De vsuris libri duo Francisci Hotomani iurisconsulti

발행: 1551년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

161쪽

ineretur. Nam ut Aristoteles libro Ethieorum quinto eleganter scribit,qui sua dedit quemadmodum Homerus ait Glaucum dedisse Diomedi, Pi oq; novem eentum , pro ferro tradidit aurum iniuriam non accipit. quandoquidem ut det in ipsius situm est potestate. Sed non quod honeste accipimus, idem etiam continuo honesth petere

. Iloniniustὸ faciat, grati etiam&memoris officiosario publico foenus ex stipulatione pendatΘ an potius quum iniquissimus de improbissimus contractus foenerationis sit, eadem utriusque contra hentis ratio sit, in eontractu, & tam iniqua sit debitoris promissio, quam stipulatio creditoris. Etsi autem non sum nescius lubricum hunc esse locum,plenumque dissensionis inter doctissimos, tamen quoniam ad eum nos instituta disputatio perduxit: non dubitabimus nostram de eo sententiam breuiter simpliciterque proponere. Existimo autem equidem rem omnem ad certam rationis normam dirigens , & diligentissimὸ perpendens momenta officii utriusque contrahentis, reciprocari in eo negotio contrahendo honestatem de turpitudinem conuentionis. Iam illud a nobis erplicatum est, foeneratorem aut ex stipulatione foenus

accipere, aut solo debitoris beneficio, qui grati & memoris ossicium faciens plus reddit quam acceperit. Ostendimus praeterea satis ut arbitrorciat. ceperit,iussene & pie ac saluo officio faciet,si men

iuste fa iungatur, qui maiore mensura reddit, quod ac-

diligenter, idque nobis iampridem persuasum esse

162쪽

t i B E a. s E C v N D v s. Isr esse non dubitamus, stipulatione foenoris contra- ctum inter Christianos & probos viros vitiari:nimirum quia pernitiosa est Reipublicae, deseruntur artes, de flagitiosa negotiatio est, ex re serili ex arte & industria creditoris nulla, per labores de vigilias alterius quaestus comparatur. Ex quo ipso perspicuum esse arbitramur, quae res per se ipsa turpis & flagitiosa est, eius rei non minus improbam promissionem, quam stipulationem intelligi. Et quanquam diuersa videatur esse creditoris ratio &debitoris,propterea quod ille foenus petedo proximum violat, qua de causa stipulatio eius magis quam huius promissio improbatur,hic qui promittit nulla ereditore laedit iniuria: tamen quonia ansam & oceasione eius mali & iniustitiae comittendae ereditori praebet, eiusque in Repubi . exitialis

nundinationis exercedae ac retinendae,magna pro

secto eius mali culpam sustinere intelligitur. Non enim eius tantum qui aleae lusus, aut sortilegii, aut alterius cuiusu is artis improbae &perditae quaestu sectatur studium improbamus,sed eius quoque qua pecuniam illis in eam rem eam impensuris mutuo dat, itaque eius mali quasi fomitem ac materiam quandam subministrat. Profecto enim sic se res habet, ut nisi essent qui scenori pecuniam acciperent, egent nulli qui foeneratoriam exercerent. Et, quanquam nulla unquam lege Iudari s interdictum est, siquando cum exteris nationibus negotiare tur, faenori pecuniam ab iis accipere, minimὶ tamen hoc ad imi tationem nobis referendum est:

non magis quam quod iisdem scenori dare per-

163쪽

inissum erat. Vtpote quum quid siae omnes Barba rae& .exterae nationes , quas tanquam perditas &reprobas desestabantur, vel iustE vel iniuste facerent,pro nihilo putarent. Porro autem quemadmodum in foenoris stipulatione ex creditoris facto debitoris factum ςstimandum esse docuimus,nimirum propterea quod eius contractus aequitas iniquitasque reciprocatur,ostendimus etiam ex facto debitoris vieissim creditoris factum metiendum esse. Vnde quum in persona debitoris, qui ei-tra ullam conuentionem aliquid praeter sortem

creditori reddit, factum illud non improbamus,

magnopere etiam laudemus, cOsentaneum est etia,

ut ne creditoris quidem factum qui id accepit improbari possit. Ac de his quidem ita se rem habere non dubitamus. Quanquam illud quoque adiiciendum esse arbitramur,nobis non videri bonorii virorum conscientias tam angustὸ arcteq; his quasi vinculis eo strictas teneri oportere,ut si quis in m gnam aliquam atque acerbam difficultatem incurrerit,neque ulla emergendi potestas aliunde appareat, quam ex foenerationis adiumento,non potiusneeessitati pareat,quam magno aliquo detrimeto afficiatur. Hune enim ab ea quam diximus culpa liberat necessitas,ut eius iniustitiae comittendae nullam occasionem attulerit. Quid enim si quis aprς- donibus aut piratis captus magnam eis pecuniae im promittat , ut sese inde eximat, ac tandem etiam persoluat, eone dicenda turpis pecuniae promissio est, quia eius exactio turpitudine non

Vacat

164쪽

De I sura annua, ut antichresi eo contrae tu

quo fundus eiusve reditus sub conditione rediamendi venditur , item de usitata emptione redituum, oe legari pecie cuius mentio fit in celeberrima. Lib. D. de ann. legat. CAP. . IIII. A C T E N v s de foeneratione de usu rartim quaestu dictum sit, satisque ut arbitror diligenter expositum , quibus de causis eum quaestum qui stenore percipitur improbum minimeque tolerandum esse iudicemus. Nunc igitur quoniam inuenta regula & quasi norma quaedam est, qua possit de cuiuscunque quaestus & lucri aequitate iniquitateque iudicari, requiri enim necessario quatuor ostendimus, ut res nostra sit, eademque frugifera,& fertilis periculum praeterea& damnum ad nos pertineat, de ex arte legitima lucrum fiat postulare hic locus videtur, ut alios quoque eiusdem ferὸ generis contractus ad eandem no mam ct regulam exigamus. In primis igitur de contractu eo quem Martianus in t .si peeuniam. D. Anti

de pign.aet.& l. si is qui. .j.D.de pign. appellat, Videamus. Hanc Gm usurae quandam esse 'speciem superius ostendimus: siquando videlicet pro debita pecunia usura n5 in pecunia sed in fundi aut aedium mictibus soluatur. Haec enim eius verbi notatio est, quasi creditor,cuius pecunia debitor utitur, contra re a debitore pignori oppo-

165쪽

morabilis in I. 11 ea lege. C. de usur. Finge igitur Sempronium mutuo dedisse Titio pecuniam, &sundum aliquem pignori accepisse, stipulatumque esse usurarum loco fundi fructus. Nunc virum ea fundi pensio foeneratio dicenda sit, ob eamq ; causam turpis & improba existimari debeat, dubitari potest. Primum enim quum debitor utatur creditoris pecunia , si contra re debitoris creditor

utatur,praesertim ex conuentione, ius par & aequa-Αn pro- bile utriusque videtur esse. Praeterea quum ager

ctuunt incertitudo ut sterilitas & tempestatum pericula ad creditorem spectant. Ex quo quidem probari posse videtur , ut qua in re de sumptum λ de operam posuerit, eius rei commodum de emolumentum percipiat. Contra illud adferri potest, adhibita illa quam sepe dico regula de praescriptione,iniquum hunc quaestum de illegitimum apparere. quoniam etsi de res foecunda est, si ad pignus spectandum sit) de sumptus in ea re creditor fecerit, periculumque susceperit , ex re tamen aliena lucrum petit. Remanent enim opposita pignori, debitoris. Neque vero existimari potis, ari utrunque de aequabili iure in re uti alterius. Iam si vestem tibi meam opposui pignori, non tamen eodem iure uti in re mea poteris, quo ego in pecunia. Verum est enim quod scribit Vlpia, nus, creditorem , qui pignore utitur , furti crimine obligari. l. si pignore. D. de surt. At illud ex pacto inter nos conuenit. Causam igitur eius

166쪽

LIBER SECUNDUS.

ce contienti pacti videamus. An locatus ager est minime. quid ergo apertὶ exponenda causa est: propter usum pecuniae creditoris id illi conceditur. In quo contractus iniquitas de iniustitia cernitur. Vere nanque pecunia locatur. quod quia vel contra eius naturam fit, permutandi enim non locandi causa inuenta est) vel quod separatam ab usu proprietatem non habet: vel aliis praeterea permultis causis, de quibus antea late commemoratum est, turpissimum & iniquissimum iudicatur. Sed fortassό dixerit aliquis, Cur ergo iure id ciuili permissum est quemadmodum apparet ex d. l. v ea pactione. & l. si ea lege. C.de usur. respondeo idem in hac fructuum quod in pecuniae numeratae usura de aecessione dicendum esse.

Plana enim & perspicua regula est ciuilis iuris, Vsuras nunquam nili ob id quod verὸ & non simulatὸ interest deberi. quemadmodum copiose& ut mihi quidem visum est diligenter ante a

nobis commonstratum est. Quamobrem ita distinguendum esse arbitror , an creditor iuuandi tantummodo debitoris causa, & adeo nullius sui commodi & emolumenti habita ratione, ut etiam eius magnopere intersit, an vero sui tantum quaestus & lucri gratia id feeerit. Nam si for-tὶ mercator ad nundinas profectus, pecuniaeque summam aliquam secum deferens ab amico, em lumenti sui, collocandae fortassὸ filiae suae, eausa rogetur, ut eam illi pecuniam mutuo det: sdque illi ea lege & conditione concessisset, ut interea fundo alterius frueretur,quoniam interesse creditoris

167쪽

gitima & probabilis existimari debet. Si vero ita

collocandae suae pecuniae occasionem creditor sui lucri catis a quaesierit, neque aliter eius intersit, sed

eam quali pecuniae negotiationem exerceat, quoniam ea vera foeneratio est, quae ex ipsis num sim

corporibus fructu petit,improba & iniqua ea conuentio existimari debet. Quum enim pecunia sterilis sit, nihilominus contra naturam incit, qui ab ea fruges expectat, quam qui pecuniam prasertim quum & vendi fruges , de locari domus a credito- De con- re possint. Ex quo ipso de alio quoque conuen-Tctu νς tionis genere usitato iudicari potest: quum fundus

2 pxi' -reditus emitur ea lege,ut quotiescunq; Venditori visum erit, redimere possit. Eo nanque casu sbrs emptori redditur,& tamen redditus illi an nui quos percepit eius fiunt: qui quoniam aceessio videntur esse ad sortem, foenus quoque redolere videri possunt,&ad speciem quandam ωταρκοτε pertinere. Contra illud certum est, multum inter huius emptoris usum.&illum creditoris, cui ius datum est, interesse. Primum quia creditor ex re aliena fructum percipit, emptor ex sua: , neque enim pacto de redimendo interposito impediri dominii translationem affirmari' potest propter l .ij.C.depact. inter empl.& vendit. praeterea quod ante dicebamus reditus ab emptore interea perceptos accessione esse,hoc quidem summopere negandum est. Quum enim hic contractus nihil aliud quam emptio & venditio sit, ut modo diximus : quodcunque ultro citroque transfertur, in sorte

168쪽

sorte hoc & principali re, no in accessione ponendum est. contra vero in pignore aut mutuo quae quum rem principalem contineant, id quod praeterea accedit atque adiungitur haud dubi δ accessio est, itaque appellari oportere constat. Quae quum ita se habeant,quid tandem existimari de at lavsitata vectigalium emptione debeat, non obscurum esse arbitror. Finge enim Sempronium quum ptio e re pecuniae indigeret, ita cum Titio conuenisse, vidituum. eum Sempronius pecunia sua iuuaret, ac vicissim

ab eo tandiu ex certo fundo x x x.Ri Odios annuos frumenti aut eorum pretium acciperet , quandiu pecunia Titio non redderetur. Haec enim usitata hodie conuentio est, cuius etiam exemplum extat memorabile in Novella const. C L x. ubi summa

quaedam pecuniae ex legatis ciuitati relictis collecta, ne quando ea deperiret, a magistratibus ita collocata fuisse traditur,ut qui eam suscepissent, pensionem aliquam eo nomine Reipublicae singulis annis persoluerent, quandiu pecuniam illam penes se habuissent. Ac nonnulli quidem in ea sententia

sunt, ut dicant foenerationem ea conuentione eXerceri, propterea quod ex nuda pecunia fructus quaeritur. neque enim si quando sors reddatur, eas pensiones in sortem imputari. In quo ego magnam hercle video illorum imperitiam. Quis enim non videt, quantum inter Mutui eontractum & hane conuentionem intersitξNam in Mutuo quidem ita sors alienatur, ut tamen debitoris obligatio semper eam debitori, quum illi videbitur, praestet: id est, ut sors in omne tempus salua ct integra creditori

169쪽

tori remaneat. Contra ustata conuentione Ipso stipulationis momento sors ei deperit, a quo data 'est. adeo ut eam neque ullo iure, neque ulla obligatione, quandiu reditus pendetur, reuocare pose lsit. Ex quoquidem intelligi debet veram neque si- imulatam eo casu emptionem contrahimeq; quidquam accessionis loco venire: sed quod ultro citroque datur, rem esse primariam ac principalem:& pretium quidem in pecunia, mercem contra invectigalibus versari. ob eamq; causam emptorem non ex aliena re, sicuti foeneratorem, sed ex sua,

nimirum ex emptis vectigalibus , neque porro ex re sterili & infoecunda fructum sibi comparare. Causa enim non in pecunia, sed in debitoris bonis

de vectigalibus posita est. In quo illud quaeri po- itest, quonia supra diximus periculum eius rei unde fructum petimus ad nos pertinere oportere,quem admodum rei venditae periculum ad emptore spe- lctat, Vtrum fundi in con tractu nuncupati perieu- lum,ita ad emptorem pertineat, ut si vel pereat,vel timminuatur,reditus quoq; perire vel minui oporteat. Quod eo etiam verisimilius quibusdam videtur, quia si fundus aut eius reditus qui sub redi- mendi conditione venditus est periret, haud dubiε emptoris periculo periret. Quum enim, ut dixi,& haec & illa vera emptio sit, esse quoque aliquod emptoris periculii oportere videtur. adeo ut nonnulli & ii quidem eruditi affirmare non dubitent,

hanc nostram usitatam redituum emptionem semper in certum fundum referendam eue, ac vitiari si i ta debitoris persona obligeturiid est,si ad perso- Ἀ

170쪽

LIBER SECUNDVS.

nam , non ad rem obligatio pertineat: propterea quod semper certus 2 extra periculii positus emptoris reditus existeret. Et profecto ita est, ut ineontractu illo celebri de quo mentio fit in cap. j. de

vnde nostrorum redituum formam peruenisse ad nos quidam putant: ea lex inserta sit, ut venditores non astringantur, etiam ipsis possessionibus&bonis obligatis penitus interemptis, seu destructis. Haec enim ipsa pactionis verba sunt: quam quidem ideo etiam ea ratione nonnulli necessariam ese a firmant. quia in venditione usus fructus fundi,co pore perempto usus fructus quoque perimitur. g. vltimo. de vita fructu libro Institutionum secundo.& l. repeti. g. rei mutatione .D. quibus modis usus. fructus , vel usus amittatur. Verum illi et si eruditas profecto minimeque leues aut inanes rationes adserunt, mihi tamen non satis ubi totius huiusce disputationis cardo vertatur intelligere videntur. liquidem in hoc genere uniuerso id primus pectari debet, ius quaesitum personale sit an reale. Nam si in rern est, ut seruitus quae in fundo con' stituitur, actus, iter, usu sfructus, re perempta ius quoque quod in eam rem est perimitur. Quod autem haec obligatio redituum annuorum personalis sit non realis , haud multae ad probandum eoniecturae aut argumenta quaerenda sunt. Extat enim in l. vltim. g. vlti. D. de contrahenda emptione. in

hac ipsa quaestione Scaeuolae responsum ita perspicuum, itaq; disertum, ut nihil magis. Si Titius, inquit,de fundo suo centu modios frumenti annuosis praestare

SEARCH

MENU NAVIGATION