Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

s Ptoleramena. ligat Gentes, nisi quae illud receperunt vel voluntate ex pressa, vel tacita per usum& consuetudinem declarata. a. Quia, quae praecipit Vel prohibet, non sunt intrin ece ac essentialiter honesta aut inhonesta, sed contingenter tantum &c.

Dixi. Ius Gentium proprie dictum; aliqua enim

dicuntur in communi usu esse Iuris Gentium , quod proprie tale non est, quia citra ullam obligationem recepta sunt apud& inter Gentes vel omnes, vel complures saltem, uti usus panis pro

cibo, constructio aedium, munitio civitatum,rerum divisio seu dominiorum distinctio, contractus non pauci, uti emptio, Venditio, locatio, conductio, & plerique modi acquirendi, quae, scut pro fine non habent communem Gentium inter te felicitatem, ita nec mutuam inter illas obligationem inducunt, sine qua, tanquam n cessario effectu, tamen nulla datur lex seu Iasproprie dictum. 6 Dico s. Ius civile in ga V. de L q. G. 9 C. dicitur esse, quod quisque Populus vel Civitas

bi proprium constituit . Per antonomasiam ,

ο ex recepto usu , per illud intelligitur jus

Romanorum . Fundatur proxime in voluntate

Legislatoris humani, remote autem' in illo principio naturali: Legislatori juste imperanti parem dum est. Respicit tantum unius Rei publicae bonum , & particularis communitatis felicitatem: per quod differt a jure Gentium. Dividitur in commune , quod apud nos hodie est Romanum, vel potius Romano Germanicum , atque obligat omnes Imperii Romano-Germanici provincias, urbes, & populos Et i articia re, seu Sta. tutarium, quod est vel Provinciale, vel Muniacipale, eo quod tantum unius provinciae vel Civitatis Imperialis subditos adstringat, uti jus Ba. varicum, Saxonicum, Lubecente jus Romanum

22쪽

Prosegomena. commune pro diversitate Conditorum Artiebatuc varia nomina, & modo Lex , modo 'Plebaoj-rum , modo Senatus confultum, modo Responsa Prudentum, modo Edictum Praetoris, modo PD-citum FrIncipis, vel Constitutio appellabatur quamvis hodie communi usu omnes hae ordinationes promi scue vocari soleant leges. Et quiae populus hodie non amplius habet potestatem leges ferendi, sic describi potest jus Civile: est jus

Positivum, authoritate Principis, vel Magistratus Saecularis conditum, ad Politicam Reipublicae Civilis gubernationem , pacem, ac felicitatem tem-Poralem civium conservandam & ptomovendam immediate ordinatum. Libri, in quibus continetur jus Civile commune, vocantur

Corpus juris Civilis, quod complectitur quatuor volumina. I. Institutiones. 2. Digesta. 3.

dicem. 4 Authenticum seu Novellas . Quibus additur Feadum, seu duo libri Peudorum.

dam comi endium legum, prima elementa Sciens ae Legalis exhibens, authoritate Iustiniani Imperatoris se foris, qui antonomastice Imperator salutatur a Iuri peritis ex Digestis dc Codice Justinianeo antiquo, aliisque antiquioribus Constitutionibus collectum, ac in quatuor libros , certis titulis & paragraphis distinctos , divisum. Quando citatio fit ex Institutionibus, primo loco ponitur β deinde titulus, in hunc modum β. inter eas Institutis . de nuptiis. vel loco initii g. ponitur numerus v.g. g. 2. Inst.de nuptiis. vel ponitur & initium & numerus, sic: . inter eas 2. Inst. de nuptiis. Si quid allegetur, quod habetur initio tituli ante kβ. ponitur '.

quod denotat principium v.g. pr. IV. de nuptiis Institutiones nonnumquam exprimantur per unicam litteram I. vel S.

23쪽

. o Prostgomena.

Digesta, Graece Pandectae, vocantur, quia Imperator omnia veterum juris consultorum responia , quibus auctoritatem juris tribuit , in so. libros

digessit, in tria volumiua dispertitos. I .Vocatur Digestum vetus, constans et . libris. 2. Digestum Dortiatum , sorte sic dictum, quia continet Leges de Testamentis & ultimis voluntatibus, quae sunt fortissimae, vel quia versatur circa fortuitos successiones: complectitur r4. libros. 3. Digestum novum, quod absolvitur I x. libris. Hi libri habent plures titulos, tituli leges, & leges longiores sub se = . Quando citantur Digesta, sormatur duplex vel majustula littera D. vel Graeca littera π. primo loco allegatur lex per litteram l. deinde initium,vel numerus,vel initium & numerus simul legis, subinde etiam β. si lex sit longior, tum additur st demum titulus libri seu Rubrica, hoc modo : I. Iuris Gentium 7. g. ait 'Praetor .st. de Pa-Bis . vel: L . q. . st. de Pactis vel LIuris Gentium. g. ait Praetorss. de Pactis. Subinde post si longior sit, additur V. h. e. verbum, ubi res habetur, v. g. I. . .6. v. Sed cum J. de Pactis. - codex modernus, & Iustinianeus , quem ex triplici Codice antiquiori, Gregoriano, Hermo geniano,& Theodosiano concinnavit Iustinianus, quaedam ex illis expungens, alias autem & suas &antecessorum leges inserens, complectitur IB. Iibros. Modus citandi fere est idem, qui in gestis, nisi quod loco ff. ponatur C. vel Cod. &quod subinde Codex per maius C. statim allegetur primo loco, Speciale est, quod, si lex aliqua in lib. X. XI, & XII. comprehensa citatur, addi soleat merus libri, hac ratione: Li C. de Iura Ffici lib. Io. Ceterum quasdam Novellas nempe Constitvtiones Imperatorias in in epitomen redactas quibusdam titulis Codicis interuit Ιrnerius, quae 3ppellantur Aulbenticae . sic citantur:

24쪽

Prolegomend. IrAuth.bona damnatorum C.de bonis prefcriptorum. vel sic: I. generaliter C. de visio. e Coris. autb. Hae authenticae la tantum obtinent vim juris, in quantum cum suo fonte consonant.

Authenticum salio nomine Novellae )continet novem Autisenticas Collationes, quae distinguuntur in titulos O capita, quandoque etiam in cantur hae constitutiones Novel , vel jus vissimum, quia eas fecit Justinianus post Codicem suum editum. Modus allegandi est hujusmodi: Nov. vel N. Ii 8. c. h. v. si autem. Uel: eap. si igitur α. υ si autem Nov. II 8. vel NoU. xI8. de baeredib. ab intestato. Vel: in Authentico de baeredib. ab intest. cap. si igitur collat. 9.Uel: authentica de haeredib. ab intest. collat. s.

tit. I. c. 2. Notandum tamen, qRod, quando citantur authenticae, plerumque non intelligantur

istae, sed aliae, quas diximus Codici esse insertas ab Irnerio: istae lub nomine I DdeE. allegari s

lant, quae sunt numero I 68.

Hudum, seu liber vel potius duo libri seudorum) comprehendit consuetudines laudates, Partim ex observationibus, quas initio collegerunc sine ordine duo Consules Mediolanenlas, Gerarindus Niger, & obertus de orto, partim ex Constitutionibus quibusdam Imperatorum, Conradi II. Henrici II. Lotharii III. Friderici I depromptas . Dividuntur hi libri in titulos isti in capitula salii vocant capita in haec rursus in β . Quando citantur, ponuntar initio libri laudorum per unum F. vel duplex FF. majus, vel vocem Feud quamvis subinde etiam prius cap. exprimatur , vel etiam Frau. vel F. Omnino omittatur , expresso tamen titulo, in hunc modum: F. I. tit.

8. cap. 2. Vel: I. FF. tu. 8. cap. 2. Vel: cap. 2.

25쪽

alius, qui vocatur quintus de laudis: qui omnes obtinent vim juris, exceptis textibus, qui post libri II. titulum t8. usque ad librum V. extant,

quia adjecti sunt a Cujacio & aliis Iurisconsultis Papiens bus,iuriscondendi potestate destitutis,nisi

di his authoritatem tribuat usus & consuetudo. Praeter recitata iuris Civilis volumina dantur adhuc aliae Constitutiones, vim juris Obtinentes in Imperio Romano-Germanico , ita ordinario Corpore Iuris non clausae , uti a. Bullae Aurea, per citari solita. Capitulatio Caesarea. 3.Pax Profana. 4.Pax Religiosa, nempe Pontificatio Pactaviensis de anno Isyχ. firmata Augustae anno Isis. & extensia per Instrumentum Pacis Olaabrugensis, quod per P. O. exprimi solet, anno 16 8. in qua Certarum Sectarum, nempe initio Lutheranae , postmodum & Calvinianae, liberum exei citium in Imperio permissum est praeter Religionem Cath licam. s. ordinatio judicii Camerae Imperia- Iis. 6. Ordinatio judicii Aulic Imperialis . 7. Nemesis, seu ordinatio Criminalis Carolina . . Recessus Imperii, per initiales litteras majuscula I .L denotari soliti , quos etiam Constitutiones Imperii nominant. 7 Dico 6. Ius Canonicum , a Graeca Voce κ . , Latine, regulam denotante , appellatum , quia continet regulas ab Ecclesia propositas

ad Christiani populi a iones in ordine ad felicitatem supernaturalem dirigendas, sic destribi potest: est jus Postivum a Summis Pontificibus, Ecclesiae Catholicae nomine traditum, vel constitutum, vel approbatum, quo actiones & mores Christianorum ad cultum Divinum, ad ordinem

uoliticum in statu Ecclesiastico , ad pacem

26쪽

sitiam in populo fideli conservandam & augendam, ultimato autem ad finem supernaturalem arriternae beatitudinis diriguntur . Unde differt aejure Civili ex parte cauta efficientis , quae est Summus Pontifex, Christi in terris Vicarius; ex parte subjecti, seu illorum, qui jure Canonico obligantur, qui sunt omnes omnino Christiani per totum orbem diffusi, quousque nulla potestas Saecularis persuas leges se potest extendere atque ex parte finis, qui est homines dirigere ad Deum per fidem & pia opera; ad honeste vivendum secum ipso, juste cum proximo, ac ultimato

ad beatitudinem animae supernaturalem & aeternam consequendam. Ex quo praestantissimo fine elucet eminens Praestantia, utilitas, ac necessitas juris Canonici , quod etiam appellatur 'Pontificium, Ecclesiasticum, Sacrum . Et cum ex fine suo principali & immediato dirigat actiones fidelium ad recte pie & Juste vivendum, Patet, quod Habitus Canonicus sit directivus, consequenter practicus, actiones vero fidelium, quas immediate dirigit, sint ejus objectum mate-xiale , immediatum & principale, eo quod actus eliciti juris Canonici sint Regulae, Canones, leges,

Praecepta. Unde melius vocatur Prudentia, quae

est species virtutis intellectualis prae ica, sicuti Ars, vel potius yuri rudentia, quam Scientia ,

cum non tam cognitionem vel demonstrationem veritatis per suos actus intendat, quam directionem morum & actionum humanarum. 8 Dico . Ius Canonicum in Corpore prout defacto circumsertur, clausum continet 1eX VO- lumina. I. Decretum Gratiani. a. Quinque libros Decretalium Gregorii Papae IX. s. Seaetum Decretalium Bonifacit VIII. q. Clementinas constitutiones Clementis U. s. Extra vagantes Ioan

27쪽

a4 Protegomena. prout defacto circumfertur; nam anthae solum Gratiani Decretum erat in corpore juris Canonici, exesasis etiam Decretalibus Gregorii IX. dc ideo, quando eorum fiebat citatio, addebatur vox extra, vel ejus loco littera X. M ut iudicaretur, eitutam ct capitulum citatum non in Decreto reperiri, sta extra illud v.g. c. dilectus I9. extra de Praebendis. quod & hodie, sed raro, a quibusdam observatur: sicut, quando fit citRtio ex sexto Decretalium ., addi silet ac debet in c. v. g. c. licet de sepulturis in s. h. e. in sexto. Decretum , quod Gratianus, Monachu&Bon niensis ind. S. Benedicti, circa annum II FI .eΚSS. Litteris, M. Patrum sententiis, Summorum Pontificum variis Responsis, dc Conciliorum tum Generalium tum Particularium decretis, quin &ex juris Civilis quibusdam textibus,collegit, illudque, quia ad conciliandos textus in speciem contrarios suam quandoque sententiam adjecit, Comcordiam discordantium Canonum appellavit, dividitur in tres partes. prima complectitur IOI. distinctiones, divisias in Canones, vel, ut a quibusdam vocantur,cirsutula, atque sic citari solent: can. jus Gentium 9. D. I. vel can. 9. D. I. Vel D. I. can. jus Gentium 9. vel Dis. I. c. s. vel c. 9. dist. I. Secunda pars continet 36. causas, 'seu casus controverses, quarum fere fingulae habent plures quaestiones, istae autem Canones, quos iterum aliquivocant capitula. Citantur oec: Can. mustus 3α

justus s. quia per illum. Nota, vocabulum casia saepissime non exprimi scripto, licet pronuntiari

debeati ut autem scias, num cifra indicet numexum causae via Canonis, attendere debes, utrum

statim sequatur littera g. seu quaestis; si enim staquitur q. praecedens citra, etiam solitarie posita, viqiuint quota μμ πω canonis . v.g. q, ι ,

28쪽

Prugomena . r se. Euplamium. Rursub nota, causa 33. q. 3. 2b- dividi in . dist. de Poenit. tractantes, quae sic allegantur: can. bomicidior. 24. d. I. de paenit. vel c. homicidior. dist. I. de paenit. vel dennito d. r. c. homicidior. Tertia pars instri bitur de consecrat. & habet s. distinct. divisas in e nones, quos iterum aliqui appellant capitula o Modus citandi est hujusmodi: can. Filius Dee 8. dist. 4. de conscrat. vel can. filius Dei d.

de confere. vs de consecrat. d. 4. c. 8. In fine Decreti recensentur canones poenitentiales n. Iis

in quibus Pro gravioribus criminibus publicis statuitur certum tempus dc modus agendi pD nitentiam: sed horum Canonum rigor hoc tempore antiquatus dc fere abolitus est . Sequuntur postea Canones Apostolorum, sic dicti, quiae ab ipsis Apostolis traditi sunt : eos collegii S. Clemens Pontifex Romanus , D. Petri Di-Λcipulus. In corpore juris nostri recensentur 8 .

quamvis Baronius recenseat tantumos 2. ta

quam Authenticos cum Turriano qui integrum de iis librum conscripsit J dc ingens opinionum varietas circa illorum numerum reperiatur apud Auctores. Aliqui abjerunt in de suetudinem, ut can. 36. ubi jubetur, ut bis in anno celebretur Episcoporum Synodus : nec enim faciunt Ius Divinum , sed solum Ecclesiasticum , utpote ab Apostolis solum ut Ecclesiae Praelatis conditi. Decretales intellige epistolae variorum Pontificum, ad propositas sibi quaestiones responde ilium) jussu & auctoritate Greg. IX. per S. Ray- mundum de Pennasori ora. S. Dominici, Poenitentiarium ejusdem Pontificis, collectar dc vulgatae anno 123o. constant ex s. libris, divisis

in Titulos , qui ordinarie sub Rubrica , quae Praemittitur, habent plura capitula. Et hi libri Hobser Comp. Pars I. B eae

29쪽

explicantur in scholis tanquam Ius Ecclesiasti- cum Universale, in Foro & Iudiciis observa dum. Citari solent hoc modo: c.fuper litteris

de Res . In libro I. post generalia principia

Juris agitur praecipue de modo constituendi Pra Ialos , & ordinandi personas Ecclesiasticas , ipsumque Iudicem Ecclesiasticum: in II. de Pr cessu Iudiciali: in III. de Clericorum tum Saecularium tum Regularium vita, rebus, obligationibus : in IV. de Sponsalibus & Matrimonio :in V. de Delictis, eorumque Poenis. Quae Omnia in dictis U. libris Decretalium comprehensa exprimere selent unico hoc versu: Iudex: ymaicium: Cisrusr SD Ualia: Crimen.

Sextus Decretalium , ita appellatus , quod quinque libris Gregorii IX. tanquam complementum additus sit a Bonifacio VIII. circa annum I 3oo. collectus fuit ex Summorum Pontificum , Gregorio IX. posteriorum , Rescriptis & Constitutionibus , item ex duorum Conciliorum Generalium Lugdunensium Decretis: complectitur pariter y. libros, qui rumsus dividuntur in Titulos eosdem quidem ,

quos habent s. libri Decretalium Greg. IX. at non Omnes , cum plures sint omissi isti autem in capitula: unde & eadem hic citandi ratio observatur, additis tamen in fine vocibus in sexto, seu in 6. nimirum sic: ut quis et s. de Elia. in K. vel: P. un. de Blamis in SSi vero prius ex libris Greg. IX. fuit aliquid citatum , & quidem ex eodem titulo, v. g. de Electione, non amplius reperitur titulus , sed

ponitur illius loco v eodem. V. g. c. 2 s. eod.

in 6. Id quod etiam observatur, quando prius fuit aliquid citatum ex Iure Civili, postea ex Jure Canonico, vel vicissim, quando utrumque

30쪽

. Prolegomena. 1 Ius habet titulos ejusdem rationis v. g. I. 13. seqq. f. de Procurator. c. 2. eod. in S.

Clementi constitutiones auctorem habent

Clement. U. quis eas vel ant vel in-vel post Concilium generale Viennense in Galliis anno I 3Io. celebratum a se latas compilari jussit, sed morte praeventus non vulgavit: publicavit ta men ejus Successor Ioann. XXII. Λvenione retadens anno I 317. Constant itidem s. libris , iisdem titulis , licet paucioribus, qui rursus diaviduntur in capitula. Citantur hoc modo: Glem tin. unica de renunt. vel: Clem. cum illusio

renunt. vel : c. un. de renunt. in Gemdntinis,

vel : de renunt. cum illusio tu Clement. Extra gantes Ioann. XXII. sic appellatae . quia diu extra Corpus juris, quasi incerta sede vagabantur, & a dicto Ioanne sint editae numero viginti, habent iterum s. libros, distributos in eosdem titulos, sed valde paucos , dc

in capitula, more Clementinarum, Decretales imitantium , in quarum modum etiam citantur, nempe sic: Extroag. Joan. XXII. 3. de

V. S. h. e. de verborum ignificatione in vel:

Extram ad conditorem , 3. Ioann.6XXII. GV. S. vel : c. ad conditorem de V. S. in Extra g. Joan. XXII. Pro voce Extraυ. subinde ponitur syllaba ex , vel littera X. Extravagantes communes, sic nomInatae , quiae a pluribus Pontificibus editae , adeoque pluribus communes sunt, & diu extra Corpus juris vagatae; habent itidem s. libros- , di communes cum Decretalibus titulos, licet pauciores a Citari solent sicut Extraog. Joan. XXII. cum

hoc solo discrimine, quod loco Ioan. XXII addatur commvn. vel inter communes, Vel in comm. v. g. extraυ. ambitiosae int. commvn. de reb.

SEARCH

MENU NAVIGATION