장음표시 사용
21쪽
jora praeparatio. Patere enim homini ad sanctum divinumque aditum negat, nisi veri ductus amore ad puram intaminatamque veritatem sinceramque virtutem ac justitiam, sive per sese, Sive per artes disciplinasque majores processerit statuit vero, quo quis majores hac in re progressus secerit, eo illum facilius certiusque ad vitae mo. rumque sanctitatem pervenire ad illud autem assequendum necesse ipsi esse, ut sive Deum sive persecti hominis justissimi cujusdam et sanctissimi imaginem, exemplum sibi ad imitandum proposuerit. Prope iecirco sumus per philosophiam justia τέλεα illa et μοντικα accessuri; sed eo nobis magis in id incumbendum est, ut lucido eam ordine et vero hac via et ratione tradamus, qua ad omnis philosophiae finem summum pervenire certissime nobis liceat. De animi natura. ordiendum nobis denuo et lite quidem maxime a nobismet ipsis et animi nostri natura erit. Nam quomodocunque de vita beata existimandum enseamus, sive eam a physical hominis, quam vocant, sive a morali conditione repetiverimus, ut recte de re gravissima judicemus, quid justitia sit, qualemque esse hominem persectum porteat, de dita opera exquirendum est. Utrumque autem declarare, nisi animi naturam exploraverimus Satis, non possumus. mi vero longe ampliorem
22쪽
plenioremquc explicationem hoc argumentum. quam in superioribus, postulat. Tum enim nos veluti instituentes hominem, quemadmodum is pulcri verique amore incensus, riteque in ipso
veritatis ὀργαν purgato, quoque decet converSO, ad pulcri verique scientiam adducendus esset, inquirebamus: quocirca et amorem ipsi insitum pulcri verique et vero hoc ἔργανον explorasse Suffciebat Nunc vero, cum de civitate agendum nobis sit, cui praesuturi sunt illi, quos sic erudivimus, homo nobis totus penitusque explorandus erit. Non enim e lapide et ligno, quod verissimes e bat Plato, Q consectae civitates sunt, ut machinarum instar moveantnr hominibus constant. Sunt autem hi variae indolis, variarum facultatum , diversissimorum sensuum ac studiorum. lii ad eas regendas apti sunt alios et longe maximam partem regi a prudentioribus oportet sunt item, qui opitulari illis, hos autem coercere debeant, custo des civitatis ac vindices. Singulis illis sui sunt mores, Suae propensitates in iis autem, qui re guntur infinitae fere et numero et genere cupiditates sunt. mane hominum in civitate varietatem attendere, perspicere praesertim, quemadmodum, moderandis temperandisque diversissimis hisce ho. minum facultatibus et studiis, saluti prospicere ci vitatis liceat, frustra conabitur sane, qui animi humani naturam non totam exploraverit. Quid quod
23쪽
quod moralis politicaeque doctrinae caussa perofecta nobis tam civitatis, quam hominis, imago adumbranda erit Id facere recie, nisi qui intus totum perscrutatus animum hominis sit, partesque ejus et facultates varias diligentissime exploraverit, quis poterit 7 De vi amoris ad virtutem felicitatemque
Exploraturis autem nobis animi humani naturam, non aliud est continuo principium exquirendum, atque illud fuit, unde omnes nostrae de pulcro et
vero disceptationes fluxerunt Amor est, amor,
inquam, fons ille optimorum in animo nostro studiorum uberrimus, idemque certissimus homini ad veram felicitatem dux Nam ad pulcri adspectum accensus in nobis, ut ab initio nos monuit
apud Platonem Socrates, ad ipsum nos pulcrum trahit, nosque illud referre deinceps sermonum, actionum vitaeque omnino elegantia atque honestate studemus. Idem autem amor nobis, quod item assirmavit apud eundem Platonem Socrates, veri, quin etiam justi sanctique principium est. Pulcra enim non amat philosophus, nisi quae vere sint ptilera, veritatem autem eodem, quo amasium ipse Suum, amore prosequitur. Quo sit, ut veritatis assequendae caussa nil non et facere et pati velint sapientes, mori adeo cupiant quod unus efficere
24쪽
amor potest. Quodsi de justitia ac caeteris virtutibus majoribus, deque vitae morumque sanctitate quaerimus, virtutis auctor amor est, quod Phaedrus nos in Symposio docuit, imo vero solos hic homines ad virtutem ἐνδεους facit estque idem ille, de divina Diotimae sententia, inter Deos hominesque intermedius, illorum ad hos beneficia . horumque ad illos preces transferens, ut immen-Sum, quo Separantur a se invicem, intervallum compleat hominemque omnino, Deorum cultu et veneratione, ad vitae integritatem sanctitatemque, ad divinae adeo naturae similitudinem informat. Quidni igitur, ut adhuc secimus, sic deinceps amorem principium, unde optima quaeque ducamus, habebimus Sed amor praeterea hanc apud nos vim habet, ut optimarum rerum cupiditate, pravas cupiditates, quae item insunt animi naturae, accesserit modo rationis imperium , vincamus ac coerceamus. Haec autem naturalis animi nostri conditio, ut ad finem aliquando disquisitionum nostrarum, qui vita beata est, eliciter pervenia, mus, hic nobis continuo diligenter exponenda est. Amor in animo hominis desiderium est proprie. Ex indigentia enim oritur, ut Socrates nos in Symposio, itemque Aristophanes docuit in Id enim, quo caremus, quod requirimus, quod desideramus, non , quod habemus, appetere atque amare Solemus. Cujusmodi appetitus a desideria in brutis
25쪽
animalibus non minus, quam in hominibus, ani. madvertimus Cibum potumque expetunt vehemente desiderio atque ardore, eodemque, et majore etiam, satisfacere veneriis cupiditatibus student: homines vero has cupiditates, insanas hasce libidines, quamvis indignae hoc nomine sint, amorem
vocant. Est scilicet hic πά δε - , vulgaris amor, vulgo illique hominum generi proprius, qui brutorum instar solis indulgent corporis sensuumque appetitibus ac voluptatibus iisque se rapi in e sima quaeque sinunt. Quocirca hi ab iis omnibus, quae unice homines decent, a pulcro et hono a virtutibus, ab ipsa philosophia abripiuntur procul. Veruntamen, ut apud Euripidem est: αλλ' is τις αλλος ἐν βροτοῖς Ἐρως ψυχῆς καίας σωφρονος τε tu Uranius amor scilicet, quem a vulgari diligenter apud Platonem Pausanias distinguit, cuique et ipse et Phaedrus et vero Diotim justas laudes tribuit: ad animum ille animique desideria explenda, non ad corpus sensusque pertinet. Hoc qui ducitur, quod poeta ait, amasium desiderat atque anquirit, O - -- σωφρονα τε ἀγαιὸν queat uui
venit amplexusque incredibili ardore, imo furore. est, antii in abest, ut a philosophist rerumque optimarum studio et amore vel illum abripiat vel abripiatur ipse, ut mutuis ambo de pulcro et bono
L. u. Diutr. P. a. i. et uos supia Ol. I. in Io5.
26쪽
deque virtute et justitia sermonibus incalescentes, quo se invicem amore, eodem philosophiam, colant ac prosequantur. Hujus autem puri coelestisque amoris, quique unus dicendus amor est, ejusmodi est, quod diximus, in animo hominis vis et essicacitas, ut vagas illas ac vulgares ibi. dines inhibeat ac coerceat. Id autem quo plenius intelligatur, rationis item in libidines istas totumque animum auctoritas consideranda nobis exquirendaque St.
In libris de Legibus hospes Atheniensis, duo
nobis insunt, ait, contrarii ac dementes consiliarii, quos voluptatem et dolorem nuncupamus accedunt opiniones de rebus futuris, quae universo nomine ἐλπὶς quatenus autem ad res tristes reseruntur, φή timor, quatenus ad laetas, Miu, confidentia dicuntur. Praeest hisce omnibus, quae, quid melius in iis sit, quid pejus, discernit, ratio, λογισμM. Rem deinceps hospes ille Cliniae et Megillo, quo haec assequantur facilius, imaguncularum, quae funiculis moventur, comparatione explicat se Assectus hi, inquit, ut funiculi quidam aut nervi nobis natura insunt, quibus, ludicrorum istorum instar trahimur retrahimurque in varias et
27쪽
contrarias partes alium imaguncularum ridicula conditio est, quum ad vulgus oblectandum tamquam θαυαατα, Ostenduntur. mos similiter mortales immortalibus Diis θαυματα quaedam Sumus, quippe quos voluptas et dolor, spes a metus, sibi invicem renitentes, huc illuc inque contrarias partes distrahunt.' Valent haec egregie ad animi naturam declarandam. Pallans in affectibus, non agens conditio nostra est, ut hoc ipsum vocabulum Uretus, magisque etiam illud, quo Plato utitur, παθη, demonstrat. movemur igitur et trahimur plane illis, et hinc intelligimus, quare homo ἡττων μυτου, semetipso inferior dicatur Dicitur ita, ubi submissus plane affectibus suis est, in primis vero, ubi amore totus, affectuum omnium facile vehementissimo, regitur. Sed Hospes ille de animi natura, ut monuimus, hoc animadvertit praeterea: praeesse dicit affectibus nostris Omnibus rationem, quae, quid melius sit, qui pejus discernit idemque in festivissima comparatione, quum ελξεις
memorat, quibus intus agitamur, unam item memorat, cui obsequi decet hominem, nec deficere et vero una cum illa caeteris reniti, έλκειν.Tαυτο ε ἴνα ait την του λογισμου αγωγοχρυσην καὶ ραν - α α δὲ σκληρας καὶ σιδηρας' την δε μιαλακην, τε χρυσο, υσαν τας di Ἀλλας παντοδαποῖς Πεσιν μοίας, ιν τη- uni γωγητο νόμου αε ξυλλααβανειν. τε γαρ του λογισμυ
28쪽
σου γένος νικῶ τα αλλα γένη. Hic rationis ductus est, aureus il et sacer caeteri duri sunt e ferrei hic vero mollis, quin aureus quumque eaeteri variae sint formae, hos oportet pulcerrimo legis ductu obsecundare: nam praeclara res ratio est, sed quum leni sit nec vehemens, ductus ejus
ministris opus habet, ut aureum nostrum genus caetera genera vineat tu Animi eum equorum
jugo et auriga comparatio. Sed rationis in animo auctoritatem, praeeipue autem, quod in his monuit Ospe ille, α ρετων δεῖσθαι ejus ἀγωγο, ut auctoritatem hancce suam atque imperium exerceat recteque ita regat animum, haec igitur Plato longe pulcerrimo ac sublimi loco eum explicuit, tum poetarum instar veluti oculis nostris proposuit, ubi Socratem induxit animum equorum jugo comparantem, quos auriga moder tur. Exstat locus in hymno amoris Platonico, quem partim tractavimus, quum in pulcri phil sophia de ν&υσιάσει amoris agebamus is nunc autem gravassima ejus pars, quae praesens hoc argumentum spectat, attendenda nobis diligentissime videtur. Qualis sit animus, sic pergit illic Socrates sit Lere. I. 45 A. V. Inippe et de Geer, Diarriba in pol. I. princi p. 6. a Vo I. p. r.
29쪽
tes, divinae prorsus prolixaeque narrationis sit; cui vero similis sit, humanae et brevioris hoc igitur dicamus. Ἐρι- δὴ ξυμπων δυνάμι πτέρου σου τε κω μάχαι si lis euo concretas vi jugi equorum alat et aurigae Deorum quidem equi et aurigae omnes et ipsi boni sunt et e bonis Oriundi, caeterorum vero mixti principio igitur nostri princeps bigas habenis moderatur alter vero equorum ipsi pulcer bonusque est et ex talibus ortus, alter e contrariis et ipse contrarius χαλεπηδ καὶ δυσκολος ἀνάγκης η περὶ di ilis igitur ae molesι si nostri gubernatio, cesse est. H Quae dissicultas tum maxima gravis-ε imaque est, quum animus ad pulcri vultus, divinae formae adspectum cupiditatis voluptatisque stimulis intus agitatur totus. Est scilicet unus
equorum, quos moderando habet, σκολιὸς πολυς, εικῆ συριπεφορημένος, κρατεραυχην , βραχυτράχηm σιμοπςοσωπος, μελάγχρως, γλαυκομματος , φαιμος,
υβρεω καὶ ἀλα νείας Θαῖρος, περὶ in λάσιος, κωφὸς μάςιγι μετα κέντρων μογις υπεικων into rus, ingens , membris temere composuis, uia ce vice, brevi colis, simo vultu , atro colore, oculis caesiis sanguineque inusis, superbus ac contumax, hirsutis auribus atque surdis, vix flagello stimulisque obtemperam. Cui equo si semel relaxaverit ena, totus sensuum appetitibus abripiatur necesse est Quo vero eum facilius regat, imo
30쪽
imo vero, ut regere furiosum istum et pervicacem possit, adjunetum illi alterum equum habet, νιον freno monitisque et adhortationi parentem. Est hic ἐν τη καλλιονι ἀσει ν τὸ τε εἶδος ὀρθὸος
καὶ ληρθρωμενος, ψαυχην, πορυπος , λευκος tiινε μελανο αδατος τυι i. ἐρατὴς μετα σωφροσυνης, καὶ αἰδους καὶ ληθιν ς ει εταῖρος, πληκτος, κεφλιυσματι μονον καὶ λόγω ηνιοχεῖται excellentiore
habitu, spreis rectus membris rite apressus ardua cervice, naso aquilino, nitido colore, nigris oculis, honoris cupidus, sed modestiae simul ac pudoris plenus, verae opinionis amicus, uuis stimulis indigens , cohortatione sola ac ratione re gitur Ergo, ubi auriga in animo, amatorium adspiciens vultum, totumque sensu inflammans animum, titillationis ac desiderii stimulis concita. tur, tum qui aurigae obediens est equorum, ut consuevit, pudore cohibitus semet ipsum continet, ne prosiliat in amatum. Alter vero neque stimulis neque verberibus coerceri potest sed exsultat vi et impetu, atque conjunctum sibi equum et aurigam perturbans, rapit utrumque ad ama-Sium, ut indulgeat sibi voluptatem. At illi initio adversantur quidem, indignati, quod ad gravia nec licita trahantur, tandem vero, cum exitus mali nullus sit, compulsi feruntur, ceduntque jam et consentiunt, quod jussi sunt, facere. Hinc adamasium accedunt, intuenturque ejus vultum quasi