Dictionarium propriorum nominum virorum, mulierum, populorum, idolorum, vrbium, fluuiorum, montium, caeterorumque locorum quae passim in libris prophanis leguntur dictionarium nominum propriorum quae in Bibliis scripta sunt, seorsum impressimus

발행: 1512년

분량: 600페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

421쪽

Potina, Stephano,ciuitas Boeotiae ex qua Glaus fuit, Sc a qua Potineus dictus.Elt de Straboni fons prope Thebas Boeotias. Plinius tame lib- .cap.r9.oppidum in Magnesia statuit,circa qua, ut idem te itatur libas.cap.8 asini palli rabie inflammantur.

Prachius, ciuitas Ponti,quae Troianis auxilia misit, teste Ho

mero.

Praegutii, ItaIiae populi, qui Marsis magis orietates sunt Ptolemaeo authore lib. .cap. .hodie Praecuti ni,AbruZi vulgo. Praeneste neutrum, Sc haec Praenestis, nomen urbis in Latio haud longe ab urbe, vocis, id est, ab Ilicibus quae illic abundant,dicta Solinus a Praeneste Vlysiis nepote Sc Latini regis filio deducit. Olim Polystephanos, a multitudine coron rum dicta,ut scribit Plutarchus. Quidam a Caeculo, Vulcani filio conditam dicunt super Metino monte. quod sequitur Virgilius.Vide cAECVLVS. Prasii, Indiae populi, dicente Plinio cap.I9.libu Sed omnium in India prope no modo in hoc tractu, potentia, claritate mque antecedunt Prasit,amplissima urbe,ditissimaque Pali botra. Praxaspes,uir Persa nobilis,qui Smerdim Cambysae fratrem iussu ipsius occidit,ut est apud Herodotum lib.3. Praxiteles, statuarius, marmore nobilitatus duplici Venere Gnidia & Coa: Sed Gnidia, vesano amore iuuenis, insignis, qui delituit in templo, simulacroque cohaesit. Tum Nicomedis aestimatione regis, gradi Gnidiorum aere alieno permutare eam conantis. Natus est in Graecia Italiae ora, ciuitate Romana donatus. Scripsi, teste Varrone, quinque volumina nobilium operum in toto orbe.Eius Romae opera Triptolemus, Flora,Ceres in hortis Seruilianis, Boni euentus,& Bonae sortunae simu

Iacra in Capitolio: Item 3c Maenades, dc quas Thyadas vocant N Caryatidas, 3c Sileni in Asinii Pollionis monumentis, & Apollo,& NeptunusEx Plinio cap. s.lib. s. Praepenissus,urbs est Mysiae maioris in Mediterraneis. Priamus, fuit Laomedontis Troiani regis filius, sic πιρ ἀπρο- , emo, dictus, authore Seruio . Nam puer ab Hercule captus cu Hesiona sorore solus pecunia redimi potuit . Eum a Ioue origine traxisse ferunt. Dardanus filius fuit Iouis ex Electra,cuius filius fuit Ericthonius. Hic filiu habuit Troe, qui re-

422쪽

gione quae a Dardano Dardania dicebatur, Troiam a se dixit. Huius filii fuerunt Assaracus Se Ilus,qui urbem ipsam Ilion a seuocauit .Hic filiu habuit Laomedonte, qui pater fuit Priami: at

Priamus ipse patre ab Hercule intersecto, & auro redeptus, Ilio resormauit & exornauit. Habuitque, teste Cicerone Tusculan. quaest.lib.I, filios quinquaginta: quoru decem dc septem ex iusta uxore sunt nati. At vero ex altero latere Assaracus Capyn genuit, ex quo Anchises, & ex illo AEneas. Quam sane genealogiam Ouidius lib. . Faltorum pulcherrime expressit, Dardanon Electra quis nescit Atlantide natume Scilicet Electram concubuisse Ioui Huius Erimonius: Tros est generatus ab illor

Assaracum creat hic, Assaracusque Capyn. Proximus Anchises: cum quo commune parentis Non dedignata est nomen habere Venus. Hinc satus AEneas,&c.

Priaponnesos, insula est in sinu Ceramico, ut scribit Plinius

Priapus inquit Seruius Dionysii ac Veneris filius, deus tampsacenus Hellesponti,qui hortos tuetur.Is ob mebri virilis magnitudinem immoderata,ex Hellespqnto primum eiectus. deinde pro deo habitus est.Vnde Virgilius lib.Georg. , Hellespistiaci seruet tutela Priapi. Asserunt etiam nonnulli priscos illos quum vellent hominu pudenda occultius nominare, priapum dixisse.Author Diodorus lib. r. Est de Priapus, Hellespoti urbs teste Plinio cap. 32 Iib. s.a Priapo superiore, Liberi &Veneris filio condita: coeptus est enim ibi coli ob vineta uberrima, quae iuxta in Pariana & Lapsacena regione sunt, Authore Stra

bones

Priene, Ioniae urbs, Biante alumno nobilis: qui patria aliqua do ab hostibus capta,quum reliqui omnes sugientes,quidpiam rerum suarum asportassent, interrogatus ipse cur adco nil efferret, Omnia citiquit mea mecum fero. summas diuitias in animo statuens. Meminit huius Cicero in Paradoxi . Priscianus Caesariensis claruit Athenis tempore Iustiniani principis: scripsit de arte grammatica ad Iulianum consulem rad Cosroen vero Persarum regem librum de naturalibus quaestionibus.Couertit in Latinum sermone Dionysii de situ orbis carmina Sunt qui scribant hunc ab initio Christianum,deinde fidei desertorem fuisse. Volaterranus.

Priscus Eluidius, sub Nerone quaestor Achaia administrauit,

423쪽

P , R qi Quaestoriusque adhuc a Paeto Thrasea gener adscitus, e moribu, sereri nihil aeque ad libertatem hausit, opum contemptor,

recti pervicax, constans aduersus metus. Erant quibus appetentior famae videretur. Quinetiam sapientibus, cupido gloriae nouissima exuitur. Haec Tacitu . Probus quoque grammaticus

de eodem sic ait, Priscus inquit Ipost damnationem Thraseae soceri sui, interdicta sibi Italia,Apolloniam concessit.Sed post interfectum Neronem restitutus a Galba, no aliter quam liberae ciuitatis statu egit. Idem postea Vespasianum in studio libertatis offendit,ut putaret id optante Clodio pristinum libertatis statum posse reuocare. Quo nomine reus, ac praeter spem absolutus est. Hactenus probus. Priscus alter, Panites genere, phista, eodosii iunioris epistolarum magister fuit, qui se scribita Caesare missum fuisse oratorem in Scythiam, ad Attilam Hunorum regem,ac eius regiam puIcherrime describit, magnifico opere, sumptuosoque factam. Scripsit historiam Constantinopolitanam,& ipsius Attilae libris v i Q. praeterea declamationes N epistolas, ut est author Suidas. Privernum, urbs Volscorum in Latio. Vnde Privernates, ut notat Seruius apud Virgilium,explicans carmen illud, Hos super aduenit Volsca de gente Camilla. Proaeresius e Caesarea Cappadociae, adolescens Antiochia venit, permotus fama Vlpiani dicendi magistri, aptaque eum primas tulit.Cum quo paruo post tempore Athenas profectus, sub Iuliano λphista adeo prosecit,ut primus inter auditores esset: Ephestionem condiscipulum amicum, comitem sibi adiunxit. Accersitus inde in Galliam a Constatio principe,apud eum fuit

in honore. Romam postea petiit, ubi aliquot annos.magna nominis fama moratus,tandem opibus ac Lonoribus auctus, Athenas rediit, ubi magno exceptus applausu, extemporalem orationem habuit in theatro. Haec ex Suida. Probus Berytius, grammaticus, Romae docuit, non tamen ut magistri personam sustineret,unum & alterum, vel cum plurimum tres aut quatuor, pomeridianis horis admittere solebat,

cubansque inter longos& vulgares sermones legere quaedam, idque perraro. Nimis parua & exigua de quibusdam minutis quaestiunculis edidit. Reliquit autem non mediocrem sylvam obseruationum sermonis antiqui: ab initio enim ad studia se contulit, postquam in militia diu centuriatum frustra petisset. Haec ex Tranquillo. Procas, rex Albanoru,qui Amuliu &Numitore filios habuit.

424쪽

Prochyta, insula est in sinu Puteolano, se dicta,no ab AEneae

nutrice, sed quia ab AEnaria profusa erat. Plinius cap lib.3. Procilius grammaticus,cuius meminit Seneca, vir suis teporibus doctissimus Quu de peregrina dis regionibus loquitur, comemorat apud Memphim, in aurea columna AEgyptiis literis scriptum,tunc demum AEgyptum libera fore,cum in eam venissent Romani fasces Author Lampridius.

Proclus Lycius, discipulus Syriani, philosophus PIatonis praefuit scholae Athenies, cuius discipulus & successor fuit Marinus NeapolitanusScripsit plura in Gramatica & Philosophia. Commentarios in totum Homerum, in Hesiodi ργα uti in rem p. Platonis, praeterea cotra Christianos Epicheremata x v iit. Hic est Proclus qui post Porphyrium secundus cotra nos latrauit: aduersus que Iohannes cognometo Gramaticus scripsit apologiam,dictitans eum,quanqua in rebus Graecanicis magnum, stultum tame esse, M in hac parte indoctu .Author Suidas. Is etiaest, cuius hodie comentarios in Platonem habemus. Praeceptor item M.Antonini,quem ad consulatu usque prouexit, et scribit Spartianus. Proclus item Malleotes patria, qui scripsit in Sophismata Diogenis, dc contra Epicurum. Proclus cognometo

Proculeius e Laodicea Syriae, qui scripsit theologicum in Pan dorae fabula Hesiodi, in Aurea carmina, Isagogem in arithmeticam Nicomachi,& alia quaedam geometrica . Pr Ium Naucratitam his Philostratus addit, qui dicit unu fuisse ex suis praeceptoribus, ac docuisse Athenis, filiumque habuisse luxui deditum, in quem no modo non seuerus fuit, sed usqueadeo indulgens, ut in alendis canibus, auibusque adesset, dictitas has nugas eum citius cum senibus dimissurum, quam cum aequalibus. In docendo hunc omnino seruasse morem,ut ab initio a discipulis centu drachmas pro totius temporis mercede acciperet, bibliotheca domi publicata: ut illi solum lectioni intenti, dum cogerentur minime per otium, uti moris est in ludo, inter se sibilent aut iurgentur, pueris cum paedagogis,ac adolescentibus in medio constitutis. Philostratus. Proconnesus, insula est in Propontide . Plinius cap. vltimo lib. s, Insulae in Propontide ante Cyricum Elaphonnesus, unde Cyzicenum marmor.Eadem Neuris & Proconnesus dicta. Procopius, e Caesarea Palaestinae orator & sophista,scripsit res Iustiniani,quae in Oriente aut Occidente, aut Africa per Beliarium patricium gesserat .Cuius subscriba & comes, in cinis expeditionibus fuit .coposuit item alterumlibrinquem inscripsit Diuiti ed by Corali

425쪽

Iustiniani,& eius uxoris Theodorae vituperatione describit.Author Suidas. Procopius, tyrannus Constantinopolitanus, insurgens contra Valentem principe apud Natolia Phrygiae ciuitate. in eius potestate cum exercitu venit, proditus a duobus militibus: alligatusque deinde duabus per vim reflexis arboribus, discerptus est. De proditoribus etiam sumptum supplicium. Ex historia tripartita.

Procris inquit Seruiusὶ filia Iphidi,vxor Cephali fuit, qui eum

venandi studio teneretur, labore fessus, ad locum quenda adire cosueuerat,3c illic ad se recreandu Aurora vocare Quod cum saepe faceret, amore in se mouit Aurorae, quae ei cane velocissimu lapa nomine donauit:& duo hastilia ineuitabilia,eumque iuamplexus rogauit. Ille respondit iusiurandu se habere cum coniuge mutuae castitatis Quo audito, Aurora respondit, Ut probes igitur coniugis castitate, muta te in mercatorem: quo facto ille it ad Procrin,de oblatis muneribus,impetratoq; coitu,consessus

est maritu se esse: quod illa dolens,quu audisset a rustico quodaamare eum Aurora,quam inuocarecbsueuerat, ad sylvas profecta est,& in frutetis latuit ad deprehendendu maritu cum pelli Qui cum more solito Aurora vocaret, Procris egredi cupies, fruteta comouitSperas Cephalus sera, hastam ineuitabile iecit,' & Ignarus interemit uxore .Haec Seruius enarras illud Virgilii g. AEneid.His Phaedra, Procrinque locis, moestumque Eripnylen. Proculeius, ut scribit Acron, Horatii interpres,eques fuit Romanus, Augusti amicissimus, qui pius se erga fratres suos Scipione & Murena ibit,ut spoliatis bello ciuili patrimoniu suum

ex integro diuideret,quod cu eis iam ante diuiserat. Haec Acron apud Horatium liba.Carm. Vivet extento Proculeius aevo, Notus in fratres animi paterni: Illum aget penna metuente solui, . Fama superstes. Huius meminit Se Plutarchus in vita Antonii, dicens Antoniu paulo antequam expiraret, admonuisse reginam Cleopatra,vt sibi ac rebus suis c5suleret:& maxime omnium,qui cum Caesare Augusto erant, Proculeio se crederet. Mortuo Antonio Augustus Proculeiu misit, ut curaret Cleopatra viva in sua potestate habere. Demu quu illa arrepto ense voluisset sibi morte inferre, Proculeius ensem e manibus ademit.

Procustes, latro insignis super Cephisum flume habitas,& nocte suo hospites trucidas, a. esto A ei filio, ut ait Bocatius, superatus atque interemptus est. ' D.ii. Diuiligod by Gorale

426쪽

MO PProcyon teste Plinio lib.38.cap.38,stelsa est, quae alio nomine Canicula dicitur,quoniam ante maiorem Canem exoritur .Caniculae enim exortu accendi solis vapores quis ignorat cuius syderis effectus amplissimi in terra sentiuntur: feruent maria,eXOriente eo,nuctuant in cellis vina, mouentur stagna,canes etiam in rabiem agitantur. Columella lib. u scribit, quod Idibus Iu liis Procyon exoritur mane, Sc tempestatem significat. Postea inquit, uri.Calend.Augusti, Canicula apparet, estq: caligo aestuosa .Horatius lib. .Car.Iam clarus occul um Andromedae pater Ostendit ignem, iam Procyon furit Et istella vesani leonis Sole dies reserente siccos. Cit a.de nat .deorum,

-geminis est ille sub ipsi,

Ante Canem, Pro on Graio qui nomine fertur. Prodicus Cous,cuius quata fuerit authoritas, ex Xenophonte deprehendere licet,qui in Boeotia captus, vadem pro reditu dedit. In concilio Atheniensium magnam eth laudem adeptus, quanquam voce grauiore atque ab na. Conatusque est in ea

ciuitate primarios ex quaque nobili familia adolescentes sibi deuincire, quorum hospitium usui sibi & voluptati foret. Haece Philostrato. Suidas autem dicit eum Chium fuisse & Democritiae Gorgiae temporibus fuisse, librumque edidisse, qui inscribitur ἔροι, in quo finxit Herculem, virtuti pariter ac voluptati congressum, & utraque adhortante tande a virtute persuasum alteram spreuisse. Proetus, fuit Abantis Argivorum regis filius, cui successit in regno .Hic, teste Homero lib.H. Ueae, Antiam habuit uxore, ex qua filias quatuor habuit, quae,teste Pherecide, cum in sorma seu pulchritudine se Iunoni praetulissent, offensa dea eis furorem talem immisit, ut vaccas se esse arbitrarentur,& aratra timentes sylvas peterent, dicente Virgilio in Sileno, Proetides implerunt falsis mugitibus agros. Progne, filia Pandionis regis Atheniensis,& uxor Terei regis Thraciae. De qua in dictione TE REVS. . Prometheus, teste Ouidio lib.i. Metamorph. Iapeti filius ex Asia nympha coniuge, Quam satus Iapeto mixtam fluuialibus undis Finxit in effigiem moderantum cuncta deorum. Promethei fabulam sic refert Seruius, Prometheus inquitὶ post factos a se homines, dicitur auxilio Mineruae caelum ascendisse,& adhibita facula ad rotam Solis,ignem furatus: que hominibus indicauit.

427쪽

MIOb quam causam irati dii, duo mala immiserunt terris, febres& morbos, sicut& Sappho Sc Hesiodus memorant.Quod tangit& Horatius dicens, Post ignem aetherea domo

Subductum, mactes, Sc noua febrium Terris incubuit cohors. Ipsum etiam Prometheum in monte Caucaso per Mercurium religauerunt ad saxum:& adhibita aquila est,quae eius cor exederet .Haec autem omnia non sine ratione finguntur.Na prometheus, vir prudentissimus fuit.Vnde etiam Prometheus dictus est OG g ηἐπικερας, id est a prouidentia. Hic primus astrologiam Assyriis indicauit: quam resides in monte altissimo Caucaso, nimia cura & solicitudine deprehenderat .Hic autem mons positus est circa Myrios, vicinus pene syderibus.Vnde etia maiora astra demonstrat,& diligenter eorum ortus occasusque significat.Dicitur autem aquila cor eius exedere,quodHest solicitudo,qua ille affectus, syderum omnes deprehenderat motus. Et hoc quia per prudentia fecit,duce Mercurio, qui prudentiae de rationis deus est, ad saxum dicitur esse religatus. Deprehendit praeterea rationem fulminum,& hominibus indicauit: unde caelestem ignem dicitur esse furatus. Nam quadamarte ab eodem monstrata, supernus ignis eliciebatur,qui mortalibus profuit,donec eo bene usi sunt.Na postea malo hominum usu in perniciem eorum versus est: sicut in

Liuio lectum est de Tullo Hostilio, qui eo igni exustus est cuomnibus suis. Numa vero Pompillus impune eo usus est tan. tum in sacris deorum. Hinc est quod igne rapto χb iratis numinibus morbi hominibus dictitur immissi .HactenusSeruius, enarrans illud Virgilii 6.Eclogae, Hinc lapides Pyrrhae iactos, Saturnia regna.

Caucases sque resert volucres, furtumque Promethei. Propertius, Elegiarum poeta ex Meuania oppido oriundus rquod in Vmbria est, ut ipse author copiose testatur . Sunt qui scribant eius patrem equestri dignitate ornatum, ac triumuirali potestate fuisse: tum inter eos connumeratum, qui L.Antonium secuti Perusia capta ex octauit Caesaris authoritate, ad aram diui Iulii perducti, ibidem occisi fuerunt. Illud omnino

constat, huc Propertium magna ex parte amissis bonis Roma se recepisse, cum patrem suum in tenera adhuc aetate amisisset: quod illis versibus apparet, Aspice me: cui parua domus, fortuna relicta est: Nullus Sc antiquo Marte triumphus aui. Ex Crinito. Propontis, maris pars est,quae a Meridie, Bithynia: ab Arcto D.iii. Diqiligoo by Cooste

428쪽

6ra Thraciae Iitoribus fere cingitur. Eius situm ut expansus est inister Hellesponti & Bosphori fauces,Gx Ptolemaei tabula prima Asiae discito. Proserpina ,Iouis & Cereris filia, a Plutone dum Siciliam Iustraret rapta, in campis Ennaeis,cum Cyane nympha Se Sirenibus flores legens. Cuius fabulam sic scripsit Seruius, Ceres sinquit cum raptam a Plutone Proserpinam filiam diu quaesisset: tandem aliquando eam esse apud inferos comperit: pro qua re cum Iouis implorasset auxilio, ille respondit posse eam reuerti, si nihil apud inferos gustauisset. Illa autem iam punici mali in Elysio grana gustaverat:qua rem Ascalaphus Stygis filius prodiὸit.Unde Proserpina ad superos remeare non potuit .Hinc ait

Lucanus, - quae te

Detineant Ennaea dapes. Sane Ceres a Ioue postea meruisse dicitur,ut Proserpina sex esset cum matre mensibus, sex cum marito: quod ideo fingitur, quia Proserpina ipsa est quae Ze Luna, quae toto anno sex mensibus crescit, sex deficit, scilicet per singulos menses quindenis diebus: ut crescens apud superos, deficiens apud inferos esse videatur. Haec Seruius apud Virgilium lib.i.Georgicorum, Quanuis Elysios miretur Graecia campos: N ec repetita sequi curet Proserpina matrem. De Proserpinae raptu scribit Cicero in Verrem ad s.lib.6. Pro sopis, insula est in Delia Nili ostio,teste Herodoto. Protagoras Abderites, domi Democriti auditor fuit, natus 'Menandro patre Thracu locupletissimo, qui & Xerxem aduerasus Graecos proficiscente, domo, muneribusque excepit: ob qua liberalitate, Magi qui cum eo erat, facta a rege potestare,eius filium Protagora, tunc adolescente sua disciplina erudierui. Nainiussu regis eam comunicare no licet, quod de diis haud bene sentiat, dubitareque se dicant eos esse. Illis quoque clam sacrificant, ne clara religionis professione illis seruire, aut per illos aliquid posse videatur .Ex hac igitur consuetudine & ritu Protagoras ab Atheniensibus codem natus: ut aute placet non ullis,tantum accusatus, sponte exulauit. Quumque sparsas toto orbe triremes Atheniensim videret, paruo se nauigio credens, insulas lustrauit, ubi tunc mercede dicitur primus omni u profiteri coepisse.Igitur Plato cum videret eum arte rhetorica intumescentem,verbaque ex poetica plus iusto ostentante,eius ideam longo sermone expressit.Haec ex Philostrato. De eodem secus scribit Gellius cap.3.lib.s. Protagorassius fui ut astrologus, in que Diqiligoo by Cooste

429쪽

Euphorion Epicedium scripsit. Alius item Stoicus, Diogene

Laertio authore.

Prote, Insula est una ex Stoechadibus tribus, in Ionio mari cotra AE toliam sita, teste Plinio cap. r.lib.3. Protesilaus,unus e Graecoru ducibus, qui ad Troiam prosecti sunt: cum primus ex nauibus in litus prosiliret, ab Hectore est interfectus. Fuit ex Phylace Thessaliae oppido. Inde Phylacides dictus. Eius uxor Laodamia, cum interitu rescisset, in solatium moeroris optauit ut mortui umbra videret. Quod cum impetrasset in illius amplexibus expirauit. Propertius, Illic Phylacides iucundae coniugis heros Non potuit caecis immemor esse locis: Sed cupidus falsis attingere gaudia palmis,

Thessalis antiquam venerat umbra domum. Proteus. deus marinus, Oceani & Tethyos filius, 3c vates, dicente Virgilio Georgilib. , -nouit nanque omnia vates Quae sint,quae fue=nt, quae mox ventura trahantur.

Quippe ita Neptuno visum est, immania cuius Armenta,& turpes pascit sub gurgite Phocas. Diodorus liba . scribit, Quu AEgyptus rege careret, ex dignioribus quidam in rege assumptus est,que AEgyptii Cetea, Graeci Proteum appeliant, qui Iliaci belli tempore extitit. Hunc artiu peritum fuisse

tradunt, Zc in varias se formas vertere solitum, ut nunc animal, quandoque arbor aut ignis, aut quid aliud videretur. Consuetudo aute regibus AEgyptiis, causam huiusmodi trasmutationes fingedi praebuit. Nam AEgyptiis mos erat regibus, aut leo illis,aut tauri,aut draconis, priorem parte in capite ferre insignia principatus, quandoque vero arbore,aliquando ignem,quadoque redoletia supra caput ungueta. Haec tum ad decore spectat, atque ornatum: tum stupore, ac superstitione quanda aspicientibus iniiciebant.&c. Diodorus. Proteum aliquado in Carpatho insula regnasse, Pallene urbe Thessaliae relicta, ad qua tamereuersus est postea, Seruius author est enarras carme illud Virgilii Est in Carpathio Neptuni gurgite vates

Caeruleus Proteus,&c. Prothenor, Homero teste Iliad. a, unus ex quinque Boeotioruprincipibus qui ad Troiam cum Graecis profecti sunt. Prothous,Vnus e Graecorii ducibus, qui ex Magnesia ad Troiam venit,teste Homero lib. Iliada. Protogenes, Plistor nobilissimus, cui patria fuit Caunus, gens Rhodiis tabiecta. Palma habet tabulari, eius Ialysus,qui est Ro-D.iiii. . Disit iroo by Cooste

430쪽

mae dicatus in teplo Pacis: que cum pingeret,iraditur madidit Iupinis vixisse, quoniam simul famem sustinerent 8c sitim, ne sensus nimia dulcedine obstrueret .Huic picturae quater colore induxit subsidio iniuriae Sc vetustatis, ut decedente superiore, inferior succederet .Est in ea canis mire sectus: ut quem pariter casus 3c ars pinxerit. No iudicabat se exprimere in eo spumam anhelantis posse, quum in reliqua omni parte quod difficillimum erat) sibi ipse satisfecisset. Displicebat autem ars ipsa, nec

minui poterat,& videbatur nimia, ac longius a veritate disce dere, spumaque illa pingi, non ex ore nasci, anxio animi cru ciatu: cum in pictura verum esse, non verisimile vellet, absterserat saepius, mutaueratque penicillum, nullo modo sibi approbans. Postremo iratus arti quod intelligeretur, spongiam eam impegit inuiso loco tabulae, Sc illa reposuit ablatos colores, qualiter cura optauerat, secitque in pictura fortuna naturam. Haec Plinius, Si alia multa de Protogene cap.Io.lib. s.

Protogenia, Deucalionis de Pyrrhae filia Author Aristarchus in decimum Odyssea . Prusa,authore Strabone lib.ra,vrbs est in Mysia ad Olympusta Ea a Prusia codita est,qui eum Croeso bellum gessit. Hi ne ortus est Dion sophista de philosophus,qui tepore Traiani claruit,eodemque propter familiaritatem curru dignatus. Prusias, de quo multa Liuius, Bithyniae rex,qui Annibalem huc concedentem suscepit, post Antiochum superat si, ic Phrygiae Hellespontiae seditionem,aduersum Attalicos ex composito factam. Prymnesia,urbs Maeoniae, in finibus Lydiae, Ptolemaeo lib.n

caput.

Prymno, Nympha, filia Oceani de Tethyos,teste Hesiodo in

Theogonia. Prytaneu, locus erat Athenis in arce dignissimus,ubi iudices Et magistratus habere consiliu solebant. Cic. lib.I.de Oratore, Et ut ei victus quotidianus in Prytaneo publice praeberetur.

Psammenitus Herodoto lib.3, Amasis filius, 3c AEguptiorum rex,qui a C a se conuictus, epoto sanguine taurino eXpirauit. Psammelichus, rex AEgypti, cuius tempore teste Herodoto

liba,ducenta 3c octo millia AEgyptioru ad AEthiopes trasiere. Cum enim triennium in praesidio fuissent AEgyptii, neque illinc ab aliquo dimitterentur, communi usi consilio, a piam-

meticho ad Mikiopiam sibi transeundum putauerui. Strabo

SEARCH

MENU NAVIGATION