Initia philosophiae platonicae Philosophia justi. Platonis de rebus divinis effata. Epilogus. 1836

발행: 1836년

분량: 277페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

teriore atque infriniore, idque persaepe ostendit cum in caeteris animantibus, tum in hominibus. Semper enim gentibus ac nationibus justum visum est, ut debiliori imperaret fortior. Nam quo alio jure Xerxes Graeciam exercitu est adortus, aut

Scythas ejus pater Quibus sexcenta alia addi

possint. Scilicet arbitror . recte hos fecisse, quoniam secerunt, quae justa essent lege naturae, lege autem civili injusta. Hanc enim homines posuerunt, ut optimates quosque et robustissimos, tamquam leones, incantamentis quibusdam ac praestigiis delinitos, vincirent, eosque docerent, et a quali jure uti, et id pulcrum justumque habere. Si vero exsisteret aliquis optimae naturae vir, is omnes istas praestigias, incantamenta ista et Omnino leges, praeter naturam Scriptas ejiciens, rumpens, infringens, conculcani, e Servo Statim omnium fieret dominus, ac suo exemplo, quid natura justum sit, ostenderet.' Commendabant dra cretum Sophistae Pindari auctoritate, cujus haec fuerat sententia: νόμος ὁ παντων βασιλιυς εια ντε - ἀθανατων, γίι καιων τὸ βιαιότατον πεντασιν Essiciebant inde legem, omnium cum mortalium tum immortalium reginam, praepotente manu demonstrare, quod validius sit, idem aequius eSSe. αὶ Sed ad Thrasymachum redimus. Communi huic

42쪽

Sophistarum placito illud deinceps in sermonibus illis adjicit, quo sibimet placuisse mirifice videtur:

ἀλλοτριον esse αγMta justitiam, laεla β βην. Nam, ut Socrates ex eo de medico quaesiverat, utrum tamquam medicus, quid ipsi, an vero, quid aegrotis conduceret, Spectaret, Thrasymachus: se dic mihi, inquit, o Socrates, estne tibi nutrix Quid nonne respondere decebat magis, quam talia quaerere Quoniam te negligit et oppletas tibi nares non emungit, cum tamen indigeas, qui neque pecudum neque pastoris cognoscis ossicium. - Cur istud Quia putas, opiliones et bubulcos pecudum boumque bonum considerare, eosque pascere et colere, ad aliud respicientes, quam ad dominorum ipsorumque utilitatem, tum etiam illos, qui in civitatibus reapse regnant, aliter ad eos, qui ipsis subsunt, existimas respicere, quam tanquam pastor ad oves, et aliud cogitare noctes atque dies, quam unde utilitas ad ipsos redundet atque adeo tuor cul abes, ut quid justum ac justitia, qui inju tum atque injustitia sit, teneas, ut ignores, just,

tiam justumque alienum esse bonum ac revera imperantis et potentioris emolumentum, detrimentum

vero proprium obedientis et subditi injustitiam

vero contra in bonos justosque homines imperium exercere qui autem parent, facere quae imperantipotentiorique conducunt, illumque obsequi beatum reddere, sibi autem ipsis non consulere. Conu Siderare, Optime Socrates , Sic decet. Vir justus omni in caussa minus, quam injustus , habet Pr, a muta

43쪽

mum i mutuis commerciis, cum aliquid contrahunt ambo, nusquam in dissolvenda societate re 'peries, plus justum, quam injustum, sed semper minus reportare tum in rebus publicis ubi tributa conferenda sunt, justus plus confert, quam sui aequales injustus minus ubi vero aliquid accipiendum est, justus nihil, injustus multa reportat. Etenim si quando magistratu quodam uterque fungitur, si nulla alia justo actura contingit, haec saltem illi non deest, ut res domesticae deterius per negligentiam disponantur ex publico autem nihil propterea, quod justus est, lucretur. Accedit, quod domesticos ac familiares sibi insestos reddit, eum illis prospicere nulli in re ultra justum velit injusto vero omnia contra eveniunt: dico autem, quod et supra, de eo, qui multum praecaeteris potest lucrari hunc igitur attende, si vis

judicare, quanto magis conserat, privatim sibi imjustum esse, quam juStum. Facillime autem disces, si ad extremam perveneris injustitiam, quae injuste

agentem felicissimum essicit, eos contra, qui assi-eiuntur injuriat ac neminem injuste laedeIe volunt, infelicissimos. Est autem haec tyrannis , quae non paulatim, sed simul omnia aliena usurpat, et clamet vi, et Sacra et sancta, et privata et publica in

quibus singulis si quis singulatim deliquerit deprehensusque fuerit, mulctatur et opprobrio assicitur maximo sacrilegi enim plagiarii, effractores, fures, latrones et Omnino per Singula partes peceantes, ab hujusmodi criminibus nomen habent. Sed ubi

44쪽

nhl quis praeter hujusmodi rapinas pecuniarum

cives etiam ipsos in servitutem sibi redigit, ni in tam probrosis nominibus notatur, sed felix aebeatus praedicatur, non a civibus suis tantum, verum ab omnibus, qui eum audiunt nequitiam omnem explevisse. Non enim ideo vituperant injustitiam, quicumque eam vituperant, quod injuste facere, sed quod perpeti metuunt. Hoc igitur pacto, O Socrates injustitia omnibus suis partibus absoluta, robustius quiddam et liberalius, quam justitia est utque ab initio dicebam , id quod potentiori conseri, justum est; injustum vero sibimetipsi utile est et proficuum.' tu In his sermonibus Τhrasymachum Plato sic de. scripsit, ut, quo audaciae, quo temeritatis, quo impudentiae haec doctrina homines efferat, in illius exemplo cernamus. Ut serae iste iista in Socratem, tamquam discerpturus, irruit, ita ab hoc dein, ceps, ut serpens, deliniri dicitur. Noe adeo de

eo usurpat Socrates, nunc primum se vidisse Thrasymachum erubescentem. Quamquam, quod hominis doctrinam attinet, non caret illa, ut dicere jam instituimus, probabilitate ac verisimilitudine. Probarunt eam agendo principes, paucis exceptis, Omnes, quotquot res magnas moliti sunt. Quid 'quod ipsa omnium temporum politica, quamvis a philosophis e melioribus principiis duceretur, in administrandis gentium rebus, id quod utile magis,

quam

45쪽

quam quod justum et honestum esset, spectavit Unde dedecus politicae, quod ipsius nomini ad hunc usque diem adhaesit. Nec vero ipsi apud recentiores adeo philosophi ab his agendi principiis alieni fuerunt. Ne dicam de Macchiavello ac famoso ejus opere, de Principe inscripto, patrum nostrorum memoria illa prodiit denuo politica, quae τούσυμφέρονfo philosophia recte est assipellata. Haudita perpetua prosecto et constans haec doctrina fuisset, nisi habuisset, qua se commendaret, verutatis speciem. Quod de altero item Thrasymachi placito, ad felicitatem plus injustitiam, quam jus

titiam valere, et majore etiam probabilitate dicendum est. Quamobrem Plato in hoc dialogo, postquam consopita tandem Socratis oratione Thrasymachi ferocitas est, Glauconem et Adimantum rem interius inquirentes induxit, ut, quid tandem de rei gravissimae non veritatis quadam specie, sed veritate existimandum esset, pateret. Iustissimi hominis et iniustissimi, felicitatis ratione habita, comparatio.

Si igitur deinceps apud Platonem Glauco. Thrasymachus, ait, in celebranda injustitua, ac

justitist vituperanda rejiciendaque, utriusque respexisse commodum et incommodum videtur. Ego vero, quid ipsae Sint καὶ ἱνα εχει κατερον δυ- μιν αλ κας αυτ ἐνὶ ἐν τη urii quam utraqucvim

46쪽

vim ipsa per se in animo nostro habeat, inquirere velim. Quamobrem , quod ille neglexit, ego faciam. Renovabo equidem Thrasymachi orationem, et primum dicam, qualem esse justitiam dicant atque

unde exortam et deinde, omnes, quicunque justitiam colunt, invitos quodammodo eam sequi, tamquam rem necesSariam, non vero Onam tertio, merito

eos sic agere: multo enim meliorem injusti vitam esse, quam justi, ut tradunt. maec Glauco quamquam non sine verecundia et pudore generosus adolescens eo accedit Mihi quidem, O Socrates, ait, non ita videtur; veruntamen dubito subinde,

quippe obtundor quotidie auribus, Thrasymachi

aliorumque sermones audiens orationem ero pro ipsa justitia, meliorem eam, quam injustitiam esse, ex nullo adhuc audivi, ut cuperem cuperem autem ipsam per se ipsam laudatam audire maxime vero ex te hoc me arbitror auditurum. Quapropter dicam latius injustam vitam laudans dicendoque ostendam tibi, quonam maxime modo audire te velim, vituperantem injustitiam , justitiam laudantem: sed vide, num hoc tibi placeat. Ad haec Socrates, maxime, inquit, omnium D qua de re enim quis sapiens saepius cum dicere tum audire velit Tum Glauco, praeclare, inquit, loqueris quod autem primum de hoc dicere pollicitus sum, jam audi quale id sit, et unde sit orta justitia. Natura dicunt injuriam facere bonum esse, inii De Rep. II. M. B. C. D.

47쪽

jurist autem asse malum; sed longe plus mali esse in patiendo injuriam, quam boni in inserendor

quamobrem, postquam vicissim injuriam et intulerint et acceperint atque utrumque gustaverint, qui nequeunt vitare illud, id consequi operae pretium fore ducunt, ut ita invicem componant, ut neque

inferri neque accipi possit injuria hincque volunt

originem habuisse leges atque instituta, et nominata esse praecepta legum legitima ac justa. Hanc igitur justitiae esse originem et vim contendunt, quae media quodammodo sit optimum inter et pessimum, quandoquidem optimum est inferre injuriam nec dare poenas pessimum vero pati nec posse ulcisci. Justum ergo, horum in medio constitutum, non amari tamquam bonum, sed ex imbecillitate ad injuriam inferendam, bonorari: neminem enim, qui hoc essicere possit vereque vir sit, cum alio pacisci, ne ultro citroque injuria inseratur insanire enim istum. Haec est, Socrates, naturae justitia atque talibus est, ut serunt, progenita. Illos autem, qui justitiam servant, invito id agere, cum ex imbecillitate injuriam inferre nequeant, plane per spiceremus, si tale quid animo fingeremus si utrique, tam justo, quam injusto, licentiam largiremur, quodcunque luberet, agendi, tum pone Sequeremur spectantes, quo raperet utrumque libido invenire. mus prosecto, justum aviditate compulsum, ad eadem Se atque injustum, conferre id scilicet natura omnis, ut bonum, appetit lege vero ac via aequalitatem servandam ducitur. Erit autem li

48쪽

centia illa, quam dico, talis, istis si detur, qualem aliquando ferunt fuisse Gygi qui, 'cum terra discessisset magnis quibusdam imbribus, in illum

hiatum descendit, aeneumqne equum, ut serunt sabulae, animadvertit, cujus in lateribus fores essent quibus apertis, hominis mortui vidit corpus magnitudine inusitata, annulumque aureum in digito quem ut detraxit, ipse induit erat autem regius pastor tum in concilium pastorum se recepit. Ibi cum palam ejus annuli ad palmam converterat, a nullo videbatur, ipse autem omnia videbat idem rursus videbatur, cum in locum annulum inverterat. Itaque hac opportunitate annuli usus . reginae stuprum intulit, eaque adjutrice re gem dominum interemit, sustulitque, quos obstare arbitrabatur nec in his eum quisquam facinoribus potuit videre: sic repente annuli beneficio rex exortus est Lydiae. Si igitur duo tales annuli es.sent, alterumque justus injustus alterum possideret ac ferret, nullus profecto esset, ut videtur, adeo adamantinus, qui in ipsa justitia permaneret et ab alienis abstinere vellet, cum liceret ipsi ex foro intrepide, quodcumque vellet, arripere, ingredique alienas domos, et clanculum pro libidine cum quoque congredi, et pro arbitrio quemlibet interficeres, et ex carcere Solvere, et alia, quasi par Deo esset, inter homines pro arbitrio facere: haec igitur cum uterque saceret, nequaqnam alter ab altero in agendo disserret, sed ambo eodem tenderent. Quae quidem maxima apud Omnes esse pot

49쪽

est conjectura, neminem volentem, imo invitum,

esse justum; quasi id secundum se et privatim non sit bonum quoniam ubicunque injuste agere quisque se posse confidit, agit protinus. Prodesse enim quisque privatim multo magis existimat injustitiam, quam justitiam, recteque sentit, quisquis ita judicat, ut sermonis hujus perhibent auctores Quod si quis hujusmodi facultatem nactus, velit ab injustitia abstinere neque aliena tangat, infelicissimus omnium et stolidissismus apud eos, qui hoc adverterent, putaretur rlaudarent tamen illum palam, vicissim se deiscipientes, quia maxime timent, ne assiciantur injuria iniquo haec quidem ita sint dicta. Vitam vero utriusque, justi videlicet et injusti, ita plane dijudicabimus, si justissimum virum eo sum et injustissimum distinxerimus: aliter vero nequaquam. Sit autem haec discretio talis, ut nihil auferamus injustitiae ab injusto, sed perinfectum utrumque in Suo Studio ponamus. Primum igitur injustus, tanquam optimi artifices,

faciat quemadmodum gubernator summus vel medicus, quae arte Sua confici possint et quae non possint, sentit, et illa aggreditur, haec relinquit, et si qua praeterea in re peccaverit, corrigere potest, ita et injustus recte injurias aggrediens, lateat, si maxime injustus futurus est extrema

enim injustitia est, justum videri eum, qui non sit justus danda est igitur injustissimo extrema injustitia, neque auserenda , sed permittendum ut

50쪽

ut is , qui injuste multa patravit, aprulamnes justi habeat opinionem et si qua in re peccavit, corrigere possit, sitque ad persuadendum idoneus, si quid de ipso mali facinoris nuntiatur, et ad vim, si opus fuerit, inserendam fortitudine et robore opumque et amicorum copia validus Cum hunc talem finxerimus, juxta ipsum virum ponamus justum, simplicem hominem et in .genuum, qui Secundum Aeschylum non videri sed esse bonus studeat. Removenda quippe ab eo ustitiae omnis opinio, ne justus cuiquam videatur: si enim vidabitur justus esse, aderunt ipsi honores et praemia incertum igitur erit, justine an pnorum munerumque gratia talis sit. Privandus igitur rebus omnibus praeter quam justitia, atque ita O-nendus, ut superiori contrarius sit, cum nihil agat injuste injustissimus esse credatur; ut quasi quodam examine ad justitiam sit probatus, ex eo quod

nec infamia nec his rebus, quae eam Sequuntur, proposito suo dimoveatur, sed usque ad mortem immobilis perseveret, dum per omnem vitam, injustus existimetur, sit tamen justus ut cum ambo

ad extremum pervenerint, hic quidem justitiae, ille autem injustitiae judicetur, uter eorum Sit beatior in Haec postquam Glauco tam diserte atque admirabili sane orationis impetu et flumine dixerat, Socrates, ah inquit, quam vehementer, O Suavis. H De Rep. II. 5b3. E. - 56I. D.

SEARCH

MENU NAVIGATION