장음표시 사용
51쪽
- 44 vissime Glauco, utrumque virum, quasi statuam
quandam, in judicium inducis Ille vero seci, inquit, quam optime poteram. Cum ergo tales sint, nihil jam, ut arbitror, dissicile narratu est, qualis utrumque vita maneat dicendum igitur rquodsi vero asperius quid dicatur, ne existima, me, Socrates, haec dicere, sed eos, qui praejustitia injustitiam laudant. Dicent enim hujusc
modi quaedam sic cum se habeat justus, caede tur agris, torquebitur, vinculis constringetur, eruentur illi oculi, tandemque pessima quaeque perpessus in crucem tolletur, ac tum demum cognoscet, non esse, Sed videri justum, concupiscendum esse. HSuffcere haec Glauconis videatur tam diligensae copiosa in justitiam oratio, ut huic anteponenda ad vitae elicitatem injustitia existimetur. Socrati certe arduum fit, quod semel suscepit, negotium, justitiae patrocinium. Sed habet Adimantus, Glauconis frater, quae his subjiciat. Satisne, quaerit, Socrates, hac de re dictum putas Quid tan
dem Illud ipsum, inquit, quod dicendum
maxime erat, nondum est dictum. - Ergo, reponit Socrates, quod dicitur vulgo, frater fratriadesto quare tu, Si quid hic praetermisit, adju-Va quamquam me, quae dicta sunt ab illo, vincere possunt atque essicere, ut defendere justitiam
nequeam. Tum Adimantusa nihil dicis; sed et
52쪽
-- haec audi praeterea. Decet enim contrarios se mones inducere eorum, quos hic attulit, quihus laudatur justitia, injustitia vituperatur quo manifestius fiat id, quod Glauco velle videtur. Praecipiunt scilicet patres filiis omnesque qui curam aliorum habent, oportere justum esse, non ipsam justitiam laudantes, sed summos, qui inde oriuntur, honores Fingunt item poetae cum aureum justorum Saeculum, tum praeclaram e rum in sedibus beatorum post vitam felicitatem. Haec ustis tribuunt, injustis vero dedecus. gravissimasque post vitam poenas. Praeter haec considera etiam Socrates, aliud quoddam orati ni genus, quo omnes imprimisque Oetae utuntur, ubi de justitia atque injustitia agunt. Universi enim uno ore canunt, bonum quid temperantiam atque justitiam esse, dissicile autem et laboriosum; intemperantiam vero et injustitiam. jucundum quidem et facile comparatu, opinione autem ac lege turpe Caeterum injusta fere utiliora esse dicunt justis, ac malos homines, si divites sunt ac potentes, beatos praedicant, bonos, si imbecilles ac pauperes sunt, miseros vocant. Mirum autem maxime, quod de Diis ac virtutes uni, Deo plurimis bonis hominibus infelicem vitam dedisse, malis vero felicem. Circulatores insuper et vates ad anuas divitum accedentes, persua dent illis se vim habere divinitus sibi concessam, ut si quod scelus sit perpetratum, expientillud et parvo adeo sum tu, tum etiam, si quis inimico
53쪽
mie sive justo sive injusto nocere velit, se id lacere Asserunt quippe, Deos se cum blandimentis, tum vinculis inducere, ut sibi in his obsequantur. Ad haec omnia poetarum asserunt dicta , Homericum maxime: - ρεπτοὶ δέ γε, θεοὶ αὐτοI in Libros adeo Musaei et Orphei circumserunt, Secundum quos sacra celebrant, persuadentes non privatis solum, sed etiam civitatibus, expiationes seelerum per sacrificia ludorumque oblectamenta fieri tam viventibus quam mortuis; praetermissis vero sacri liciis, gravia nos manere. Haec omnia, Socrates, talia ac tanta de virtute ac vitio, deorumque et hominnm de his existimatione ferum tur quid vero putemus acturos hae audientes juvenum animos, qui solertes ingenio et ad omnia dicta veluti involantes, ex iis quae dicuntur ratiocinari possunt, qualem eum esse deceat et quam
viam ingredi, qui optime vitam agat 7 Sic facile
quis loquetur secum secundum Pindarum ardu- amne ad justitiae arcem viam ingrediar, ut sic, nitus recte vivam, an ad fraudes me obliquas comvertam Nam, sicut aiunt, justo mihi, si non videar, nihil virtus proderit, contra labores et poenae instant; injusto vero, si justitiae speciem induero , vita futura divina est. Quapropter, cum species, ut dunt sapientes, veritatem vincat atque ad
54쪽
ad beatam vitam unice valeat, huc me totum convertam. Veruntamen, dicat aliquis, haud facile est latere, ubi injustus fueris. At vero eorum quae magna Sunt et praeclara, nil est facile. Quapropter, si beati esse velimus, illuc tendendum, quo sermonum vestigia serunt. Ut lateamus, conis jurationes societatesque ineundae. Sunt item peris
suasionis magistri, quorum ope populo ac judiciabus cum persuadebimus tum vim inseremus, ut nullas facinorum poenas luamus. Verum, inquit, Deos neque latere neque vi aggredi licet. Atqui, si non sint Dii vel res humanas non curent, nobis non curandum, ut lateamus illos; sin adsint atque homines regant, id non aliunde, quam e poetarum carminibus cognovimus dicunt autem iidem, posse Deos sacrificiis suavibusque precibus et muneribus flecti. Quibus vel utrumque credendum est vel neutrum. Si credendum injuste agere licet, si modo ex ipsa rapina iis sacrificia offeramus. Nam si justi sumus , illaesi quidem a Diis erimus, sed lucra, quae per injustitiam comparantur, respuemus injusti vero, divitias parabimus sceleribusque perpetratis, illos precibus fleetentes, poena liberabimur. Dicat tandem aliquis apud inferos poenas dabimus eorum, quae hie injuste commiserimus, vel nos vel nati natorum. At, O bone, respondebimus, expiationes pro peccatis commissis multum valent, exorabilesque Dii Sunt, ut maximae civitates assimant ac Deorum silii, poetae. Ergo quae ratio nos adducat, ut summae injustitiae
55쪽
justitiam afteponamus quandoquidem, si injusti.
tiam sub adulterina specie occultaverimus, et apud Deos et apud homines omnia nobis e sententia succedent, et viventibus et defunctis quemadmodum multorum excellentiumque virorum testatur
oratio Ex omnibus jam dictis, o Socrates, quis crediderit, eum hominem justitiam velle colere, cui sit aliqua vis, sive ortunae, sive opum, sive O poris, sive generis, ae non potius subrisurum, si laudari eam audiverita Nulla autem alia horum
omnium caussa est, nisi ea, unde hae tota oratio mihi et huic, o Socrates, adversus te profecta est:
quoniam ex vobis, o mirifice, quicunque laudes justitiae profitemini, a priscis illis heroibus incipientes, de quibus aliqua exstat memoria usque ad nostros homines, nullus unquam aliter laudavit justitiam vel injustitiam vituperavit, quam ad gloriam muneraque vel poenas respiciens quae ab illis proficiscuntur. Ipsum vero utrumque quid per se sua sponte agat in habentis animo latens Deos et homines, nullus unquam vel in poemate vel in alio sermone enarravit, esse scilicet injustitiam maximum malorum, quae in sese haheat animus, justitiam vero maximum bonum. Si enim sic ab omnibus vobis fuisset a principio dictum, nobisque ab ipsa pueritia persuasum, non me OS invicem prohiberemus ab injuria inserenda; sed unusquisque sui ipse custos esset, timens, ne injuste agens maximo malo laboraret. mare, Soeratas, et plura sorte Thrasymachus aut aliquis
56쪽
alius de justitia et injustitia, utriusque vim in veristens, diceret, importune admodum, ut mihi videatur; sed ego , nihil abs te celari volens, cupiensisque ex te audire contraria, quam maximo impetu ac fervore dixi. Ne ergo solum oratione demonstri, οτι καιοσυν α&κὶς κρεῖττον praestantiorem injusistitis justitiam esse; II. τ ποιουσα κατέρα τὸν ἔχοντα , αυτη δ αυτην, ἐαν τε λανθανη, αν τε μὴ,
θεους τε καὶ ανθρωπους, ἡ με αγαθον, ἡ δὲ κακD , a Wμι sed quid utraque sciens in utroque ipso per b
sese, sive lateat deos hominesque, sive non lateat, altera bonum, altera malum sit. H i. Utriusque adolescentis de justitia Sermonem, paucis exceptis, tolum apposui. Nam ita dix 'Vrunt me hercule, ut dubitem, num unquam e stiterit orator, qui hoc de argument disertius, accuratius, copiosius dixerit. Quo accidisse videtur , ut locus hic de justitia et injustitist comis mune deinceps fieret oratoribus ac philosophis argumentum, in quo tractando aemularentur eo cum invicem. Quod cum aliolum, tum Carneadis ac Ciceronis exemplo probatur. Sed sunt in utra. que oratione, quae nobis diligentius attendenda explicandaque videantur. Nam intelligimus inde, quantopere hae de justitia opioiones apud Graecos invaluerint passim ἀπορω ait Glauco, διατεθρυλ-
αλλων. Tum hoc inde ducimus simul, quam
57쪽
parum adhue justitiae caussa Socratis aetate misdieata fuerit. Iubjicit his Glauco τὸν δὲ υπερ της λκαιοσυνης λόγον, υς ἄμεινον ἀδικIας. -υδενὸς πω
ἀκήκοα ως βουλομαι radimantus autem sic statuitὰ omnium, qui adhuc scripserunt, neminem unquam aliter cum laudasse justitiam tum injustitiam vitu. perasse, quam gloriam, honores atque munera, quae ab illis proficiscuntur, respicientem ipsum vero utrumque suapte natura quid agat in habentis animo latens deos et homines, nullum unquam vel poematis vel alio sermone satis enarravisse, ut pateret injustitiam maximum esSe malorum, Omnium, quotcumque in se haberet animus, justitiam vero maximum bonum Sed illud in primis nobis in Adimanti sermone animadvertendum est, quod de vindicibus dixit Justitiae, hos ipsos ei quam
maxime fere nocere, quum felicitatis cujusdam spe et opinione traducendos ad eam homines esse dicunt. Illorum non unum recenset, ut vidimus, genus. Sunt, ait, qui famae, honorum, divitiarum caussa justitiam celebrent haec enim esse integrae justaeque vitae praemia. Alii tam dissicile negotium esse dicunt justitiam, tam facile tantisque illec bris commendatum injustitiam, ut ad hanc alliciant homines, ab illa absterreant. Accedit leve maximeque noxium mortalium genus eorum, qui pec cantibus persuadent, peccatorum esse remedia, si quidem et ipsis pecunias, et diis, quorum ministrici De Rep. 566 L.
58쪽
tri sunt, munera et sacrificia largiri velint. m. nes hi, dixit, quamvis a se invicem diversi, in eo conveniunt, ut nec justitiam propter se ipsam esse expetendam dicant, et felicitatem longe a justi itia esse separatam, imo vero voluptatibus sensuum atque aeterna ebrietate contineri ferant. Hae autem, quae nos docuit de moribus Graecorum Mimantus, reputantes, cernimus, quae vitia nos quamque superstitionem tribuere fere aetati nostrae barbarae, quae medio aevo cernitur, Solemus, Pro pria haec pariter antiquis Graecis fuisse cernimus item, quantopere iccirco temporibus illis in Gra cia talis desideraretur, qualis Socrates fuit, ph, Iosophus, qui exsecrari solebat, ut ait Cicero,
talem et Aonestatem sinione distraxissent in Cer
nimus tandem, quantum negotii susceperit Plato, quum, Idem illa Politia conscribenda justitiam per se ipsam lassicere ad bene beateque vivendum, demonstrare niteretur. Quid in animo hominis justitia es ιδ Sed de opinionibus moribusque Sophistarum, imo Graecorum, diximus satis ut, quales illi sint et quid sibi velint, quibuscum nobis agendum erit, perspectum habeamus. Accedendum igitur illuerat
59쪽
est nobis, quo et ipsi ab initio tetendimus et Adimantus nos deinceps itemque Glauco propius adduxit, ut quid in animo nostro justitia sit, qui, que illi praesens in nos elsciat, attendamus. Cujus rei quae sit et quanta cum gravitas tum dissicultas, penitus percepit Plato Socratem, ut nemdisserendi uterque juvenis fecit, sic eos alloquentem induxit. Non male in vos, filii illius viri, principium elegorum carminum amator Glauconis
scripsit qui, cum in Megarens proelio sortii pugnavissetis, illud usurpavit: om Ἀρχωνοι, αλεινου θεῖον γένος ἀνδρός. sit Aristonis, inelrti viri divinum genus. Id. mihi, amici, recte dictum videtur Nam divinum plane vobis accidit, si vobis non persuaseritis, injustitiam justitiae praestare, cum sic pro illa dicere possitis. Nidemini autem mihi id vobismetipsis non persuasisse: conjecturam capio e vestris moribus es quoniam secundum orationem ipsam vobis minime credidissem. Quo autem magis credo, eo magis, quo me vertam, ambigo. Nam quomodo adjuvem, nescio videor enim non posse:
καὶ δυνάμανον --εσι- vereor enim, ne impium sit, ut, qui justitiam coram vituperari audit, subterfugiaι nec pro ejus defensione verba faciat, quamdiu spirare e loqui conceditur praestat igitur
60쪽
eam pro viribus propugnare. H Quae eum Socratem dicentem faceret Plato, quin suos ipse de re sanctissitast intimos sensus expresserit, nemo, qui haec legit, in dubium vocaverit. -
Iustitiae exquirendae caussaei vitas fingi ιur. i
Ergo quo facilius aptiusque gravissimum argummentum idemque dissicillimum explicaret, iter imgressus I to est disquisitionis, quod haud scio, an nunquam a philosopho tentatum , nedum comfectum sit. Cum in singulari homine, quid justitia sit, non appareat, continuo in civitatem nos inducit, in qua nos eam, quippe in majore atque ampliore negotio, celerius certiusque inventuros arbitratur. Haec nova est illa disquirendi ratio, quae, ut in prooemio Significavimus, una eum morali doctrina, politicam nobis recludet: idque effectura est, ut in civitate hominem, in homine civitatem et agnoscamus et exploremus. Quamquam id raro et vixdum quod mirum nobis acineidat necesse est, animadverterunt philosophiae Platonicae interpretes. Longi sunt fere in judi- dicanda republica Platonica, quam vel audant admiranturque vehementer vel reprehendunt; quo vero proposito eam finxerit lictor, quidque in perficiendo proposito, ad moralem in primis discipli Rop. II. 368 A-C.