, cuius multae in Hetrusco litore coloniae fuerunt,ut Cato est author. De quo antea in dictione ERIDANUs. Fuit Ec alter Solis ex Clymene filius, qui cu a patre impetrasset ut eius eurru uno die regeret: cu non modo terras, sed etia caelum cobureret, imperitus equos solis gubernassi, Iouis fulmine in Padum fluvium praecipitatus est.Ηuius vero sorores cum finem lachrymis non imponerent,deorum miseratione in populos arbores,earumque lachrymae in electru conuersae sunt.

De hoe vide finem primi Ae initiu secundi libri Metamor. Ouidit. Phaetusa,Solis filia ex Neaera nympha,& soror Lampetiae, quae in Sicilia patris su id est Solis armenta custodiebant: de quibus socii Vlyssis contra Circes monita degustantes naufragium fece

runt, ut in Ia.Odysseae monstrauit Homerus. Ouidius item Phae- tuta meminit Metamor libro a.dum de transmutatione sororum Phaetontis laquitur,cum ait, Illae more suo nam morem fecerat ususὶ Plangorem dederant: queis Phaetusa sororum Maxima,cum vellet terrae procumbere questa est

Diriguisse pedes, dcc. Pham,vir ades, gulosus fuit 3e vorax, ut adhibitus mensae Aureliani prum integrum,centu panes, vervecem & porcellum uno die comederit, biberitque hortam vini. Author Flauius Vopiscus. Phalacrus, ΑΕoli filius, ut scribit Homerus in decimo Odysseaei quanquam Graecis etiam caluum significat. Phalara, Plinio libro 4.cap. ,oppidum Atticae in sinu Maliaco a Phalaro amne Ithomae Mineruae proximo. Phalaris, Agrigentinorum in Sicilia tyrannus, qui ob saeuitiam a suis,tauro quo alios prius suffocauerat, inclusus dc crematus est. Ouidius in Ibin,

392쪽

Utque ferox Phalaris lingua prius ense resecta, More bovis Phario clausus in aere gemas. De hoc diximus indictione PER ILL Vs. Meminit huius Cicero libro Offc .a.

Huius, ut ait Volaterranus, epistolae tenues admodum diu sibi auctoritatem vendicauerant: verum nunc passim legi desierunt. Phalera, Plinio libia .cap.7,portus est Athenis celeber,a quo D metrius Phalereus cognominatus est. Phaleriu, urbs Tyrrhenae Hetruriae. Inde Phalerius. Stephanus. Phalisei .vide FALISCI. Phalora, urbs Thessaliae,Stephano. Phanaeus, mons est in promontorio Chii, vitibus consitus: sic dictus a Phanaeo rege. Author Serui' explicas illud Virgilii Georg.2, Sunt de Amineae vites,firmissima vina. Tmolus de assurgit quibus, de rex ipse Phanaeus. Phanes, vir Halicarnasseus: qui cum diu in amicitia 3e societate Amasis regis AEgypti fuisset, tandem accusatus, eX AEgypto in Persas transfugit, Ae Cambysae traiicere volenti in AEgyptum adhaesit, eiusque consilio Cambyses usus est i de eum viam non satis commodam ad traiiciendum comperiret. hic eum docuit per Arabiam iter facere.Herodotus lib. 3. Phanesi, populi in insulis Oceani Septentrionalibus, qui, ut S Iinus ait,aures habent ades, effusas ut reliqua illis viscera contegat. Pharae,Plinio lib. cap.r,urbs Cretae,quam Misenii condiderunt. Pharia, Ptolemaeo lib.a. cap. ir, insula, in qua de eiusdem nominis ciuitas,quae Dalmatiae adiacet. Pharmacusae,reste Strabone lib.', duae sunt insula exiles iuxta Atticam regione, in mari Salaminiam, E quibus maior sepulchruCirces ostentat.

Pharnaces, Mithridatis Ponti in Asia regis filius, qui eum ut ait Florus imagis discordiae ciuilis inter Pompeium Se Caesarem fiducia, quam vinulis suae, infesto in Cappadociam agmine rueret, huc Caesar aggressus, uno & non toto praelio obtriuit more fulminis, quod uno eodemque momento venit,percussit, abscessit .vnde nee

vana est praedicatio Caesaris de se, ante victu esse hoste quam visu. Pharos,olim parua AEgypti insula,Plinio lib- .cap .sit quondam diei nauigatione distansas AEgypto, nunc Alexadriae squae illi opposita iacet ponte iuncta, Nili recessu siue exundatione, ut Mela lib.2.& Plinius eodem Iibro,capite vero Ss,testantur. Simul δe Lucanus lib. Io, -cepit Pharon insula quondam: In medio stetit illa mari sub tempore vatis Protheos:at nunc est Pellaeis proxima muris. In eadem insula pli Disitigod by Corale

393쪽

nio lib. 36.cap.I3. & Strabone lib. II. testibus, inter orbis miracula magnificatur turris,multis tabulatis excelsa,de albo lapide mirifice structa,eodem nomine quo insula appellata. Eam Sostratus Gniadius arctitectus Ptolemaei regis impensis, ad nauigantium salute

struxit,nomenque suum in ea inscripsit.nam cum Alexandria insi dioso accessu, fallacibus vadis,caeco mari tribusque tantum canalibus admittat nauigantes Tegamo, Possidonio, Tauro: signum ali quod necessarium & clarum fuit,quo nauigantes ad portus ingressum dirigerentur. Hinc igitur in portibus machinas, authore Soli no, ad praelucendi ministerium fabricatas, pharos dicunt:quoniam in ea turri nocturnis facibus accensis dirigebatur nauigatio. In hac Alexander nouam urbem condere voluit: sed quia magnae sedis capax non esset, ex illius aduerso condidit Alexandriam. Eadeinsula palmis abundat,teste Ouidio libro Amorum a. Elegia Is, Quae colis,& Memphi palmiferamque Pharon. Pharphariades, Plinio lib.f. p.27, pars una est Tauri montis

Pharsalus, ciuitas Thestaliae, in cuius campis Pharsalicis dictis Caesar de Pompeius congressi sunt. Vnde Pharsalica pugna dicta, quam descripsit Lucanus. Pharusi,vel Pharusi Plinio lilas. cap.8: de Pomponio lib. I,populi sunt Africae ultra Mauritaniam,quondam Persae: comites fuisse dicuntur Herculis ad Hesperidas tendentis. Pomponius quoque in fine libri tertii, Deinde Pharusii aliquando tendente ad Hesperidas Hercule dites,nunc inculti: Ze nisi quia pecore aluntur, admodum inopes. Qui fabulosa narrant, Thebano haec Herculi tribuunt. atqui historicam veritatem prosequuntur, AEgyptio Herculi, qui Libycus cognominatus est, potius ascribenda censent. Meminit de horum Strabo lib. Ir ,ubi de Mauris mentionem fecit, At Pharu

si qui ultra hos habitant, Hesperiis AEthiopibus vicini, sagittant

quemadmodum AEthiopes: falcatis quoque curribus utuntur.mi- Icentur nonnunquam Mauris Pharusii per deserta, aquarum vires equis portantes: nonnunquam per Ioca quaedam palustria de lacus, Cyrtam veniunt.Quidam ex eis Troglodytarum more sub terra habitare,de aestiuis imbribus abundare, hyeme vero siccitate laborare. Nonnunquam ex iis barbaris, serpentum ac pisciu coriis,indu

mentis ac stramentis utuntur.

Phaselis, Pamphiliae urbs in monte sita, piratarum Olim perfugium. Proinde Cicero act.in Verr. 6, Mamertinu Siciliae oppidum Verri praetori,praedoni de piratae Siciliensi,Phaselim quanda fuisse ait,quod omnes furtoru aceruos illuc deportasset: Phaselis,inquit, illa qua cepit P.Seruilius, no fuerat urbs ante Cilicu atque praedo-Disiligod by Corale

394쪽

num,Lycii illam Graeci homines incolebant.sed quia erat eiusmodi loco,atque ita proiecta in altum,ut de exeuntes h Cilicia praedones saepe ad eam necessario deuenirent:& quii ex hisce locis se reciperent,eodem deferretur,asciuerunt illud sibi oppidu piratae, primi,

comercio,deinde etiam societate. Mamertina ciuitas improba antea non erat,etiam erat inimica improborum . mox subdit, verum

haec ciuitas isti praedoni ac piratae Siciliensi phaselis fuit. Huc omnia undique deportabantur:apud istos relinquebantur: quod celari

oportuerat, habebant sepositum ac reconditum:per istos,quae volebat,in nauem clam imponeda, occulter exportanda curabat: nauem

denique maximam, quam onustam furtis in I talia mitteret, apud istos faciendam,aedificandamque curauit. Hactenus Cicero. Phasis,Colchorum suu ius,in Moschis ortus, & quamlibet magnis nauigiis nauigabilis,author est Plinius. Lucanus lib. I,

Colchorum qui rura secat ditissima Phasis. Ex hoc fluuio ab argonautis ad nos phasiani,aues notae, traducuntur. Multa in uniuersum Strabo lib. ii. Est de oppidum, aut re Plinio cap.6.lib. Phemonoe, virgo, prima Apollinis Delphici vates dicitur fuisse,

Carmenque Ηeroicum inuesisse. Author Pausanias. Pheneum,Plinio lib.4 ip. ,, oppidum Arcadiae: in quo,ut idem testatur lib.1 cap.q, nascitur illa herba cotra omnia veneficia praesens remedium,quam Homerus a diis moly vocari putat.

Pherae,plinio libri. pS.de Cicemne i. De diuinatione testibus, oppidum est Thessaliae, quod crudeli dominatu tenuit Alexander quidam tyrannus,a quo de Pheraeus vocitatus est .Huius Alexandrisbris De inuentione de officiis a.meminit Cicero. Appellatur de Plinio Itb cap.s,locus Sc oppidum in Achaia. Eodem autem lib. cap.7,oppidum Atticae inter Megaram de Thebas. Pherecides Syrius, praeceptor fuit Pythagorae. Ipse autem magi strum nullum sabuit, sed per se plurimum doctrinae est adsecutus, .ut scribit Suidas. Diogenes aute Laertius Pittaci auditore dicit fulta se,& pediculari morbo interisse. Pherecides alter a Diogene ponitur,antiquior etia superiore,Atheniensis de philosophus,qui ab os eo multa didicit,scripsitque Theogonia libris decem item libellum De rerum principio. Pherecidem alium Lereum genere,historicum scripsit Suidas. Pherecrates, Atheniens s poeta comicus,militauit sub Alexiam Magno,do sique fabulas x V D. Author Suidas. Pherenice, nomen mulieris, de qua AElianus de varia historia ih. io . sic scribit, Duxit ad olympicu certame filiu seu Pherenice foemna,prohibeto'ea spectare.cui praesidebat. Licere id sibi persuasit, . Disiligod by Cooste

395쪽

P uquae patrem 6e fratres tres haberet Olympionicas. Spectauit,& via rem filium reduxit. Phidias primum pictor,desnde statuarius. Cuius artis Iupiter Glympius testimoniu exhibet, & Romae in porticibus Octauiae V nus. Author Plinius lib. 3s. cap.8.Hic etiam statuam Nemesis deae denum eubitorum,apudRhamnuntem Atticae oppidum fecit,quae in manu mali ramum tenebat, ex quo parua surgebat complica tio et ubi,teste Antigono,inscriptum erat, Agoracritus Parius fecit. Hunc enim discipuIum suum Phidias ades dilexit, ut nomen eius suo inscripserit operi, ex quo prouerbiu, Rhamnusia Nemesis. Ex libro prouerbiorum Graecorum. Phidippus,vir Thessalus quida,de quo meminit Homerus. Est& nomen comoedi apud Terentium.

Phila .insula est in mari Gallico,ut scribit Plinius cap .s.lib.f. Philadelphia,ciuitas Lydiae,ad radices Tmoli motis. Strabo eam ponit in Mysia proxima Lydiae, quam terrae motibus vexari dicit ad finem libri duodecimi. Philae Philarum,insula aspera,& undique praerupta, adiaces Arigypto,duobus in unum coituris amnibus cingitur, qui Nilo mutantur, de eius nomen ferunt. Philae autem Straboni lib. i . infra Meroen sunt, ad quas ipse Strabo se ex Syene plaustro per plana aliquando vectum seribit. Meminit de Lucanus lib. decimo, Rursus multifidas reuocat pigex alveus undas, Qua dirimunt Arabum populis AEgyptia rura, Regni claustra philae. Philagrus, Dista Cilix,auditor Lolliani, fuit iracundus maxi-mε . Nam Sc dormitanti quandoque auditori pugnum in malam fertur impegisse,& infregisse colaphum.Caelius cap. l .lib. II. Philemon,poeta comicus, quanuis linquit Quintilianusi prauis

sui temporis iudiciis, Menandro saepe praelatus est: consensu tamen omnium meruit secundus credi. Philesius,authore Boratio lib. s,nome est quo vocatus fuit Apollo, quod lumen eius exoriens amabile amicissima veneratione mculorum consaIutamus. Philesia quoque templa vocavit Bo

tius, Apollini consecrata, quae ab osculo Branchidis, siue a certamine puerorum Philesia vocari dicit. Philetas Cous, temporibus Philippi & Alexandri Macedonum gramaticus licus Si poeta praeceptor Ptolemaei Philadelphi,sempsit elegias,epigrammata,& alia. Author Suidas. Phileu,Ptolem aeo lib.r. p.risiuitas Germaniae, in regione quae hodie Frisia vocatur:vulgo Groningen. B.iii. Duiliaco by CO Ie

396쪽

Philides, fuit quispiam equorum nutritor, a quo cum Themistocles equum dono postulasset, passiIsque esset repulsam, minatus est se domum eius continui, ligneum equum facturum .Quo aenigmate significabat se propinquoru accusationes & crimina in cum coniecturum. Plutarchus in Themistocle.

Philippi, ciuitas est Thessaliae inquit Seruiuslin qua prim i Caesar de Pompeius,postea Augustus & Brutus cum Cassio dimicaverunt. Virgilius Georg. I, Ergo inter sese paribus concurrere telis Romanas acies iterum videre Philippi. Philippides, comicus poeta, haud ignobilis, aetate iam prouecta, cum in certamine poetarum praeter spem vicisset, gaudio repente mortuus est: quod & Diagorae Rhodio accidit. Suidas.

Philippus Macedo, Amyntae filius, puer quonda bis obses datus ab Alexandro fratre, primum Illyriis,deinde Thebanis, cociliandae

pacis gratia. Quo tepore per trienniu in domo Epaminondae summi ducis,pueritiae rudimenta exercuit.De hoc legito Diodorum: &Trogum IA.& 9. Philippus, Demetrii filius,rex Macedoniae a T. Quintio Flaminio victus. Is, ut author est Liuius,cu videret Anni balem sciliciter in Italia res gerentem,legatos ad eum de societate misit, qui in res tu a Marco Valerio Flacco praefecto classis, intercepti cum literis, missique ad senatum:statim Levinus COS. contra Cum mittitur, qui regem agentem Apolloniae, incautum, se que sopitum nocte intempesta adoritur. Ille in Macedoniam cum exercitu terrestri itinere fugit, incensis prius, ne hostis potiretur, suis nauibus. Vide Liuium lib. i.de bello Macedonico. Philippus,medicus Alexandri,teste Curtio lib. r. Huius etiam meminit Plutariachus in vita Alexandri. Philippos etiam Romanos viros claros legimus,inter quos L. Philippus orator, Crassi aduersarius, ut scribit Cicero lib. 3.de Oratore. Philistion, Nicaeus poeta comicus,qui Socratis aetate floruit, nimio risu mortuus est.

Phili x,nutrix fuit Domitiani principis,ut est author Suetonius. Phillyra,mater Chironis Centauri, a qua Chiron Phillyrides dictus,authore Seruio apud Virgilium 3. Georgic.

-cessere magistri,

Phillyrides Chiron,Amythaoniusque Melampus. Philo, Academicus Clitomachi discipulus, Romae profitebatur. qud profugerat Mithridatico bello, teste Cicerone: Eodem linquit tempore cu princeps Academiae Philo cu Atheniensium optimatibus Mithridatico bello domo profugisset, Romamque venis clito Disiligod by COOstel

397쪽

tum ei me tradidi,admirabili q uodam ad philos iam studio concitatus: in quo etiam commora bar attentius,etsi rem ipsarum varietas, Ze magnitudo summa me delectatione retinebat, Sc. Philo Herenius,Byblius gene re,grammaticus tempore Adrian de curitus imperio scripsit : praeterea de ciuitatibus de viris claris libros x x x.Suidas. Philo Iudaeus, Alexandriae natus disciplinisque Omnibus eruditus, in nostra de Graecoru philosophia bene versatus. Eloquentiae Platonis adeo aemulator, ut prouerbium fuerit ἡ πλα των --rit id est,aut Plato Philonizat,aut Philo Platoni rat. In diuinis autem legibus Zc patriis institutis qua tus fuerit,ex his quae nobis librorum suorum tradidit monimen iis, palam eth Igitur temporibus Cati quanta acciderint Iudaeis mala, voluminibus absoluit, quibus de suam legationem pro Iudaeis apud ipsum imperatorem retulit. Sed de Iosephus huius legati nis meminit lib. i 8.

Philocles, Atheniensis poeta Tragicus, filius sororis ΑEschyli, suscepit filiu Morsimu poeta, de ipsum tragicu. Erat Philocles ore improbo, acuto capite. tragoediae ipsius plures comemoratur a Suida. Philochorus Athenietis,vir doctissimus de vates,tempore Eratosthenis extinctus est, insidiis Antigoni Macedoniae regis ob amici tiae suspicione cum Ptolemaeo rege .Scripsit Atthidis lifros X v II, qui continet res gestas Atheniensiu,& reges & magistratus, usq; ad Antiochum cognominatu Deum,aliaque plura. Author Suidas. Philocrates, vir Atheniensis, proditionis nota infamis, apud Demosthenem

Philoctetes, paeantis filius, Herculis comes. De quo Propertius, Tarda Philoctetae sanauit crura Machaon. Philolaus Corinthius, qui leges Thebanis dedit, ex familia Bacchiadum fuit amicus Dioclis,qui Olympia vicit: sed ubi ille ciuitate deseruit, comotus ob amore matris Alcinoae, Thebas migrauit,

atq; ibi ambo defuncti sunt. Habitauit igitur ob huiusmodi causam apud Thebanos, legesque illis descripsit & de aliis quibusdam,de de sobole procreanda, quas illi proletarias appellant. Et hoc est praecipvh ab illo prouisum,ut numerus haereditatum coserueturi.Arist teles a. politic.

Philomela, Pandionis Athenarum regis filia, de soror Prognes uxoris Terei regis Thracum.quam historiam Ouidius libo . Metamor persequitur.

Philopoemenes MegalopoIitanus, dux Achaeoru praestatissimus, Lacedaemonios de Messenios multis cladibus afflixit, ut est author Plutarchus. Huius etia meminit Liuius in bello Macedonico lib.I. B. iiii.

398쪽

Philostratus Lemnius temporibus Seueri principis,eiusque uxoris I ullae epistolarum magister,ut ipse planὶ monstrat in vita Apollonii Tyanei: scripsit vitas sophistaru ad Seuerum, de vita Apollonii libros octo, praeterea heroica. Philostratus, huius pater, Athenis docuit Neronis tempore' scripsit panaegyricos plures, & declamationes oratoribus valde probatas, compluraque alia qua a S uida commemorantur. Philostratus tertius,superioris filius ocuit Athenis: scripsit Panathenaicum, Troiam, Paraphrasim Homerici clypei, iconasque huic multi referunt. Suidas. Philo Xenus,grammaticus Alexandrinus, Romae scripsi demonosyllabis verbis,de hellanismo, de genere linguarum,& alia.Suidas. Philoxenus, Eretriensis pictor, Nicomachi discipulus, cuius tabula nullis postponenda, standro regi picta, continuit Alexandri praelium cum Dario. Idem pinxit & lasciuiam in qua tres Sileni comessabantur. Hic praeceptoris celeritatem sequutus,breuiores etiamnum quasdam picturae vias & compendiarias inuenit.Verba sunt Plinii cap. io.lib.3s. Philoxenus,poeta Lyricus scripsit Lyrico carmine AEacidarum genealogiam. Hic etiam quum aliquan do apud Dionysium tyrannum ageret, tragoediasque eius in qui bus ille ambitiosissimus erat, minimὶ Iaudaret, coniectus est in latomias, indeque Tarentum aufugit. Dimyso verb eum per litera reuocare conanti respondit hoc tantum monosyllabum, Non fr- pius iteratum. Suidas. Phineus, rex Arcadiae qui quum filiis suis uxoris secundae impulsu oculos eruisset, ira diuina ipse etiam caecus est factus,& Harpyiae aues rapacissimae cibos eius aut rapuerusiaut foedauerat. Sed postea Zetus & Calais a Phineo humaniter tractati eas fugauerut, ut videbimus in dictione STROPHΛDES. Phison,teste Iosepho lib. i. cap.r, una est ὀ partibus illius magni fluminis,omnem terram undique profluentis, a quo paradisus ri Satur:hic, ut idem testatur,eductus in Italiam, lago late diffundi tur: Getha nuncupatur a Graecis. Phla,austore Herodoto lib. , insula est in Tritonide palude gradi. Aiunt Iasonem postea quam sub Pelio,Argo exaedificaui inpositis in ea cum aliis solennibus hostiis,tu vero tripode aereo rcius se Peloponnesum animo Delphos eundireumque,cum teneret cursum circa Maleam, abreptum a vento Aquilone, & abductum in Africam: Ac priusquam tellurem cerneret, in aspretis paludis Tritonidis astitisse, eique haesitanti de egressu apparuisse Tritonem, ciussisse sibi dari tripodem,quia diceret ostensurum se illis exitum, atque incolumes remissurum. Caetera vide apud Herodotum libro Diuiligod by Coral

399쪽

quem supra diximus. Phlanates, Plinio lib.3.cap.2I, populi in Illyria, a quibus nomensnui est inditum, quem modo nautae Quemarium appellant, alii Carnarium,pmpter naufragia p cellassi sermε semper transitu. In recessii eius,Senia urbs est,cuius a tergo specus sunt,unde vehementes nulla fere non hora venti persant: eaque res infamem sinum eum reddit. Per haec forte loca id genus tepestatis est, de qua Plinius lib.a.capcls, in Dalmatiae linquitὶ ora specus vasto in praeceps hiatu, in quem deiecto leui pondere, quan uis tranquillo die, turbini similis emicat procella. Dicti autem Phlanates ab oppido Phlano,unde sinus omnis hic Phlanoticus vocatur. Phlegeton, insemrum fluuius est ab ardore dictus, authore Seruio.De quo Virgilius 6.AEneid.

Moenia lata videt triplici circundata muro, QSae rapidus fiammis ambit torrentibus amnis Tartareus Phlegeton,&C.

Phlegon, unus equorum solis ab ardore dictus. Phlegon item Trallianus, libertus Augusti. nonnulli Adriani dicunt: historiam scripsit Olympiadum libris V v I. Author Suida s. Phlegra, urbs est Macedoniae, ut scribit Plinius cap. io. libri. in descriptione Macedoniae. Phlegraeus, campus quibusdam in Thessalia,aliis in Macedoniae Plinio vem lib.3.cap.s: & Straboni lib.s, in Campania, iuxta Cumas, in quo Gigantes Herculem superasse fabulantur: ilhcque sepulti quoties anhelant,terram quatiunt. Silius lib.la, Tradunt Herculea prostratos mole Gigantes Tellurem iniectam quatere,& spiramine anhelo Torreri latὶ campos, quotiesque minantur Rumpere compagem impositam,expallescere caelum. Id autemides fictum est, quonia ea regio tota sulphure plurima scatet. Hinc fit,ut ventorum impulsu excitetur passim ignis:qui cum exitum hcauernis natura expetat,dum luctatur assiduὸ,terram tandem quatit & commouet, exursique frequenter. unde & nomen sortitur.

4λέγειν enim Graece exurere ardereque significat. De hoc sie Strabo lib.s, Superioribus annis fortunatus erat & capus nomine Phlegraeus, in quo res a Gigantibus gestas fabulae diuulgant, nullam aliam ob causam ut credi fas est quam quod terra ipsa suapte virtute praeliorum concitatrix esset. Theagenes vero & Eudoxus qui ad historicam fidem pugnam hanc conatur reducere, Palleuem linquiunt quae veteri nomine Phlegra vocabatur,homines tenue runt,quibus immanitas & superbia morum 4 Glatum cognomeo

400쪽

peperit. In hos ineunte praeliu Hercule, fulmina de eaela missa sunt donec ii fugere coacti sunt,sicque ingenti victoria superati. Ex haere rumor in vulgus ortus, ut Gigantes mouerint bellum diis. Phlegraeus item, ratio unus ex Centauris i xionis,& Nubis filius.

Phlegyas, Martis filius, rex Lapitharu I xionis pater, habuit C ronide filia,qua Apollo vitiauit, unde suscepit AEsculapiu. Phlegyae populi sunt insulani Thessaliae, a Phlegya Ixionis patre cognominati. hi cu sacrilegi essent,deosque de homines spemeret,ab irato Neptuno immisso,diluuio submersi sui, quom apud inferos meminitV irgil. AEneid.6,-Phlegyasq; miserrimus omnes Admonet,&c. Phlius,Straboni lib.8, urbs est in medio Sicyoniae Argivaeque de

Cleonum,ubi eximie colitur Hebe. Phocae, Phocam,insulae sunt Cretae adiacetes,ut ait Plinaea. s. li. phocion, vir Atheniensis, qui etsi saepe exercitibus praefuit, summosque magistratus gessit. tamen multo notior fuit eius integritas vitae,quam rei militaris labor .suit perpetud pauper, quum propter delatos honores ditissimus esse potuisse:repudiauitq; munera magnae pecuniae,quae illi a rege Philippo dabantur. ad quae recipienda, quum legati regis hortaretur, simulque admoneret,si ipse his faciale careret,liberis tame suis prospiceret, quibus difficile esset in summa paupertate latam tueri paterna gloria.Quibus ille,Si mei similes erui, nequaqua difficile eritvdem hic agellus illos alet,qui me ad hae dignitate perduxit.Sin dissimiles sunt futuri,nolo impres meis illaru ali augersque luxuria. De hoc vide Plutarchum in Phocione. Phocis, teste Livio lib. a. de bello Macedonico, parua regio est Graecorum, Apollinis oraculo insignis, in qua est ciuitas Delphi. Est item Phocis Pomponio, Ioniae ciuitas:quam Strabo Phoceam vocat, a qua Phocaenses diphthongo, vi a Phocide Phoeeses sine diphthongo.Ηi,teste Herodoto lib. I,Graecorum langis nauibus usi

feruntur. Nauigiis autem utebantur non rostratis, sed penticonteris, hoc est Iembis quinquagenum remorum. Dicta autem re caea, teste eodem, quod vitali marini magno numero comparulia sent urbem condentibus. Phocusa, Plinio lib-. p. ia, insula una ex Sporadibus. Phoebas,sacerdos Psorbi, de vates,authore Seruis. Phoebe inquit Seruiusὶ Luna dicitur.Virgilius Georgic.I, Vento semper rubet aurea Phoebe.

Phoebus,id est Apollo, filius Iouis de Latonae. Virgilius, Et me Phoebus ani at,Phoebo sua semper apud me munera sunt Iauri. Phoemon,iacus est Arcadiae. De quo Ouidius is . Metamor. Est lacus Arcadiae.Phoemon dixere prioresοῦ Diuitiam by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION