Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

101쪽

3g mitulus msseri potest: per viam conniventiae, si legislator

populi mores sciat &dissimulet ; quo casu per-1onaliter tacite consentit; si enim expresse approbaret, esset potius lex a legislatore immediate introducta, quam Per mores populi : dein per viam praescriptionis, si nempe legislator mores populi debito tempore & modo continuatos ignoret: quo casu datur consensus ejus legalis, nutilo modo personalis. Ceterum consuetudo se observantia saepe confunduntur, sed stricte loquendo observantia &usus est potius causa, consuetudo autem ejus esiectus inde ortus. Sirius Curibe dc Fori est species consuetudinis, nimirum

consuetudo certae curiae, vel tribunalis, quae observatur in Iudiciis in cenis causis, vel quoaacertam scribendi aut procedendi formam. 3 Dico di. Consuetudo alia est secundum I gem scriptam, ac observantia potius , vel comsuetudo facti meretur dici; quia non inducit novum jus , sed legem prius latam actuali exec tione confirmat, vel dubiam declarat; & de hac consuetudine dicitur l. 37. se c. 8. b. t. consuetudo est optima legum interpres. Alia est praeter legem, quae nimirum jus novum constituit, ubi non datur lex scripta: dc de hac dicitur in can. s. t. quod sit jus, quod pro legeώ- scipitur, ubi deficit lex, nempe pro casibus, quos jura scripta non decidunt. Alia demum contrajus, per quam jus aliquod ante existens abrogatur , & tollitur vel simpliciter vel secundum partem. Et hinc directe non inducit jus obligans, sed permissivum, vi cujus licite sit , vel omittitur , quod stante lege fieri non potuisset. Omitto reliquas divisiones consuetudinis, quas, quia lex est, cum lege scripta sere communes habet. Dico 3. Etiam consuetudo contra legem de bet esse rationabilis, saltem negative, h. e. non

debet

102쪽

Dd Consuetudine. 8 debet advertari juri naturali, aut divino, aut humano specialiter reprobanti consuetudinem ut corruptelam morum, Vel ut secum serentem in moribus nimiam licentiam quamvis, ut verum fatear, vix possibile sit, ut consuetudo in praedictis non peccans, non simul fiat positive rationabilis propter aliquam rationem generalem , v. g. quod stante consuetudine legis abrogatoriae diminuatur legum copia, tollantur conscientiarum laquei , adeoque populus regatur suavius,

minuantur lites &c. Prob. a sertio 1. eX cap. fu h. t. c. Σ. eod. in 6. I. I. C. quae sit Ioeta consuetudo, 2. a pari cum lege scripta, ad quam sufficit rationabilitas negativa quae enim ratio 1pecialis positiva reperitui in lege . testes ad valorem Testamenti praecise requirente λ cur enim non 6. Vel 8. telles exigit; in dubio prae-1umitur consuetudo esse rationabilis, scut lex.s Obji. i. Quod est contra aliquid rationabile, non potest esse rationabile: ted consuetudo

contra legem est contra aliquid rationabile , nempe contra legem: quae essentialiter est rationabilis; ergo. 2. Actus contra legem sunt peccaminosi: ergo non sunt rationabiles: ergo neque consuetudo ex illis orta potest esse rationabilis. S.Consuetudo legi aut rationi praevalere non potest. i. a. C. eod. sere idem habetur c. 3. se . h. t. ergo consuetudo contra legem non potest esse rationabilis, itaut legem abroget. q. Consuetudo debet esse legitime praescripta c. fn. eod. ergo debet introduci cum bona fide, quam requirit omnis praescriptio: sed bona fides non potest esse in iis, qui

scienter transgrediuntur legem, eamque per actus contrarios tollere intendunt : ergo. R. Ad I. retorq. arg. in lege scripta posteriori contra legem anteriorem lata, per quam juxta omnes abrogari potest kS prior: sicut ergo lex legi cor

103쪽

- so Titulus miraria potest esse rationabilis, ita & consuetudo legi contraria. In forma dist. ma. quod est contra aliquid rationabile tam in facto esse, quam in fieri, non potest esse rationabile. C.ma. quod tantum in fieri , non in facto esse , est contra aliquid rationabile. Λἰ.ma. Quando consuetudo per actus frequentatos Populi, tempus, dc consensiun aliquem legislatoris est completa, seu in facto esse , non amplius est contra

legem, utpote quae tunc jam cessavit, adeoque non amplius contra aliquid rationabile. Ad 1. dist. illatum eodem modo : ergo consiuetudo in fieri non est rationabilis C. in facto esse. N. Viderint ali i, quid respondeant, qui cum Azor.

Laym. Pirhing. Engel. contra Suar. Sal. Lug. nexant , per astus peccaminosos posse introduci consuetudinem; dum enim respondent, primos legistransgressores cum scientia legis non abrogare legem , sed primum posteriores, qui successu tem-- poris bona fide non observant legem, eo quod Per errorem putent, antecessores tuos licite egisse contra legem vel propter dispensationem , vel alium honestum titulum . Haec enim responso non videtur Iuribus consormis; partim quia consuetudo sine consensu populi non introducitur, cum sit tacita civium conventio, uti appellatur L 3s. JG LL.dc diuturni mores consensu utentium approbati legem imitari dicantur 9. LV. deI. 1 G. se C. ergo actus , ex quibus fit consuetudo, debent esse voluntarii, quales non sent, qui procedunt ex ignorantia aut errore , quo judicatur

aut putatur lex non existere, contra quam te

dunt cum nihil adeo sit contrarium consensui voluntario , quam ignorantia & error l. I s. ff. de Jur d. & qui errant, non consentiunt, LII 6. β.2 ff. de R J. partim quia actus non operantur ultra in tentionem agentium, ut habet receptum axioma

104쪽

De Consuetudine. 9 Iex L I9. ff.dereb. M. & de essentia legis cujuscumque est, ut ponatur cum intentione obligandi,

vel obligationem tollendi, si est contra legem

Praeexistentem : ergo, nisi agentes contra legem sciant legem existere, eamque velint abrogare seu expresse seu tacite, eam non abrogant, neque consuetudinem efficiunt. Sicut igitur actus merae

jacultatis iv.g. devotionis, vel liberalitatis in &absque opinione obligationis positi, utut diutiss1- me frequentati, non conficiunt consuetudinem legalem , & obligationem praeter jus, v. g. usus universialis aspergendi se aqua benedicta in ingressu Ecclesiae, quotidie audiendi Sacrum &c. quia

nimirum actus non operantur ultra intentionem agentium . Ita actus contra legem non cognitam, & cum opinione, legem non existere, pO- siti numquam conficient cosuetudinem legalem &deobligatoriam cortrajus propter eamdem rationem , & simul alteram, quod tales actus non sint voluntarii contra legem, nec indicent consensum populi in abrogationem legis. Unde actus per quos introducitur consuetudo contra legem, non tantum possunt esse peccaminos; sed etiam regulariter debent esse , quamdiu consuetudo est in fieri: quando autem actus sunt dubio tempore& modo continuati , accedit consensus aliquis legislatoris, & consuetudo ponitur in facto esse, seu est completa , atque tunc actus incipiunt esse liciti, cum lex cessaverit, utpote facta inutilis, imo noxia communitati, si ejus observantiam urgere vellet legislator, evaderet. Ad 3. dist. ant. praevalere non potest consuetudo debitis conditionibus destituta . C. ant. iis praedita, sl nempe sit rationabilis dc legitime pra scripta. dic. t. dc cons propter clarum teXtum in c. n. b. t. Αd 4. vel est sermo de consuetudine praescriptiva, quae tamen proprie consuetudo non

E 3 est,

105쪽

. sv Titulus IV. est, sed praescriptio, quae non communitatem qua talem, sed privatos respicit λ & tunc utique requiritur bona fides, &excluso peccati in pra scribente: &de ista hic sermo non est. Vel de consuetudine legati, qua scienter contravenitur 1egi ad eam abrogandam a majori saltem parie communitatis; & tunc non requiritux bona Ddes aut exclusio peccati contra veniente communitate , quamdiu nempe consuetudo est in fieri, ut cum Suar. Vasq. Lug. Barb. I avn. de Bassis&c. docet P. Uviesin. h. n. 3 3. Unde, quando in a. c. n. ad consuetudinem requiritur, ut sit legitime prHcripta, non denotatur, quod ad consuetudinem requirantur omnes conditiones ad veram praescriptionem necessariae , sed tantum una Vel altera, nempe quod habere debeat*ctus diuturno tempore , & sine interruptione frequentatos, sicut praescriptio: in aliis autem differt Consuetudo a Praescriptione, nimirum quod haec detur solum inter personas privatas & pa

ticulares, itaui, licet contra communitatem currat, tamen ista consideretur non ut communitas , sed ut personA privata : quod requirat titulum & bonam fidem , item tempus a jure claris terminis determinatum quod secum se- .rat lucrum unius , & damnum vel gravamen alterius &c. quae omnia non sunt necessaria ad consuetudinem legalem. 6 Dico . Actus ad introducendam consuetudinem necessarii non tantum debent esse voluntarii,

di cum intentione introducendi consuetudinem positi , ut paulo ante ostendi, sed etiam frequentati , seu non unus aut duo, sed plures, ac tot, ut ex iis arbitrio prudentis , vel judicis, colligi possit consensus communitatis in consuetudinem, uti desumitur ex β.9 cit. I. 33.3s jde LL. II .se 2. Lquaesit longa cossea. ubi requiruntur actus diuturnr,

106쪽

De Consuetudine. 93iroquenter longaevi: quia vero numerum eorum non eXprimunt jura , optime relinquitur arbitrio

Iudicis, &extra Iudicium viri prudentis, quot hic & nunc necessarii sint ad colligendum populi Consensum , per L Io.sqq. ff. de legib. I. 137. g.

q. de Vo. Praeterea debent actus uniformiter, &sine interruptione, a majori saltem parte communitatis esse positi, quia alias non sussicienter constaret de conformi consensu & tacita conventione populi, quam jura requirunt. Denique debent esse notorii propter eamdem rationem . Non tamen est necesse, ut sint notorii notorietate j ris, h. e. publicati in Iudicio contradictorio ,

sed sussicit , notorietas facti , si nempe fiant praesentibus & scientibus multis.

Dico s. Tempus ad complendam consuetudinem debet esse continuum. a. Regulariter tamen sussicit longum, seu Io. annorum. ParS prior

constat inde, quod, ubi jura simpliciter requirunt aliquod tempus, istud debeat esse continuum , seu non interruptum, ut patet in Pr scriptione , anno novitiatus ante professionem Religiosam dcc. quare si maior pars communitatis ageret adversus consuetudinem , nondum completam, etiam unico tantum actu , vel si Superior puniret aliquando transgressores legis&c. tempus censeretur interruptum, & consuetudo deberet de novo inchoari. Posterior exinde , quod jura, quamvis clare non determinent

IO. annoS , tamen videantur requirere tempus

Iongum I. 32. I. 31V ff. GLL. l. 1.2. C. quae sit

longa consuet. ubi consuetudinem vocant longam, singaevam, inveteratam, dcc. sed tempus longum in jure fiunt ordinarie 1 o. anni, per l. II. C. de praescr. long. temp. Atque sic communiter tenenc

civilistae, & quia jus canonicum nihil determi-oat , plurimi etiam Canonistae; quia tale tem-

107쪽

pus ipsis videtur sufficere ad declarandam populi voluntatem , quod hoc vel illud pro lege observari velit , aut hanc vel illam legem abrogari . Quamvis alii cum Menoch. & Lauterbachio NIinquant, forte non male, longitudinem temporis, ad consiletudinem complendam necessa, arbitris rudentis Iudicis ; cum ratio dictet, plus temporis requiri ad conssietudinem in rebus magni momenti vel praejudicii quam in levioribus. Objic. Ad praeseriptionem contra E clesiam vel bona Ecclesiae requiruutur 4 .anni, 6. O I s. de Praefre. ergo etiam ad praescriptionem contra legem ecclesiasticam. R. N .confquando enim contra Ecclesiam praescribitur, tunc dominium vel jus aliquod, ad utilitatem Ecclesiae pertinens , tollitur , & propter hoc praejudicium Ecclesiae M. Canones m. vel Pl

res annos requirunt : at ex consuetudine contra legem ecclesiasticam, utpote quae non utilitatem Ecclesiae concernit, sed subditorum, nubium Ecclesia patitur praejudicium. 8 Dico 6. Quando lex habet clausulam, qua derogat consuetudini simpliciter, v. g. dicendo non obstante consuetudine contraria , sesum intelligenda est de consuetudine jam existente

tempore legis, non de futura. 2. Quando autem derogat consuetudini suturae contra legem, illam vero non reprobat tamquam corruptelam, vel ut irrationabilem , non facit , quo minus contraria consuetudo introduci possit. 3. Si vero ut corruptelam &α damnet vel reprobet , etiam consuetudini futurae omnem vim adimit, nisi mutentur circumstantiae, &post talem Iegem nova causa emergat , propter quam consuetudo reprobata evadere possit rationabilis . . Si lex abroget vel reprobet consiletudinem in genere, non comprehenditur immemorialis.

108쪽

De Consuetudine. 9ss. Neque consuetudo particularis actu existens in aliquo loco , si Princeps universalis talem legem ponat. Pars I. quae supponit recte, quod legislator per legem consuetudini contrariam possit hanc tollere, si velit, juxta c. I. de consili. c. 9. b. t. probatur inde, quod lex talis solum videatur velle consuetudinem sibi contrariam abrogare : sed consuetudo futura , &nondum existens tempore legis , non est legi

contraria; cum non-ens nullas habeat qualitates , adeoque nec contrarietatem . Ita verior cum Abb. Bart. Suar. n. gh in Clem. 7. de Elect v. consuetudinem, contra communiorem. Pars a. sumitur ex P. I. 3. p. s. sv. x. se C.

2. b. t. in 6. quia nimirum omni legi humanae , consequenter & consuetudinem futuram simpliciter prohibenti, sicut per legem oppositam, derogari potest per eonsuetudinem, pari pasti cum lege ambulantem. Pars 3. ex ratione , quia, s non mutentur circumstantiae, consuetudo manet irrationabilis , quam irrationabilitatem habet vel ex jure naturali , vel eXjure positivo : sic reprobantur consuetudines , quae adversantur bonis moribus, aut bono communi, aut immunitati ecclesiasticae , reali aut Personali, vel enervant disciplinam ecclesiasticam , vel vergunt in praejudicium Ecclesiarum&c. c. 1. do. h. t. c. q. de Immunit. Ecclesiar. c. 69. de Sent. Excomm. Si autem mutentur circumstantiae, & nova causa superveniens reddat consuetudinem rationabilem , nihil impedit , quo minus tali lege non obstante introduci valeat . Pars q. ex c. 26. de V. S. ubi consuetudo immemorialis aequiparatur privilegio, &ideo specialem mentionem requirit, nisi nempe consuetudo sit contra jus naturale aut divinum,

aut nisi jus humanum etiam immemoriale E 3 Pr

109쪽

96 ' Titulus IV. Prohibeat vel reprobet . pars ex eo , quot Princeps censeatur ignorare consuetudines particulares locorum: ergo non censetur illas vetile abrogare, nisi earum mentionem facit, sautem terminis generalibus , v. g. dicendo : non

obstante quacumque consuetudine: cum nihil sit volitum, nisi cognitum. Aliud est, si non supremus Princeps, sed inserior, & proprius alicujus territorii dominus , ferat legem pro suo territorio derogantem consuetudini talis loci ;cum praesumatur scire consuetudinem sui territorii, ver. gr. provinciae vel Episcopatus com

munem ..

9 Dico . Ut consuetudo vim habeat in Iudicio, debet ab allegante convincenter probari c. 8. b. t. l. I. C. quae sit longa consuet. cum consuetudo sit Disti . Probatur autem vel per litteras publicas , ut, sunt Instrumenta publica , aut acta Iudicialia aut per testes saltem duos, qui in tali communitate uniformiter, dc multis scientibus , debitoque tempore aliquid observatum esse, se vidisse testari debent: vel per famam publicam. Unus Doctor, etiam excel- Iens , Pro foro externo non concludenter, sta solum praesumptive probat consuetudinem. Ceterum probatio consuetudinis contra claram legem a Doctoribus dicitur esse dissicillima. Bart. Bald. Abb. Menoch. cons. 179. v. 3.. imo a qui

busdam etiam impossibilis, uti ab Hostiensi &Cravetia cons. 886. n. I s. allegante plures: numirum propter tot conditiones, quas talis consuetudo requirit, & propter res stentiam, Vel possessionem legiS.. et I TU

110쪽

Ddi Postulatione Praelatorum. 97

TITULUS V. De Fostulatione Praelatorum. SUMMARIUM.1 Quid sit postulatio , se quomoda disserat abbElectione.

α cuinam postulare, postulari possint. 3 4 Postulatio requirit solamnitates, quas Ele

ctio.

ii D Ostulatio, Iuridice & huic loco proprie I accepta , est Capituli vel Collegii, jus eligendi Praelatum ecclesiasticum habentis, concors. Petitio, ad Superiorem destinata, ut aliquem admittat ad praelaturam ecclesiasticam, qui propter aliquem de sed hum de jure communi eligibilis non est, licet ceteroquin dignus & habilis. sit. Concors erit, si saltem major pars capitularium conspiret, & omnes postulent, nulli eligant vel 1iduae partes tertiae conspirent in unum, V. g. ex 1 F. Canonicis Io. ubi aliqui postulationem, aliqui electionem facere intendunt .. Postulatio est duplex, solemnis, quando quis postulatur a Superiore , qui super omni impedimento, quo laborat PO-stulatus, dispensare potest, uti fere solus Papa .. Simplex, quando quis postulatur a Superiore, qui super impedimento dispensare non Potest,. requiritur tamen ejus consensus,. ut postulatuS acceptare possit praelaturam; uti si Religiosus assumatur in Episcopum, vel in Praelatum alterius Monasterii, ubi professionem non emisit. Postquam vero Superior consensit, & dedit licentiam, eligi PQ test talis Religiosus subditus, non ampliuS P stulari cum nullo laboret alio impedimento n

SEARCH

MENU NAVIGATION