Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

simulachrum sustulerint. ideo aute id negotiu his potissimu datur quia cultores fuerunt Mineruae. Servius apud Virgili AEneid.a, Omnis spes Danaum,dc coepti fiducia belli , Palladis auxiliis semper stetit.impius ex quo Tydides , sedenim scelerumque inuentor Vlysses, Fatale aggressi sacrato auellere templo

Palladium,caesis summae custodibus arcis, Corripuere sacram effigiem,&c.

Pallene,regio est in litoribus Macedoniae iuxta Sithonia, ut ostedit Herodotus lib. I. in qua ciuitas est Potidaea. Est & urbs eiusdenominis in Achaia. Virgilius libia .Georg. Hic nunc Emathiae portus, patriamque revisit Pallenen. Palma, Ptolemaeo lib.a .cap. 6,oppidum est in Hispania. Est item Palma, ciuitas in maiori Baleari. Palmaria insula est in mari Tusco,Plinio lib.3. p.6. Palmyra,Syriae urbs inter Romanorum ditione sita,& Parthorum,ut est author Ptolemaeus lib.s.cap. II.

Pallam flumen est Britanniae apud plinium cap. I.lib. . Pallos, Pomponio & Straboni oppidum est Syriae. Pamisus,fluuius est Achaiae ut scribit Plinius cap. s.lib dictus

quali totus odiosus,ob damna quae agris inferebat. Pamphilus Neoclidis filius,Platonis auditor, cuius meminit Cicero de natura deorum: & Plato circa Phaedonis principium,dicit illum inter eos qui in acie ceciderunt, dece dies iacuisse, triduoque postquam inde sublatus fuerat, impositum rogo reuixisse, ac mira quaedam tempore mortis visa narrasse. Pamphilus alius presby ter, Eusebii Caesariensis necessarius, tanto bibliothecae diuinae amore flagrauit ut bonam partem voluminum inigenis sua manu de scripserit. Extinctus idem, martyr apud Caesaream Palaestinae sub

Maximo. Ex Hieronymo. Suidas autem tres Pamphilos come morat:duos grammaticos,quorum alter Sicyonius genere,de gra-matica picturique ac pictoribus claris scripsit. Alter Alexandrinus dictionarium edidit,& quod Pratum appellauit, id est,uariarum rerum collectanea. Tertius Atheniensis fuit reipublicae expilator. Pamphilia Ptolemaeo lib.s.cap .s,regio est minorjs Asiae inter CiIiciam & Syriam rab occasu Lyciam,& Asire minoris partem Septentrione Galatiam & Cappadocia: a Meridie mediterranesi mare,quod illic Pamphilii maris nomen habet: tota Tauri expatianistis iugis septa . . Pan, inquit Seruius deus est rusticus an naturae similitudine tor

372쪽

Solis,& eomuum Lunaes militudinem. Rubet eius facies ad aetheris imitationem. I n pectore nebridem habet stellatam,ad stellarum imagine. Pars eius inferio hispida est propter arbores,virgulta, &feras. prinos pedes habet ut ostendat terrae soliditatem .Fistulam septem calamorum habet,propter harmonia caesi in qua septe soni sunt. Pedum habet, id est baculum recurvum, propter annu qui in se recurrit: quia hic totius naturae deus est. A poetis fingitur, cum amore luctatus,& ab eo vict',quia ut legim',Omnia vincit amor. Ergo Pan secundum fabulas, amasse Syringam nympha dicitur. quam quum sequeretur,illa implorato Terrae auxilio, in calamum

conuersa est:quem Pan ad solati v amoris inses & sibi fistula fecit. Panaetius Rhodius, Stoicus philosophus, quasi totus moralis, praeceptor Scipionis Africani, decessit Athenis:scripsit de officiis, unde Cicero suos libros est mutuatus. Hic scripsit,vitam hominuex improuiso, assiduis S quotidianis periculis subiacere,ad quae praecaueda oporteret animo semper esse intento, ut sunt athletae. Sicut enim illi in certamine athletico, put manibus oppositis,quasi vallo praemuniunt: ita animus sapientis aduersus petulantias iniuriarum, ictusque fortunae debet esse erectus, arduus, septus, ne qua in re incursio repentina, imparatis improtectisque nobis oboriatur. Fuit alter Panaetius senior, item Rhodius: cuius inter philosophos multa mentio,scriptaque feruntur.Suidas. Panaetolium, mons est AEtesiae,ut scribit Plinius cap.rdibq. Panchaei,populi, qui ut Pomponius refert,deserta Libyae habitat, qui & Ophiophagi vocantur,quoniam serpentibus vescantur. Panchaia, regio Arabiae tota arenosa, in qua arbores sponte natae thus emittui. Virgilius, Totaque thuriferis Panchaia pinguis arenis. Seruius scribit Panchaiam dc Sabaeorum gentem eandem esse, apud quam nascitur thus.

Panchaii,sive ut quida, Candei, Pomponio lib.3. populi sunt qui deserta de bestiis infesta Achaiae loca habitanti qui quia serpentibus

vesci assueti sunt,ophiophagi vocantur. Pandaria, Straboni lib.s. exigua est insula in sinu Caietano, veru habitaculis freques, distas a cotinenti ducetis quinquaginta stadiis. Pandatoria, insula in mari T yrrheno, authore Ptolemaeo lib.φι

cap. I. hodie Pandana.

Pandion, proprium nomen Erichthei Athenarum regis filii, cui successit in regno. Huius filiae fuerunt Progne & Philomela. Dictus est Pandion quasi totus ista, id est Iouis. Hinc Pandionia dicta est Attica. Inde Pandionius dicitur.Lucanus de Pallade, Et Pandionias F cuspide protegit arces,

373쪽

Pandora,mulier sortissima, S: gratiosissima,cui singuli dei sua dona dederat,scilicet Pallas sapientiam, V enus decorem, Apollo muscam, Mercurius eloquetiam. Unde dicitur Pandora, quasi omniudonum,uel ab omnibus donata. Hac,ut ait Hesiodus, Iupiter in terram misit ut homines deciperet. Est & nomen matris Deucalionis a qua Thessalia, Pandora dicta est. Hoc nomine dictae sunt getes in mustibus Indiae,quae, ut ait Plinius lib.7. p.3,ducentos annos uiuut,in iuuetute capillos candidos habet, in senectute nigros. Padosia,Plinio Itbq. p. i, Lumnoru in Italia urbs in qua Alexa-der Epirotes occubuit. Est Jc altera,vt ide testatur lib. . p. lius nominis in Epiro.Trogus lib.ra, iuxta urbem Pandosiam Alexander non prius fatalis loci cognito nomine quam occideret, interficitur. Idem supra,Cum in Epiro esset Padosia,S: flume Acherusium, ignarus eadem di in Italia, ad declinanda fatorum pericula peregrinam militiam cupidus elegerat. Liuius lib. 8, Data dictio erat Alexandro, ueret Acherusiam aquam, Pandosiamque urbem. Horii meminit & Strabo lib.6, Supra illam linquid paululum Pandosia est,ualidum propugnaculum, ubi Molossorum rex Alexander trucidatus est, donaeo deceptus oraculo, Acherontem atque Pandasam cauere iubente, cum similis appellationis loca in I hesprotio monstretur agro. Triuertex autem ipsum est propugnaculum cui Acheron amnis praeterfluit.Aliud insuper fraudauit oraculum, Pandosia perdes populum quandoque Triuertex.Credidit enim hostium non suorum cladem ostentari. OEnotriorum quoque re gum regiam fuisse Pandosiam,memoriae proditum est. Paneus, catio fluuius Colchorum, cui oppidum imminet sui nominis,habens post se Hem horum multimodas gentes. Est Ac eidem fons sub Libano monte, in que siqua natantia proiiciantur,

in lacu, i Phiala nomen,reperiuntur. Pangaeum,Thraciae promontorium magnum atque excelsum, Macedoniae iunctum, in quo,ut scribit Herodotus lib. .aurea sunt de argentea metalla: quem cum Pieres Zc Hodomanti, tum praecipue Satrae exercent.

Panionium,ut scribit Herodotus lib.a,locus est Mycales sacer, ad Septentrionem vergens,communiter ab uniuersis lonibus Neptuno Heliconio dicatus. Panisci,dit sylvestres quasi minutuli panes.Scribit Plinius lib.3s. p.ri, Paniscum a Taurisco pictore fuit se pictum. Pannonii appellantur a Romanis,quos Graeci Paeonas, Latini ungaros vocitat: quorum fama olim formidine totam concussit I talia tanquam essent bello insuperabiles Hi tribus fluuiis, Diau

374쪽

Sauo de Istro vallatur. Hinc Panonicus adiectiuu Sueto.in Aug.Reliqua per legatos administrauit, ut tame quibusda Panonicis atque Germanicis aut interueniret, aut non longε abesset. Horum regio, Pannonia dicta est, regio Europae, sicut Ptolem. lib.a .scribit. de est duplex,superior dc inferior. Superior ab occasu limites habet molem Cecium,qui medius est inter Noricum & ipsam Pannoniam rab ortu habet Pannoniam inferiorem, cui lucta est inferior.abortu de Septentrione Danubio cingitur. Panompheus, Iouis est epitheton,quia ab omni lingua colatur,

ομέὐ vox,quod omni u voces audiat. Ouidi', Ara Panompheci vetus est sacrata tonanti.

Panope,nympha marina, Nerei de Doridis filia. ratius. Panormus,esarissima Siciliae ciuitas Ptolemaeo lib.s. p. . a qua Panormitani dicuntur. Vulgd Palermo. Pantagias, fluvius Siciliae. Hic fluuius inquit Seruius quum plenus incederet, implebat sonitu pene totam Sicilia. Hic postea,quum Cereri quaerenti filiam obstreperet,iacere iussus est numinis voluntate H aec ille enarrans illud Virgilii,

vivo praetervehor ostia saxo

Pantagiae, Mega sque sinus, Tapsumque iacentem. Pantanus,lacus est Apuliae,in Italia, Plinio lib. 3. p. I. Panthea, uxor fuit Abradatae, viri nobilis apud Persas,qua Cyrus expugnatis Assyriorum castris ob pulchritudine duxerat captiva. Author Xenopson apud Caelium cap. Vs,libri septimi. Pantheon,templum Romae,quod ut Dion historicus refert, sic dictum fuit,quod in Martis Venetisque imaginibus sub ipso templo

constitutis,omnium deorum imagines effictae erant. Sive quod te-plum ipsum rotundum erat,& sic quoque omnium deorum habitatio ceseatur. Plinius lib. 36, Pantheon linquit loui ultori ab Agrippa tactum fuit.

Panthoides, Pythagoras philosophus dicitur, qui dicebat se fuisse

Euphorbum Troianum Panthoi filium. Panthus,nomen filii Otrei fratris Hecubaer vir Troianus ex primoribus urbis,ut ostendit Homerus Iliados 3. Panthous, dicitur ScPanthus per Synaeresim authore Tortelio. Virgilius lib.a. AEneid. Panthus Otriades,arcis, Phoebique sacerdos. Panticapes, fluuius est Scythiae quintus ab Istro,ut scribit Herodotus lib.q. Panticapeum, oppidum est ibide prope Bosphom,eode authore. Pantomatrium,oppidum est Cretae insulae maritimum. authore Plinio lib.q. cap Ias

375쪽

APpanir es, fluvius Scythiae. Papaeus, nomen,Herodoto teste lib. , quo apud Mythas Iupiter

vocatur.

Paphages,rex Ambraciae. Is eum Obviam factus esset Ieaenae,ca tulis suis stipatae, ab eadem inlevictus est.Ouidius in Ibin, Foeta tibi occurrat patriis popularis in arvo, Sitque Paphageae causa leaena necis. Paphlagonia, Asiae minoris regio, in Septentrionem litore versa,

clarissimis oppidis illustris est,& a Paphlagone Phinei filio denominata, ut author est Stephanus.

Paphos, oppidi nomen,Plinio liba .cap. quod habet celebre fanum Veneris,&c.

Paphus,Cilicis filius,a quo Cilicia denominata est: quin in Cypro

urbem condidit,Paphum a se denominatam. ea fuit Veneri sacrata. Unde Paphia dicitur Venus. Virgilius AEneid.primo, Ipsa Paphum sublimis abit,sedeisque revisit Laeta suas ubi templum illi,centumque Sabaeo Thure calent arae,serisque recentibus halant. Papia,ciuitas Insubrium, Ticinum alio nomine appellata. Papinianus, Iurisconsultus, Seuero principi gratissimus, Scaeu lae discipulus, cui in aduocatione fisci successit. Is est cui filios suos Seuerus moriens commendauit: deinde ab Antonio Caracalla securi percussus, causa necis traditur, quM Caracalla,interfecto fratre Geta,ei madauerit, ut & in senatu,& apud populum facinus dilueret: illum autem respondisse, non tam facile parricidium excusari posse,quam fieri.Spartianus. Papinius Statius, Neapolitanus inter Heroicos poetas resatus, haud ignobili genere ortus est. Quidam scribunt maiores eius riundos esse Epiro,ditique versatos Sellis non sine admiratione i genii & probitatis. Patrem Papinium habuit:qui ob insignem eruditionem,egregiasque virtutes Neapoli ciuitate donatus est, in qua Statius Papinius poetam natalem suum habuit. Composuit multa de varia poemata:Thebaidem libris duodecim,quos consecrauit Caesari Domitiano. Deinde aggressus est scribere opus de Achille: praeterea opus sylvarum .Ex Crinito.

Pappus, philosophus Alexandrinus, scripsit de situ orbis, de suis

uiis Africae,& commentarios in Ptolemaeum. Papyrius, a velocitate cursor dictus, quum consulem se aduer sis omnibus contra Samnites progressum esse sensisset, ad auspicia repetenda Romam regressus edixit Fabio Rulliano magistro equirum, quem exercitui praeponebat,ne manus cum hoste consereret. Aia.

376쪽

Sed cu ille opportunitate ductus pugnasset, ac vicisset,reuersus eum serire secuti voluit: ille in urbem confugit ,nec supplicem Tribuni tuebantur . Deinde parentis lachrymis populus veniam precibus impetrauit. Papyrius item de Samnitibus triumphauit. De quo vide Liuium libro nono. L. Papyrius, cursor superioris filius, de

Samnitibus secudum patrem omnium pulcherrimam victoriam reportauit.AEdem Fortunae de manubiis faciendam locavit. ει- pyrius Crassus, quum Privernates intra moenia fugasset, ac pro rebus bene gestis triumphus ei negaretur, in monte Albano triumphauit, & pro laurea vlus est myrtea corona. Valerius lib.ψ. Papyrius Carbo,cum dentibus natus, ut scribit Plinius lib.septimo. Papyrius praetextatus, nobilis adolescens, ex eo cognomen ad se cutus,qued in praetexta & adolescentia magnopere visus est sapere. Cum enim a patre duceretur in curiam, ineatque fori arcana quae tam tractarentur, domum reuersus, interrogatusque a matre quidnam in senatu actum, Ut duae inquit uni nubere possint. At illa mane conuocatis matronis, ad curiam properat: rogantque, ut eadem

lege duos viros habendi licentia si etia in foeminis Re cognita, in genium Se constantia pueri Iaudata est. Author Macrobius. Papyrius alius:qui Publium nobilem adolescentem habebat: quod stuprum pati nollet, contumeliis ac plagis afficiebat. Re ad senatum delata, Papyrius damnatur. Lex deinde lata nequis in corpora libera ob aes alienu ius haberet. Liuius lib.8. Valerius de pudicitia,

haec eadem.

Paradisus, Syriae oppidum supra Anta radum in meridiem, ad Libani orietate latus situ. Amnis ite Paradisi meminit Capella lib. 6. Paraetonius,Cyrenaicae portus ingens, &ad quadraginta stadiorum amplitudinem expansus,Strabone authore libro ultimo. Hymum vocabuli apud Hermolaum Iege cap. s.quinti libri Plinii. Ibidem oppidu eiusdem nominis est,ab aliis Hammonia eidem Straboni lib.vltimo. Lucanus Syrtes Paraetonias vocat lib. 3, Vsque Paraetonias Eoa ad littora Syrtes. Silius Itb , Perque Paraetoniae celebratum littora Syrtis. Parapotamia, regio Tigri pr ima, Plinio lib. 6. . . Parcae, a parco, per contrarium, quod nemini parcant. Ideo tres

esse Parcas arbitrantur,quoniam tria sunt tempora, in quibus omnia volvuntur. Varro a partu, unius literae mutatione,deduci putat:

quoniam sui scribit Hesiodus in hae nascentibus hominibus bonum

mesumque conferre censeantur. Iuvenalis,

Haec exempta para sollicibus:at mea Clotho Et Laches s gaudent,si pascitur inguine venter. . Disiligod by Cooste

377쪽

Tres autem fuisse Parcas, Clotho scilicet Ze Lachesin Ze Atroponfinxerunt antiqui, quas Cicero Erebi de Noctis filias fuisse scribit,

de easdem fata esse existimant. Vnde est illud Cleantis, Ducunt volentem fata, nolentem trahunt. Fingunt vitae hominum praeesse, Ad nendo eam ducere. Clotho, colum baiulat: Lachesis, net: Atropos,filum frangit. Quapropter lanificas sorores appellat Martialis, Si mihi lanificae ducunt non pulla sorores Stamina,nec surdos vox habet ista deos. Apul.Tres Parcae tria fata sunt numero, cum ratione temporis facientia , si potestatem earum ad eiusdem similitudinem temporis referas. Nam quod in fuso persectum est, praeteriti temporis habet speciem . Et quod torquetur in digitis, momenti praesentis indicat spatia . Et quod nondum ex colo tractrum est, subaminaque curae digitorum, futuri de consequentis seculi posteriora videtur ostendere. Lachesin dictam esse putant, quia λαθανί Graece, sortior designat. Atropon,quia reuerti non possint.Clothon,quoniam

contorta 3c coordinata omnia teneat. H aec enim nomina ipsa linia a Graeca ostendunt. Mart.Itb.r, . .

Lanificas nulli tres exorare puellas Contigit, seruant quem statuere diem. Paraestarent, populi sunt ultimi in Media, montani de latrones, ac Persis contigui. Strabo Iib. H. Paretacent,gentes in Media, teste Herodoto lib.primo. parentium, Istriae urbs, Ptolemaeo lib.3. p. I. V uigo Paremo. Parienna, Ptolemaeo lib. secundo, cap. I, Germaniae urbs. Uu o dech. Parion,vel Parium, Pomponio Bithyniae: Ptolemaeo, Plinio,Straboni, Propon ridis in Hellesponto oppidum a Milesiis, Erythreis, Pariisque conditum: iuxta quod, teste. Plinio lib. . cap.2, gentes sunt quae Ophiogenes vocantur serpentum ictus leuare solitae, Si manu

imposta,venena extrahere corpori. Varro etiam nunc esse paucos 'ibi Scit,quorum saliuae contra ictus serpentum medeantur. In eodem oppido. teste Plinio lib. 36. p.s, cupido nudus fuit par vencri Gnidiae nobilitate de iniuria. Paris,Priami filius, quem pater, quod patriae fatum futurum eia se praesenserat, exponi iussit, pastoresque educauerunt. Tempore procedente in aulam paternam receptus, apud ldam pulchritudinis sententiam, pro Venere contra palladem & Iunonem tulit: ex quo illas perpetuo infestas sibi regn6que habuit. Venus aute ei nuptias Helenae per raptum conciliauit, unde Troiae bellum exortum secundum Homerum. Ex otaone nympha Idaea ab eo,dum esset

378쪽

372 pastor adamata, Idaeum & Daphnidem dicitur suscepisse. Interfecit in bello Troiano Achillem de Antilochum : cum Aiace verbOileo congressiis, mutuis sim I cum eodem vulneribus cecidit. Fuit de Paris, histrio libertus Domitiae Neronis amitae,cuius meminit Corneli us Tacitus 3e Iuuenalis. Parisii Parisiorum, populi inter Celtas, qui Senonensi prouinciae attribuuntur, Senonibus, Belovacis, & Agendico oppido proximi, ac Meloduno oppido finitimi: Lutetiam habent oppidum, quam nunc Parisiensem, episcopalem urbem inhabitant, positam in insula fluminis Sequanae,* perpetua palus influeret,& in regno Fr corum esset. Horum meminit Caesar lib.6.Coment. Ptolemaeus libro di p.8,Ad ortum vero de iuxta Sequanam Parisii,& ciuitas,Patisium Leucodem. Vulgo Paris. Parma,Plinio lib.y.cap.r, oppidu Galliae togatae prope Rauenna. Parmenides Eleates, Anaxagorae discipulus, ut Suidas: ut Diogenes Laertinus, Xenophanis.Cuius meminit Plato, qui eius nomine dialogum scripsit:vocavitque Parmenidem lue De Idaeis. Hic carmine Physiologiam expressit,sicut Empedocles de Hesiodus, dupliceimque eam esse dixit: unam quae veritate constaret, alteram quae opinione. Primus deprehendisse dicitur eundem esse Luciferum de Hesperum:alii Pythagoram dicunt. Authores, Suidas, Diogenes. Parmenis,inter Alexandri comites maxime dilectus, cuius meminit saepe Curtius & Plutarchus.

Parmeno, apud Comicos nomen serui. Parnassus, mons non est Thessaliae,ut nonnulli errantes asserunt,

sed Aoniae quae alpestris pars est Boeotiae: unde Aonides, saepe musae dictae sunt. I uxta quem montem,regiuncula est Phocidos, inter Thebas scilicet & Athenas:dicente Ouidio in I. Metamor. Separat Aonias Attaeis Phocis ab aruis Terra ferax. Et subdit, Mons ibi verticibus petit arduus astra duobus

Nomine Parnassus superatque cacumine nubes.

Parnus, fuit quispia qui ob amissam nauiculam,cum obuiis qui busque litigabat. Hinc adagium, Disceptare ob Parui scaphulam: id est ob' res minutulas , multum mouere litium 3e querelarum. Diogenianus apud Erasmum. Paropanisadae, Ptolemaeo lib. s. cap. I 8, populi Asiae, qui ab O casu Aria terminantur: sic dicti a monte Paropaniso, eis a Septentrione imminente. Torcastensis,Tartarorum regni pars, praeter O-Ieum omnia proserens.

Paros, insula appellatur una ex Cycladibus,quae candidissimum Diqitigod by Corale

379쪽

marmor gimina cuius candore dixit Virgilius lib.1 ΑEncid.

Niveamque Paron. Ouid. item 3. Meta. oestuq; immotus eodet aeret,ut E pario formatum marmore signum.

Spectat humi positus,geminum sua lumina sedus; Parrhasia, regio in Peloponneso,dicta Arcadia, Lycaonis patria. Unde Parrhasius. Virgilius 8.AEneid. Parrhasio dictum Panos de more Lycaei. In ea est mons in quo Ba cornis Fauni templum fuerat, a quo Lycaea Iudicra illi sacrata,ὲ nobis Lupercalia dicta. Unde Ovidius lib.a .Fastorum, Quid vetat Arcadico dictos a monte Lupereos

Parrhasius, Ephesius pictor, venit in certamem Zeuxide.Et cum ille detulisset uuas pictas tanto successu, ut in scenam aues aduolarent: ipse detulisse linteum pictum traditur,ita veritate repraesentata, ut Zeuxis alitum iudicio tumens, flagitaret tandem remoto linteo ostendi picturam, atque intellecto errore concederet palmam ingenuo pudore, quoniam ipse aues fefellisset,Parrhasius autem se artificem. Plinius lib.ss. p. Io. Parthenius, fluuius est in Ponto & Bithynia: ite in Taurica regione, author est Strabo. Parthenius Bithyniae, vulgo Portemy. Parthenius item, poeta Nicaeus, ut ait Suidas, Elegiacus,diuersorum

que metroru :a Cinna in bello Mithridatico captus, deinde ob ingenium manumissias. vixit usque ad Tiberium Caesarem, qui, teste Tranquillineius scriptis admodum delectabatur. Huius Parthenii Iocos virgilius quandoque mutuabatur:cuiusinodi est illud, Glauco,& Panopeae,& Inoo Melicertae. Author Gellius. Fuit item alter Chius genere,filius Thestoris,qui vocabatur Chaos, Homero poeta prognatus:scripsit versus in laudem patris Thestoris. Suidas. Est item Parthenius, portus in litore Brutio, de mons in Areadia

regione.

Parthenope, una fuit Sirenu,quae prae dolore quia praetereutem Vlyssem cu sociis cantu non deceperint, in mare se praecipitarunt: una haec in eum delata est locum,ubi postea condita fuit Neapolis, praeclara urbs Campaniae. Parthenos enim virgo LatinE dicitur. Ab hac igitur Sirene, Neapolis est appellata: a virgine, Parthenope.

Et licet quida dicant Neapolim dictam,quia Augustus eam instaurauerit:tamen legitur Neapolitanos singulis annis ad tumulu Pamthenopes faces tulisse. Hac Cuman, a parentibus digressi,condidisse

produntur: qui quu in eo loco Parthenopes corpus in veteri monamento conditu reperissent, me ei urbi indidere. Sed postqua loci humanitate atq; ubertate maiore in modu frequetari ciuitas coepit, veriti ne Cumae desereretur,deseredi Parthenope consilium intuere.

A. iii . .

380쪽

Parthenops, teste Seruio, Menalippae & Martis, siue Melanionis filius, rex Arcadiae, qui Thebana bella puer admodum petiit .Hic in bello Troiano periit,eumque apud inferos vidit AEneas. V irgilius, Hic illi occurrit Tydeus,hic inclytus armis

Parthenopeus.

Parthi, Asiae populi, quibus Romanae clades gloria pepererui. Parthi exules nominantur lingua Scythica:ex hac enim profugi in Assyria consederunt, de est illis ex Medis Se Scythis sermo comitius, authore Iustino lib. i : ubi multa de Parthis memoratu digna. Parthini,populi sunt Macedoniae prouinciae,ut scribit Plini' cap. as.lib. .in descriptione Macedoniae. Parysatis fuit teste Plutarcho,Cyri filia,& Artaxerxis mater. Pasiphae,Solis fuit filia,& uxor Minois regis Cretae, materque Ariadnes atque Minotauri,quem ex infami amore tauri progenu . isse scribunt poetae:vt Virgilius in Sileno Ouidius lib. Metam . . Pasiteles, sculptor egregius in Graxia natus,& ciuitate Romana donatus. Plasticen matrem statuariae sculpturaeque de caelaturae esse dixit:&cum esset in omnibus his summus,nihil unquam fecit antequam finxit.Author Plinius libqs.cap. a.

Pasithoa, una fuit ex nymphis Oceani & Tethyos filia, ut dixit Hesiodus in Theogonia. Pasitigris,Plinio lib.6. p.rr, nomen quo Tigris fluuius,ubi remeavere aquae, appellatur.

Pastophori, sacerdotes sacrosancti AEgyptiorum, honoratiores caeteris. Dicti Pastophori, quod serant pallium Veneris, cui nomen est Pastos. Pastophoros etiam Venus est appellata. Patara, Lyciae ciuitas, pud quam inquit Seruius constat Apollinem sex mensibus hyemalibus dare responsa,vnde Pataraeus Apollo dicitur: 3e sex apud Delum. Haec ille enarras Virgilianum illud, QS sis,ubi hybernam Lyciam, Xantique fluenta

Deserit,ac Delum maternam inuisit Apollo. Patauiu,Ptolemaeo lib. . p. I, urbs est in Poto siue Bithynia,quae hodie Polmen dicitur. Est item urbs in Italia, quae alio nomine dicitur Padua,ab Antenore condita .Ptolemaeus lib.3. cap. I. Extat hodie in eadem urbe Antenoris sepulchrum vetustissimum cum huiusmodi inscriptione,quae ob nimiam vetustatem vix legi potest, Inclytus Antenor patriam vox Nisa quietem, TranstuIit huc Henetos, Dardanidumque fugas. Expulit Euganeos, Patauinam condidit urbem: Quem tenet hic humili marmore caesa domus. Paterniana, Ptolemaeo libro secundo cap.6,Hispaniae urbs. vulgo Disiligod by Coosl

SEARCH

MENU NAVIGATION