장음표시 사용
71쪽
'Titulus II.ctum inter eos videri volumus secutum, οἱ contrahunt' lege contra probibente, ut ea, quae Iegσseri probibentur, bifuerint facta, nonfolum inutialia , sed etiam pro infectis babeantur, licet legislator feri prohibuerit tantum, ne pecialiter dixerit, inutile esse debere, quod factum est sec. Concordae
L6. C.de pactis, ibi: pacta, quae contra leges constitutionesque sunt, nullam vim habere, indubitatissuris est. Haec juris civilis tam clara dispositio co
ditam superius a Etrinam. Dico proiia: lex Prohibens actum de iure civili eumdem non hoc ipso irritat cum sectu in foro etiam externo, antequam a judice declaretur aut judicetur irritus actus. Ratio sic interpretandi allegatos textus est 1. quon . non dubium cit. non dicat, actum absolute esse nullum, sed nullum videri volumus, h.e. declarari, judicari nullum, 1. quod dicat, pro infectis habeantur nullam vim habeant, ut ait l. 6. cit. nempe in Iudicio juxta can. Io.d. Io. ibi: quod comtra leges accipitur , per leges dissolvi meretur . 3. Quod interserat, nec poenas infertas legibus rei tabit : ergo de irritatione penati, quae ante sententiam non incurritur, intelligenda est. q.Quod hoc modo jus civile aliqualiter concilietur cum jure canonico, secundum quod lex prohibens non est hoc ipso irritans, ut satis clare ostendimus: d bet autem fieri conciliatio iurium, quantum pintest,ac specialiter in hac materia ideo,quod F. pla ne sint prorsus diversa prohibere,se irritare actum: si ergo propter di, has leges absolute negari non posse videatur, actum contra leges factum de iure civili esse irritum, saltem limitandum est jus civile in tantum, ut non censeatur per prohibitionem aist iis illum irritare in effectu, antequam Iudex declaret nullum: Quae tamen declaratio id
72쪽
De Constitutionibus . . sqhabet singulare a sententia Iudicis rescisso ia actus prohibiti , quod illa declaratio retrotrahat nutili tatem ad tempus, quo celebratus est actus, ita ut retro etiam habeatur pro nulliter gesto: sententia rescissoria autem nullitatem inducat, i vim actui auserat a tempore, quo per Iudicem reseissus est. Denique cum aliis forte etiam responderi ad dictas leges posset, de jure civili
actus prohibitos esse quidem irritos in tantum, ut non pariant actionem civilem emcacem, non tamen esse ita irritos, ut non subsistant , &obligationem naturalem non Pariant. Σ3 Dico Io. Lex simpliciter irritans actum non
hoc ipso irritat pro foro interno, nisi addat clausulam, ex qua colligi possit, quod etiam irritet pro foro interno, & obligationem in conscientia tollat: vel nisi Iudicis sententia declaraverit nul
litatem actus. Abb. Innoc. Fel. Uvading. Molin. Sichard. Clarus, Suar. Leg Mantic. Fachin. P. Vviestn. adiit. de Elect. an. I9 I. ubi adhuc alios allegat Laym. l. c. m. 9. contra Vasq. Bonac. Dian. Dicast. Agor. Cov. Menoch. Arnold. Rath, Engel, &recentiores Iurisconsultos passim. Pr bat. I. Irritatio pro foro interno & externo simul
est effectus diversus & separabilis ab irritatione
pro foro externo tantum, uti est in negabile: ergo lex simpliciter irritans: & nihil dicens de irritatione pro foro interno, pro hoc Pro non irritat, partim quia lex irritans actum ipse jure recedit a iure naturali, quo solo spectato actus foret validus pro utroque foro: ergo est odiosa & strictae interpretationis, adeoque non extendenda ad forum internum: partim quia in obscuris minimu- est sequendum, c. 3o. de F .I. in 6. h. e. quod minus obligat vel gravat: partim quia saepe ad obtinendum finem legis sussicit, modo actus pro sero externo sit irritatus tunc enim Iudex jam tenetur
73쪽
netur eum pronuntiare nullum , eique omnem
vim auserre, post quam sententiam declaratoriam fateor nasci obligationem in foro etiam interno Parendi. Prob. Σ. Aliquae leges, praesertim juris canonici , quando irritant actum , subinde addunt clausulam , qua insi nuant irri tationem etiam pro sero interno, V. g. dicendo: etiam in foro animae non suffragetur: quia obtentum est , non valeat retineri : viribus careat ab ae omni alia declaratione sec. ergo Ubi similis clausula non reperitur, recte censC-tur legislator non irritare pro foro interno. Obji. I. Lex justa pro foro externo, est etiam
justa pro interno, ut habet receptum aXioma: e go etiam lex irritans pro foro externo est etiam irritans Pro interno. 2. Lex 4rritans actum aufert ipsi valorem, consequenter omnem obligationem, etiam naturalem: ergo talis actus nec in foro conscientiae obligat. 3. Lex irritans actum
reddit homines inhabiles ad illum ponendum : sed actus gestus ab inhabili,& potestatem gerendi non
habente, idem est, ac actus omnino non gestust ergo. R. ad I. c. ant. n. cons & paritatem; quia
non potest dari lex justa, quae non pariat obligationem in conscientia saltem ad aliquid, ad quod
nempe obligare intendit, adeoque sensus est primae propositionis: lex justa pro soro externo obligat etiam pro foro interno, quod est verum : at irritatio pro foro externo tantum , dari potest absque irritatione pro foro interno, ut nemo negat : ergo lex irritans simpliciter, vel pro foro eX' terno, licet juste, non hoc ipso est irritans pro interno; quia sunt effectus separabiles. Adet. disiant. aufert omnem obligationem, etiam naturalem , si lex irritet, vel valorem actui auferat pro utroque soro per clausulam id denotantem, vel si irritet actum ex natura sua irrescindibilem, uti
74쪽
De Constitutionibus. 6sest matrimonium, & profectio religiosa, c. ant. Si tantum simpliciter irritet, & actus ex se sit restindibilis, n. ant. O C. Ad 3. dis. m. reddit homines inhabiles ad agendum, vel potestatem agendi adimit, quando id exprimit, uti exprimit Trident. Matrimonia clandestina i
I. III. De subjecto, interpretatione, se cessatione Legis.14 Subjectum legis sunt homines, rationis &doli capaces, ac Legislatoribus subditi, ut omnes fatentur . Unde infantes & amentes non obligantur legibus; nec ecclesiasticis infideles, seu non baptizati, c. 8. de divort. uti Iudaei, Genti-Ies , Turcae, Pagani &c. Interpretatio legis est declaratio illius , quousque nimirum se extendat . Cessatio legis autem datur , quando obligare desinit, quod fit vel irritatione, quando ipse Legislator statim initio vult, ut neminem obligare incipiat: vel abrogatione, quando postquam obligare coepit , totaliter omnem vim obligandi rursus amittit, vel per revocationem Superioris expressam , aut per legem, consuetudinemve ei contrariam: vel derogatione, quando lex uno ex dictis modis quoad aliquam partem tollitur : vel cessatione partis constitutivae legis, ut si cesset fi nis totaliter, vel ejus materia reddatur impossibilis, inhonesta dcc. vel privus Zio, quo unus Vel plures eXimuntur ab observatione legis stabiliter: uel dispensatione, qua unus vel plures eximuntur ab observatione non stabiliter, sed plerumque quoad unum vel plures tantummodo actus. Hic de duplici tantum modo
75쪽
61 Utulus II. do, quo cessat lex, nempe ratione finis cessantIs ἐ& dispensatione, quae dicitur esse relaxatio Iegis publica auctoritate jacta pro aliquo particulari ca
Delpersona, 'manente interim aliorum obligatione Suar. de lego. I.6. c. Io. agemus, uti & de ignoram ris , ac metu , quibus per accidens aliqui exc lantur ab observatione legum alias obligati. Dico I. Legislator Princeps non obligatur legibus qua suis, licet saepe obligetur vel ex jure
naturali, vel eX decentia. Prob. I. ex L 3I. f. de
LL. ibi: Princeps legibussolutus est, dcl. 23s. Legat. III. ibi: decet enim tantae Majestati eas fervare leges, quibus i ef, tus esse videtur. Prob. 2. obligatio legis humanae tota pendet a jurisdictione & voluntate legislatoris: sed iste in seipsum jurisdictionem non habet, nec efficaciter se se test velle obligare, quia ipsi liberum est semper pro libitu se eximere ab obligatione legis, a sua voluntate penitus dependentis. Dixi I.. qua suis ssi enim idem praecipiat jus divinum vel naturae-Ie, quod ipse, utique obligatur, sicut alii, o dire Deo & Naturae. Dixi 2. Licet Lepe obtigetur vel ex jure naturali, v. g. eX justitia commutativa, uti adhibere solemnitates ad contractus , quos celebrat cum subditis, vel triam mercibus a se praescriptam observare, vel ratione 1candali, cum exemplum Principis plurimum valeat in populo ad observantiam vel transgressionem legum. Dixi 3. vel ex decentia, seu aequitate naturali , quando nempe leges respiciunt materiam communem, & legislatori aeque ac subditis convenientem . Atque in hoc sensu intelligenda est l. 4. C. de LL. digna vox est majestate regnantis, legibus alligatum se Principem promteri, dccan. a. d. 9. ubi affirmatur, Principem legibus teneri fuis. Unde Pontifex non audiens
Sacrum die festo non quidem peccat contra i
76쪽
De Constitutionibus. 63gem ecclesiasticam, utpote suam, potest tamen peccare contra jus naturale ratione scandali , vel venialiter contra decentiam, &justitiam legalem, quae obligat, ut caput se conformet corpori, & pars toti, ran. a. d. 8. Sic testamentum Principis absque solemnitatibus a se prae-1criptis conditum utique valeret, imo & licitum seret per se; licet per accidens forte fieri posset illicitum. Dico 1. Pueri & puellae ante . artatis annum completum non obligantur legibus humanisi sub culpa, bene tamen post illum completum, i
i cet non statim sub poena saltem ordinaria, per se.
Ita communis. Pars I. fundatur in eo, quod o l dinarie ante aetatis annum septimum non censea tur capaces rationis & doli, leges autem humanae non attendant ad ea, quae Per accidens &raro conistingunt: licet jus naturale & divinum obligent, quando citius per accidens adest usus rationis sufficiens. Parsa. in eodem principio, quod post septennium praesumatur adesse usus rationis, &jura attendant ea, quae communiter evenire solent. Pars 3. in c. I. de deli I. pueror. ubLpoenis a jure humano decretis non subiiciuntur impuberes, imo de jure civili poena ordinaria regulariter mitiganda est, quamdiu delinquunt
minorennes I. 37.j de minor. Ebrii, & dormientes, item ignorantes legem, ea quidem obligantur , siea per accidens excusantur a peccato forma- Ii, si eam transgrediantur. Eodem modo infantes, & perpetuo amentes, licet non Obligentur legibus humanis, comprehenduntur tamen sublegibus divinis dc naturalibus, quamvis per accidens excusentur ab illis, ut agendo contra non
peccent formaliter . Unde infertur, dictis personis apponere carnes in die jejunii non esse quidem illicitum , quia a legibus humanis non compre-
77쪽
ε. Titulus n. .henduntur, non vero licitum esse eas concit
re ad blasphemias, actus lascivos Acc. et Dico 3. Peregrini h. e. qui e loco Domicilii sunt egressi, & alibi transtulit vel commorantur, non fixo ibidem domicilio vel quasi domicilio non obligantur legibus particulambus locorum, ubi transeunt vel morantur, sautem regulariter . Ualde communis cum Sancti. Ec Laym. contra Nauar. & Suar. aliosque .
Ratio; quia peregrini & advenae non submijurisdi ioni Magistratuum, in quorum territo riis existunt. Unde si veneris ad locum ub1 est istum particulare, quod in loco tui domicilii
non celebratur, non teneris audire Sacrum per se. Dixi, saltem regulariter, nam obligari possunt per accidens . I. Ratione scandali, quod forte darent in loco, ubi commorantur, igno rantibus suam exemptionem ab observatione legis. 2. Si in tali loco extent leges in ipsos peregrinos latae; his enim ultro se subjicere ce sentur, qui talem Iocum adeunt, v. g. ad solvenda vectigalia iis. 3. Si in tali laco delinquant, vel celebrent contractus; tunc enim se
tiuntur forum, dc fiunt sibjecti ratione delicti, vel c tractus. q. Possunt in tali loco confiteri& sic alienae jurisdictioni, quam Parochus loci, vel alii Consessarii, ex tacito consensu Pr prii Pastoris peregrinorum in hos obtinent delegatam in tali casu, se subjicere.
Objio. illud axioma: si fueris Romae, Romano vivito mores si fueris alibi, vivito sicut ibi.
Ad quam forte Ecclesiam veneris, ejus morem serva, ait S. Aug. cam II. E. I 1. R. ista dicta habent rationem consilii propter convenientiam, non praecepti : vel intelligenda sunt de casu,
quo quis jam est sertitus domicilium, vel celebrat contractum, vel timor scandali dic. obse
78쪽
De Constitutionibus. ης vantiam exigit. Possunt igitur peregrini sentire commoda locorum, ubi existunt , licet per se non teneantur ad onera legum ; quia haec Magistratus loci propter desectum jurisdictionis illis nequit imponere. 28 Dico . Iidem peregrini , seu forenses , neque obligantur legibus sui domicilii aut patriae, si tales leges non obligent in loco, ubi morantur vel transeunt. Communis ex c. a. b. t. in s.
ibi: extra territorium jus dicenti impune non paretur . Leges nimirum non obligant nisi subditos, &, quia respiciunt territorium , extra illud existentes non amplius sunt subditi , licet essent, si egressi non serent e territorio, ubi habent domicilium . Domicilium habere dicitur qui in aliquo loco habitare actualiter coepit cum animo ibidem perpetuo manendi: si domicilium, qui in loco habitare actualiter cγpit cum animo non perpetuo, sed tantum pernotabilem anni partem ibidem subsistendi, v.g. per dimidium, vel majus anni tempus, vel perplures annos: sic studiosi in Academiis, famuli , & milites praesidiarii in urbibus obtinent quasi domicilium. Igitur ad utrumque obtinendum requiritur animus, & factum seu actualis habitatio coepta, copulative . Obji. I. Si per grinus non obligatur legibus sui domicilii, tunc veniens ad locum, ubi dispensatum est in esu carnis tempore jejunii quadragesimalis , poterit ibi vesci carnibus , licet in loco sui domicilii vel quasi non sit dispensatum. Σ. Quod talis etiam ex hoc loco fine , ut possit comedere carnes, in talem locum licite ingrediatur: sed haec sunt absurda , & in casu ultimo etiam ageretur in
fraudem legis: ergo. R. Ad utrumque negando, haec esse absurda: cur enim aliquis no I pos.
sit uti privilegio ct favore Ioci, ad quem deser-
79쪽
66 Titulus IT. tur, cum leges sui loci ultra territorium se nou extendant, eumque non ligent ρ Dein in fraudem legis non agit, qui utitur jure suo: sed qui egreditur in alium locum etiam ex dicto fine, utitur jure suo quia egressus ex hoc fine ipsi suspiam reperitur esse prohibitus. 29 Dico s. Neque vagi qui nempe nullibi habent verum domicilium, vel quasi domicilium,
ut quidam nundinatores, & circumforanei tenentur legibus particularibus locorum, ad quae deveniunt . Ratio ; quia ex nullo capite runt subjecti quoad has leges, aeque Parum ac Per griui. Dissentit tamen sorte communior Din rum, qui sic objiciunt : hoc modo vagi nullis omnino astringuntur legibus, sed mi exleges, consequenter non satis gubernantur ad suam salutem obtinendam . R. Id non sequi; nam vagi
baptizati saltem unive salibus Ecclesiae legibus astringuntur, alii autem cuti & baptizati in saltem obligantur legibus divinis & naturalibus,
quae sussiciunt ad eos gubernandos, quantum requirit salus tum illorum, tum Reipublicae. Αdde, quod legibus particularibus subinde obligentur ratione scandali, ratione delicti , vel contractus , si ibi delinquant vel contrahant , item legibus , quae sunt latae pro extraneis adsertum locum accedentibus.
3o Dico 6. Clerici obligantur vi directiva iis legibus civilibus; quae nec laedunt immunitatem
ecclesiasticam , nec dedecent eorum statum , V. g. quae sermam praescribunt contractibus, ta-Xam ponunt mercibus, exportari prohibent frumenta dcc. at non vi legum civilium, cum ab his exempti sint exemptione & immunitate per
nati; sed vel ex aequitate & decentia naturali , ut aliqui volunt cum VasqueZ , vel ex voluntate saltem tacita Summi Pontificis, quam vid
80쪽
videtur exigere aequitas naturalis , & Reipuublicae quieS. 31 Dico . Lex odiosa stricte, favorabilis autem late est interpretanda, quantum patitur Pr Prietas Verborum . Communis ex regula juris Is . de R. I. in 6. ibi: odia restringi, se favores convenit ampliari. Sic in lege favorabili nomine Civium veniunt etiam Clerici, & n mine Clericorum etiam Episcopi ; non item in odiosa. At quia in eadem lege saepe concurrunt
odium & favor, uti quando incan. si quis fuadente II. q. q. statuitur eXcommunicatio tamquam poena in percu res Clericorum, in qu rum favorem lata est lex, difficultas est in discernendo, an lex pro odiosa vel favorabili habenda sit. Iuxta Couar. & alios lex Odiosa absolute dicenda est, quae secundum intentionem l gislatoris principaliter spectat alicujus odium, si cundario autem alterius favorem. Favorabilis vicissim, quae principaliter alicujus favorem, secundario alterius spectat odium . In dubio lex habenda est pro favorabili, quia de Principe potius beneficium, quam onus praesiumendum est. Si vero odium & favor, quos continet eadem lex, separari ab invicem possunt , tum, quatenus uni favet , favorabilis ; quatenus alterum premit, odiosa dicenda est. Lex odiosa duas potissimum species sub se continet, poenalem & irritantem, de quibus dictum β. praecedente. 31 Dico 8. Verba legis accipienda sunt in propria significatione , communi ustu recepta . 2. Praeprimis autem juxta mentem legislatoris unde unde elucescentem, 3. atque ita, ut non deroget legi prius existenti, si cum hac conciliari possit. Ita communis quoad omnia. Ratio regulae Primae est, quia ex verbis in propria significatione acceptis mens legislatoris optime
