Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

401쪽

Ambiguis suspectus aquis: quas nocte timetor

Nocte nocent potae:sine noxa Iuce bibuntur. Phoemonoe, filia Phoebi, de vates,quae prima carmen heroicum cecinitivi est author Hesiodus in Theogonia.

Phoenicia, vel Phoenice, Asiae regio: sic dicta a Phoenice, Neptuni de Libyes filio, ut Stephanus author est: ad quod accedit Silius

Itb.r.cum inquit, Et qui longa dedit terris cognomina phoenix. Huius regionis incolae Phoenices dicuntur, quos Strabo lib. I6.Arithmetica de Astro nomia insignes scribit. Rufus ex Dionysio, Phoenicum,regio est:hi rubro gurgite quondam Mutauere domum,priisque per aequora vecti Lustrauere salum,primi docuere carinis Ferre cauis orbis commercia, Vera primi Seruauere Poli,&c. Lucanus item lib6. Phoenices primi,famae si creditur,ausi Mansuram rudibus vocem signare figuris. Ob Syrorum de Phoenicum nimis solertem vafritiem, adagio locus factus est, Aduersum phoenicas Syri. quo usi sunt veteres, quoties versatus versuto imponere velle videbatur.

Phoenix, ut nonnulli asserunt, filius fuit Agenoris regis, & frater Cadmi: ves, ut alii etiam ferunt, Agenoris pater, a quo regio in qua habitabat Phoenicia dicta. Fuit de Phoeni x Ymyntoris filius, . teste Homero 8. Iliados. Pholoe,mons est Arcadiae,ut scribit Pomponius. Lucanus in I, Scilicet ipse petet Pholoen,&c. Pholus, unus fuit ex Centauris Ixionis ex Nube filsu .Hie,teste Seruio in 3. Α Eneid. Hereulem suscepit hospitio,cum ad expugna-dos Centauros pergeret,dicente Lucano, Hospes & Alcidae magni, Pholer&e. Tandem in nuptiis Pirithoi,orto praelio inter Lapithas 3e Centauros occubuit,dicente V irgilio libataeorgic. Letho domuit Rhoetumque P Iumque. Phorbas, teste Seruio, pater ilionei Troiani, AEneae in fuga co . mitis: Mereurio deo eloquentiae fauente semper pugnauit. Unde Virgilius AEneidos s, -puppique deus consedit in alta Phorbanti similis, fuditque has ore querelas. Phorcus, apud Graecos dicitur Phorcys:filius fuit Theseae nymphae de Neptuni, ut Seruius est author. Huius patronymicu est Phorcynis Phorcynidos. Lucanus in 9.

Phormio,Crotoniata dux, bello nauali Lacedaemonios vicit.C

ius meminit Theompus in Philippicis. Phormio,dux Atheniensilia bello Pesoponesia , t scit bitThucydides lita. Phormio,pta

402쪽

losophus, teste Cicerone a.de Oratore,peripateticus dicituricu Annibal Carthagine expulsus Ephesum ad Antiochum venisset exul: proque eo,quid eius nomen erat magna apud omnes gloria, inuitatus esset ab hospitibus suis, ut eum,quem dixi, si vellet, audiret: cumque is se non nolle dixisset,locutus esse dicitur homo copiosus aliquot horas de Imperatoris officio, & de omni re militari: tum, cum caeteri,qui illum audierant, vehementer essent delectati,quaerebant ab Annibale quidnam ille ipse de illo philosopho iudicaret. Hic Poenus,non optime Graece,sed tamen libere respondisse fertur, Multos se deliros senes saepe vidisse: sed qui magis quam Phormio

deliraret, vidisse nemine. Neque mehercule iniuria: quid enim aut arrogantius,aut loquacius fieri potuit, quam Annibali, qui tot annos de imperio cum Pop. Ro. omnium gentium victore certasset, Graecum hominem,qui nunquam hostem, nunquam castra vidi iaset, nunquam denique minimam partem ullius publici muneris, attigisset, praecepta de re militari dare Hactenus Cicero. Phormus,Syrasanus comicus eloni tyranno familiaris,& filioru ipsus altor, docuit fabulas septem,quas comemorat Athenaeus.

Phoroneus, primus Inachi fluvii filius: hic initio dispersos populos in urbe coegit,appellauitque Phoronico. Author Volaterranus. Phraortes. rex I ndorum, ad quem Apollonius Tyaneus peruenit,quem quum de victu interrogaret, respondit, Tantum vini bibo, quantum Soli sacrifico:quae autem venando acquiro,pascuntur alii: mihi sit fuerit ipsa exercitatio. Cibus mihi olera & palmarum fructus: multa mihi quoque ex arboribus nascentia, quae manus hae plantaverunt. Author Philostratus in vita Apollonii. . Phrygia, prouincia est, teste Solino, & Plinio lib.s.cap .a', minoris Asiae,quae a Phryge amne, qui eam a Caria diuidit,sic cognominata est. De Phrygia & Phrygibus scribit Plinius cap .sa .lib.s. Phryne, nomen meretricis apud Athenas, de qua Quintilianus lib.a. cap. is, Et Phrynen non Hyperidis actione quanquam admirabili, sed conspectu corporis, quia illa speciosissimum alioqui diducta tunica nudaverat,putant periculo liberatam. Phrynicus, Atheniensis tragicus, Thespiadis discipulus, qui primus vultum foemineum protulit in scenam, de tetrametrum reperit: filium habuit Polyphradmonem poetam, & ipsum tragicum: docuit tragoedias novem. Alter item Atheniensis comicus, inter secundos antiquae comoediae, qui docuit fabulam unam. Tertius

eiusdem nominis Bithynicus sophista,qui scripsi de Atticis dictionibus. Horum author Suida s. Phryxus, Athamantis regis Thebarum filius, fiatdrque Helles, Diuiligod by Cooste

403쪽

τt seribit Hesiodus: qui cum nouercales insidias ferre non possent, Ze consentiete patre aufugerent,in Asiamque traiicerent, Helle puellari more exterrit decidit in pontu,dicente Lucano, Delapsae portitor Helles. Phryxus autem incolumis euasit, Colchosque peruenit.De quo Iustinus libia a. Phthia, pidum est Thessaliae, Achillis patria,ut scribit Seruius ad illud Virgilii l. AEneid. Cum domus Assaraci, Phthiam,clarasque Mycaenas Seruitio premet,ac victis dominabitur Argis. Phtiotia,Straboni lib.9, una E quatuor partibusThessaliae .De qua sic Caeterum Phtiotia tractum continet Australem ad OEtam a sinu Maliaco de Pylaico usque ad Dolopiam oramque Pindi protestim. In latitudinem vero porrectum usque ad Pharsalium planaque Thessalica. Phthirophagi,populi sunt, de quibus Strabo lib. ri, Ex gentibus quae Dioscuriadem coueniunt, est Phthirophagorum nati cui nome a sordibus ac fame datu est.his proximi sunt Soanes nihilo fame meliores,robore aute meliores,nam vi ac potetia pene praestat. Hi gentibus cir uicinis dominantur, Caucasi extrema obtinentes. Phycus,Phycuntis,Cyrenarum promontorium,ut scribit PliniusCap. M.t Ib. . phyleus,unus Educibus Graecorum qui ad Troiam nauigarunt, teste Homero.

Phyllis inquit Seruius in regina Thracum fuit, de Lycurgi Thracum regis filia. Haec Demophoontem Thesei filium regem Athe niensium redeunte deTroiano bello dilexit,& in coniugium suum . rogauit.ille ait ante se ordinatum rem suam, de sic ad eius nuptias reuersurum. Profectus itaque quum tardaret, Phyllis & amoris. mpatientia,& doloris impulsu,qubd se spretam esse credebat, laqueo vitam finiuit, 3c conuersa est in arborem sui nominis, id est amygdalum sine foliis. Postea reuersus Demophoon, cognita re, eius amplexus est truncum, qui, velut sponsi sentiret aduentum, folia

emisit. Unde etiam phylla sunt dicta a Rhyllide, quae ante petata dicebantur.Sic Ouidius in Metamorphoseon libris. Haec Seruius enarrans illud Virgilii Edom s, Incipe Mopse prior,siquos aut Phyllidis ignes, . Aut Alconis habes laudes, aut iurgia Codri. Phylecusa insula Tyrrheni maris Ptolemaeo lib.3.cap. I. Inarime Homero, AEnaria Plinioc hodie Ischya.

Picentes, populi sunt Italici supra Rubiconem supra Anconam

404쪽

siti.Strabo lib.s,Ad mare Tyrrhenum inquiti Picentinorum natio colit,eorum pars modica, qui Adriam habitant: quos quidem Romani in Possidoniatem sinum traduxerunt, Scc. Straboni aliisque Picentes, iam Picentini nominantur: quorum tractus Picenum dicitur.Vide Strabonem lib.s. Pictones,Galliae populi, Ptolemaeo lib.2.cap.r. Vulgo Potctou.'Picus, Satumi filius, augur. De quo sic scribit Seruius, Fabula inquitὶ talis est, Picum amauit Pomona,dea pomorum,& eius volentis est sortita coniugium. Postea Circe quum eum amaret, Sc

perneretur:irata eum in auem Picum maritum conuertit.nam altera est Pica.Hoc autem ideo fingitur,quia augur fuit:& domi habuit Picum, per quem futura noscebat: quod pontificales indicant libri. Hactenus Seruius enarrans illud Virgilii rin Eneid. Ipse Quirinali lituo,paruatque sedebat

Succinctus trabea,laevaque ancile gerebat Picus equum domitor:quem capta cupidine coniux , Aurea percussum virga versumque venenis,

Fecit avem Circe: sparsitque coloribus alas. Pidytes,vir fuit Percosius:& ab v lysse, ut ait Homerus Iliado in bello Troiano interemptus. Pierides inquit Sextus.Pompeius in Musae dicuntur,propter amoenitatem ac solitudinem Pierii montis,quo eae secretis locis propter studia liberalia delectantur. Haec Sextus. Pierides etiam, authom Perotto, a Pieria,quae regio est Macedoniae dictae. Cicero de natura deorum lib.s, Pierias & Pieridas a poetis appellari, quM Pie rio patre ex Antiopa natae sint, author est,ut scripsimus in dictione M v s AE. Vide Ouidium lib.s. Metamor. Pigres Halicarnasseus frater,Artemisiae uxoris Mausoli poeta,Vt seribit Suidas. Pilumnus, Iouis fuit filius. Hic,teste Seruio, fratrem habuit pithumnum,qui primus stercoradorum agrorum usum inuenit: vnde & Sterquilinius dictus est. Pilumnus vero pinsendi frumenti. unde & a pistoribus colitur. Ab ipso etiam pilum dictum est. Pimpla, Thraciae mons est de locus, ut scribit Strabo lib.decimo: Pieria linquit de Olympus,& Pimpla, de Libethrum, quondam to ca fuere Thraciae, Sc montes, quos nunc Macedones possidcnt: quique musis Helicona consecrarunt,Thraces fuere, eotiae acco la.Haec Strabo. Pinarius & Potitius,duo senes,quibus qualiter coli vellet, ostedit Hercules: scilicet ut mane de vesperi ei sacrificaretur. Perfecto itaque matutino sacrificio,cum circa solis occasum essent, sacra repe Diuiti cu by Corale

405쪽

tenda potitius prior aduenit,Pinarius postea extis ia redditis. Vnde iratus Hercules statuit,ut Pinariorum familia talum ministra esset epulantibus Potitiis & coplentibus sacra.Vnde & Pinarii dicti sunt κεν της χώνας, id est a fame. Nam senem illum Pinarium constat alio nomine nuncupatum. Haec Seruius explicans illub Virgilii AEneid.8,-primusque Potitius authorrEt domus Herculei custos Pinaria sacri. De his Fenestella Pindarus, genere Thebanus,temporibus fuit AEschyli poetae, &Persarum expeditionis in Graeciam. Duas suscepit filias: a patre tibiam primum, mox ab Hermione lyram edoctus est. Eius gratia Lacedaemonii in reliquam Boeotiam saeuietes,Thebis pepercerunt. Altissimus fertur & verborum S sententiarum copia,ut ait Quin tilianus : grauitate arduus, constructioiaque ac ordine immensus ac prolixus. Quem etiam imitabilem Horatius scribit ε. Carm.

Pindarum quisquis studet aemulari

Iule, ratis ope Daedalea Nititur pennis vitreo daturus Nomina ponto.

Pindarus alter, Ephesiorum tyrannus, qui capta Epheso,postea a Croeso auunculo suo iussus discedere, secessit in Peloponnesum cum parte substantiae,dimisso domi praeside amico. Author AElianus de varia historia. Pindus .mons est in finibus Thessaliae,de fluuius CilicIE. Author

Pinna, Vestinorum, qui Praegutiis magis sunt orientales, in Ita-ha urbs: hodie Penna. Inde Pinnenses, Plinio hbro tertio, cap.Ia, populi. Pintia, Ptolemaeo lib.a. p. 6, Vallis Oletana,alio nomine dicta urbs Hispanim vulgo Valladolit. Pinton, insula est ex Cuniculariis,inter Sardiniam & Corsica Pinythus, nobilis grammaticus Romae una cum Epaphrodito liberto Neronis .Pausanias.

Piones,populi in Mysia Asiae, quae supra Caicu amnem sta est. Piquentum,Ptolemaeo libro s. capite I, urbs Istriae. Vulgo Pin-

Piraeeus linquit Strabo Athenarum portus, & emporium duo Tum millium passuum muro recedentibus,Athenis iunctus,quadringentarum nauium capax. Statius libro Ia. in catalogo copi xum quae Theseum secutae sunt,

406쪽

vo P iMunichiam,& trepidis stabilem Piraeea nautis . Gellius huius metus meminit cap.at .lib.2.Et Strabo initio libri noni. Pirithous, I xionis filius no ex Nube,sed ex coniuge,suit rex Lapitharum: qui cum ad inferos cum Theseo descendisset, a Cerbero cane tricipiti deuoratus poetis fingitur, ut scribit Seneca in Hercule furente.

Pimus,nomen fuit herois cuiusdam, ut scribit Homerus libro I liados a Pirus, Lambrasi filius,& Thracu princeps, profectus ad bellum Troianorum, a Thoante AEtoloru rege interficitur, vi scribit Η merus tibia . Iliad. Pisa,Arcadiae oppidum est, praeterfluente Alpheo amne . Ab hae igitur de Elide ciuitatibus Arcadiae,teste Seruio,venerunt qui Pisas in I talia condiderunt,quas sic ex pristina ciuitate vocaverunt,ut temstatur Virgilius Io.AEneid. Hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae, V rbs Hetrusea solo. I ustinus lib. m, Habuerunt Pisae authores Gnaecos,&c. Pisae Pisam igitur,urbs est I taliae: Pisa auae,Arcadiae. Pisandrus Camireus, Camirus autem ciuitas est Rhodiὶ Eumolpi tempore, poeta,ut nonnullis placet, antiquior Hesiodo. Pisandrus alter Lycaonius,sub Alexandro MammM versificator, scripsit variam historiam. Pisandrus tertius, Nestoris filius. Author

Suidas.

Pisa uru,v rbs est Umbriae & amnis, ut scribit Plinius cap. Iq.li.3. Piseus Tyrrhenus qui aeneam tuba inuenisse dicitur. Author Plinius lib. I. p. s. Pisistratus,Atheniensis tyrannus, clarus genere, eloquentia verblanta, ut ea deliniti Athenienses, libertate qua nihil charius habebant, se sponte exuerent, illiusque facundiae sanctitatem Solonis, qui numen fuerat. ciuitatis posthaberent. Artes liberales maximi fouit: bita thecam primus Athenis publicauit, quam Xerxes Vmbe potitus ad Persas transtulit. Eam destae multis post annis Seleucus Nicanor restituendam curauit.Homerus eius iussu in eum Omdinem qui nunc est redactus .Regnauit annos triginta tres quo tempore Seruius Tullus Romae,ut author est Gellius. Plura de hoc, di quibus artibus tyrannidem adeptus sit, vide apud Trogum lib.1. Pisistratus alter, Larissaeus historicus commemoratur a Suida. Pisones, Calpurniorum Prosapia fuere, quae a Numa rege descendit.Calpumius enim Numae filius fuit,ut ait Festus. Horatius tem in arte poetica ad Pisones, Vos 5 Pompilius singuis,&c. Pictorium, Italiae ciuitas,quam Ptolamaeus IbJ. cap. ,POnitia Disiligod by Corale

407쪽

ter Mediterraneas sciae. Est enim inter Floretiam 3c Lucam, aqua Pistorienses dicti. Plinius cap. .lib.y. Pitane, opp dum est AEoladis, aqua incolae Pitanei 8e Pita nitae dicuntur. Est L Pitane, Laconiae oppidum, cuius incolae Pitanatae dicuntur. Author Hermolaus apud Plinium. Pithecusa, insula est in mari Tusco, sinuque Campano sita, in cuius quodam colle oppidum fuit Pithecusae, numero multitudinis. Haec insula, AEnaria quoque dicta est ab statione nauiu AEneae,& Homero Inarime dicta: hodie Ischia ab oppido, cui coxendicis similitudo, ut Hermolaus 3I.lib.Plinii, capa.do iacet.Graecis vero Pithecusa inquit Plinius non a simiaru multitudine vi aliqui existimauere, sed a figlinis doliariorum .Haee Plinius cap.s.lib.ἶ. Pitho, mulier sexanima, illa dicendi praeses, qua Ennius suadam, Quintilianus persuadendi deam : Horatius suadelam, &poetica mella,Cicero leporem appellauit. Pithodemus, luctator fuit egregius, cuius statuam fecit Ἀ-

nomenes.Plinius lib. q. p.8. Pithumnur.Vide in dictione in V MN Vs. Pittacus Mitylenaeus,unus e septem sapietibus tepore Croesi regis.Huius illud, Prouidere ne casus veniant: si forte venerint, aequo animo tolerare. Fuit alter Pittacus legistator ut Favorinus de Demetrius in homonymis meminere qui minor est appellatus.AElianus autem de Varia historia, Pittacum que dam commemorat,qui de mola pistrina Encomiti conscripsit, ut in paruo argumento vim dicendi ostentaret.Idem de sapiete dicit, eu in teplo Fortunae scala constituisse,ut eius exprimeret effectu,quu multi invita mortales ascendat, descendantque.

Placentia,urbs Italiae ad Trebiam amnem,nec procul a Pado,ut scribit Plinius cap.Is.lib.3. ιPlacia, Mysiae oppidum, iuxta Cyzicum Milesiorum oppidu, ut scribit Plinius cap.vltimo lib. r. Planaria, Plinio lib. .cap.ό, insula ultra Corsicam,a specie siedicta aequat is freto, ide6que nauigiis fallax. Planasia, Ptolemaeo lib.3.cap.I, insula in mari Tyrrheno. Planci qui supra modum pedibus plani sunt: id est,qui pedes imos graciles habent, plano ue aequaliter, quasi tabellas quae

plancae vocatur. auo nomine dictus est Romanus quida .cuius

extant epistolae luculenter scriptae. Qui teste Eusebio quu Galliam comatam regeret, Lugdunu condidit: quae ciuitas Senecae

408쪽

qor Ptemporibus deflagrauit incendio. Plateae,ciuitas eli Boeotiae, ut ostendit Homerus lib.raliados. De qua Statius in 7.lib.Thebaid. Nuntiat excubiis vigiles arsisse Plateas. Eodem nomine est insula in mari Libyco quasi opposita ad Cyrene, ut scribit Herodotus lib. . Plato, philosophus clarissimus Athenis primum Socrati dedit operam. Deinde du Iicuit per aetatem, in Italiam prosectus est,uti Pythagoreos audiret, ubi Philolai Crotoniatae libros desecta Pythagorea centum minis etiam in difficultate rei familiaris mercatus est, ex quibus multa in suu Timaeum transtulit. In AEgyptum deinde properans,ut audiret Gymnosophilhas,oleum ait Plutarchus) secum mercaturae gratii vexit,ut viatico

suppeditaret,ubi libros Moseos legisse creditur Ter in Siciliam

nauigauit,primum Atanae flagratis visendae gratia, ut Apuleius ait. Reversus,apud AEgina captus est a piratis,ac minis triginta venundatus.Deinde a Nicete Cyrenaeo redemptus fuit.Iterum

rediit sub iuniore Dionysio spe liberandi Siciliam. Sed paulo

post expulso Dione,& ipse suspectus remigrauit. Tertio quum maxime nollet, rogatus ab Archita ut Dionem tyranno reco-ciliaret, iter ingrerius ab eodem Dionysio obuiam procedente quadrigis exceptus est. Demum in suspicionemvemens, vix rogante & spondente pro eo Archita dimissus.Dialogum primus illustrauit, licet prius, ut aiunt, inuentu a Zenone Eleate,vinriis stoteles tradit:vt Favorinus, ab Alexamene Teio. Decessit annos natus L xx xl, morbo uti fertur pediculari. De quo Quintilianus, Platonem cinquit quis dubitet esse philosophorum praecipuum, ex quo multu eloquentiae se traxis Cicero fatetur,fiue acumine differendi, siue eloquendi facultare,diuina quadam &Homerica: multum enim supra prosam orationem,Sc qua pedestrem Graeci vocant,surgit,ut mihi non hominis ingenio, sed quoda Delphico videatur oraculo instructus. Vita fuit caelebs, ac castus, vi scribit Augustinus. De quo plura vide apud Plutarchum. Plato alter,Atheniensis poeta priscae Comoediae, tempore Aristophanis & Eupolis. Cuius fabulas Suidas &Athenaeus commemoracit in Dipnosophi itis. Tres item alios, Diogenes Laertius commemorat: unu Rhodium philosophum discipula Panaetii: Alium Peripateticu de Aristotelis ludo: Tertium Pra-xiphanis discipulum. Plautius, poeta comicus,cuius meminit post Varronem Gestius cap. sal by . Disit iroo by Cooste

409쪽

PPlautus, poeta comicus Farsinas, quum vulao Sarsinas corrupte scribatur. Plotus ab initio, teste Festo, appellatus, a pedum planitie, quos plotos Vmbri vocant. Siquando a mola asinaria vacabat, cui addictus Ob paupertatem erat, fabulas componebat quas venditaret. Ponitur a Marco Varrone epigramma huiusmodi a Plauto ipso factum,

Postquam morte est captus Plautus, Comoedia luget, scena est deserta: Deinde risus udusque, iocusque, & numeri, Innumeri simul omnes collachrymauerunt. Legito Gellium

capa .lib. I. Hic caeteris comicis praesertur, sententia multorum, praesertim Varronis,qui ait,Si musae Latine loquerentur, Plautino sermone loquerentur.

Plaxaura, Nympha suit, Oceani Ze Tethyos filia, ut est testis Hesiodus in Theogonia. Pleiades, Pherecydes tradit septe sorores fuisse, curgi filias

ex Naxo insula .Et quia Liberu educauerut,eas a Ioue inter sy-dera fuisse relatas. Haru nomina putatur,Electra, Alcinoe,Celaeno,Merope,Sterope,Taigeta, Maia: quaru septima ut aitAra-.tus vix cerni potest,propterea quida existimat vocata Electra.

Sut qui pudore occultasse se dixerint, quod quu aliae diis nupsissent, sola Electra nupsi mortali. Nili Electra non tulerit spectare ruinas Troiae,manumque ante oculos opposuerit.Ouid1' .Fastorum,

Pleiades incipient humeros releuare paternos: Quae septem dici, sex tamen esse solent: Seu quod in amplexus sex hinc venere deorum, Nam Steropen Marti concubuisse ferunt: Neptuno Alcinoen, te te formosa Celaeno: Maian,& Electran,Taigetamque Ioui:

Septima mortali Merope tibi Sisyphe nupsit: Poenitet,& facti sola pudore latet. Sive quod Electra Troiae spectare ruinas

Non tulit,ante oculos opposuitque manum.

Alii has Atlantis filias esse dixere, ex Pleione nympha genitas, unde sint Pleiades appellatae. Servius, Pleiades inquit signu estante genua Tauri, quod ortu suo primae nauigationis tempus ostendit.Vnde Graece Pleiades diculur κεν σου Eriuν. Latine Vergiliae,a verni teporis significatione quo oriuntur.Haec Seruius.

Pleione, nympha, Oceani filia dc uxor Atlantis, ex qua Pleiades suscepit Ovidius I.Fastorum, Cai.

410쪽

Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn Qui terram liquidis,qua patet, ambit aquIs. Hinc sata Pleione, cum caelifero Atlante Iungitur,vt fama est, Pleiadasque parit. Plemmyrium, fluuius est Siciliae, quem Virgilius undosum

appellauit,verbu de verbo exprimens. Ide enim undosum,quod Plemmyriu. Author Seruius enarrans illud Virgilii 3.AEneid. Sicanio praetenta sinu iacet insula contra Plemmyrium undosummo me dixere priores Ortygiam: Scc. Pleuron, urbs est AEtoliar, ut scribit Plinius capa .lib. . Plinius Secundus Veronensis, temporibus Vespasiani vixit, cuius negotia administrabalminibus vero Sc succisi uis ut ipse inquit teporibus, pus de reru natura conscripsit, unus omniuparcissmus temporis. Periit in montis Vesevi incendio, du eius causam indagare cupit. Eius vita diligentius narrat nepos eius,

ex sorore Caecilius Plinius, cuius extat liber epistolarum& Panegyricus,Traiano Caesari dictus, quo gratias agit consul ab eo factus. Quintiliani filiam dote iuvisse, & Martialem poeta secedentem viatico prosecutu fuisse testatur ipse in epistolis. Volaterranus lib.I8. Plistonicus, nomen medici, de quo Athenaeus .Fuit & Appion quidam cognominatui Plistonicus, no multo tempore Plinio superior.Hic a Plinio saepe citatur testis. Plotae, insulae duae sunt AEoliar, alio nomine Strophades di-etie, supra Zacynthum in Meridie sitae. Plinius cap.ra. lib.4, In Eurum inquit ventum Strophades duae, ab aliis Plotae dictae.

Servius a conuersione Harpyiarum ex Arcadia volantium nomen insulis datum scribit apud Virgilium 3.Mneidos,

Seruatum ex undis Strophadum me littora primum . Accipiunt: Strophades Graio stant nomine dictae

Insulae Ionio in magno 3 c.,

Plotina, Traiani Caesaris uxor, sanctitate,probitate, Zc omnibus quae in muliebre sexu indui virtutibus celebrata .Haec toso

capillo viru mentita, coniugem comitata, in exili u exeuntem imperterrita, &quasi quaeda virago, toleras aerumnas acerbas.

Plotinus, philosophus Platonicus AEgyptius natione, fuit e ciuitate Lyco,discipulus Ammonii, praeceptor Porphyrii,Galent, Taciti S: Probi temporibus. Fuit corpore gracili, tenuique valetudine, morb6que sacro obnoxius. Haec ex Suida. Plotius Gallus, patria Lugdunesis, dicendi praeceptor, Romae profitebatur, a quo se Cicero in lib. de Oratore una cu .fratre Disiti eo by Coral

SEARCH

MENU NAVIGATION