De vsuris libri duo Francisci Hotomani iurisconsulti

발행: 1551년

분량: 181페이지

출처: archive.org

분류: 상속법

141쪽

D EV s V R I s

quid nunc acerbius dicatur malitia & peruersitas

apparet. Etenim tantum abest ut contractus mutui quid asse aliqviid simile cum societatis contractu habeat, uteietate dis nihil magis dissimile fingi aut comemorari positi. sex x- Nam primum omnium certum est,in mutui couentione unam tantum ac simplice esse obligationem, in societate duplicem:id est, ultro citroq; pertinentem,&alterum alteri obligari. Secundo in societ te uterque contrahens aliquid confert,ab alteroq; decedit, quod alteri adiungatur.Nam alter confert

pecuniam,alter autem operam. In mutuo alter tantum,nempe debitor. Nam collationem ex vi contractas & obligationis accipimus. Quare quit obligatio mutui ex re, ut Iustinianus ait, substantia capiat.g.j. De obligat. quς re coni.&ipsa res a creditore proficiscatur, perspiculi est quae vi obligationis & contractus eollatio venit,eam ex parte debitoris proficisci. Praeterea illud etiam singulariter est obseruandum, quod in hoc tractatu ferὸ praecipuum est: nempe in societate & damnum ' periculum ad utrunque socium pertinere. nam quum so- ,, cietas cotrahitur, inquit Paulus, tam damni quam ,, lucri comunio initur. l.si unus. D.pro soc.& Pom- ,, ponius ait inl.si igitur. D. eod. aequum est, ut cuius, , participaueris lucrum, participes de damnum.

Id quod adeo in quaestu faciendo considerandum esse constat, ut Sabinus& Paulus affirment, posse ita coiri societatem, ut is qui solus industriam in societate conferat, solus nauiget, solus peregrinetur,solus pericula sisbeat, nullum damnum habeat, iuerum vero commune sit. l. si non fuerit. D. eod.

142쪽

de alibi quum unus ex foesis communem pecuniam foenerasset,si suo nomine id fecisset, quoniam ad eum solum periculum pertineret, solum quoque utilitatem,id est,Vsuras consecuturum. alioqui etiasios socios, siquidςm eorum quoque nomine sce nerasset:nimirum quia comune periculum fuisset. l.si unus.g.j. eod. cui prς terea species persimilis refertur in l. postulante.in ii. D. ad senat.Trebell. de eo qui rogatus partem haereditatis restituere, foenerauerat pecuniam, quoniam id nullo alterius periculo fecerat,sed suo tantum, solum usuras habiturum, alterum non habiturum. Atqui in mutuo solus debitor & damna &discrimina suscipiat necesse est, neque tantum earum rerum quae in quaestu sunt, verumetiam sortis ipsius : creditor vero semper & sortem & lucrum certum habeat, omnis damni & periculi sit expers. Ex quo quanta sit inter utrunque contractum differentia, facile est intelligi. Accedit huc quod in societate uterque aequam fert partem sumptuum. Itaque qui pecuniam credidit, & viatica ut ait Papinianus &meritoriorum, & stabulorum, & iumentorum, &carrulorum vect uras, tam eius qui proficiscitur, , , quam sarcinarum eius gratia, Vel mercium,ei im- is putantur. l. Si fratres parentum. g. si quis ex so-ciis. D. pro socio. In mutuo solus debitor facit sumptus, solus impendit, ex suis solis impensis negotiatur. Atqui Valens in dicta l. si postulante. clarὸ inquit, magni interes , num operam atque impendium haeres fecerit in fructibus , qui partem erat restituere rogatus. Nam

143쪽

si Ipse fecerit, solum commoda habiturum: si non

secerit,sed a defuncto erant locata praedia, is pensiones recepisset, quoniam nullum impendium vel Opera ei intercederat, restituere oportere. In summa quum in societate alter alteri obligetur ad lucri damniq; comunicationem, aequum est socium

- qui pecuniam contulit, eiusq; periculum suscepit, sumptus etia in faciendo quςstu impendit,denique qui partem duntaxat utilitatis promisit,partem vero sibi stipulatus est,eam parte ex cotractu petere. A tq; hoc nimirum illud est, quoeirca eius pecuniae negotiationem non improbandam esse iudicamus, citius quidem pecuniae periculu creditor c5tra mutustum mationis natura suscipit. Id quod vulgo trifariamae legid fieri c5sueuit: In mari videlicet,& nauigatione:quum . pecunia tras mare creditoris periculo vehitur,quae ideo Traiectitia nominatur, quemadmodii suprὶ copiose a nobis dictu est. Qiau enim propter usum pecuniς nudum Centesima,quq illo casu permittitur,non exigatur,sed propter periculi emptionem, quod ea Centesima videtur emere creditori merito ς quum esse visum est,ut cuius rei periculu creditor suscipit,eius rei comodum de utilitate aliqua perci Plutarchi Qua ex re quam ob rem ea pecuniae negotia- locus. tio,quam scribit Plutarchus M. Catonem exercuisse,iniquissima iudicata sit, no dissicile est intelligi. Non enim sortis totius, sed paruae tantum summae periculum, quod totum emi ea cetesima diximus, ad eum pertinebat. Sed operaepretium esse arbitror Ipsa Plutarchi verba exponere, quae sanὶ subobscura&ad intelligendum dissicilia videri possunt.

144쪽

- μέρος κὰ μεγαλois. Haec Plutarchus quae Latinὶ sic expressimus, Utebatur, inquit,in re nautica foenore, quod maximὲ omisierat obnoxium ealumniae,ad hunc modii. Iubebat eos quibus credebat pecunia in societatem multos asciscere. Quum aute essent quinquaginta,& totidem nauibus nauigaret, ipse accipiebat unam partem Quintium Liberti qui quu debitoribus negotiabatur de nauigabat. Periculu igitur n5 erat in omnem sorte, sed in parua parte sub magnis lueris. Hactenus Plutarchi verba,quae quidem ita intelli

posse videntur, ut quod ait Periculum non erat in omnem sorte, sed in parua partem, ita accipiatur, quasi E quinquaginta nauibus earum tantum periculum susciperetur, quae submergerentur: quod periculum si cum caeteris negotiationibus coparetur, quibus tota sors una naui c5tinetur,perexiguit esse

apparebit. Illud aute quod adiectu est, Sub magnis lucris,ob ea causam dictu sit, quod Quintius quinquagesima parte acciperet:quq eum reliquis XLIT. Iucta loge maius emolumεtu afferebat,quam sep rata prςterea aute & usurς accederet, quae semper in pecunia Traiectitia amplissimae permissae sunt. Lugdunet Altera eius negotiationis species est, quit terra ses pecu-

periculum suscipiturivi si Romae, exepli causa,red rix di pecunia costituaturiquet Lugduni traditur. quod

145쪽

genus hodie frequentissimὸ Lugdunenses usurpar, α lingua vernacula Permutationem, id est Collybum, Mollybus enim propriὶ in loci mutatione dicebatur vulgo appellant. Hoc enim illorum lucra

moderatum modo sit, neq; immensum aut immodicum quoniam ct propter gestationis sumptus, α

propter periculum petitur,tolerari ac probari potest. Ex eo prae se tim quod Caius notat in l. illud quaesitum. D. adleg. Aquil . ubi eadem ratio est, ibi idem ius d. aequabile statuendu essemon enim pecunia foeneratur, sed periculum gestationis emitur.

Tertia periculi emptionis species est, de qua

mentionem facit Scaevola in d. l. periculi. De naui. Ren. quum certa pecunia, alterius causa, periculo dantis impenditur: ita tamen ut lucro facto,partem eius debitor una cum sorte creditori suo persoluat.veluti si piscatori, aut venato ri,aut aucupi in apParatum plurimum pecuniae dederim, ut si nihil coeperit,sortem amittam,si e ceperit & sortem & partem lucri persoluat.His igitur omnibus casibus etsi qui praeterea similes sunt, quoniam creditor sortis periculum susceperit,non dubium est quin aliquacius emolumenti partem, quod ex eius pecunia fecit debitor, quissimὸ postulet.siue illa stultissimorum & ineptissimorum hominum sententia sit in

cap. nauiganti. De usuris. lib. Decretal. v. siue non

sit, quod mihi verisimiliusvidetur: propterea quod Euntis appellatione, nauigans quoq; compraehenditur.Nos enim ab iis tanqua agrestibus de furiosis dominis iampridem aufugimus. Eo vero casu quo totius periculi, totius laboris, impensaru omnium cred

146쪽

creditor expers est,deniq; quo utilitatem omnem quae ex pecunia potest colligi, debitori dedit haec ἡ .

bius dixisse fertur,iniquius quam sub ea arbore seu neratio-ctum legere quam alius consevit Z prcsertim quum pecunia debitoris fecerit, id est, omne ei dederit, eius utilitate: in societate vero pecunia semper eius

qui eam cotulit remaneat. Pr terea foenerator ex re

sterili,nimirum nuda pecunia fructu captet: quum in societate nuda pecunia no st,sed operae atq; industriae coniuncta,ideoq; foeciinda& fertilis nam si otiosam pecuniam conclusam in arca habuisset, sterilis & inutilis mansisset. Et quanuis operς debitoris coniuncta quasi culta emolumentum aliquod adferre soleat, tamen quonia secietate nullam contraxit,eius operi; & laboris fructus nihil ad eu pe tinet. Et certὸ sic se res habet, ut nisi quit haec quatuor quae diximus interueniunt, nunqua legitimus& liberalis quaestus appellari debeat. Primia enim Quatuor necesse est rem eius esse qui lucrum ab ea postulat: in tri- deinde vires sit foecunda& fertilis: tertio viseriatis periculum ad eum pe tineat:postremo Vt ex arte & opera probabili quaestus fiat.Nam aleator etsi ex re sua lucrum qu rat, eiusq; summum de certissimum periculum subeat, tamen quonia ex arte tutpi & improba id facit,non dubiu est Quin eius quaesus legitimus appellari non possit. Quare quid de

foeneratione dici debeat haud obscurum est. inum enim neq; pecunia quam credidit eius sit, neq; res foecunda sit,neque periculum ullum suscipiat,neque postremo ex arte probabili & insta lucruni

147쪽

quaerat,is qivinus quem a debitore postulat legutimus appellari non potest. Ac sunt alii quidem huius generis acquirendi modi, velut ex Antichresi, di apud nos usitata redemptione vectigalium , de quibus deinceps commemorare oper pretium est.

Id quod nos quoque facturos pollicemur, si modo quae sit religionis Christianet id est,nostrae quae QIa religio nominanda est de foeneratorum quaestu

sententia, e xposuerimus ante breuiter,ut maiorem ea res & in primis grauem authoritatem apud pios di bonos viros obtineat.

sit religionis nostrae de feneratorum quaestu

sententia. Explanatus locus Deuteron. an Iudeisfaenerationem exercere permissum es et. CAP. III. V v M de usuris quςritur,vulgo doctissimi homines praeceptum Christi eitant ex Euangelii Lucae quinto capite, quo iubet ut mutuum demus nihil inde sperantes. Neque enim de sorte illud intelligi posse aiunt, propterea quod dictum sit Mutuum date,non Donate. Affirmant igitur ea Dei lege prohiberi,ne quis usuras petat. Id quod de foeneratione cita quae ipsa usurae appellatione continetur ab iis intelligi, non autem de usuris in specie sumptis minimὸ dubitandum esse arbitror. Nam ut pupillus a tutore,&gener a socero, itemque fideicommissarius ab limrede usuras suae pecuniae petant, qua pecunia illi si sunt, non tantum ciuili, verumetiam naturali,

148쪽

' diuino iure permissum esse constat. De foene- Lucae t ratione igitur videamus:de qua si breuiter simpliciterq; dicendum est, non arbitramur eo loco sensisse Christum , cuius illa tota concio huc tantum pertinet,ut benignὸ faciamus omnibus,hoc unum spectates, ut alios iuvemus, nulla nostri habita ratione. Itaque benignitate Barbaros & falsarum religionum cultores superemus, qui nulli unquam officium tribuunt, nisi unde parem expectant gratiam. denique ut quantiis ingratos, inimicos, improbos quibuscunq; possumus beneficiis complectamur. Id adeo ex ipsius Christi verbis licet intelligere. Quum enim nullam iis fore gratiam ostendisset, qui aut mutuum dant,aut alia quςdam officia tribuunt, ea spe ut eadem recipiant, Nam peccatores,ait, id est, a nostra religione alieni peccatoribus dant mutuum, ut paria recipiant. Quid est hoc, Paria recisereZDeclarat Cicero his verbis

in libro de officiis seeundo, A quo, inquit,plurimum exspectant, etiam si ille his non eget, tamen ei potissimum inseruiunt. item initio Orationis antequam iret in exilium, Est liberale officium serere beneficium,ut metere possis mactum. Quare quae postea sebiungit, Quinimo diligite inimicos vestros,&beneficiis assicite, de mutuum date nihil inde sperantes, ita accipiendum esse constat, quasi dixisset, nihil eoru quae homines ab iis, de quibus

bene merentur,expectant, quum ossicium aliquod tribuunt: parem gratiam,mutuit ossicium, mutuam animi beneuolentiam. Et sanὸ Diuus Basilius cognomonto Magnus , de sorte verba Christi disertὸ

149쪽

-μου, τῆ απηίννωτρο υἀραυὶς. Haec Diuus Ba-1ilitis, quae nos ita exprimenda putamus. Quod autem,ait,Domini consilium est ξ Mutuum date his a quibus nihil speratis recipere. Et quale hoc tandem mutuum vocat, cui nulla redditionis spes adiuncta estὸ Perpende vim dicti, & legislatoris humanitatem admirabere. Quando inopi propter i' dominum daturus es,hςc eadem & donatio & mutuatio est. donatio nimirum, ob id quod spem recipiendi omnem deponis, Mutuatio vero propter munificentiam Domini qui hoe officium remunerat. Nullane igitur dicet aliquis extat lex in libris sacris, quae foeneratione improbetZimo vero . nam

primum quidem in libris Exodi & Levitici Deus prohibet, ne quis egeno & inopi, siue ille Iudaeus,

sue alienigena sit & peregrinus, modo eandem religionem colat, foenore pecuniam occupet. in libro vero qui Deuteronomion inscribitur,generatim loques, id est, tam de paupere, quam eo qui nullius opis indigens, quaerit ex alterius pecunia suasL0ςu augere copias, Ne, ait, foenore peeuniam Occupes planatu, . tr tri tuo, neq; esculentum,neque aliud quicquam

quod foenori dari possit. Barbaris quidem es exteris

150쪽

LIBER SECUN Dus. 13s

teris scenerabis: fratribus vero tuis no scenerabis. Iudaeos inter se foenerationem exercere prohiber, quae lex ideo similiter nos obligat, quonia ad ceremonias non pertinet, & eos ritus qui non in omne

tempus instituti fuerant, sed ad perpetuam natura ςquitate spectat. id quod hoc argumeto confirmari potest,quod David psalmo xiiii.& Ezechiel cap.

TvII I. eos beatos fore assirmat, qui pecunia suam non dederint foenori: contra qui eum quaestum exercent improbos ac sceleratos. morsum igitur Iudaeis permissum est, alienigenis & barbaris pecuniam dare foenori)quii is quςstus ab aequitate naturae tantopere adhorreat. an de septe illis populis id intelligendum est,quorum facultates omnes & copias praedari ac diripere iussi erantZ Verum ut id

omittam, quod ea lex in omne tempus lata est, quo tempore a caeteris omnibus nationibus gente Hebraeam distingui ac secerni oportebat, non quo septem illi populi excindi ac deleri poterant:vt illud

anquam praeteream , certe quum & vitae & necis illorum domini essent, iuberenturq; illos quasi neci addictos ferro trucidare, vitaque e Vellere, ac tum eoru bona diripere, nihil, mea quide opinione, attinebat alia eos praedandi ac spoliandi ratione quae rere. an igitur illud potius existimandu est, quod video ipsos Iudaeoru Theologos assirmasse, quoniaea gens arderet auaritia, ct alieni appetens esset, concedendum illorum effrenatae cWpiditati fuisse, vise barbaris nationibus expilandis explerent, itaque a suae gentis hominibus abstinerent. Verum illud contra nefarium est, vitiis hominum indul-

SEARCH

MENU NAVIGATION