장음표시 사용
151쪽
gere Deum existimare: & eorum peruersis cupIdutatibus lenocinari, atque inseruire.. Huc accedit,
quod verisimile n5 est Deum permisisse populum
illum suum, quem sanctu,&castum haberi vellet, eo tam turpi, & flagitioso quaestu contaminari. Quid igitur illud est, quod exteris foenoripe
niam dare licuitὸ Respondeo,quoniam aliae natio- cur per- nes barbarae Mosaicis legibus no tenebantur,quae missum ciues foenus inter se exercere prohibebat, ac si quid aliquando cum Iudaeis contrahebant, quibus
re praesenti, ut fit,pecunia opus erat, illos grandi fin-ri. nore premebant, ut ius inter utrosque aequabile de unum omnibus esset. Iudaeis similiter permissum est,si quando illis mutuam pecuniam darent,vicis-sm usurae nomine aliquid stipulari. Sic enim eum mihi locum explanandum esse admonuit Theologus summo ingenio praeditus, ct doctrina atque omnium optimarum artium studiis eruditissimus Cephas Temius, quem ego authorem vehementer sequendum puto. Eone igitur permissum fuisse putandum est, ut passim ex pecunia quaestum facerent, eamque publice negotiationem quasi artem quandam legitima e xercerentῖ ut mensarii Lugdunenses & Veneti, qui pectiniae nundinationem &quasi mercaturam quandam exercent. Mihi quidem non fit verisimile, quandoquidem de natura, ab huiusmodi quaestu abhorret, de non modo alea toribus,versim etiam furibus turpiores ac deteri
res faeneratores ipsi etiam philosophi iudicarunt. , neque vero Iudaeorum populo aliunde quam ex imgitima & probabili arte quastum facere permisil sua
152쪽
sum esset. Et quoniam omnia persequimur, illud etiam videamus, an recte quidam existimant, qui scribunt eum quaestum,etsi per se flagitiosus & iniquus sit, attamen quoniam a Deo propterea permissus est, ut Iudaeis nationes omnes barbaras eo-riimq; copias de facultates subiiceret, iustissimum existimandum esse, quemadmodum furtum illud
Aegyptiorum suppellectilis,quod quia a Deo permissiim erat,etsi per se iniustu ac flagitiosum, nunquam tame in culpa positum aut crimini datum est. Verum illi mihi sane non satis eiusce rei rationem tenere videntur,propterea quod eos tantum quos dixi septem populos praedari licebat: caeteris iniuriam inferre nusquam permissum est. Et quanuis Deuteron. cap. x x. concessum est, quosvis populos, si se in deditionem Iudaeorum redegissent,iributum ferre cogere: si obsidione caperentur, Vasare & populari, hoc tamen ita intelligendum esse constat, quum belli inferendi iustae & probabiles
causae extitissent. Verum ut hanc longam minimeque necessariam disputationem Omittamus, a que ad prima illa reuertamur, videamus si quae religionis nostrae decreta usquam extent, ex quibus illa nostra de foeneratione sententia eonfirmari
possit. Est autem in assis Niceni eoncilii decre- Nicenitum quoddam, in quo quidquid ad hane quaestio- am '
153쪽
κλέου vi αλλοτριοῖ τ κανονφs Mos: id est, intoniam multi immodice habendi cupiditati dediti, & turpia lucra sectantes memoriam Scripturae sacraed posuerunt, quae inquit, Pecuniam hiam non dedit
flanori:&mutuum dantes centesimas exigunt, de
crevit sanctum & augustum concilium ut siquis inueniatur post hoc decretum qui foenus accipiat, vel per se ipse, vel alio quouis modo rem contrahens, aut sescuplas, id est, sesquicentesimas, exigens, aut omnino aliud quiddam turpis lucri causa animo agitans, abdicetur clero & alienus sit a Canone. Haee igitur Ecclesiae Christianae de foeneratione sententia est: quae etsi de solis clericis , ut nunc loquimur, mentionem facere videtur, iisque solis poenam publicam statuere, minime tamen dubitandum esse constat, quin ad omnes Christianos pertineat. Neque enim cuiquam existimandum est Centesimas tantum & sesquicentesimas eo decreto prohiberi, quasi aliae leuiores permittantur.diserthnanque omne foenerationis quaestum condemnat,
quum ait, Si quis inuentus fuerit qui foenus exerceat , & qui turpia lucra sectetur. ex quo apparet
foeneratoriam negotiatione tanquam turpem, sordidam, homineque Christiano indignam improbari. Neque vero mirari satis possum quid in mentem venerit A lciato, quum in libris quae Parersa inscripsit, capite quodam, affirmare non dubitat,
154쪽
tat, consilium hoc ad perfectiore vitam, non praeceptum dari Christianis: & interdum aliter atque aliter placere ecclesiae Seripturam diuinitus traditam interpretari. Itaque quibusdam pontificibus olim visum esse, Lucae locum quem de foenore intelligebant ad consilium referre. at deinde, inquit, Gregorio, Clementi, aliisque pontificibus placuit locum Euangelicum ad praecepti necessitatem trahere. idemque de diuortio affirmat, & item de ieiunio, ct de nuptiis sine parentum consensu factis.
neque enim ius diuinum adeo certum & indubitatum esse, quin varias interpretationes habeat. His verbis utitur Alciatus. Sed vellem pro suo singulari ingenio Ac eruditione non abuteretur eloquentia quam a Deo immortali accepit, ut honesta studia adolescentium adiuuaret, non ut eius
Scripturae maiestatem quam Angeli & spiritus
caelestes venerantur de colunt) authoritatemque minueret. Quid tam inhumanum est, quam oracula & mandata Dei, cuius numini parent Omnia, quasi plumbeam aedificationis Lesbiae regulam arbitratu nostro huc illhuc flecti ac torqueri posse arbitrari Z Deum oro ut mansuetorum hominem mentes illustret, & eos qui homines pro Deo venerantur malis omnibus affectos atque afflictos male perdat. Sed redeo ad institutum. Non est hoc hominum consilium quod ad solos clericos pertineat. Extant enim inter constitutiones
ecclesiasticas Leonis Papae primi decreta, quibus apertissimὸ huiusmodi quaestus improbantur non solum in clericis, verum etia in aliis omnibus, qui
155쪽
r E V s V R I sChristianam religionem amplexi sunt. Neque hoe, inquit, praetereundum esse duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere
pecuniam, & foenore velle ditescere. Quod non dicam in eos, qui sunt in clericali officio constituti, sed &in Laicos cadere, qui Christianos se dici cupiunt, condolemus. Quod vindicari acrius in
eos, qui fuerint confutati, deeernimus: ut omnis peceandi opportunitas adimatur. Illud etia duximus praemonendum sicut non suo, ita nec alieno nomine aliquis clericorum exercere foenus attentet. Foenus autem hoc solum accipere, & exercere debemus ut quod hic misericorditer tribuimus , ab eo domino, qui multipliciter & in perpetuum mansura retribuet, accipere valeamus. haec
ille, quae quia& seripturae sacrae, & naturali rationi , ciuilibusque legibus eonsentanea sunt, nemo dubitabit authoritatem illis adiungere. Quamobrem autem vocentur illi quaestus, id est,tuera foeda & turpia, copiose docet Chrysostomus aut quisquis eius eommentarii author est, qui eius nomine circunfertur, in Euagelium Matthaei, cap. xv II. Quid enim, ait, irrationabilius inueniri potest, quam sine agro & pluuia & aratro seminare Has ob res qui hanc pestiferam agriculturam adinveneriit, zizania metunt,quae igni arterno tradentur. An forsan vivendi iuste modi no inueniuntur Num sunt agrorum cultus, gregis, pabula,armentorum custodia,manuum operatio, solius tuarum rerum cura Z Eadem ratione utitur vir sanctus, quam de eruditi omnes sequuntur,& luculenter
156쪽
tenter exponit Aristoteles eo que supra citauimus loco. nimirum quod E re sterili captatur fructus, qui ab harum rerum proprietate discerni non potest: ac suadet,ut qui pecuniam habent eam in alios usus legitimos, & naturales quaestus collocent: veluti agriculturam,armentorum pastum, mercatura iustam,&alios huiusimodi. non quo omnes adigat ad aratrum,sed ut fructibus & vectigalibus prςdio-riim,quae colonis elocent,victum coparent. Prae-esarὸ nanq; Basilius acer de verus rerum ςstimator,'
Agricola, inquit, spicis collectis semetem
praeterea sub radice non euellit. Tu vero & fructus habes,neq; tamen ab agro temperas. Sine terr seris, sine semente metis. Non olietationis causa colligo sententias veterii quae nihil ad rem pertinea aut causae nostrae minus inserviant. Multa sunt loca apud Augustinum, Ambrosium, Chrysostomu, quibus foenus damnatur, ut quum veneno aspidiscoparatur, quod per omnia membra discurrit: aut modico fermento quod totam conspersione cor rumpit. quia quum usura inquiuno domu alicuius ingressa sit, totam eius substantia ad se trahit. Alii eam hirudinibus coparant, quod ut illa: sanguine, hae similiter hominu facultates exugunt. Estq; Platarchi liber eodem fere argumeto scriptus. Verum haec illorii omnia minus ad rem faciunt, siue quod ad foeneratores in odium adducendos pertinent,
eos qui pauperum & inopum facultates deglubiit:
157쪽
de quibus uno omnium consensu reiectis & condemnatis nihil me attinet plura hoc loco dicere. siue quod debitores a mutuo a foeneratoribus petendo deterrere conantur. Verum illud tantum a nobis quaeritur, an qui foeneratoriam negotiationem exercent,ut illi quos Banquarios vulgo appellant, aut vero alii praeterea qui otiosam pecuniam foenerant,atq; inde quςstu aucupantur, legitimum De quo quoniam alibi a Chrysostomo eo mMatthaei cap. duode--nera- eimo,Homi l. trigesimaoctava, satis est illius verbatione sen hoc loco ponere. Super omnes, inquit, mercato-x uJ- maledictus est usurarius : quia mercator dat rem ut iam illam non repetat: iste autem postquam foenerauit, & sua iterum repetit, & aliena
tollit cum suis. Adhuc dieit aliquis, Qui agrum
Iocat,ut agrariam recipiat, aut domum ut pensiones recipiat, num est ei similis , qui pecuniam dat ad usuram Absit. Primum quidem quoniam pem
eunia non ad aliquem usum inuenta est,sicut ager, .
vel domus, sed ad pretium emendi vel vendendi. Secundo, quoniam qui agrum habet, arat eum, de fructum aecipit ex eo. Similiter de qui domum habet, usiam habitationis capit ex ea. Ideo qui locat agrum, vel domum, usum dare videtur, & pecuniam accipere: d quodamodo quasi videtur commutare lucrum cum lucro. Pecuniam autem si repositam in sacculo teneas apud te, nullum usum capis ex ea. Has rationes grauissimas de erudirutissimas enumerat vir sanctus, quibus non modo mens ac iustum quetitum faciant. I. - luculenter & prope diuinitus
158쪽
mensarii publici, verumetiam omnes mensariorum similes condemnantur. Quorum etsi infinita sunt genera, unum tamen exempli causa proposuisse, satis ad intelligendum erit. Redeat enim ad mercatorem ex opera de arte sua magna pecuniae vis: redeat ad aliquem haereditas, quae in pecunia numerata consistat: aut vero ex venditione agri suorumque bonorum quaedam pecuniae summa
redacta sit: iustumne illi & legitimum sectari quς-
stum existimandi sunt, quum alium quaerunt, cui pecuniam suam dent foenori, ut ex illius opera industriaque lucrum captent De paupere & eo qui necessitate premitur nunc nihil quaerimus. Gratis enim illi mutuo dandum est. De locuplete igitur ambigimus, qui quum nullius opis indigeat,
quaerit ex alterius pecunia suas augere copias. Ponamus itaque mercatorem quendam locupletem,
ipsumque adeo regis'Lusitaniae institorem, qui non parui beneficii loeo habiturus est, in lucro etiam positurus, si quis ei pecuniam grandi etiam
foenore mutuo det. Et sanὶ nonnullos in ea esse sententia videmus, ut eum esse quaestum & honestum & legitimum aisrment: nimirum propterea quod ex aliena pecunia lacrum faciat.
Nunc illud omitto quod supra copiose de satis
ut arbitror diligenter ex medio iure ciuili demonstratum est, pecuniam mutuo datam debitoris fieri : non manere creditoris. Neque enim nobis nunc cum iis res est, qui eruditum illum puluerem attigerunt. Sit igitur aliena pecunia ex qua mercator lucrum facit. Eone tamen
159쪽
Iegitimus creditoris quaestus existimandus est, qui pecuniam aleatori dedit mutuo, ut ex aleae lucro partem habeatZ At multum inter utrunque lucrum interest. Nam illud ex mercatura & arte probabili: hoc ex improba & flagitiosa factum est. Qliae tandem ista tergiversatio estZ Non enim unde debitoris luerum reddit,sed unde ereditor id petat quaeritur. Est autem eius creditoris in aleae ludo turpissimus,id quod inter omnes constat,&improbissimus quaestus. quoniam ex arte nulla probabili &legitima comparatus est. Erit igitur eadem ipsa regula & lege adhibita eius de quo postremo loco diximus creditoris. Non igitur illud quaeredum est, Institor Lusitaniae principis, aliusve debitor lucruex aliena pecunia fecerit, necne. Sed illud potius, iustene ereditor id lucrum petat,aut eius lucri partem, quod ideo negamus,quonia ex re sterili, opera & arte sita nulla, ex alterius labore & industria id petit. Et quanuis debitor ex arte probabili & legitima lucrum fecit, nullam tamen eius partem creditor sibi vindicare potest: propterea quod nulla
inter eos societas contracta est. Ea enim vis societatis est, ut etiam eius seeli quae nullam operam sed solam pecuniam contulit, operam tamen eius qui eam confert communem faciat.
Neque vero satis hiliusce disputationis nodum preheta Videre illi quidem existimari possimi a quibus notioni; &stra haec sententia rideri solet, quasi debitores qui beneficii se summo a creditoribus ibeneficio affectos profi-dς x0xi tentur. ea quae utenda acceperint maiore mensu-
vi ra,u modo possint, reddere prohibeamus. cotraq
160쪽
Optima Evicino mensura utendu cape:eademq; illi redde qua acceperis, aut etiam cumulatiore si possis: ut si quando rursus indigeas, tum quod ne cessitati tuae subueniat consequare.Nos vero tantum abest, ut illud debitoris officium & egregiam referendae gratiς voluntatem improbemus, ut eum qui aliter fecerit,non modo ingratum quod per se graue est sed etiam impium appellare non dubitemus. Verum eone tandem sequitur, iure id creditorem stipulari posse, debitorem que ad eam rem obligatione cogere ξ nihil profecto minus.primum enim in omnem euentum stipulatio concipituriid est,sive lucrum, siue damnum factum fuerit.Itaque lucrum quod nondum in rerum natura est,qu6dq; etiam an futurum sit incertum est, quasi certum atque extra periculum positum stipulatur.quinetiam quanuis in eum casum stipulatio concipiatur, quo casu debitor lucrum faceret, tamen quoniam & ex re,Vt ante diximus,aliena & ut Chrysostomus docet sterili atque in foecunda, tum praeterea ex arte nulla legitima & probabili, deniq; ex alterius oper, & labore quaestum aucupatur , iniquissimὶ id facit. Rependat igitur ea quae utenda debitor accopit, etiam maiore mensura quam acceperit, grati
ille quidem & memoris osseium faeiet:neque si id Creditor acceperit, assicietur iniuria, dummodo in beneficii de gratiae non autem in debiti loco id n Κ. 3
