Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

Latinas literas edoctum fuisse testatur: a Tranquillo aute inter rhe tores ponitur. Plotius Crispinus,quem Aretalogum fuisse cognominatum,quod garrula scripserit carmina, Porphyrio est author. Plutarchus Chaemneus,Traiani temporibus, a quo in Illyricum missus cosulari potestate, iussumque omnibus lilyricis magistratibus ut absque eo nihil agerent. multis libris editis notissimus est. Plutarchus alter, Nestorii filius,Atheniensis sophista, praeceptor Syriani, qui scholae praesidebat Atheniensi sub Iuliano principe. Author utriusque Suidas. Pluto, Saturni ex ope uxore filius, frater Iouis, sed eodem partu

cum Glauca natus. Dis etiam Cicerone authore appellatur lib.a. de natura deorum, Terrena autem vis omnis atque natura Diti patri dedicata est,qui diues ut apud Graecos πλω ν, quia & recidant omnia in terras,& oriatur E terris. Hactenus Cicero. Plutoni sorte datum est inferorum imperium,Statio teste, Sorte sedens media regni in faelicis in arce Dux Erebi,populos poscebat crimina vitae.

Podalirius, teste Homero lib. a. Iliados, filius suit AEsculapii &frater Machaonis,qui ob solertiam medicinae artis una cum fratre ex Creta ad Troianum bellum conuocatus fuit. De quo Ouidius a. de arte Amandi, Quantus apud Danaos Podalirius arte medendi,

Antomedon curru, tantus amator ero.

Potan, Poeantis, Philoctetis pater. Vnde & ipse Philoctetes Poea. tius dictus est. uidius in s. Tristium, Pene decem totis aluit Poeantius annis Post serum tumido virus ab angue datum. Poecilasium,urbs Cretae,ptolemaeo lib.3.cap. I. vulgo Peulato. Poecile, Plinio lib.3s.cap.9, porticus clara Athenis,qua Polygnotus Thasius gratuito pinxit,cu parte eius Mycon mercede pingeret Poeni inquit Seruius mar est, quasi phoeni, quia a Phoenicibus orti.V irgil. I. A Eneidos, - ponuntque ferocia Poeni Corda volente deo. Pola, Istriae ciuitas,quondam a Colchis condita. Pietas Iulia Plinio dicitur cap. 9.lib. .in descriptione Istriae. Polemon, Atheniensis philosophus, prima adolescentia lasciuus, dc voluptatibus deditus,cum patentem Xenocratis scholam intrasi sit eque modestia Se moribus sermo haberetur, ita demum ad euflexit animum,ut relicta incontinentia, se totum philosophiae ad

412쪽

genes eum muIta scripsisse testatur. Suidas nihil scriptum reliqui se asserit. Polemon,cognomento Helladicus,genere Iliaeus historicus nobilissimus,aequalis Aristophanis grammatici,Panaetii discipulus, scripsit de origine ciuitatum Phocidis, Ponti, Laconiae gem graphiam δε de cursu Solis libros tres. Suidas. Polemon alius e Laodicaea Cariae, qui Smyrnae vixit ac praecepit, aequalis Herodis Attici,sub Adriano principe, ad quem legatus quandoque Smyrnaeorum missus, ab eoque honorifich exceptus, de musaeo AEgyptio adscriptus est. , Polemoniu, Ptolemaeo li .s.ca.s,Cappadociae urbs: vulgo Leona. Potentia,urbs Liguriae Ptolemaeo lib. .cap.I.vulgo Palanza.

Polliones, vide supra indictione ASINI Us. Pollux Iulius, Naucratita grammaticus sub Commodo principe praecipiebat Athenis. Decessit annos natus L U III. Scripsit ad Commodum onomasticon libris decem: scripsit & alia quaedam, quae non extant,ut author est Suidas. Pollux,Castoris frater, vide in dictione CASTOR. Polus Agrigentinus,sophista Gorgiae audito primus in oratione inuenisse dicitur parisa & antitheta,& similiter descientia: quod minime verum: sed iam inuentis saepe usum fuisse constat. Haec philostratus. Suidas scribit eum genealogiam eorum qui ad Troiam profecti sunt,scripsisse,simul Ac nauium catalogum. Polyaenus Sardianus, temporibus Caesaris Dictatoris 3c Antonii Triumuiri, scripsit orationes iudiciales, triumphi Parthici M.Antonii libros tres. Fuit alter eiusdem nominis, Macedo genere,qui

de Thebis scripsit S de re militari. Author Suidas. Polybius h Megalopoli ciuitate Arcadiae,praeceptor Scipionis Africani, Ptolemaeo Euergetae apud AEgyptum regnante,scripsit Romanam historia libris quadraginta. Incipit a fuga Chomenis Spartiatae de Persei Philippi filii Macedonum regis. Posthaec Romam

attigit. Author Suida s. Polycletus,statuarius, duas eodem argumento statuas fecit: ab teram arte sua, alteram verb de vulgi opinione,quam de sententiaeuiusuis praetereulis caelaverat. aibus persectis turbam adminit: ac primlim sua ostensa magnopere laudatur. Maera deinde non α-quet. Atqui scitote quod hac quam tantopere laudatis,ego feci: qu/vere, vituperatis, vos fecistis. Author AElianus de varia historia. Polycrates de Sylosontra,fratres,Samiorum tyrani. Quoru alter Polycrates,fortuna opibusque clarus:perpetua usus seelicitare,prae' terqua ad extremu, quam uti temperaret,annutu sibi charissimum

in mare pruiecisique deinde a piscatore recepit capto pisce qui cum

413쪽

deuorauerat. Ad postremum a Persam satrape Oronte dolo captus ac suspensus est .Ex Strabonis lib. t . Huius ite meminit Cicero lib. s.de finibus bon. S: mal. Fuere hoc tepore Pythagoras de Anacreon. Fuit 3c Polucrates, Ephesiorum praesul, temporibus Seueri principis,ut scribit Hieronum us.

Polydamas pancratiastes, aemulatus Herculem, leonem inermis amplexus superauit:taurum instente apprehensis extremis pedibus retro tenebat: curru agitatum sese opponendo altera manu apprehensum ex cu su retrahebat,in equosque insiliebat deiecto auriga. Accersitus a Dario Artaxerxis magni filio,ter apud eum ex prouo- ratione victor fuit. Postremb post coenam in cauerna, cu saxum avertice ruinam minaretur, diffugientibus conuiuis, confisus ipse viribus, ac manibus posse illud sustinere.oppressus est. Author Pausanias. Polydamas Troianus,Panthoi filius, secius de magister, Ac aequalis Hectoris, ut est author AElianus. Homerus scribit Iliados Itb.i8. hunc eloquentia, Hectorem armis valuisse. Dares historicus hunc dicit ad castra Grateoru noctu profectum Troiam prodidisse. Polydectes, Magnetis filius, rex Seriphi insulae. Hic Perseu Iouis de Danaes filiu educauit. Cuius tandem ingenium veritus, audaci-imque de talicitatem, sub praetextu artemae gloriae illum ad superadum Gorgonem Medusam compulit: qua deuicta, redeunti perseo eum semper detraheret, conuersus est ab illo in silicem onstrato rapite Medusae,ut ostendit Ouidius lib. s.Metamor.

Polydora, nympha,Oceani&Tethyos filia,teste Hesiodo in Theogonia. Est Se Plinio lib.s.cap. 1,insula Propontidis. Polydorus, Priami filius, missus a patre initio belli cu magna vi

auri,ad Polymnestorem Thraciae regem coseruandus nutriendusque: ut si contingeret Troiam capi, ipse genus 3e urbem instaurare posset.Sed destructaTroia auri cupiditate Polydorum interfecit,ut testatur Virgilius AEneid. 3, Hune Polydorum auri quondam cum pondere magno Inscelix Priamus, furtim mandarat alendum Threscio regi: cum iam diffideret armis

Dardaniae,cingique urbem obsidione videretrIlle,ut opes fractae Teucrum,& fortuna recessit. Res Agamemnonias,victriciaq re arma secutus, Fas omne abrumpit: Poludoru obtruncat,& auro Vi potitur,δαοῦ

Polygnotus, pictor antiquissimus,cui'meminit Quintilianus lib. rade institutione oratoria: Ie Plinius lib r. de 3s. Is in picturae tenuitate valebat, plicas vestium, mollitiasque signoru imitabatur, ut est author ΑElianus. Pausinias libro decimo de eodem sic scribit, C .asii.

414쪽

W8 I o Polygnotus pinxit Ocnum torquentem spartum,& asinam propὶ rodentem. iuod sanh aenigma est eius, qui frustra laborat, si uxorem habet prodigam. V ide Erasmum in prouerbio, Ocnus torquet spartum. Meminit & huius Plinius lib.3s. cap.'. Vide in dictione POECILE.

Polymedia, Plinio lib. s. .s, Troadis oppidu Hel Iespoto adiaces. Polymnestor, rex Thracu tempore belli Troiani,ad quem Priamus dubitans de statu Troiae Sc belli euentu,filiu Polydorum cum magno auri pondere coseruandum,nutriendumque misit: ut si contingeret Troia capi, ipse genus & urbem instaurare posset. Sed destructa Troia,auri cupiditate Polydorum interfecit. Quod quum cognouisset Hecuba, finxit se illi aliud auri pondus velle secretb indicare. Quae auarus rex vera esse credens, & in conspectum Hecubae veniens,ab illo unguibus occaecatus est, ut elegantissim E scribit Euripides in Hecuba: Et Ouidius tetigit lib.13. Metamor. Polymnia, una ex Musis, quasi Polyhymnia, a multitudine carminum siue laudationum dicta,ut notant Grammatici. Polynices, OEdipi Thebanorum regis filius, de Eteoclis frater, qui OEdipo mortuo,de haereditate & ditione dissidentes,contractis utrinque copiis, ambo se mutuis vulneribus interfecerunt. id quod testatur Virgilius in Culice, At discordantes Cadmeo sanguine fratres,

Iam truculenta ferunt, infestaque lumina corpus Alter in alterius:lamque aduersatus v terque

I mpia germani manat quod sanguine dextra. Polyphemus, teste Homero in Odysse Neptuni filius, Cyclops. De quo Seruius sic scribit, Multi Polyphemu dicut unum habuisse oculum,alii duos,alii tres:sed totu fabulosum est Nam hic vir prudentissimus fuit, 3e ob hoc oculum in capite habuisse dicitur: id est iuxta cerebrum, quia prudentia plus videbat. V erum Vlyses eum prudelia superauit, Si ob hoc eum caecasse fingitur. Haec Seruius ad

illud Virgilii s. AEneid.

-3e telo lumen terebramus acuto a

Ingens,quod torua solum sub fronte Iatebat, Argolici clypei,aut Phoebeae lampadis instar. Cicero quoque de Polyphemo lib.s. Tuscul. quaest. sic scribit, At verb Polyphemum ,

Homerus,cum immanem ferumque finxisset, ariete etiam col-Ioquentem facit,eiusque laudare fortunas: quia qub vellet ingredi posset,& quae vellet attingeret. Recte hic quidem. Nihilo enim erat ipse Cyclops, quam aries ille prudentior. Haec Cicero. PoIuceres, filius Pirithoi & Hippodamiae,teste Homero Iliad.ι a. Diqiligod by Cooste

415쪽

Polytes Priami filius ex Hecuba uxore, a Pyrrho capta Troia intersectus,ut scribit virgilius lib. a.AEneid.

Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polytes Unus natorum Priami,per tela, per hostes, i Porticibus longis fugit,& vacua atria Iustrat Saucius:illum ardens infesto vulnere Pyrrhus Insequitur:iam iamque manu tenet,& premit hasta. Polyxena, Priami regis filia ex Hecuba coiuge,quae a Pyrrho ad Achillis tumulum iugulata est. Achilles enim,ut scribit Seruius,dueirea muros Troiae bellum gereret, Polyxenam visam adamavit,3e conditione pacis in matrimonium postulauit. Quam quu Troiani fraude promisissent, Paris post Tymbraei Apollinis simula

crum latuit,de venientem Achillem ad foedus missa sagitta vulnerauit. Tum Achilles moriens petiit ut euicta Troia ad eius sepulchrum Polyxena immolaretur.quod Pyrrhus impleuit. Haec Semuius illud V irgilii 3.AEneidos enarrans, o scelix una ante alias Priameia virgo Hostilem'ad tumulum Troiae sub moenibus altis Iussa mori,quae sortitus non pertulit vllos, Nec victoris heri tetigit captiua cubile. Polyxenus inter Graecorum duces numeratur Homero libro Iliados 2. Polyzelus,poeta comicus,Graecus,cui' fabulas enumerat Suidas Pompeii. Pompeius contra Numantinos missus, ab eisque superatus,turpem de ignominiosam pace fecit. Author Florus lib.a. Huius filius, siue nepos Cn. Pompeius Strabo, magni Pompei pater, Novocomum Colonia deduxit:in bello sociali imperator cieatus, de Picentibus triumphauit: vir admodum durae disciplinae. Cn. Pompeius huius filius,Syllae partes secutus est,ab eoque ad ulciscendos inimicos in Africam missus. Domitium prius expugnauit, Iarbam regem cepit. De quo triumphauit ante legitimam aetatem: quare ab exercitu Syllae Magnus est salutatus. Inde contra Sertorium in Hispaniam profectus,Metelli copiis sese coniungens, eucum tota factione sustulit. Mox delectus imperator ad bellum piraticum,tribus mensibus id confecit. Dein successor L. L ucullo missus, de Mithridate triumphauit. Tigranem Armeniae regem ei ad genua procumbentem,in regnum restituit. lnde Iberos, Albanos, Iudaeos debellauit, capto eorum rege Aristobulo. Extincta uxore Iulia Caesaris filia, meliam Scipionis filiam viduam P.Crasso, M.filio viduam relictam duxit. Neapoli demum acutisma febre correptus,parum abfuit a morte: quae si contigisset,melius cum eo

416쪽

factum fuisset,ob insequentis belli ciuilis calamitatem. Nam Phar. salica pugna a Caesare copiis longe inferiore superatus, & in AEgyptum fugiens, regis perfidia ab Achila praefecto interfectus est

Triumphum cum ex Oriente olim restillet, biduo egit.praenota tis gentium titulis victarum, quae a Plinio in X. item a Plutarcho ordine adnotantur. Pompeii eius liberi,alter apud Mundam , Caesare in Hispania, alter in Sicilia ab Augusto postea victi:ex quibus Sex. Pompeius piraticam exercuit, ut est author Lucanu, Sextus erat magno proles indigna parente, 'Qui mox Scyllaeis exul grassatus in undis, Polluit aequoreos Siculus pirata triumphos. Sex. Pompeius alius, vir praetorius: sub quo Valerius Maximus se militasseΣ-it x quem Ouidius de Ponto pluribus locis laudat. Huius pater Sex Pompeius Hispaniae citerioris princeps,cum horreis suis ventila dis praesideret, cor plus dolore podagrae, mersit in tritieum sese

super genua, leuarusque siccatis pedibus mirabili modo: quo pos ea remedio usus est Plinius. Q. Pompeius Rufus, Syllae E filia nepos, tribunuspleb. cum T. Numatio Planco aduersinu, M Ioni in cuius causa dixerat paucis post diebus, quam Clodius esset occisus, Milo dedit quem ex Curia de*deretis: o dabo quem ex

Capitolio mulctetis. Idem Milonem ad se venientem in hortis aspiciens, misit nuntium ne veniret. Q. Pompeius qui Bithyni-eus est dictus,summo itudio dicendi, multaque doctrina, incresibilique labore atque industria . Huius actio non satis comm abat orationem: in hac enim satis erat copiae, in illa leporis parum. aec Cicero. Festus quoque de eodem sic ait, Pompeius Bith vnicus, E supellectili regia signum ephebi mitram tenentis, arenatmque ruentis,exercitationis gratia more Graecorum

uit,& in Capitolio posuit. Pompeii ,Σ 'm'

mo in descriptione Ciliciae, Deinde urbs est a Rhria ἰω δώ-

Soloe. Q- ωam, Solino teri, pollea Traianopolix e; ast Ila- a mutatio nomine, postquam in ra Ato 6M- α,

417쪽

qunis in primis fuit:vnde Atticus Ciceronis est appellatus .Qui postquam vidit Cinnae tumultu Rempublicam esse turbatam, secessit Athenas, ubi longo tempore moratus, & ciuitatem, & omnium gratiam moribus elegantissimis promeruit: linguam ita probὶ didicit, ut Attici nomen adsequeretur. Humanitate diuiti Isque simul praeditus fuit, quibus amicos libenter impertiebat. Nam & Ciceronem ab Vrbe pulsum opibus iuuit,& Brutum ab Vrbe fugientem nummis centum est prosecutus. Erat alioqui grauissimus, ut quae religiose polliceretur, praestare niteretur. Mendacium nec iapse dicebat, nec pati poterat. Plura Cornelius Nepos. Pomponii quoque duo Cieeronis tempore fuere. Qirorum alter L. m. ponius Bononiensis Atellanarum scriptor, quem Solinus ait, ut mirum,nunquam ruetisse. Alter Cn. Pomponius Orator,patro nus acer,acerbusque dicendo, dc lateribus pugnans,ut ait Cicero in oratore. Iulius item Pomponius Secundus tempore Quintiliani interTragicos longὶ princeps:quem senes Pindarum tragicum putabant, compositione atque nitore praestare confitebantur.Quintilianus. Tacitus vero de eodem, Pomponius Secundus in nostris temporibus, Domitio Afro, vel dignitate, vel famae perpetuitate cessit. Haec Tacitus. Plinius vero cap. q. lib.I eum comam Corincipi Germanici filio dedisse ait, in qua vim C L x .annorum

fuit. Poponius Iurisconsultus ex pandeliarum libris notissimus. Praeter hos Poponius Mela insigni opere de situ orbis clarissimus. Pontia insula Tyrrheni maris, teste Ptolemaeo lib. 3.cap.r: vulgo Ponee Ex hac fuit Pontius Pilatus. Pontiae item, insulae sunt in mari Tusco, ut scribit Plinius cap. lib. 3, Ab his ultra Tyberina ostia in Antiano, Astura,mox Palinaria,Sinonia, & aduersum forismias Pontiae.

Pontus,propriὶ id mare dicitur quod ὲ Maeotide palude usque in Tenedum protenditur: sed ubi primum se arctat, a Tenedo incipiens,post Helles casum Hellespontus vocatur,1 quo Hellesponti cus adiectivum, ubi expandit propontis: ubi iterum premit,Thracius Bosphorus tubi item effundit Pontus,Euxinus qui paludi committitur. Palus ipsa, Maeotis in Poto iuxta Phasidis ostium: ramus ei loco proxima insula est,Medeae crudelitate memoranda,quae ibi fratrem suum Absyrtium interfecit,nec minus Nasonis exilio nota.Cur autem Tomos dicta sit urbs ipsa Se insula, exponit Ouidius Tristium libi .his vetiibus, Inde Tomos locus est dictus,quia fertur in illo Membra soror fratris consecuisse sui.

Pontina palus,Volscorum palus est iuxta viam Appiam quam

418쪽

qra P o Plinius lib.3. cap.s, non longe fuisse a Cimeis dicit, quem locum

XXII II. urbium fuisse Mutianus ter consul prodidit. Exsiccata est a Cor. Cethego C O s.cui ea prouincia obuenerat: agerque ex ea

factus, ut scribit Liuius lib. . Insequentibus deinde seculis iterum exsiccata a Theodorico Gothorum rege, ut ex eius inscriptione in eo loco cernitur. Latrunculorum autem suisse sedem I uuenalis satyra sostendit his versibus, Interdum de ferro subitus grassator agit rem: Armato quoties tutὲ custode tenentur Et pontina palus,& Gallinaria pinus. Popilii ,1 Pompiliis diuersi legunturi quorum princeps M. Popilius, qui quum COS. esset. e Emθue tempore sacrificium pustiacum cum laena faceret, quM erat flamen Carmentalis: plebis conintra patres concitatione & seditione nuntiata, ut erat laena amicidis, ita venit in concionem, seditionόmque cum authoritate, tum Oraistione sedauit. Author Cicero in Bruto .Hie etiam secundum consulcum M. Fabio Ambusto factus, Tyburtes bello vicit, agris eorum vastati teste Livio. M .Popilius a Numatinis cum quibus pacem faetam irritam censuerat, cum exercitu susus sugatusque est,ut etiam author est Liuius lis.11. Hic deinde ob rem sua culpa male gestam in exilium est actus. Popilius, legatus ad Antiochum, qui

Ptolemaeum regem, amicum populo Romano obsederat, missus nuntiatum ut a sociis populi Romani abstineret: cunctantem, responsumque differentem, virga circunscripsit, ne ultra spatium illud differendo exiret: ex quo territus Antiochus bellum omisit .Li uius lib. s.& Valerius. Popilius Lanatus,qui Ciceronem occidit patronum suum in causa capitis. Author Valerius. Populonia, Hetruriae ciuitas iuxta Pisas,authore Pomponio Mela lib.1. Hodie Plumbinum. Populonium,Tuscorum promontorium, Ptolemaeo lib.3. p. I. Baraetus portus hodie.

Porphyrione, insula est in Propontide ante Cyzieum, ut scribit Plinius cap.vltimo lib.F. Porphyris,Plinio lib. . insula est in sinu Laconico,a Maleae promontorio quinque millibus passuum distans, ancipiti mari propter angustias. Eade postea Cythera appellata est, ob memorabile templum Veneris quod in ea construetiim suit. Porphyrius philosophus, Tyrius genere, clara ortus prosapia, a puero usus est praeceptore Longin viro doctissimo: prius Malchus vocabatur: deinde os vestem regiam purpuream, qua ob nobilita tem utebatur, Porphyrius appellari captus est.Romam postea Pr Diuiti ed by Corale

419쪽

sectus. Plotinum audiuit, una cum Origene de A melio condiscipu- Iis. Inde in Siciliam nauigans,apud Lilybaeum morbo correptus, Plotino magistro, qui eo se contulerat, dc praesentia,& philosophica

oratione recreatur,adeo ut statim conualuerit. moxque Romam simul repetens, ibidem diem obiit, relictis Operibus, in quibus conia uaria pugnantisinter se videtur asserere. Causa putada est,quod quae prius probauerit,ea postea retractauerit.Eius opera sunt,De diuinis nominibus liber unus.De principiis duo. De materia sex. De anima quinque. De animalium abstinentia quatuor. De cognoscendo seiplum quatuor.Quod una fuerit Platonis AristotelIsque secti, libri septem. In historia Iuliani Chaldaei philosophi libri quatuor. Contra Christianos libri quindecim. In dialectica Isagoge, aliaque

complura .Floruit Aureliani Caesaris temporibus, usque ad Tacitu& Probum principes. Haec ex Suida .Aduersus aute libros quos co tra nos edidit Methodius, Eusebius & Apollinaris, xxx volumi nibus apologiam edidere,ut est author Hieronymus. Porsena,rex Tusciae qui urbem Romam obsedit. Martialis, Hanc spectace manum Porsena non potuit. Additur etia nonnu quam N, Porsenna,vt producatur. Virg. lib. AEneid.8, Necnon Tarquinium eiectum Porsenna iubebat Accipere, ingentique urbem obsidione premebat. Porta Augusta,Hispaniae urbs Ptolemaeo lib.2. . s. Torquema da vulgo. Portunus,deus marinus, vide in dictione PALAEMON. Posidippus Casandreus,comicus,docuit anno tertio post Mena dri mortem, ius fabulas triginta commemorat Suidas. Posidiu, Syriae urbsinussiore Ptolemaeo lib.f. p.r. vulgo Pualo.

Posidonius, Rhodius philosophus,Stoicus, ὸocebat Rhodi,discipulus & successor Panaetii. Venit etiam Romam M. Marcelli tempore,scripsitque multa .Author Plutarchus. Posidonius Olbio

lita historicus,scripsit post Polybium historiam libris L II, usque

ad bellum Cyrenaicum de Ptolemaei. praeterea declamationes rhetoricas, argumenta in orationes Demosthenis. Suidas. Hunc Strabo testatur suo tempore fuisse: Posidonius Africae praesul, Augustini contubernalis,cuius etiam vitam scripsit:praeterea homiliarulibros septem,epistolarum totidem,aliarumque rerum complures. Author Ptolemaeus Lucensis.

Possideum, Ioniae promontorium est, teste Pomponio Mela lib. 1 in descriptione Ioniae. Post humia,virgo Vestalis de incesto causam dixit, crimini obnoxia, ob suspicionem cultus elegantioris, ingeniumque liberius,

420쪽

quam virginem deceret:parum abhorrens a fama Tadem senatentia pontificis maximi absoluta, qui eam abstinere iocis, co-IR: sancte potius,quam scite iussit.Volaterranus. Posthuminitem Servii Sulpitii uxor, ius saepe meminit Cicero Epistola rum lib. . A .Posthumius Albinus missus ad Iugurtham, ab eoque corruptus auro, patriam magno damno adfecit. Idem de Vaccaeis& Lusitanis tri uphauit .Liuius li.6 . A. Posthum ius dictator in bello Latinorum,quod Tarquinii fuga excitauit, confugientis ad generum suu Manlium ducem Iusculanorum. Itaque col- Iatis signis ad lacum Regillum, cum victoria utrinque nutaret, magister equitum Romanis equis fraenos detrahi iussit, ut irreuocabili impetu ferrentur in holies: ubi tande aciem LatinoruRomani fudere. In eo praelio visi duo iuuenes acriter pugnare, quos poli pugnam ad praemia quaesitos,dictator reperire no potuit .Ratus itaque eos Castorem N Pollucem:eis comuni titulo templum dedicauit.Author Caecilius. Posthumius Tubero, magister equitsi AE mylii Mamerci dictatorix in prima dictatura contra Volscos: mo X in eodem bello a chCincinnato co-sule eius genero, dictator dictus,de eisde triumphauit: quam victoriam funestauit mors filii,viri magna virtute:que quod iniussu eius, occasione rei bene gerudae pugna imisi est, securi percussit .Ex Liuio lib. . L. Posthumius poli Canensem pugnam consul in Galliam prosectus, a Boiis cum exercitu pronigatus, ne caperetur, magno studio cadere in praelio contendit. Cuius inuenti caput praecidentes Barbari ovantes in teplo obtulerui, Idque sacrum vas erat in quo in solenibus libarent. Liuius lib. n. Sp. Posthumius,& T. Veturius cossapud furcas Caudinas deducto in locum iniquum exercitu, quu nulla euadendi spes esset, edere cu Samnitibus facto, Sc sexcetis equitibus Romanis obsidibus datis, ita exercitum abduXerui, ut omnes sub iugum mitterentur, iidemque, authore ipso Posthumio,qui in senatu suaserat, ut eoru deditione, quoru culpa tam turpe foedus ictu erat, publica fides liberaretur, cum duobus Tribunis plebis, Scomnibus, qui per foedus spoponderant, dediti Samnitibus non sunt recepti: nec etia multo post fusis a Papyrio Cursore Sanitibus, S: sub iugu missis receptisque sexcentis equitibus Romanis obsidibus, pudor prioris flagitii abolitus est. Liuius lib.9. Potamus,oppidum Atticae,ut scribit Plinius cap.7.lib. . Potentia, Ptolemaeo lib. . .I, Picenorum urbs. vulgo S.in ria de Loret. Diuiti by Corale

SEARCH

MENU NAVIGATION