Christiani Adolphi Klotzii Miscellanea Critica

발행: 1763년

분량: 107페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

51쪽

Da Fragmentis Cornelii Nepotis GueLμπ0-ό. Diximus iam alio loco de Fragmentis Corneolianis, a V. Cl. Iacobo Friderico minuero editis, Guelpher ti 1739. nostram sententiam ea, quae digna est harum litterarum studioso, libertate usi. Displicuit enim nobis Viri Cl. sententia multas ob causas, &, ut sunt iudicia libera, cuivis potius quam Cornelio, elegantissimo Scriptori, illa tribuenda esse existimavimus. Do. lemus vero maximopere, aegrius hoc doctissimum musingerum tulisse, quam nos speraVimus, a que quae nos optimo animo scripsimus, a nescio qua infectandi, conviciandi, insultandi, reprehenden

di libidine prosecta esse, sibi persuasisse. Qua

enim iniuria virum egregium affecimus 3 quomodo hoc iudicio illius famae detrahere potuimus Fragmenta illa Cl. Heusingerus, Corneliana esse ait ἰ nos negamus. Quis hoc non ferendum esse censebit' lumus homines, & quando nefas fuit dissentire de eiusmodi rebus 2 Quae igitur hic in signis contumelia , eaque ingenuo animo nequaquam ferenda p Ex animi sententia loquor. Semper ego Cl. Heu gerum virum harum litterarum, S Grae. carum inprimis . peritum esse iudicavi, eumque, qui non solum moueriani nominis famam bene tueatur, sed etiam hae tempestate in Germaniarem litterariam egregie ornet & iuvet. Num prae

clarius & honorificentius de illo sentire S iudie, re possum ' si vero quid exciderit mihi invito, quod durius esset, quo humanitas laedi videretur,

52쪽

quo se lacessitum suisse protervius iure Vir Cl. queri posset, illud ne dictum esto. Sed faciamus lectoribus de tota re iudicandi copiam, atque primum ipsa Fragmenta adscribamus , praescripta eodiei Philippicarum Ciceronis orationum, undecimo, ut Cl. Heusuerus censet, seculo scripto. Cornelius Nepos in libro de bisoricis de

laude Ciceronis. Non ignorare debes, unum hoc genus Latinaram litterarum adhuc non modo non respondere Graeciae, sed omnino rude atque inchoatum morte Ciceronis reliactum. Ille enim fuit unus, qui potuerit S etiam debuerit historiam digna voce pronunciare: quippe qui oratoriam eloquentiam rudem a maioribus acceptam perpoliverit, philosophiam, ante eum incomtam, utinam Ilia conformaverit oratione. Ex quo dubito, interitu eius utrum res publica, an bisoria magis doleat.

Idem. Locuples ac diuina natura, quo maiorem sui pareret admirationem, ponderatioraque sua essent benescia, neque uni omnia dare nec rursus cuiquam omnia voluit

negare.

De his fragmentis disputavimus tum sere haec: Es Cl. Heu verus genuina haec esse Nepotis monimenta, ex indiciis tam manifesis tamque consentia entibus elucere Abi persuast, ut neminem fore cre dat , qui 'de eorum integritate dubitet: eis purum, et gavτ, d usum. maxime perspicuum hissorici dicendigenas ira clare S ita aperte in bis conlpici dicit, ut

53쪽

non peruos sili iudices solum, sed eos etiam, qui la- , tinitatis antiqua N incorruptae non plane sint expedites, Nepotem hic agnituros esse constat: nobis tamen, qui ct Cornelium, S alios bonos scriptores satis legisse S antiquae Latinitatis non plane expertes esse nobis videmur, longe alia mens est. Sed docendum est, quare a viro docto dissentiamus. Iam primum lubet quaerere, quae tandem sint illa indicia manifesta S consentientia7 Heu gerus quidem, quae tamen omnes & exspectabunt hoc loco, ct suo iure poscent, nulla affert: nisi quae de Cornelii libris, de latinis historicis, S de studio, quod

Cicero in historia patriae scribenda posuerit, huc reserenda sint. Quibus minime contenti plura desideramus. Vellemus enim ita in his fragmen.tis exponendis versatus esset Heu gerus, ut nuper in Horatiana in Lucilii defensores Satyra , i. e. examinasset singula verba diligenter & accurate, ad Critices regulas exegisset, eaque S Latina &Cornelio digna esse ostetidisset. Quae igitur ille

omisit, nos agamus. Primum de toto orationis habitu etsi ex paucis versibus vix iudicari potest, non dubitamus tamen fore, ut, si quis unam atque alteram vitam, a Cornelio scriptam. legat, deinde haec fragmenta recitet, sonum nescio quomodo lonse diversum S quasi peregrinum &barbarum in auribus sentiat. Verum hoc sentiri magis , quam verbis explicari potest. Faciant igitur periculum, qui teretes & doctas aures habeant. Deinde vero ex ipsa dictione nihil Cornelio, nihil Roma dignum spirare nobis videtur. Quem non offendet repetitio illa verborum unus &rudis nimis angusto spatio iacto 3 Non ignoramus quidem, in optimis scriptoribus eiusmodi negligentiam ct inveniri, & laudati quoque a peritistharum

54쪽

harum rerum iudicibus, ut in pulcherrimo loco

Odus T. V 2o . in nobili Ciceronis epistola ad Luccdum L. V. Ia.) S in Livio passim, ubi

videndus Gronovius, ct consilendus cel. Dorviulius ad Chariton. p. 4 . sed S horum longe plerumque alia ratio est, ct in Cornelio, si recte m. minimus , nullum eiusmodi nobis exemplum occurrit. Quid vero est, cur Nepotem in his paucis versibus a prisca dicendi ratione declinasse, nec suo more loeutum esse dicamus 3 Quam parum illa: qui potuerit S etiam debuerio: aovi non

modo non nec rursus cuiquam aurea aetate digna tquam dura omissio verbi esse in hoc: omnino ruis atque inchoatum Ciceronis morte reficiums Hoc vero insolentissimum: historiam digna voce pronuntiare , quis Cornelio tribuere audeat Τ Quam male positum verbum Latinam: philosophiam ante eum incom- tam Latinam- sapitne deinde philosophiam las

nam incomtam sua oratione conominare, non barbarum potius hominem, quam Cornelium elegantisissimum scriptorem 2 Nos profecto ne intelligimus quidem hoc maxime perspicuum dicendi genus.

An denique oratoriam eloquentiam perpolire , auponderatiora bene ia, an hoc genus latinarum litterarum Graecia respondet, haec an Cornelii aetatem redoleant, vehementer dubitamus. Vellemus,

viri docti conferrent cum his fragmentum illud Livii de primo bello Punico, quod a Matthaeo Moesis in monasterio Salemitano repertum esse dicitur, ct in Actis Societatis regia Parisienses T. R hisbire de I'Academie Roale des Inscriptions des belles Letires) exhibetur. Ibi enim , ut bene A. chaeus i Sotichn contra Schoepsinum demonstravit, tale dicendi genus observabunt, quod huizsimillimum, ab eodem prope homiue prose e tum

55쪽

ctum esse videatur. Pudeat vero nos haec hastmenta, nec latina, nec perspicua, nec Cornelio digna, purissimo S elegantissimo scriptori tribuere: potius reiiciamus hunc pannum, nisi nos omnia Lillunt, ab homunculo otio nimio assiuenti, purpurae Cornelianae assutum. Sed illud quoque addendum est: monorum pro sua conformavit ora time, quod erat in codice, rescripsiste sua confor maveris oratione, & pro locuplex, locuples posuisse. Ceterum fatemur, acute suspicari Heu gerum, Cornelium fortasse Ciceronianorum carminum mentione facta, quam parum feliciter ei hoe studium successerit, commemorasse, & deinde addidisse: locuples ac divina natura. sed de tota re, quid sentiamus, iam diximus. . Haec sunt, quae nobis olim super fragmentis his in mentem venerunt. Iudicent vero omnes, qui ubique sunt, an aegre ferre debuerit Vir Cl. hane orationem meam. Vbi ego insultavi Τ ubi insecta. tus sum eum ' Non nego, vehementer me mirari. atque indignari sere, virum doctum in Vindiciis Fragmentorum Guel era. 176o. dixisse: a me fragmenta Nepotis traduci atque crebris acerbisque exclamationibus, quas argumentationis vim subiis' appareat, exagitarit me De ulla, quam quidem agnoscere queat, ratione iudicium ipsius infamare, atque ita ipsum contemnere, ut gregi iocetorum magi sebiorum accenseam: me ipsum pueris eruditorumque vulgo deridendum, exstilandum, explodendum propinaile. Per deum l si quis haec legat, iudicio meo non antea lecto, vehementer me in mouerum invectum esse, maximasque concitasse turbas credat necesse est. Quare, ut perspicerent lectores. ct iudicarent, an merito ille tam acerbe de mea inhumanitate questus esset, meam disputatiun

56쪽

iam hie exhibendam esse duxi. Mei ingenii naturaeque meae indolem parum cognitam habet Cl. Heu gerus. Utrum illa Dagmeota a Cornelio an a quovis alio prosecta sint, ciccum non inter . ' duim. Dic illa Cornelii esse: doce illa Latina, Selegantissima esse: quantam utilitatem litterae hinc percipient δ Iam nega S pernega, illa Cornelio & Roma esse digna: an verendum ideo est, nequid detrimenti res litteraria capiat Τ Neque hie de fama S nomine viri docti agitur. Ego quidem, longe ante, i quam haec fragmenta ediderat , eruditum hominem Cl. Heongerum esse censui. Quomodo etiam ille, qui haec fragmenta sibi minus probari dicat, famae Helisngeri detrahere videatur, non video. Nulla ego alia de caussa illa tum seripsi, quam ut acuerem lectorum

animos, ut admonerem quosdam, ut attente illa considerarent accuratiusque examinarent omnia.

Di gladiari, vociferari, rixari de re, ut verum fatear, admodum parvi momenti nunquam mihi fuit propositum. Abhorret hoc non a natura tantum mea. sed etiam consultudine. Ob haec quidem leuia θ' verba S litteras, quid alteri alteros sagellamus y verissime scribit aliquo loco Lipsiuscuius sapientissimas de eiusmodi concertationibus fugiendis sententias parum humanus est, qui non laudet maximopere. Age vero . paucis examin mus ea, quibus argumenta nostra, nam quis in is re tam levi verbum crimina ponat Τὶ Vir Cl. desu re studuit.. Iam primum nondum nos poenitet dixisse, sentire aures nostras sonum quemdam peregrinum in his fragmentis. Nam , quod V. Cl. dicit. in hac antiquae pronuntiationis isnorantia parum aut nihil sentire aures nostras, quid molle aut durum. D vel

57쪽

veteribus in sermone visum sit. illud nossem viro docto excidisset. Lubenter largior, nos ignorare veterum pronunciandi rationem: . Verum idem i. etiam contendo, si quis satis diu veterum libros legerit, clarii interdum voce Ciceronis, ct qui aequales Ciceronis sunt, monimenta recitaverit, tandem hoc assecuturum ese, ut ipsarum aurium 'iudicio mollia, dulcia. dura, asp ra, facile dissct cernat. Iudicium host totum aurium est, scribit aliuo loco Christoph.' Landinus, modo illae eruditae. ni. Nolumus hica repetere, quae Ludov. Str haeus & Ddita Rapicius, praestantissimi huius do. ctrinae magistri, super hac.re disputaverunt: n

que pulchrum Dorvillii ad Charit. p. 378. de hac re locum adscribemus. Ipse H Vingerus fatebitur. aliter autes suas assice, si Ciceronem . aliter , si, Sallustium, aliter, si Livium, aliter, si Apuleium legat. Q sod si nobis dat, ut dabit profecto. non

ne simul fatebitur, aures sentire, quae verborum . compositio veterem, .quae recentiorem aetatem

redoleat 7 Commemorabo, quid viris duobus do. Elis acciderit, quos ipse Helisi erus bene novit, ct quos idoneos rerum iudices esse,znon negabit. . ostendi illis haec Dagmenta, atque ut libere suam sententiam exponerent, petii..Hi vero se eandem peregrinitatem soni animadvertisse atque in- . primis in illo: qui potuerit S etiam debuerit, haesis e dixerunt. Hinc igitur. o. homo alias seni per mihi dissidens, mihi persuasi certissime, me iomnino aliquid egisse, qui in talem quaestionem a

rium mearum auctoritatem interposuerim. Sed de

hac re satis. si

Venio ad alteram: Illam repetitionem verbo Tum unus'& rudis, nimis angusto spatio factam me offendere dixi. Novi talia exempla frequen-

58쪽

ter in optimis scriptoribus occurrere, atque ipse etiam nuper in Actiburmam no quaedam protuli. Legi praeclaram viri magni, D. Cuic Bergeri . cuius ut multos similes haberet hac tempellate Germania, saepius optavi, de hac re disputati nem in praestantissimo operet de naturali pulcbrit. . Prat. p. 239. Denique me perperam egi sie fateor,

qui talia loca non investigaverim in Cornelii vitis. Quid igitur est y Ego sic puto: mirum videri posse cuivis, cui haea fragmenta ob alias etiam caus

lassuspecta sint, si in iis etiam iterationem hanc vocabulorum invenerit. Nonne enim probabile est, haec verba esse indicia scriptoris, parum a - tenti, atque hane repetitionem, quam si vel gratam neglisentiam, vi X tamen virtutem scriptoris. dixeris, lavere potius illi, qui haec fragmenta Cornelio abiudicet, quam qui ea illi tribuat INunc verba examinemus. Et etiam latine'dici, nemo facile ignorabit. Neque ego illa alia det Calisa notavi, quam ob κακοφωνίων, de qua modo expositi. Eandem ob rationem displicuerunt verba, adhuc non modo non. Illa vero nec rursus etsi V. Cl. duobus exemplis e Cicerone confirmet, tamen inter rariores formulas reserenda esse

Credo. Atque ideo etiam non sormula ipsa mihi parum latina, sed fragmentum non Cornelianum visum est. Haud quisquam dici pro nemo, ut V.Cl. mC doceret, non opus fuit. Nunquam illud reprehendi. Neque ego ellipsin verbi ese ignor , sed illam hoc loco duram esse credo. Non nego vocem de eloquentia adhiberi. Hoc nego latine dici: historiam pronunciare digna voce. Si in fragmento esset: res gestas, serrem formulam, licet rariorem. At quomodo dici potest prenunciare his tum pro historiam alicuius populi scribere Τ Illa

59쪽

denique pronunciare hisoriam digna voce, si totam

hanc loquendi rationem consideres, sapiunt aevum recentius. Porro nondum essicit V. Cl. ut

mihi placeat: philosophiam ante eum incomtam rati. nam.GNon ideo hoc reprehendo, ut quidam putabant, quoniam duo epitheta, uni substantivo . adduntur. Nihil enim frequentius. vid. Giphanti .

Ind. Lucret. S. v. epitbeta geminata. Burmann. ad 'Ovid. Met. XV. 229. Brouklius ad Nibuli. III. 22.1alios.HVerborum collocatio mihi parum prohatur. id quod ipse V. Cl. latetur. Sed videat, an recte verborum ordinem librariorum negligentia perturbatum fuisse dicat. Ipsum quidem initium prioris stagmenti non ignorare debes ab ex-'. scriptore adiectum esse putat, ut periodi consequentis sententiam fulciret. Atque meminimus , etiam illa verba quibusdam displicere. Probatum

etiam mihi fuisse parum concursum plurium ac- cusativorum in litteram mugientem desinentium recte intellexit V. Cl. Atque talia saepissime occurrere apud antiquos scriptores dudum me do- cuit magnus Gronovius ad Liv. XXXI. 22. In-' , sanus essem, si propter solam hanc negligentiam orationem aliquam scriptori antiquo abiudicarem. Sed, ubi plura occurrunt, quae nobis illam fuse pectam reddant, huius etiam animadversionis albquam vim esse oportere arbitror. Formulam et .

quentiam oratoriam perpolire nondum mihi persuasit V. Cl. ut aurea aetate dignam censeam. Neque me verba offendunt, si singillatim ea considerem, quanquam oratoria eloquentia mihi non satis Cornelii aetati convenire videtur. Tota formula displicet. Verbum ponderatius non prius desinam Cornelio aureaque aetate indignum censere quam V.Cl. illud non a censoria L sensi Critici virrula

60쪽

vindicaverit, sed auctoritate bonorum scripto. rum muniverit.R. Hoc genus latinarum litterarum respondet Graeciae etsi probabiliter defendatur a V.Cl. nondum tamen a me impetrare possum ut laudem. Si in Cornelii vitis hane formulam iis venii, rem, me ideo nullam litem Nepoti moturum esse profiteor. At in his fragmentis me rarior dieendi ratio offendit. Hic vero non'opus suit, ut V. Cl. ingeniosus esse vellet, meque doceret, non posse aliquem, ante quam natus sit, libros scribere. Neque enim Leonardum Aretinum horum fragmentorum auctorem esse dixi neque tenoravi, quae Cl. Drahenboreh. in praefat. T. VII. Livii praefixa de fragmento Liviano disputavit. Verum hoc fragmentum eadem, quae Pragmentum Livii Κlochianum barbariei indicia prae se ferre, credidi. Nec muto sententiam. Sed nolo subtilius aut acrius de his fragmentis disputare. Neque acerbis illis crebrisque exclama tionibus aliisque, quae sibi V. Cl. excidere eas sua est, quidquamisreponam, quod fortata iure meo sacere poteram. Nam de re levi magnas tragoedias ercitare semper mihi ineptum visum est. Considerent viri docti haec fragmenta, a que cum Cl. Heu ingeri defensione, tum meis argumentis cognitis S examinatis, secundum quem, haec litieula dari debeat, statuant.

SEARCH

MENU NAVIGATION