Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

431쪽

quoque lib. c, Regio quae interior est, ne sis dicitur, eam AEgyptii habent a Pammelicho profugi: & Sebritae, id est aduenae, appellantur.

P phis Plinio lib. .cap. 3c Ptolemaeo li.3.cap.IL Psopthis, oppidu dictu a Psophide, Erycis Sicani filia.Ouidius s. Metam. Vsque sub Orchomenon, Psophidaque, Cyllenenque. Perhibetur Si aliae Psophides: nam & insula Venetorum Zacyntho,arx ipsa vocabatur Psophis, Si aliae multis locis.Author Hermolaus in plinium.

Psylli, populi sunt Libyae in Africa, a Psyllo rege dicti, quibus cut scribit Plinius capa lib. virus exitiale serpetibus ingenitum fuit,ut cuius oὸore eaς sopirent.Mos vero illis fuit,liberos genitos protinus obiiciendi saeuissimis earum: eoque genere pudicitiam coniugum experi edi, non profugietibus adulterino sanguine natos serpentibus. Hactenus Plinius . Me

minit Se Herodotus lib. . Silius item de Atyro Psyllo lib.r.

Necnon serpentes diro exarmare veneno

Doctus Atyr,tactuque graues sopire chelydros, Ac dubiam admota sobolem explorare ceraste. In eandem sententiam de Psyllis Lucanuς lib.9.scripsit.Gellius etia lib. 16.ca. H.Crinitus cap. dib.I.3c Solinus. Plutarchus scribit Catone per deserta Libyae iter faciente secum Psyllos duxisse,qui morsibus serpentum mederentur, ore trahentes venenum, Sc ipsos serpentes cantibus mitigantes. In Catone.

Psyllium, Ptolemaeo li. s. p.r,urbs Bithyniae: vulgo Picello. Psyra,Straboni lib.1 , insula in Chio, iuxta Melaenam pro in montorium .Est & in eadem insula urbs eiusdem nominis.

Pteria,Herodoto lib.r,urbs Cappadociae omnium munitissima,quam Cyrus expugnauit. Plerophoros, Plinio lib. .cap.ra,regio iuxta Riphaeos moles.

Sic dicta ab assiduo niuis casu pinnarum similitudine. Ptolemaeus, Lagi filius, primus ex Alexandri ducibus AEgyptum, Cyprum,& Phoeniciam obtinuit.Vxorem habuit Eurydicem, Antipatri filiam: deinde Berenicem Philippi notham, ex qua maxime dilecta, Philadelphum, Arsinoen,& Lysandram genuit.Decessit in rerum gestarum gloria cum paulo ante regni sese abdicans administratione, regem filium constituisset Philadelphum inustor Trogus lib. sab hoc reliqui regesAE-2pti, Ptolemaei dicti,ut Romanorum Augusti, Persarum Arcidae, Atheniesium cecropidae.Ptolemaeorum seriem descri-Djsiligod by Cooste

432쪽

bit Strabo lib.i'. ptolemaeus, astrologus, natione AEgyptius, Alexandriae professus est: liberalium artium ac Graecarum literarum studiis clarus,temporibus Antonini,vt ipse scribit. In astrologiae scientia priorum nulli cessit. Primus enim apud Graecos caeli rationem omnem diligetius explicuit: inuentaque ab Hipparcho instrumenta clarius demonstrauit.De musica & rebus aliis, tum de geographia absolutissime scribit. Suidas. Ptolemaeos quoque sex alios commemorat Suidas, quinque

grammaticos & unum versificatorem: quorum opera ad nos

minime peruenerui.Iosephus item alium ponit,Abobi filium, Simonis ducis Iudaeorum generum, quem socer Iericho tem pore belli Machabaeorum praefecerat. At ille incensus regni cupiditate, inuitatum ad coenam, incautu interfecit. De quo multa in Ierosolymitana historia Iosephus. Ptolemais,oppidum in margine Rubri maris.ad primos elephantorum venatus, a Ptolemaeo Philadelpho conditum est in regione Troglodytam . Author Plinius cap.7 .lib.2. Ptolemaeus enim Troglodyticen primus excussit, ad venatus elephantoru, quae ideo Epitneras a Graecis cognominata est : eodem Plinio author e cap.29.lib. ,. Est & Ptolemais, urbs AEgypti Straboni lib. i . Est item Phoeniciae urbs, colonia Claudii Caeseris,quae quondam Ace dicta est, ut scribit plinius cap.I9 lib. s.

Publius N Laberius poetae mimorum, Iulii Caesaris familiares ambo, sed Publius acceptior. Nam Laberii maledicentia, simulti arrogantia, Caesar magnopere offendebatur. Is Publius,genere Syrus fuit, conditione seruus:puer enim & forma & ingenio a Domitio manumitti & erudiri meruit. Romam venit ad ludos Caesaris, ubi mimos suos egit, magno ipsius populi applausu. Authores Gellius & Macrobius. Publius item, praenomen eius qui populo gratus fuit. Pucinum, Ptolemaeo lib.s.cap.I, Oppidum est Histriae in mediterranei S.

Punicus, Nomen quo Carthaginenses vocantur. Virgilius, Punica regna vides.Vnde Bella Punica dicuntur, quae Romani gessere cum Carthaginensibus. Puppius, poeta Tragoediographus linquit Acron apud Horatiuuta affectus spectantium mouit,ut eos flere compelleret. In de huius poemata, lachrymosa vocavit Horatius epist. I ib. 1, Vt

propius spectes lachrymosa poemata Puppi. Puteoli, Plinio lib.s .mp. , ciuitas Campaniae: ab aquae calidae Diuiti ed by Corale

433쪽

putore dicta,ut inquit Festus: licet alii putent a multitudine puteorum earundem aquarum gratia factorum. Haec etiam v

cata est Dicaearchia, a iustitia administrationis & gubernationis, a Samiis condita, ut voluit Eusebius, eo tempore quo Tarquinii a Bruto sunt expulfi. Hinc fit Puteolanus, adicisti uum. Cicero Thermo,Cluuius Puteolanus valde meo bseruat.

Pygmaei,populi sunt ad extremos fines Indiae. De quibus Plinius cap.rdib. .sic scribit, Super Astomos extrema in parte motium spithamaei Pygmaei narrantur, ternas spithamas longitudine , hoc est ternos dodrantes non excedentes, salubri caelo, semperque vernante, montibus ab Aquilone oppositis: quos agruibus infestari Homeru quoque prodidit .Fama est, insidentes arietum caprarumque dorsis. armatos sagittis, veris tempore, uniuerso agmine ad mare descendere, & oua pullosque earum alitum consumere: ternis eam expeditionem mensibus cofici,aliter futuris gregibus no resisti. Casas eorum luto penni que, & ouorum putaminibus construi. Aristoteles in cauernis vivere Pygmaeos tradit. Caetera de his ut reliqui .Hactenus Plinius. In Thracia quoque Pygmaeorum gentem fuisse, idem Plinius scribit cap.ra lib. .quod secutus videtur Iuuenalis. Ad subitas Thracum volucres, nubemque sonoram Pygmaeus paruis currit bellator in armis. Mox impar hosti, raptusque per aera curuis Unguibus a saeua fertur grue. si videas hoc Gentibus in nostris,risu quatiere sed illic Quanquam eadem assidue spectentur praelia, ridet Nemo, ubi tota cohors pede non est altior uno. Pylades, Strophii filius, Agamemnonis amicissimi: nec ipse eius filii Orestis minor amicus, quem nunquam deseruit. Ouidius liba.de Ponto, Affuit insano iuuenis Phocaeus Oresti. Et in eodem libro, Non ita vixerunt Strophio atque Agamem non e nati. De Pyladis & inestis amicitia, scripsit Cicero lib. a.de finibus. Pylaemenes, dux Paphlagonum, ex his qui venerunt in auxilium Troianorum, atque in bello a Menelao interfectus. Scribitur & Pylaemeneus. De hoc Homerus. Pylartes, ir Troianus ab Aiace in bello interfectus, ut scribit Homerus lib. Iliad.II. Pylene,ciuitas est AEtoliae teste Homero lib.2.Iliados.

Pylo Achaiae iuxta Thessaliam vetusti ciuitas in agro Mes-

434쪽

senio, quem Coryphasium Graeci nominauerunt: a Sparta, stadia circiter quadraginta sita, ut Thucydides libro quario scribit: Nestore alumno, qui Pylius inde cognominatus est, celebris. Ouidius, Illius a tactu Pylius iuuenescere posset. Idem libro 1. de Ponto,Crede mihi, Pylio Nestore maior ero. De Pylo multa Strabo lib.8.

Pyraechmes, nomen proprium viri, cuius sepe meminit Ho

merus.

Pyracmon nobis inter Cyclopes est dictus, dicente Virgilio

lib.8, Ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro, Brontesque, Steropessique, & nudus membra Pyracmon.

Pyramides. Hae in AEgypto nihil aliud fuerunt, quam regu

pecuniae otiosa & stulta ostentatio, ut Plinius ait libas. cap.M. Quippe cum faciendi eas causa a plerisque traditur, ne pecuniam successoribus aut aemulis insidiantibus praeberent. Plures in AEgypto passim extiterunt, nullae tamen clariores tribus illis, quarum Pomponius Mela meminit, quae orbem impleuere fama, conspicuae undique adnavigantibus, sitae in parte Africae, monte saxeo sterilaque inter Memphim oppidu& Delta. Turres aute sunt inquit Solinus fastigiatae ultra excelsitatem

omnem quae manu fieri possit. Sub pyramidibus fuerut M-gyptii reges sepulti. Lucanus lib.9, Non mihi pyramidum tumulis euulsus Amasis.

Pyramus, fuit adolescens Memphiticus, qui apud Pyramides amore Thysbes amatae seipsum interemit,ut pulcherrime narrauit Ouidius tib Metam . . Est & Pyramus, Ciliciae fluuius, teste Pomponio Mela lib.t. De quo & Cydno digna sunt lectu in Arriano & Curtio. Pyrander,quaestor Atheniensis, a populo saxis obrutus, quod tempore belli triticum parce suppeditaret. Author Calisthenes apud Plutarchum. Pyrasus, vir Troianus, ab Aiace bello interfectus, vi scribit Homerus lib M.Iliad. Pyrene, Acrocorinthi fons haud asiluentes aquas habens, caeterum perspicuas ad imuin, potuque suauissimas Straboni. De eo scribit Persius, Heliconidesque pallidamque Pyrenen,&c. Pyrene & Pyreneus dicitur, Sc numero multitudinis Pyrenei montes,qui Gallias Hispaniasque disterminant, promontoriis in duo diuersa maria proiectis Plinius lib.s.cap.y. Silius lib.s, Pyrene celsa nimbosi verticis arce Diuisos Celtis alte prospectat Iberos, Diuiliroes by Gorale

435쪽

Atque aeterna tenet magnis diuortia terris. Strabo lib.3,Pyrenes inquit latus in Hispaniam vergens consitum est variis arboribus, materiae multitudine, & quae semper virens germinetralterum autem Galliam spectans, nudum omnino. Nomen accepit a fulminum ictu. Silius a Pyrene Bebryci; filia dici fabulose tradit lib. s. Diodorus lib.6,vbi de Pyrene, Ferunt inquit

priscis temporibus igne a pastoribus iniecto, montanas Omnes regiones fuisse combustas, qua ex re montes aiunt cognominatos Pyrenaeos. Est & Pyrenaeus, siue ut melius quidam, Pyrenus, rex Thraciae, qui Daulida Phocidis urbem occupauit: ubi cum quodam die pluuioso Musas ad Parnasum euntes vidisset, ut domum sua subirent, donec pluuia cessaret, inuitauit.Cum vero iam imber cessaret, Musaeque discedere vellent, Pyrenus clausis foribus, illis vim in serre parabat. At Musae in aura conueris euolauerunt: quas cum persequi vellet, ex arce se dans praecipitem, caput terrae illi sit, sicque expirauit. Author Ouidius

Pyrgi, Pyrgorum,oppidum est Hetruriae, authore Plinio cap. r. lib. . Pyrgoteles,gemmarum sculptor artificiosissmus,a quo tantum Alexander Magnus se in gemmis sculpi passus est, edictoque alios vetuit. Plinius cap.r .lib. 37, Ismeniae inquit aetate multos post annos,apparet sculpi etiam smaragdos solitos. Confimmat hanc eandem opinionem edictum Alexandri Magni, quo vetuit in gemma se ab alio sculpi, quam a Pyrgotele, no dubie clarissimo artis eius.Hactenus Plinius. Rursum cap. 7. lib.7,Idem hic imperator edixit,nequis ipsum aIius quam Apelles pingeret, quam Pyrgoteles sculperet, quam Lysippus ex aere duceret: quae artes pluribus inclaruere exemplis.

Pyro, fuit nympha quaedam Oceani 3c Tethyos filia,teste Hesiodo in Theogonia. Pyrodes, Plinio lib. .cap.r Cilicis filius, primus e silice igne excussisse, quemadmodum & Prometheus in serula asseruasse

dicitur.

Pyrois,unus equorum Solis,quasi totus ardens.De quibus Ouidius lib. Metamorpha, Interea volucres Purois,Eous,M AEthon Solis equi,quartusque Phlegon hinnitibus aurax Flammiseris implent,pedibusque repagula pulsant. Pyrrha,quae cum Deucalione marito poetis dicitur humanu genus reparasse. Iuvenalis,

436쪽

Ex quo Deucalion nimbis tollentibus aequor Nauigio ascendit montem, sortesque poposcit, Paulatimque anima calluerunt mollia saxa. Et maribus nudas ostendit Pyrrha puellax. Est & Pyrrha,Cariae ciuitas, iuxta Myrtoum pelagus: & insula circa Maeotin, quam pontus abstulit.Author Plinius capsa di hi a.

Pyrrho,philosophus fuit,qui in sapiente ae me etiυ non admit rebat, ut scribit Cicero Academicarum quaestionum lib. .

Pyrrhodes,Elidensis philosophus, Philistarchi filius. Hune Α-pollodorus prius fuisse pictorem dixit.

Pyrrhus, rex Epirotarum,materno genere ab Achille, pate no ab Hercule oriundus, Trogo authore libro r7. Cum propter odium patris AEacidae, qui ab Epirotis fuerat interfectus, ad necem N ipse posceretur, furtim subtractus, ad Illyricos desertur, traditusque Heroae Glauci regis uxori nutriendus fuit.Cumque

natus annos undecim esset, reuocatus a suis,tanta virtute crevir,

ut cum sicut Caecilius scribit)impertu orbis agitaret, & Roma nos potentes videret, Apollinem de bello consuluerit: Ille ambiguo respondit, Aio te AEacida Romanos vincere posse. Hoc ad se dictum putans, auxilio Tarentinis contra Romanos venit. Pyrrhi res gestas in Italia, conscripst Zeno historicus ille, qui etiam Epitomen Romanarum & Carthaginensium rerum co- posuit,teste Diogene. Vide & Plutarchum in Pyrrho . Pyrrhus inquit Seruius a capillorum qualitate vocitatus est ante Neoptolemus dictus, Achillis & Deidamiae filius, Pelei Se Thetidis nepos ex patre: ex matre vero Lycomedis regis Syriae insulae. Ηactenus Seruius.

Pythagoras, Samius philosophus,patre Demaratho locuplete ac negotiatore, in AEgyptum primo, mox Babylonia, discendi

cursus sederum gratia profectus est. Inde regressus, in Cretam ac Lacedaemonem peruenit, ut Lycurgi Sc Minois inclytas ea tepestate leges agnosceret. Denique in Italiam transmittens Crotone consedit,ubi populos assuetos luxuriae, authoritate ac doctrina,ad frugalem cultum reuocauit. Matronas ad pudicitiam, iuuenes ad modestiam cohortari coepit.Eius passim sanctitate aevitae abstinentia inductae mulieres, auratas vestes, ornamentaq; lasciuiora, in templo Iunoni consecrauere. Pythagoras itaque cum multos annos Crotone egisset, Metapistum migrauit, ibique decessit. Cuius tanta fuit admiratio, ut eius ex domo tem

sum facerent, eumque pro deo colerent. Haec ex Trogi libao. Diuili ed by Corale

437쪽

Docuit in Italia regnante Servio Tullo,ut Liuius & Dionysi ursunt authores.

Pythermus,vir Phocensis,qui cum Ionum, A lumque Iegati Spartam appulissent, ex omnibus delegatus est, qui postulata proponeret .Hic purpurea veste indutus, in Spartiatarum conue- tum processit, hortatusque est Lacedaemonios multis verbis ad auxilium Ionibus ferendum. Author Herodotus lib.2. Pythodorus, viri sculptoris eximii proprium nome apud Pli,nium, lib. s.cap. s. Python, orator Byrantius eloquentissimus, apud Philippum Macedoniae regem,cuius meminerunt ΑEschines & Demosthenes in orationibus. Fuit & Python, serpens a Iunone immissus, ut Latonam persequeretur, ab Apolline occisus, a quo ipse Pythius dictus est.Seruius. Et Pythia pythiorum, ludi in Apollinis laudem instituti. id aib.i Metamorph. Instituit sacros celebri certamine ludos Pythia, perdomitae serpentis nomine dictos. Pythonos come,leste Solino, dc Plinio lib. Iocapas, locus laAsia in campis patentibus, ubi primo aduentus sui tempore,ciconiae aduolant, & eam, quae ultima aduenit, laniant uniuersae. Pythopolis, teste Solino, ciuitas est in Asia, in eius parte quae Mysia vocatur,& altera Cariae.

OVADRAτus, apostolorum discipulus, praesul Atheniensis, una cum Philippi filiabus, prophetico spiritu clarus

perhibetur. Christianos magnis ea tempestate terroribus dispersos, sua prudentia redintegrauit. Adriano principi Athenas venienti, librum pro nostra religione compositum di. cauit, valde quidem probatu: in quo suae fidei ratione assignat, vidisseque plurimos in Iudaea,qui variis pressi calamitatibus, liberati sunt: sed & mortuos quoque reuixisse. Ex Hieronymo& Eusebio. Quari, Galliae Narbonensis populi,inter Satyos & Vocontios, ut author est Strabo lib. .

- V et

Quinquatria, Quinquatrioru,dies festus Mineruae, quod post diem quintum Iduum celebraretur sic dictus.Iuuenalis, Eloquium ae famam Demosthenis,aut Ciceronis Incipit optare,& totis Quinquatribus optat, Quisquis adhuc uno partam colit esse Mineruam. Ouidius 3. Fastorum, innuit ita appellata, quoniam quinque diebus post Diqiligoo by Cooste

438쪽

Idus celebrabantur. Nam dies post Idus sacer erat. primo die

fiebant sacrificia: tribus sequentibus, gladiatores in theatro certabant quinto die erat Iustratio.Vnde ait, Una dies media est,& fiunt sacra Minervae: Nominaque a iunctis quinque diebus habent. Sanguine prima vacat: nec ses concurrere serro: Caula,quod est illo nata Minerua die. Altera,tresque super strata celebrantur arena, Ensibus exertis bellica laeta dea est. Quintilianus, rhetor, ortus in Hispania, in ciuitate Calaguritana, ut Eusebio placet. Ipse Quintilianus Hispanos prouinciales suos vocat. Eum dicunt Romam cum Galba venisse, breuique tempore postea in familiaritatem Domitiani principis veniente eius nepotes erudiisse. Ludum Romae aperuit, primusq; e fisco sa Iarium tulit. Scripsit declamationes, quas quidam Quintiliani alterius declamatoris dicunt esse, cuius Seneca in Sexto Declamationum libro meminit. Laurentius Ualla, eum in praeceptis Ciceroni praeserebat. styloque eius& doctrinae magnopere adhaerebat Neminit huius de Martialis,& Plinius in epistolis. Quintiorsi familia, Romae multiplex: ex ea enim Cincinnati, Flaminii, Crispini, Marcii, diuersis temporibus claruere, Ut no

tat Volaterranus.

Quirinus linquit Seruius Romulus dictus est, vel quod hasta utebatur, quae Sabinorum lingua curis dicitum hasta enim, id est curis, telum longum est: unde Sc securis, quasi semicuris, vel quod Graece iuιeyνος rex dicitur.Costat autem Graecos in se Romanos, vel propter generis nobilitatem .Mars enim quum saeuit Gradivus dicituricum tranquillus, Quirinus. Denique in urbe duo eius templa sunt:vnum Quirini intra urbem,quasi custodis & tranquilli. Aliud in Appia via, extra urbem, prope por tam , quasi bellatoris, vel Gradivi. Haec Seruius enarrans illud Virgilii i.ΑEneidos, Cana fides, & Vesta, Remo cum fratre Quirinus Iura dabunt,&c. Ouidius item lib.2. Pastorum, Proxima lux vacua est: at tertia dicta Quirino: Qui tenet hoc nomen, Romulus ante fuit.

Sive quod hasta quiris priscis est dicta Sabinis,

Bellicus a telo venit in astra deus.

Sive suo regi nomen posuere mirites: Seu quia Romanis iunxerat ille Cures. Quirinalis, collis a Quirino dictus, quod in eo Quirini tem-Diuiligod by Corale

439쪽

olum erat: siue quod ut alii putant in eum eommigrauere Sabini, a Curibus venientes. Hinc Quirinalis porta Romae,dicta, quod ea in collem Quirinalem itur: vel quod proxime eam esset Quirini sacellum. Praeterea Quirinalia vocabant die, quo sacra Quirino fiebant. Perottus. Quirites, Romani dicuntur a Quirino,id est Romulo, urbis Romae conditore: vel a Curibus,,abinorum urbe.Author Seruius enarrans illud Virgilii 8.AEneid. -postquam in partem data Roma Sabinis, Vna ingens Amiterna cohors,priscsque Quirites.

RA 3 i R 1 Vs, eques Romanus,perduellionis, id est laesae maiestatis,accusatus a T.Labieno tributioplebis,quod Saturnium virum sceleratum & hostem patriae in tumultu occiderit,defensus a Cicerone. cuius extat oratio,quae inscribitur pro A. Rabirio, perduellionis reo.

Racilius, Tribunusplebis, qui de Clodianis facinoribus est questus in Senatu, ut scribit Cicero in Epist. ad Quintu fratre. Radagasus, Gothorum rex, qui floruit Arcadii & Honorii Caesarum temporibus, dicitur Labuisse in exercitu sub signis,

supra ducenta bellatorum millia .Author Paulus Diaconus. Ratiatam,authore Ptolemaeo liba .cap.7, Lemovicum Vrbs, vulgo Limoges. Rauenna, urbs in octaua regione Italiae Sabinorum, in ora litoris Adriatici, olim tota ligneis copacta aedificiis, aquis diffusa, pontibusque ac lebis peragrata. a Thessalis condita perhibetur,ut scribit Strabo lib. s. De hac Silius lib.8, Lenta paludosae proscindunt stagna Rauennae. Rauraci, GaIliae Belgicae populi, ut scribit Caesar in commet. de Plinius cap.I7aib.6.

Reate,oppidum Sabinorum, Italiae visit; s. unde Reatini populi. Plinius lib. .cap.II.

Regii, Lepidi, Galliae Cisalpinae oppidum,a quo Regieses author Plinius cap.rs.lib3 Est & Rhegium aliud promotortu Siciliae.Vide suo loco. Regulus Attilius,de quo Gellius cap. .lib. ,.sic scribit,Eundem Regulum Tubero in historiis rediisse Carthaginem, nouisque exemplorum modis excruciatum a Poenis dicit, In atras inquit & profundas tenebras eum claudebat, ac diu post, ubi erat visus sol ardentissimus, repente educebant,& aduersus

440쪽

ictus solis oppositum continebant, atque intendere in caelum oculos coge Sant. Palpebras quoque eius, ne connivere posset, sursum ac deorsum diductas insuebant. Tuditanus aute, somno diu prohibitum, atque ita vita priuatu refert.Idque ubi Romae cognitum est, nobilissimos Poenorum captiuos, liberis Reguli a lenatu deditos, & ab iis in armario muricibus praefixo destituto eademque insomnia cruciatos interisse. Hactenus Tubero apud Gellium. Remus, filius Martis & Iliae, a fratre Romulo interemptu ς, ut

scribit Liuius Post cuius mortem, natam constat pestilentiam, unde consulta oracula dixerui, placandos esse manes fratria extinctu ob quam rem sella curulis cum sceptro corona,& caeteris regni insignibus semper iuxta sanciente aliquid Romula ponebatur,ut pariter imperare videreturiunde est illud Virgilii. - Remo cum fratre Quirin Iura dabunt .Haec Seruius,

Rha,authore Ptolemaeo lib.s.cap.9, Sarmatiae fluuius, in Europa:alio nomine Volga. ita, a Tartaris Mel nuncupatus. Rhadamathus inquit Seruius Minos & AEacus, filii Iouis ScEuropae fuerunt, qui postea facti sunt apud inferos iudices. Haec Servius enarrans illud Virgilii AEneid. 8.Gnosius haec, Rhadamanthus habet, durissima regna: Castigatique,audiique dolos, sub stque fateri in quis apud superos, furto laetatus inani Distulit in seram commissa piacula mortem. Rhamnus, Atticae regionis vicus illus sis, quod in ea fanum est Amphiaraivati de Phidiaca Nemesis.Verba sunt Pomponii Mela lib. 2.Inde Nemesis, Rhamnusia dicta.Ouidius, Exiget ad dignas ultrix Rhamnusia poenas. De Rhamnute legito Pausaniam in Atticis

Rhamnetes, nomen viri proprium. De quo Virgilius Itbs, Euryalus, phaleras Rhamnetis, de aurea bullis Cingula Sec. asini tu iuit rex AEgypti post Protea,teste Herodoto lib. 2 Rhaphia, Ptolemaeo lib. s. cap. ig.urbs Iudaeae Palaestinae prope Iordanem fluuium,a Iudaeis Rama appellatur. Rhea, Caeli & Terrae filia, quo nomine Cybele vocata est. Est

ac Rhea Sylvia Liuio, filia Numitoris, Remi & Romuli mater. Rhebanus, fluuius in faueibus Bosphori Thracii, ut scribit Or-

SEARCH

MENU NAVIGATION