Explicatio verborum Salomonis : in herbis, verbis & lapidibus magna est virtus. Unà cum adjuncta tractatiuncula de quinta essentia metallorum in gratiam eorum qui tenentur studio divinorum atquè naturalium miraculorum conscripta atque hîc oculis subj

발행: 1664년

분량: 87페이지

출처: archive.org

분류: 범죄와 처벌

61쪽

6r EXPLICATIO quere , vertere ac dirigere callebat ut in ea non nisi vivorum animalculorum alia stiper alia reptantia oculis spectatorum repraesentarentur. Si enim ille Magnetem ad unam pyxidiculae oram pertrahebat, continuo omnia rotunda Ferri granula ad latus illud devolvebantur ; sin vero illum retrahebat ad alteram capsulae oram, confestim seminula illa ad hoc latus deferebantur. Id quod virtutis Magneticae ignaris videbatur ac habebatur esse Ars Magorum incantantium Pythonica. Sicubi autem seminis hujus partem aliquantam lusori cuidam dabat, eidem non sine asseve- Tatione assirmabat, ipsum non modo nihil esse perditurum , sed etiam si quid . ludendo perdis disset, alterum tantum , redintegrati lusus Vicito ria lucraturum. Fides apud credulum caput adeo increscebat , ut denuo ludendi aleam subiret , & victor praeter nummos perditos suos, etiam permultis potiretur alienis. Atque ita hoc suo sibi artificio tornator & potum & argentum facile quaeritabat. Ipsi quippe non pauci, quibus persuasis hoc inventum arridebat , sat cibi ac portis offerebant V asserebant. Ut autem nullus flacus perennat alias : Ita & hic evenit. Quum enim in vulgus eman t , ipsus semen non es, se germanum filicis semen, sed factitium aliquod granulorum ferreorum genus, ex tempore fides exspiravit usqueadeo ut ille nihil amplius lucaretur, sed contristatus ac infirmatus demoreretur. Sane ingeniosa erat haec inventio non minusquam ludicra , quanquam non pauci literatorum

cense

62쪽

VERBO RuM SALOMON i s. 6s ensebant , esse fascinationem. Si quis consimilium Ludicrorum tyrocinium facere delectetur, imponat modo ZO. aut SO. acus in quandam py-: idiculam, per quas si perite duxerit probum sub capsula Magnetem ab una regione in alteram, acus omnes se instar hastarum in acie militari e rigent , se prosternent & se denuo erigent aci caetera repetent, quotiescunque callido Magnetis directori placuerit. Nemini non innotuit, quam familiaris sit Arsi Pasiaviensis militibus, affectantibus se praeserva re invulnerabiles adversus omnes siclopeiorum globos & gladios punctim caesimVe intentatos. Frequenter ego vidi, plerosque milites, ante praeliandum , chartulam cui, ferrea iudicula cha s racteres aliquot erant impressi, deglutivisse ac cre

didisse , se per XXIV. horas a nullo siclopeti auti bombardae globo laesum iri ; de quo qui dubita- bant , illis inde nihil salutis afferebatur. Egos his quoque meis oculis conspexi tres stratiotas, qui, posteaquam Characteres istiusmodi in se in

gurgitassent, inter compotandum sua invicemi capita stanneis cantharis tantisper petebant, dum l illorum duo tertium in terram prosternerem. Quamvis autem illi ambo in percusta ipsit is ca pite cantharos duos ex teretibus formassent pia nos seu largos , ita ut hic commilito inde haud secus ac exanimis procumberet humi r nulla tamen foramina seu vulnera sanguine manantia ini ipsius capite offendebantur , sed post horam illei compotor Verberatissimus resurrexit, abiens perinde

63쪽

M EXPLx CATIO de ac si plagas accepisset nullas. Quo cognito, quis forsitan demiretur, quod Fides fortis in Satanam

tanta possit praestare supernaturalia: atqui multo magis admiretur quis , quod Deus indulgeat ac permittat, ut Cacodaemon in suis mancipiis tantasiapernaturalia patrare Valeat. Talia autem per Diabolum fieri, nullus dubites, prout & illi consciunt , qui tales chartulas absorbent. Credunt enim , se totos fore Cacodaemonis mancipia cum corpore & anima, sicubi intra XXIV. horas vel in aquas prolapsi exstinguerentur , vel fustibus ensibusve interficerentur, vel bombardis majori bus de medio tollerentur. Hinc chartulas istas non prius deglutiunt quam compertum habent, imminere horam praeliandi id i quod haec Ars nequissima sub diuturno Bello Teutonico a Perdinando II. Imp. coepto evaserat tam perva- fata ac usitata, ut militum alter alteri unum Orcipiritum pennae concavo inclusum precio pacto Venderet. O miseros infatuatosque hominest Quam subdole Tartareus ille insidiator machinatur aeternam animabus vestris circumventis per

niciem l An vero vobis persuadetis, quod contubernalis vester Diabolus fidem vobis datam nunquam fallet Toto caelo erratis. Fallet ille suo Vos tempore , & tandem ad paria supplicia tam emtorem quam venditorem rapiet. Quacumque animam suam diligit, sibi a Diabolo caveat, ut metuere nullus debeat , se ab illo inescatum iri Cacodaemon enim est Spiritus verstitissimus, qui quanto magis humano generi nocet , tanto magis

64쪽

vppho RUM SALOM O NI S. 6; gaudio triumphat. Enimvero ille est Spiritus tam malignus , ut vel ipsum Dei filium Chri

stum tentare ausus sit. Hinc sic nos Christus monet: Eitote sobrii , rigilate se orate. Nam, Commo nente L. Petro , ille in lar leonis rugientis circumit quaesitum quem devoret. Susticiant ha c commemorata de Fide , quanta Mirabilia e ci ejus virtute possint, nimirum, si quando illa fortiter concipiatur sive ad bonum sive ad malum. Quibus ego jam claudo hanc nutatiunculam de Virtutibus Herbarum , Verborum ac L llorum. Equidem mihi suppetebat sat Materiae ad haec sua sitis perscribenda, sed non esse necesse arbitror Vereor enim,ne vel hoc parvulum scriptum meum plerisq tae nas itulis videatur nimis verbosum. Atqui nihil interest. Cujus enim scriptoris scri plum Votis omnium respondebit J Sat habeo , si pro imperitorum informatione Veritatem exara Vi. Veritatem puta, quatenus illa mihimet ipsi in notuit, utpote qui ipsemetistis enarratis Historiis omnibus nullus interfuerim, sed illas partim te gerim , partim fando audiVerim. Itaque non adeo magni interesse credam , etiamsi omnia ista non ita ad amussim sint gesta, ut sunt relata; interim tamen nemini incommodabunt, sed multi multum boni ex illis addiscere poterunt. Quippe eorum non pauci (qui sibi persuadent, se esse insigniter doctos nunquam condidicerunt, quan tarum virium sit Natura . vitam itaque traducunt in tenebris, dum laute comedunt ac

si bibunt,

65쪽

66 EXPLICATIO bibunt, vero caetera interim Providentiae Divinae committunt & in utramvis aurem dor iniunt. Scilicet ita demum fert Ratio Status mundani hodierna.

SOLI DEO GLORIA

66쪽

VγRBORUM SALOMONI S. 6

QUINTA ESSENTIA

METALLORUM. Quidnam illa proprie sit, O ad quid conducat. Uinta Essentia Metallorum nihil aliudi est , quam purissima illorum substan

i- tia, vita , operans anima , flammaque Virtus ac Vis, ut videre est in homine vel animali quidam alio. Quamdiu anima adhuc in corpore degit, tandiu corpUS moVettit, agitatur atque sensibile existit: ctiamprimum autem anima a corpore separatur , illud jacet tranquil Ium, virium expers & immobile, putrescit &in pulverem cineremque abit, unde primitus prodiit. Anima autem ad Deum , unde sitiam traxit originem , redit, ubi suo olim tempore ad aeternam vel vitam vel mortem sprout per suam vitam temporalem in corpore Vel bene vel male e

git) adjudicabitur , quemadmodum conVenienter fidei nostrae Christianae statuitur. E contrario nostra nihil refert, qualiter Ethnici Philosophi de Anima senserim , quo illa perveniat , simulatque e corpore emigravit. Quid autem ipsi alioqui de

Anima Mineralium ac Metallorum statuerint, illud cum nostra sententia consentit, prout de eo ego hic breviter agere mecum constitui. Eamosius ille Philosophus Isaacus Hollandus de A nima , Quinta Essentia seu Tinctura Metallo

E et rum

67쪽

68 Edit PLICATIOrum (quippe quae Corpore crasso circumdata& contecta est prius videri nequit quam ejus corpus igne in cinerem redigatur , cinisque in vitrum pellucidum sundatur , eX quo Vim

tro mox Anima Metallica exsplendescit, quemadmodum in futuro seculo animae hominum ex suis quoque corporibus clarificatis effulgebunt atque virtutes suas in conspectum dabunt. Per

git idem Hollandus dicere haec : Quicunque & Amatastina seri vitrum conflat vicissimque Metallum ex vitio reducit, ille reperiet Metallum , quod rubiginem non amplius sentiet , sed Cupellae examen sustinebit Si vero Amausum ex ue conficit, vicissimque illud reducit , argenti loco Aurum reperiet. Si denique S in Amatistim conflat,

vicissimque illud reducit , Tincturam habebit.

NB. Caeterum ab Isaaco Hollando addendum fuisset hoc: Quando Metalla irreducibilia in Metalla conflentur. Quia perfacile Metalla , qualia sunt in seipsis, in vitra conflari possunt ; qua autem vitra , siquando vicissim in Metalla fuerint reducta , nullam plane Meliorationem acquisiverunt, sed talia etiamnum Metalla sunt, qualia fuerunt, antequam in Amausa constarentur. Si vero Metalla per Artem ita fuerint re ducta, ut vicissim illa per nullam fusionem vulgarem reduci queant (quar autem Destructio non est res adeo vulgaris seu vilis, sed totius Alchymiae caput tunc si fuerint reducta , prodeunt

68쪽

VγRRORUM SALOMONI S. 6sdeiulat meliorata , alioqiii vero neqUaquam. Nam

cinis Saturni de se dat vitrum citrinum , T album, P Viride seu prasinum, H flavum seu subrubrum necnon subviride , prout fuit incineratum : hujusmodi si fuerint reducta , vicis sim Vulgare Ii , , H proveniunt. Quid igitur commercii nobis cum illis est, si nihil melioris inde provenit. Mittamus itaque Metalla illa imo

pura , M sumanus duntaxat in manus purissima , si quid boni quaerimus. Etenim certe ac Vere , qUicunque argentum ita destruere no-Vit , ut juxta vias fundendi vulgares per bor racem aliaque additamenta notoria vicistim reduci nequeat , ipse vero vicissim illud per viam quandam secretam reducere queat, ille nullum argentum , sed aurum reperiet, quicunqUe Vero aurum reddit irreducibile , vicistimque re ducit , ille non aurum , sed Timituram reperiet. NB. Qie autem nullum prorsus habet ingressum. Quod postquam Philosophi

sunt experti , consultum ipsis fuit visum , me

litis agi , si quis juxta justum pondus simulatarum atque argentum conficiat irreducibi e

Quando igitur vicissim talia reducuntur , quod illico aurum ex ue proveniens, ad se inctu ram Auri attrahat eidemque ingrestiam det. Cujus quidem ego nondum periculum feci , attamen animadverto , illud fieri posse. Praeter hanc viam memoratum Aurum destructum qUoqVesuum ingresstum per vias alias indipisci potest Lunam solam , ut Sc Solem solum ego sΓ-

69쪽

o EXPLICATIO

plus quam semel destruxi , irreducibilia feci 8c

vicissim quodque separatim reduxi, atqui de argento nunquam argentum , sed semper aurum,& de auro nihil aliud nisi rubidum lapidem Mnullum aurum reperi. Quod si Deus aliquandiu mihi vitam etiamnum prorogarit , ego aliquando ejus periculum faciam per S & 2 simul

In gemmis est Tinctura seu Anima Metat lorum irreducibilis natura , sed ejus perparum in illis reconditum est & dissicile separatu a suo corpore seu integumento. Quae si ita sese non haberent, passim incumberetur studio extrahen di ex illis Tincturam & intermitteretur destructio auri, cum omnes Philosophi confiteantur, quod facilius possit ex vilioribus Metallis con flari Aurum nativum , puta ab imperitis ; peri tis namque id factu perfacile est. Cum itaque utrumque sit imperitis dissicile factu , nempe ex lapidibus Tincturam extrahere pariter atqlae ex Auro & Argento Quintam essentiam elicere. ideo illorum alii suam Tincturam ex Auro Argento, alii vero ex talibus lapidibus extraxe runt , in qualibus ipsi natura generata sunt, prolattale quid bene praestari potest , dummodo quis sciat tales vitrei generis lapides solvere Tincturamque ex illis extrahere. Jaspis, Carneolus, fixa Magnesia , Lapis Lastali ac Granati contii nent Tincturae multum perparum atatem et

contrario Hyacinthus, Rubini, Sapphiri & Amethysti: ex quibus etiam illa per ullas Aquas Fortes extrahi nullatenus potest, sed illi lapilli A

70쪽

VERBO RuM SALOMONIS. II qua minime corrosiva ac nitrosa sunt solvendi & exsolutione Tinctura per Spiritum Vini extrahet tur; id quod sane est labor permolestus. Quodnquis amat extrahere Tin sturam a Mineralibus nondum maturis, Antimonio, volatilignem Saturnina, Tutia, Lapide Calaminari, Cobol-to, Arsenico, Auripigmento, rubeo ac flavo Sulphure , Zinco &c. in cassiam laborabit antequam 1l la in Vitrum maxime fixum atque in igne constans converterit , ex quo Tinctura, prout stupra de Lapidibus memoravimus, elicienda est. cuicunque Vero Antimonium, Arsenicum, Auripigmen tum , rubeum ac citrinum Sulphur, Ignis Secreti beneficio ad maturationem exaltare callet , ille nullatenus necesta habet convertere illa in vitrum fixum , sed eadem memorati Ignis arte multo facilius maturare novit. ia absque istiusmodi Igne Arcano Mineralia fugacia , ut jam in meo Dialogo Sectando commemini, perquam tarde carbonilia

ignis ope figi post int. N B. Nisi quis forsitan insimul Sigillum Her metis ( ut ipsis viam aufugiendi intercludat) adhi- bere mallet ; tunc quippe talia volatilia Mineralia eo facilius essent figenda , & Haetermisti, Igne Arcano solitus Ignis vulgaris auxilio Fixatio fieri pol set Enimvero genuinum seu verum S illam Uei metis sive Lutum Solentiae , prout a priscis Phi Usophis non sine veritate ac iundamento niancta pallam fuit , nequaquam habendum est pro tali Luto eXIi mo , tenaci argilla aliisve materiis, quibus vitra sua Chumici vulco muniunt sed memora iiD LUtUm

SEARCH

MENU NAVIGATION