장음표시 사용
31쪽
fulgurantem quod ut vidit auriga, ipsius pulcri
recordatur, illudque cernit una cum temperantia in puro sanctoque loco repositum mox autem ad ejus adspectum cohorret, reveritusque recidit S pinus, simulque cogitur habenas tam vehementer retrahere, ut ambo equi coxis humi resideant: alter quidem sponte, quia minime freno reluctatur, procax vero ille perquam invitus. Recedentes vero longius, alter prae pudore et verecundia omnem animum, sudore irrigat alter vero dolore liberatus, quem per frenum et casum contraXerat, aegre respirans, ira sertur, et conviciis cum aurigam tum adjunctum equum petit, quasi qui ignavia socordiaque ordines deseruissent solvissentque
Paetum tum rursus eos nolentes invitosque accedere cogens, aegre concessit illis, disserri in posterum exorantibus. Accedente autem statuto tem pore, cujus esse immemores illi quidem simulant, hic vero illos commonefacit, urgens hinnienS, trahens compellit iterum iisdem verbis amasium adire Postquam vero prope accesserunt, inflexus, extensa cauda, frenum mordet impudentissimeque rapit. Sed auriga, multo magis eadem, quae antea, passus, velut statim a carceribus retro relapsus, habenis longe vehementius retractis, den. tibus contumacem equum reprimit, atque impuram linguam maxillasque cruentans, crura et coxas
humi defigit poenisque coercet. Quod posteaquam saepe jam pravus equus ille perpessus est, lascivire desistit, mansuefactusque tandem aurigae
32쪽
obediens est providentiae, atque, ubi adspicit forinosum, formidine perit. 's1ς ξυμβαIνει ποτέλι τυ του ἐραςου ψυχην τοῖς παιδὶ κοῖς ιδουμένην
τε καὶ δεδοικυῖαν πεσθm. Fit ita aliquando, ut amasium amantis animul cum verecundia metuqM prosequatur. ιὶ Descriptio haec animi Platonica quantopere aposteris celebrata imitandoque expressa sit, Phaedri interpretes docent. Nobis, qui ipsam interpretari Platonicam philosophiam studemus, demente consilioque philosophi in his celebrandis dispiciendum est. Naturam animi hac imagine,
ut sponte cernimus, declaravit, nec quisquam haec
legerit, quin rationis cum ripiditatibus certamen descriptum et veluti depictum viderit. Sed locus hic de domandis cupiditatibus, quamvis gravis sit in ethica nostra, nec minus a poetis atque Oratoribus, quam a philosophis celebratus , tamen, ut id, quod sentio, libere profitear, communis, quod unt, locus est. Plato autein, quod neglexerunt fere philosophi, quo illi ferocienti, quo cupiditatum vehementiam insaniamque significat, alterum equum adjunxit, placidum frenoque obtemperan tem, cujus maxime ope ratio cupiditates inhibet ac domat. Est scilicet ille recti amor in animo nostro amor omnino est, quem laudavimus, uranius, quo nos ducti pulcrum, bonum, justum assequi nitimur. Nam affectus apud Platonem
33쪽
non omnes ipsi per se vel mali sunt vel nocentrtrahunt mentem, ut Vidimus, in omnes partes; sed unus est, cujus ductui et veluti tractu obsequi debemus unice: illum dico, qui cum ratione consentit ejusque minister est rid nempe est, quod de rationis ductu Atheniensis illeios . pes monuit, δεῖσθαι 1D1ρετων τοὶ λόγου γωγην.
Vim igitur ambris in animo hominis, si quidem
rationis accesserit moderamen, ad virtutem honestatemque permagnam es Se hinc patet. Cernitur
autem in iisdem hisce arctissima quaedam virtutis felicitatisque necessitudo. Quod in eodem illo amoris hymno Plato, ut in superioribus animadvertimus mira sublimitate celebravit. Nam amans, ait Socrates, ut eo quo diximus modo, altero illo equo adjutus, pravas cupiditates vicit domuitque, quo ipse agitatur amore, eodem jam imbuit amasium. inmat igitur et hicce, quamquam quid amet
nescit Fit autem amore mutuo, ut tamquam in speculo, sic in amante, semet ipsum adspiciat. Absens igitur desiderat eum, ut ab eo desideratur vicissim, nec quidquam cupit vehementius, quam ut semper cum eo sit una. Et sic quidem ambo beatam atque concordem praesentem agunt vitam,
1 Altero sere equo Platonici νον θυμον intellexerunt V. Inipp. ad h. loca. Non quidem ineptes nam apud Ia-touem tam θυμὸς , quam recti amor , rationi succurrit aedi ilosophus, cum Phaedrum scriberet , nondum videtur notionem ινμου satis sibi distincte proposuisse hoc dem uinii Pollii egit , ut tusea monebimus.
34쪽
modesti et sibimet ipsis imperantes, subactis, quibus vitia, in libertatem vindieatis, e quibus virtutes oriuntur; mortui vero, recuperatis alis, praepetes evolant, cum trium certaminum Olympi. bonum nec humana temperantia nec divinu furor Uerumtamen quae ex philosophia pulcri ad quaestionem de justitia ac felicitate attulimus hactenus, praeparaverint haec nos quodammodo forte, ut quod quaerimus , inveniamus aliquando philosophia justi aliam postula disquisitionem. De justitisthle agendum nobis est discernere eam a caeteris virtutibus majoribus, a sapientia, fortitudine tem perantia oportet quaerendum praecipue, num ad bene beateque vivendum ipsa sussciat una. Attigimus haec, quum in philosophi veri tractanda Philebum explicaremus Platonis. Sed Plato, ut vidimus, cum scriberet dialogum illum, minus So. cratis suamve sententiam declarare, quam adhibere Philolai placito περὶ των απευων τε καὶ περαινον ν
dialecticam studuit. Et vero de sapientia illic et voluptate, utri ad beatam vitam plus tribuendum sit sin Phaedri456 A. B CL Vol. I. p. IS et 35. . corum
pervicerint: quo sane praestabilius De justitia et felle irSufficii ne homini ad beate justitiast homini asserre ullum potest
35쪽
sit, non de justitia egit Hic autem Socratica ratione nobis, quod in Politia instituit Plato, de vita beata, et omnino eum in modum agendum est, ut, quid sit in animo hominis justitia, ex ipsa animi natura explicemus. Explorare igitur multo
diligentius interiusque, quam adhuc fecimus, ni in mum decebit. Discrevimus jam in eo a cupiditatibus rationem, cui parere istae debent socium item eupiditatum, sed qui idem rationis minister adjutorque est, deprehendimus: inde partes animi, quas vocat Plato, το ἐλει--is ae λογικὸν qua les sint, cognoscere jam coepimus Verum ter
tiam is partem adjecit illis, τὸ ω- δὶς haec
vero nondum, quae sit et qualis, patet nobis: certe nec Socrates eam in hymno amoris, nec in senili sermone Hospes Atheniensis nomine memoravit. Ut vero cum caeteras virtutes tum justitiam assequamur, θυμοεAti illud in animo nostro non minus, quam τὸν λίγον ac τὸ ἐπιθυμητικὸν et cognoscere ipsum et ab his discernere debuerimus. Mitto caetera sed, quod diximus, conjunctam apud Platonem cum morali doctrina politicam e se, id ex omni hac nostra superiore disceptatione haud facile duxeris. Sunt scilicet poetica sere, quae hactenus attulimus, in quibus exstant forte eorum, quae investigamus, principia, sed latent, certe, ut appareant dilucide, aliunde videtur lumen adhibendum esse. Quamobrem , age, aliam insti
36쪽
tuamus, uniceque philosopham, im Socraticam disquirendi rationem, si sorte sic licuerit nobis et partes animi singulas singulatim conspicere, et, quid sit in animo justitia, quamque vim ad beatam
vitam liabeat, assequi et perspicere. Thrasr machide justitia ac felicitate placita. Sed ut disquisitionem instituere in justitiam vitaeque elicitatem paramus, ecce denuo nobis occurrunt sophistae: quodque jam dudum clamarunt, hic repetunt, inanem rem SSe, quam quaerimus: opinione hominum serri justitiam, esse autem nihil reapse, vel si quid sit, δε-ριον esse ἀγαθὸν οἰάεὐ βλαβην. Simile quid nobis tum objecerunt Gorgias, Callicles, Polus, quum in veri versaremur disquisitione. Verum esse nihil dictitabant, nisi quod videretur, idque ad justitiam tollendam adhibebant. Sed horum omnium inprimisque Protagorae cavillationes dearum auctoritate ac veritate confutavit apud Platonem Socrates Thrasymachi vero istud in justitiam dictum injustis eam prodesse, iustis vero nocere, habet, quo mentem continuo nostram advertat, nec omni est sane, si vitam hominum moresque attendimus , verisimilitudine destitutum. Nam tan
37쪽
tum abest, ut suus habeatur justitiae honos, ut injusti, qui item callidi sunt, in coelum ferantur laudibus, contemnantur vero justi ac rideantur. Et vero nihil accidere in vita crebrius videmus, quam ut injustis bene justis male sit. Verum, ut cognita caussa rem dijudicemus recte, ipsum audiamus Thrasymachum, in Potitia Platonis et ista et alia placita profundentem. In dialogo hocce, quem de hoc ipso argumento, de justitia et elicitate philosophus scripsit, ut convenerunt in Cephali senis aedes, qui in Piraeo habitabat, cum alii multi, tum Socrates et Glauco, oriuntur continuo de justo et de justitia sermones, in quibus primum Thrasymachus, tum ipse cum
Glaucone et Adimant Socrates partes dicendi maxime habet. Nam posteaquam cum Simonidis, tum aliorum in justitiam dicta interrogando, ut soleobat, exploravit Socrates, Thrasymachus hunc dein repente et ira, ut apparebat, excandescens plane aggreditur nullaque retentus verecundia, quid sentia de justitia, libere et palam profitetur. Exclamans igitur continuo, quae vos, O Socrates, inquit, dementia tenet cedentes vobis invicem Quodsi revera nosse cupis justum quid sit, ne interroga solum neve vincere concupisce reprehendendo, postquam tibi responsum fuerit, id scilicet tenens, facilius esse interrogare, quam re sponderes sed tu ipse responde ae die, quaeso, quid esse justum existimes nec vero mihi dicas, esse illud quod oportet, vel quod utile est, vel quod
38쪽
quod convenit, vel quod lucrum Uert, vel quod prodest sed plane mihi accurateque dic quid esse illud putes nam haud admittam equidem, ubi talia nobis argumenta attuleris Quibus dictis perculsus Socrates nam ferae iste instar in ipsum caeterosque quasi discepturus proruerat, ut perterriti pavescerent, ad haec igitur tremiscens Socrates, o Thrasymache, inquit, ne tu ita in nos saevias nam si in disquirendis rationibus lapsi SumuS, egoque et hic, pro certo habeto, invitos
errasse nos. Ne enim existima, si aurum quaereremus, O non ponte nobismet ipsos in disquisitione cessuros esse et inventionem impedituros nunc autem, cum justitiam quaeramus, remi S multo auro longe pretiosiorem, inepti adeo inter' nos cedere, nec omni studio anniti, ut quale istud sit appareat. Uerum arbitror. O amice, inVenire i i illud non possumus. Quamobrem nostri misereri Vos, quippe sapientes, multo magis decet, quam irasci. Ille vero, auditis hisce, in cachinnos effusus et plane Sardonium ridens, o Hercules, ait, haec scilicet solita est illa Socratis ronia Noveram id quidem et hisce praedixeram, te quidem non responsurum, sed usurum ironia esse
atque omnia facturum potius, quam interroganti responsurum. Hic Socrates, quo tandem modo, inquit, vir optime, respondere quis possit, primum, qui neque sciat neque scire se fateatur,
39쪽
deinde, qui si vel maxime de his aliquid sciat,
prohibitus sit a viro non contemnendo quidquam dicere eorum, quae existimaverit. Sed te magis aequum est dicerer tu enim scire profiteris posse. que dicere gere igitur tu mihi morem nec docere recuses Glauconem huncce et caeteros qui adsunt. H Quibus dictis et Glauco et caeter excitati, flagitant Thrasymachum, ne aliter agat. Thrasymachus atltem perquam , ut patebat, dicere avebat, ut ostentaret doctrinam, ratus scilicet pulcerrimum esse, quod esset responsurus simulate autem a Socrate contendebat, ut ipse responderet tandem vero concessit. Ακουε ait, φημὶ γαρ ἐγω εἶναι τὸ δ&αιον ου αλλό τι ἡ τὸ του κρεB-χ σονος ξυμφέρον Audi ergo statuo equidem justum nihil aliud esse nisi quod superiori sit utile 3 . 2 . Quam sententiam ut paucis verbis emisit, ita dein- . - cep pluribus declarat, hunc in modum Socratem interrogans. Ignorasne, inquit, civitates alias an tyrannis, alias a populo, ab optimatibus item alias regi Novi equidem. - Nonne in quaque civitate id princeps est, quod eam regit - Qui, ni Fert autem leges principatus quisque ad
si iam semper utilitatem ubi penes populum est, populares fert, ubi penes tyrannum, tyrannicas, et sic in caeteris probant sic autem principatus.
id justum iis esse qui reguntur, quod sibi sit utiles quocirca qui migrant illud, hos poenis assi
40쪽
ciunt, quippe injustum et contra leges agentes. Id igitur est, o bone quod dicor in omnibus esse civitatibus unum idemque justum, hoc scilicet, quod principatu conducit principatus autem superior est ut, recte subductis rationibus, ubia vis idem justum sit, quod superiori est utile. HHaec apud Platonem Thrasymachus. Nec vero is unus in hunc modum de justitist existimabat. Communis haec omnium sui propemodum sophis tarum opinio. In Gorgia Platonis sic Callielest natura, inquit, quidquid pejus est, idem tu pius, ut pati injuriam lege vero et ejus et tu pius est injuriam inserre. Non cadit natura in virum injurias pati, sed in servum, cui mori quam vivere satius est, quia nec sibi illatas injurias contumeliasque propulsare potest nec suis opitulari. Censeo equidem, illos homines primum leges tulisse, qui minus viribus, quam numero,
valerent, eosque illa constituisse, quae sibi sore utilissima putarent. Hi igitur robustiores quosque cum laudibus, tum vituperiis terruerunt, quo minus in aliorum fortunas invaderent, ac turpe esse
dixerunt et injustum, plus aliis habere velle, quin hoc ipso contineri injustitiam tum denique haec Iege sanxerunt. Ipsi enim, quippe imbecilliores aedeteriores, satis habebant, si modo aequali jure uti possent. Natura vero hoc justum esse declarat, ut qui melior sit ac fortior, idem plus habeat de