Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

121쪽

.ros Titulus G. mirum consuetudine, praescriptione, consensu eligentium, vel inferioris Praelati) ad id habilitari

nequeant. Ita Catholici contra Haereticos, qui Pertinaciter contendunt, populo competere jus eligendi pastores suos jure divino. Sumitur ex C.2.

iij b. t. Ratio; quia jus eligendi Praelatum Ecclesiasticum est jus spirituale, 1eujus tractandi

negotium spirituale, quo nimirum agitur de per-1ona promovenda ad curam animarum, ad salutem artemam ac supernaturalem adducendarum : 1ed Laici c. a. deIudi . pronuntiantur inhabiles ad tractanda negotia spiritualia , itarit

nec possessionis vel quasi hujusmodi potestatis

aint capaces: ergo. Nihil tamen impedit, quominus Iaici tamquam protectores , vel testes , vel notarii interesse electioni valeant , aut vi privilegii etiam tamquam Principum saecularium Commissarii, uti in Ba varia vi Concordatorum , cum Pontifice initorum, intersiunt ele ionibus Praelatorum, maXime Regularium.

a: O D. r. Laici sunt capaces juris praesen tandi Clericos ad beneficia ecclesiastica : er o&juris eligendi ad Praelaturas ecclesiasticas IIum . illud sit aeque mirituale ac istud, & tendat ad similem finem. a. Quidquid acquiri potesst per

privilegium, etiam acquiri potest per consuetudinein & praescriptionem immemorabilem . ut habet commune brocardicum ex c. 26. de V. S. de- suinptum: ergo jus eligendi laicis acquiri potest etiam per consuetudinem vel praescriptionem. 3. Electio Episcoporum olim fiebat non a Clero tantum, sed etiam a populo , can. 13. 28. q. d. 63. Id quod S. Cypr. ep. 68. dicit ese traditionem Divinam & Apostolicam : ergo. R. Ad T. N.cons. quia ad jus praesentandi papa universaliter habili

concess. praeb. non vero generaliter habilitasse

legi

122쪽

De Electisne, se electi potestate. Iost legitur ad jus eligendi. Ad 1. Illud axioma limitandum est sic: nisi jus resistat consuetudini vel praescriptioni, & acquirere volentem reddat possessionis incapacem, uti laicos reddit incapaces quoad jura spiritualia . Ad 3. Populus quidem olim interfuit electionibus Episcoporum, at non dando suffiagium , vel eligendo, sed vel postulando, vel nominando aliquem a Clem pOstea eligendum , vel serendo testimonium de qualitatibus eligendorum , vel consentiendo in

electionem a Ciero factam c. I. d. 62. can. m. 26. d. 63. Et hoc, non plus voluit S. Cyprian.

per traditionem Divinam se Apostolicam non intelligendo praeceptum Divinum aut Apostolicum, sed ultim & morem , quo tum in Ueteri Testamento , tuni rin Novo ex gratuita Apostolorum & Pontificum permissione ) electionibus interfuit Populus.13 Dico 6. Eligi 'possunt , seu vocem passivam obtinent omnes & soli digni , c. 7. b. t. X. c. p. or 37. eod. in 6. Per dignos intelliguntur, qui nullo impedimento juris naturalis, uti infantes , amentes.& rationis usu destituti, vel juris divini, uti feminae, vel juris Ecclesiastici, uti legitimis natalibus aut aetate carentes , laborant. De jure ecclesiastico autem multi sunt indigni & ineligibiles redditi, ni m. I. vel propter defectum , uti carentes debita aetate, nempe 3o. annorum in ordine ad Episcopatum, & et s. annos nondum ingressi in ordine ad inferiores Dignitates , dc Parochias: illegitimi , illite rati, & ad Episcopatum, qui in et hemlogia vel jure canonico licentiati aut Doctores non sunt, vel saltem testimonio alicujus Academiae non judicantur idonei ad alios docendos: debito ordine Sacro non initiati: Neophyti No vitii in ordine ad Praelatura. Regulares : &quiri

123쪽

i is ritulus G. quicumque irregulares ex aliquo desectu . et Vel Propter delictum, uti consentientes in sui electionem per abusum Saecularis potestatis: ambiti s , qui nempe in sui electionem , ut jam factam consenkrunt ante formatum & public

tum communis electionis decretum r intrusi , h. e. qui sine titulo & canonica institutione Praelaturam , vel aliud beneficium propria auctoritate accipiunt, vel retinent: simoniaci, ac universm infames propter crimen notorium, sive infamia iuris sive facti sit, c. 3. 66. h. t. c. s. eod. iussi c. 23. 27. 33. Extraυ. 2. de simon. ine. comm. c. II. de ex Q. Prael cum , c. 87. de F J.m 6. Denique g. vel propter Censuras, uti e communicati quicumque etiam tolerati, quia per tolerationem ipsis censuratis nullum voluit praestare commodum Mart. U. in Extro. Ad evitanda suspensi, etiam a beneficio tantum: personaliter interdicti: violatores interdicti l calis per celebrationem Missae c. in n.de Clerico ex m. c. 8. de consuet. c. 8. defent. excomm. in 6. Quo etiam referendi sunt omnes irregulares ex delicto; quamvis enim non extet textus gen raliter loquens de omnibus irregularibus , ratio tamen id evincit ; quia nullus irregularis est habilis ad ossicium administrandum : beneficium vero uti & Praelaturae Ecclesiasticae datur propter ossicium, c. D. de Rescr. in 6. Adstipulatur communis DD. sensus.14 Quaeres, an electio indigni irrita sit ipso jure λ R. I. assirmati si sint indigni di ineligibiles ex desectu, cum tales debeant postulari, cc electio

postulandi si irrita, c.eto. b. t. vel f ratione censurarum: propter jura citata excepta excomm

nicatione minore) R. 1. Si ex delicto sint incligibiles , tunc, quando nullitatem exprimit j us ,ut

apud intrqsos, stimoniacos, ct infame. R. 3. Idem

124쪽

De Electiora, se electipotestate r Irest de irregularibus eX delicto: irritanda tamen erit electio, ubi liritatio ipso jure non est statutae

in taliter irregulares; quia superior electionem contra juris prohibitionem factam confirmare nequit arg. c. I. de aetat. se quatit. Quamvis Pol ti sex dispensative possit admittere. Is Petes ulterius, an indignus propter desectum vel impedimentum iuris humani, cujus electio pro foro externo est irrita, licite acceptet, vel retineat Praelaturam, vel aliud beneficium λR. Si impedimentum est occultum, & electus per exceptionem vel sententiam non repellitur,amrmative . Ita enim in simili propter defectum formae substantialis a jure humano c. 2.

h. t. introductae respondet P. Uviestn. b. t. nu. I9 I. cum Innoc. Panoran. Fel. Io: Andr. Silv. Nauar. Laym. Passer. Pirhing. b. m. ΙΟΙ. contra

Suar. Barb. & alios magni nominis DD. Probatur illis argumentis , quibus ad Tit. H. de Constit. n. 33. Probatum est, actum simpliciter a jure irritatum non hoc ipse nullum esse pro foro interno; ac simul inde, quod non reperiatur lex prohibens acceptationem & retentionem praelaturae vel beneficii , si indignitas fundetur selum in iure humano . Ius quidem prohibet electoribus, ne eligant indignum, sed non adimit vocem activam, licet passivam auferat indigno, & faciat ineligibilem, sed ordinarie tantum pro foro externo , ubi nempe electionem non irritat simul etiam pro foro interno. 16 Dico . Licet valide eligatur dignus , non tamen licite, sed est obligatio per se gravis eligendi digniorem ad praelaturas ecclesiasticas, sicut &ad beneficia curata. Trid .seg. 6. Ossi. 2 . c. I. de res. Dixi I. pers nam a peccato, saltem mortali excusiantur electores,si modicum sitali serimen inter dignum & digniorem: si dignior utilius occupe-

125쪽

1ret ritulus G. tur, vel reservetur ad aliam Praelaturam vel bens sicium brevi vacaturum: si dignior non credatur diu permansurus in praelatura vel beneficio: si non satis sit certum, & manifestum, quis sit dignior. Dixi a. digniorem, per quem intelligitur ille, qui pensatis omnibus creditur utilior fore Ecclesiae;

quam majorem dignitatem pro varietate circumstantiarum facere potest modo major probitas vitae, modo major Zelus animarum, modo major scientia, modo major dexteritas agendi & prudentia, modo major nobilitas &potentia, qua-

Iis est apud Magnatum &Principum filios. s. ILDe observandis in ima electisne,

I Praecipue est observandus modus dc forma eligendi, quem praescribit c. quia propter, a. b.t. desumptum ex Conc. Lateran. cujus tenor sic habet : quia propter diversas electionum formas, quas quidam invenire conantur, se multa impedimenta proveniunt, se magna pericula immianent Ecclesiis viduatis I statuimus, ut, cum electio fuerit celebranda, praesentibus omnibus, qui debent, se usunt, se possunt commode interesse, assumantur tres de Collegio fide digni, qui secrete distiuatim vota cunctorum diligenter exquirant, O in foriptis redacta mox publicent in communi: nrito prorsus appellationis obstaculo interjecto : ut is curatione habita eligatur , in quem omnes, vel major se nior pars Capituli consentit. Ves item eligendi potestas aliquibus viris idoneis committatur, qui vice omnium Ecclesiae via duatae provideant de Pastore . Aliter electio facta non valeat: nisi forte communiter esset ab Omnibus , quasi per in pirationem, absque vitio colebrata . Qui vero contra praescriptas formas et

gere

126쪽

De Electione, se electi potestate. r 3

gere attentaverint, eligendi ea vice potestate pri- ventur . Ex quo teXtu apparet, tres sermas electionis approbari. I. Quae fit per secretam votorum colle ionem, Litam a tribus ad id prius

electis, ac denuntiationem illius, in quem major pars conspiraverit; & vocatur Scrutinium. Σ.Quae fit per commissam viris idoneis potestatem; & appellatur Compromissum. 3. Quae sit per unanimem

omnium electorum, nullo praecedente tractatu,

consensionem in unum & dicitur quasi insepiratio Divina, eo quod aliquo modo similis sit verae inspirationi divinae per revelationem specialem, quo modo S. Nicolaus, & S. Ambr. olim non sine prodigio sterunt electi in Episcopos Una ex dictis formis necessario adhiberi debet juxta praescriptum d. c. et . itaut alias electio non valeat, & eligentes pro illa vice amittants per sententiam tamen praeviam ) jus eligendi . De quasi in piratione Divina , quia Mraeest, &, si contingat, difficultatem non habet, nihil ulterius dicendum, bene tamen de Scrutinio , & Compromisso. Itaque

18 Dico I. Ad formam scrutinii per c. cita requiruntur 1. achus sine morali interruptione sese consequentes hoc ordine . I. Electio scrutatorum squi quidem ab omnibus electoribus capitulariter congregatis ex ipso gremio, non plures vel pauciores, quam tres, eligi quocumque modo prius deberent ad colligenda, dc fideliter annotanda,

atque conferenda, pronuntiandaque Vota per consuetudinem tamen introduci potest, ut electio scrutatorum non pertineat ad totum coli

gium, sed ad quosdam tantum digniores collegii sicut probabile est numerum augeri vel minui posse , ubi collegium vel magis vel minus est numerosum, item extraneos qui non sunt de gremio, actimi, modo clerici sint. 2. Secreta Sus

127쪽

ri4 ntulus G. fragiorum Collectio, quam facere debent scrutat res; hi enim a singulis, iraut reliquis non innotescat, cui quis dederit sumn suffragium, exquirere debent vota, sive scripto per schedam cla sam sive per vivam vocem, sive alio modo data, explorando etiam si viva voce dentur ) quo zelo & ob quae merita dentur, eaque statim an notare scripto per se vel per tabellionem, nempe tum ad faciliorem memoriam, tum ad probationem. Ipsi autem scrutatores, s sint de coli gio, &voce activa praediti, vel statim initio, vel saltem post receptum votum illius, qui cotilegio praeest, a se ipsis mutuo excipere debent. 3. Publicatio scrutiniis dum nempe unus scrutatorum collecta secreto suffragia statim manifestat nam collectio secreta votorum juxta etymologiam suam vocatur Scrutinium in an vero publicandus tantum si numerus votorum & eligentium , v. g. dicendo; vota, quae a DD. Capitu- Iaribus exquisivimus, sunt universim et . vel etiam exprimendum, in quot, & quas personas vota colliment, pendet ex consuetudine locorum.

Nihi utilius fieri secundum videtur. Facta hac publicatione scrutinii electores filiam sunt suo

Oificio, itaui, quatenus sunt personae singulares, non amplius habeant, quod agant, nec mutare suum votum valeant, vel accedere alteri parti, quae plura tulit suffragia, nondum tamen sufficientia seu absolute majora, & sic ejus electionem complere per accessum, ut vocant, c. 78. b.L qua vis accessus locum habeat in electione Summi Pontificis, & Abbatissarum, c.6. h.t. c.43. eod. in 6. Possunt tamen electores si electio est facta in discordia, h. e. si vota fuerunt ita dispersa in plures, ut nullus tulerit ad canonicam electionem sufficientia ) vel ad novum scrutinium procedere, vel in alios communi consensu compro' mitia '

128쪽

De Electio e , se electipotestate. III. mittere, qui soli eligant. 4. Collatio. Suffragiorum, nimirum numeri ad numerum, ut appareat, quis a majori parte sit electus: eteli ad et iam , ut appareat, quis a saniori parte electus st: & meriti ad meritum, ut, si duo concurre-τunt, appareat, quis eorum sit dignior. Interim major pars praesumitur etiam sanior, nisi clare . appareat, vel ostendatur, ele tum a majori Parte esse indignum seu inhabilem, vel majorem partem esse muneribus corruptam &c. c. 17. b.t. Quod si probaretur, praeserendus foret electus a minori& saniori parte, c. 22. eod. cum tali casu totum jus & potestas eligendi fuisset penes partem minorem . Ut autem aliquis censeatur esse electus per majora, seu canonice, debet habere absolute majora respectu totius capituli & omnium suffragia ferentium, &non tantum comparative majora habito respectu ad coelectos, quibus etiam aliqua vota obtigerunt. Seu debet habere ultra medietatem votorum , comparatione facta ad eligentes, non ad coelec OS, cap. ys. eod. sec. 23. in 6. Unde si electores et . tulis. sent suffragia, 13. deberent conspirare in unum .

s. Decretum electionis communis , quod mox

formari debet, & solemniter promulgari , si

quis sussicientem sortitus est numerum votorum. Nempe quaerendum est ex capitularibus , an

placeat electum publicari λ si respondeant, placet , communis electio est decreta , proin qui priAs e singulis , nunc est communiter electus ab omnibus . Et haec electio communis , seu decretum solemniter promulgari debet , seu is publicari, qui fuit canonice electus, verbi gratia in hunc modum: Ego nomine meo, freligentium , mihique consentientium , invocata

gratia Spiritus S. in Episcopum hujus Ecclesiae eligo , se electum coram vobis pronuntio

129쪽

ris Titulus G. hic ponitur nomen electi) in nomine Patris, O Filii , eis Spiritus S Suffcit quidem hanc publicationem fieri coram 1olis capitularibus ,

modo, non Occultetur populo : expedit tamen, ut etiam ex loco. publico denutietur populo Debet. autem promulgatio fieri ab uno, sive is sit Praeses capituli,. sive unus ex scrutatoribus,sve alius ad id constitutus a capitulo , nomi

ne Omnium, c.. 2I. eod. in 6.

I9 Circa hanc sermam notandum adhuc est I. quod electio Summi Pontificis, multa habeat specialia , quae , quia nullum. apua nos usum habent, omittuntur sine dispendio . Id tamen observO,. quod Summo Pontifici, praecise adhuc a Cardinalibus electo , nullum impedimentum

vel defectus juris ecelesiastici opponi possit , inisi tale quid. sit , quod tollat subst*ntiam dc

Iibertatem electionis. Si vero. electioni Cardinalium jam accessit. acceptatio; Ecclesiae , quae est ultimata & absoluta electio, ac quasi confirmatio prioris, nullum prorsus impedimentum juris. humani eidem opponi potest , cum sanet omnes desectus tam electionis. quam electi ex jure humano descendentes. Utrum vero Oppo ni possit impedimentum juris divini aut naturalis ,. qualia sunt, non esse marem ,. non esse baptigatum, vel manifeste esse haereticum, disputatur. Quidquid tamen sit , sive Deus Pe mittere. Posui, ut eligatur tali impedimento laborans, sive non , certum tamen est, quod Deus

etiam talem Pontificem putatilium si possibi-Ιis esset deberet reddere insalubilem, supposito, quod aliquid definiret, MI praeciperet toti

Ecclesiae . Notandum χ.. quamvis electiones Praelatorum & Praesectarum Regularium regulandae sint secundum praecepta juris canonici, nisi aliud Eraescribant statuta ordinum. vel Monasteri

rum a

130쪽

De Electione, se electi potestate. II

rum, privilegia, aut consuetudines, non tamen ita scrupulose & quoad omnes apices Observandum est c. ΑΣ. cit. ut cum aliis monet P. Uvies n. h. t. n. 222. Insuper jus canonicum aliqua 1pecialiter ordinavit circa ele Chiones Regularium, uti in specie Trident. sesi. 23'. c. 6. de Regular. ubi vetuit, ne unquam publicentur eligentium nomina tam in ipsis elemone , quam postea , tam ab ipsis eligentibus, quam a scrutatoribus. Secus si fiat, electio tamen non semper est invalida, sed tunc tantum, quando ante elecitio nem vel major pars eligentium, vel unus cum consenla majoris partis manifestat suum sustragium, vel quando ex propalatione unius suffragii promoveri posse judicatur electio certar per-1Onae, ut notant DD. Plura tamen specialia de elestione Abbatissarum & Prioristarum in jure ordinata reperiuntur, uti I. quod eligenda debeat esse virgo, saltem communiter existimata , qO- annos egressa , & per 8. annos post professionem laudabiliter versata , nisi tantae aetatiS, quae

digna foret, non reperiretur, tunc enim SO. aetatis , dc s.anni professionis possent sufficere. 1. Quod electa per discordiam debeat habere duas tertias, saltem per accessiim, qui in his permittitur, quando electa jam semel obtinuit majora abselute. 3. Quod contra electam in discordia, etiamsi per accesium sortita duas tertias, &iam confirmata & benedicta sit . Moniales adhuc

agere possint vel per denuntiationem vel peraciscusationem , si velint &c. Vid. c. 43. b. t. in 6.eto Dico et . Ad formam compromissi requiritur I. ut in hunc modum consentiant omnes & singuli electores nemine discrepante per c.2 9. de I J. in 6. ibi: quod omnes tangit, ab omnibus approbari debet. Sed in compromisso res tangit om-

SEARCH

MENU NAVIGATION