Iacobi Lodoici Strebaei Rhemensis, De electione et oratoria collocatione verborum libri duo, ..

발행: 1540년

분량: 279페이지

출처: archive.org

분류: 연설

1쪽

majori Coll. Rom. Societ. IeSui .

4쪽

Strebi Rhemensis de

Collocatione verborum Libri duo , ad QIohannem Venatorem Cardinalem.

P A R IS II S, Apud Michaelem Vascosanum. M. D. XL.

Cum priuilegio

6쪽

- mensis de electione & oratoria collocatione verborum

libri duo,ad Iohannem Venatorem Cardinalem. R A N T in manibus nostris,sinctissime

Cardinalis, commentaria quaedam in rhetorica Ciceronis ad in Fratrem, quum tuo imperio Lutetiam Parisiorum relinquere, Condet uim domum tuam petere iussi sumus. Quum pro cul ab urbe propinquos tuos oratorias artes philosophiamq; doceremus, nec satis multa librorucopia ad operis incepti consectionem suppeteret, com mentariis intermissis, ne nihil ageremus interea,hunc libellum de delectu & oratoria collocatione verborum, succi filiis horis effecimus. Hac autem materiam potissimiliai legimus e multis,quod in arte dicendi iam proposita nobis ad illustradum,nihil esse videbamus utilius hominibus nostris , quam rationes & virtutes eloquendi. Illud unum pulcherrimum,& summopere petedum, studiosis artium bonarum deessie maxime, & iam multis aetatibus defuisse. Quid enim aliud non in orandi facultate modo,sed etiam in aliis artibus desideratur 3 Floret Gallia scientia rerum maximarum. Qui poetarum versus dilucide exponat, qui pulchre narrent historias qui disserant acute, qui ad naturae caussas penetrent subtiliter, clui tuto medeantur corporibus, qui mathematicas demostrationes sciat, qui bene tradant praecepta morum , qui respondeant de iure ciuili atq; pontificio,& caussas agant,qui diuina oracula docte, sancte,pieq; interpretentur, non modo in singulis Franciae

populis,sed etiam magnis in ciuitatibus prope innumera-

7쪽

biles inuenias. Qui vero pure,vsitate proprie, ornate eloquantur,ad modu paucos. Sic in omnes disciplinas inuasit foeda ac spurca barbaries, sic egit in praeceps linguae Romanae puritate & ordine,ut vix millesimus quisque eorum qui inter doctos haberi volunt,recte,dilucide, composite dicat. Nam & ex iis paucis qui emendate loquutur, altera pars adeo assectat insolens & obscuru genus,adeo impropria & inulitata verba permiscet,ut quid agat verbis,quid sibi velit,non intelligant eruditi. Vitium grande quidem,

tam commune getium bonu, sermone tam late pate terra, linguam tot rerum naturae,tot scientiarum interprete,miseris modis violavisse. Sed hoc malu , temporis, non huius aetatis omnino fuit. Quaobre nemine arguo qui se tueatur illa consuetudine aut potius ab usu loquedi. nec illos docere volo,quos vel senes,vel aliis rebus occupatos discere latine serum est. Nec istud quidem si facere velim,satis co-mode possim.Sed ut renascentibus literis bonis, iuuentus etiam nobis monentibus assuescat optimo sermoni, cuiusmodi verba legat,qua ratione stylum formet, qua arte

materia vestiat oratione, quos ex omnibus imitetur,per

spicue ni fallor ac breuiter ostendi. Verborum differetias omne is,quas neque Cicero,negi mintilianus,neg posteriorum quisqua aperte distinxerat, in ordines suos digesti: quod ad docendu plurimum conseri,usus sum frequentibus exemplis. De natura & coagmentatione syllabarum disputaui copiose,& svere dicam) multo copiosius,quam eorum qui vulgo legu tu r,rhetoru quisqua. De numerosa cocinnitate,de pedibus rhythmicis,de modis aptae dictio nis,de generibus eloquendi egi equidem, si no grauius aut verius nec enim mihi quicqua arrogo)explicatius tamen

8쪽

legere ip s, vel suis praelegere volet. Hoc quicquid est elu

cubrationis, an amplissimo tuo nomini consecrarem, diu multumq; dubius apud me cogitaui. Dissuadebant rationes validae multae,& in illis tres maxime: dignitatis tuae suspicienda maiestas, extrema tenuitas nostri libelli, deinde eae quae vix te respirare sinut occupationes. Quid hoc erit, dicebam, ad virum primaria nobilitate cospicuum,perfugium diuitum & egenorum,amicissimu primoribus, intimum Christianissimo regi, charii ciuibus atq; peregrinis, clarum praefectura Lexoviae ciuitatis, plurium sodalitatu praesectum,pontifice longaeuum, summe verendu Cardi nalem, hominem vigilantia, pietate, innocetia, liberalitate virtute pretestabilem, quid erit hoc ad vim tantum Z At etiaparua recipit ille vir summa ptaeditus humanitate. Quo pactor cui non est ocium non dico legendi aut tenedi,aut

1altem audiendi quid sit, sed ne recipiendi quidem . adeo magna multas laboriosum principe distrahunt huc illuc

negocia. In singulos dies precibus & sacris operam dare, Regi no deesse lex cetas audire postulationes, legere multas literas,scribere non paucas regere rem familiarem, tam magnam sustinere domu, excipere viros honestos, tractare notos & ignotos opem serre amicis,res pauperum & inopum curare, iter subinde facere, plus dece magistratus administrare,in singulis obire officia diuersa,haec omnia pauca ne tibi negocia videntur,nisi rebus tuis premas aliunde nimis ac nimis oneratum Z Haec mihi veniebant in mentem amplissime Cardinalis,& aliquid tibi offerre cupiente remorabantur. Sedenim hic liber domi tuae natus erat. Condeli venerat in luce paulu suscitatus amoenitate loci, quo

tibi perpetua maceries praeter castellu & irriguam fossam, nec procul duas aedes eleganteis,ambit sylvam molli colle

- . . .

9쪽

circuniectam, In media valle prata peramoena,duobus pia sculetis fluminibus intercepta,ducetis & pluribus depasta ceruis: cui loco celebrata carminibus Tempe coparari no' aegre ferant. Illic igitur satus apud te,tuus quodam odo factus erat. Quod si forte ad alium,non ad te migrasset, iure videretur esse fugitiuus. Et cui potius studiorum fructum mitterem, si ei qui propter studia literam me legit, in suos recepit,humanissime tractauit, mercede sustinuit, spe fortunae melioris erexit Si tui omnes,apud quos ago, in unute coniiciunt oculos ac mentes,& omniu rem suaru faciutte potentem,no oc idem me facere oportet 3 At res oblata

nihil est ad illam dignitate. Certe: at eiusmodi munuscula ex officina Musarum petita,nu quam aspernati sunt honostissimi viri etia illiterati,no eximii principes,no reges, no imperatores,non summi potifices,no dii deaeq; immort

les. An illud est paruu & tenue, quod a deo profectu, homini cocessum, perficit ne omnia colamat tempus edax An vile precium literarum,quod unu memoria vetem seruat,& omnes omnium res & artes continet Verum esto paruum liquid est meum : non illud ego tu maiestati co- paro,sed tuo destinatu patrocinio comitto. Non id augebit tuas curas nimium multas. Nec enim sum usqueadeo reru inscius, ut quae documeta iuuenibus in unum coegi, petam Vt cognoscantur a te,vel legantur. Non id quidem

peto: sed illa tibi trado quasi in clie telam, aut certe in ad optationem,ut splendore sancti nominis illustrata ,suis lectoribus ampliora videantur. Nihil est cur poeniteat vos Ecclesiae Christianae principes huiusmodi adoptasse filios, qui post haec vos & scientiae & virtutis amatores suisse testentur. Sed iam tuis auspiciis nostram de electione & oratoria collocatione verborum sententiam explicemus.

10쪽

LIBRI PRIMI CAPIT A. Cur pauci verba deligere & contexere sciant. Caput.ti

lio. I.

Quanti sit oratio lectis verbis & ordine digestis consti

tuta. Caput. 2.

Qui fugiendi magistri. Caput. 3. Qui fugiendi scriptores elegantiarum. Cap. . Qui magistri,quique scriptores deligendi. Cap. s. Vtri priores legendi,poetae,an oratores. Cap. s. Saepe diligenterque scribendum. Cap. . Rudimenta componendi. Cap. s. IσQuae pars Rhetoricae prima discenda, quae partitio verborum, quae que ex illis aut legenda, aut repudiandCaput. 9. De verbis serdidis. Cap. io. De verbis inusitatis. Cap. n. De verbis barbaris. Cap.ix. De verbis agrestibus. Caput. ly.

De verbis humilibus. Caput. i . ' , De verbis sublimibus. Caput. is. De grauibus verbis,dc leuibus. Caput. m. propriis & assumptis, & quae aliena dicuntur. Caput. IT. DDe verbis veteribus,& nouis. Caput. is. De verbis se nantibus,& exilibus. Caput.i9De verbis grandibus,& paruis. Caput. ao. FrDe verbis volubilibus,& tardis. Caput.1ti s De verbis lenibus,& asperis. Caput. xa. v De verbis integris,& corruptis. CV ut.13. ST,

SEARCH

MENU NAVIGATION