Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

Atque ex his Partibus constat hodie corpus juris canonici; nam Liber VII. septimus Decretatium constans ex Constitutionibus posteriorum Pontificum, a Petro Matthaeo I. C. Lugdunensi collectus, licet Corpori Iuris sit insertus, pars tamen Iuris Canonici non est, nec vim Iuris Canonici obtinet, cum ista collectio non sit facta alicujus Pontificis auctoritate, sed selum illam habent vim , quam independenter ab ista collectione obtinent, sicut Bullae, quae continentur in Bullario, de quo postea. Pariter Pars Iuris C nonici non sunt Institutiones juris canonici a Lancelloto J.C. constriptae, & corpori juris adjici solitae. Idem judicium est. de Glossa, & i cotis, quae reperiuntur in corpore Iuris Gogato, vel Notis illustrato. Glosa, quae est uberior teX- tuum explicatio in margine apposita, facta est ab Accursio I.C. Notae autem adjectar a Dionysio Gothos. I. C. quando in textu vel Glosa occurrit liti. I. significat infra, quando liti. S. significat supra quando liti. C. significat contra. Glossa fundat quidem magnam auctoritatem& probabilitatem, ita ut cujuslibet alterius Do-etoris opinioni praeserenda sit, cedit tamen plurium Doctorum consensiui, vel etiam unius Doctoris opinioni si haec meliori nitatur Iuris fundamento, ubi adversatur Glosae. Extra Corpus juris canonici dantur adhuc &aliae sanctiones Canonicae , nimirum I. liber Concilii Trid. a. Bullarium Magnum, uti &aliae Bullae, quae identidem a Summis Pontificibus eduntur. 3. Regula, Cancellariae Apost licae. q. Declarationes Cardinalium. s. Decisones Rotae Romanae. Quae quantam habeana

auctoritatem, declarandum quoque est, prius

tamen

32쪽

Prose omena. Ys 'tamen de iis , quae extant in corpore juris talia quam partes illius. 9 Dico . Decretum Gratiani per se non habet auctoritatem legalem , seu vim juris decisivi in Foro & Scholis: quamvis in eo contenta retineant vim illam, quam habent fontes, ex quibus desumpta sunt; quia Compilator Gratianus , utpote vir privatus caruit pote1tate legis condendae, nec ejus operi auctoritatem legalem ullus Pontificum attribuit. Illud tamen jussu Gregorii XIII. ab erroribus ita purgatum est, ut

Canones in Gratiani Decreto contenti censea tur esse conformes fontibus, seu scriptis originalibus, ex quibus collecti sunt. Unde si textus, in dicto Decreto repertus, ex SS. litteris sit desumptus, habet auctoritatem Divinam: si ex Conciliis Generalibus, vel particularibus quidem, specialiter tamen approbatis a Pontifice aliquo, vel ex Decretis Summorum Pontificum, vim legiS Ecclesiasticae: si ex SS. Patribus, majorem quidem probabilitatem , quam aliorum Doctorum sententiae, non tamen vim legis, quia SS. PP. in materia disputabili cen1entur esse instar Doctorum privatorum: si ex Constitutionibus Imperatorum, vel jure civili , tunc obtinent vim juris in foro etiam Ecclesiastico, quando supplet defectum Iuris Canonici, nec immunitati Ecclesiasticae contrarium statuit , nihilque determinat circa res & persenas Ecclesiasticas, vel quando approbatur ab Ecclesia , aut communi usu: si Gratianus de suo aliquid addit, propriam dicendo sententiam, facit probabilitatem, sicut judicium alterius viri periti. ro Dico 8. Reliqua s. Uolumina in corpore

juris canonici comprehensia, nempe s. Decretales, 6. Decretalium, Clement Inae, Extra vagantes Ioan. XXII. & Extravagantes communes,

33쪽

mo snguli illorum textus decisivi pestent a ctoritate legali , nisi vim Iuris amiserint per

consuetudinem contrariam , vel per constitutionem recentiorem .. Ratio: quia haec volumi

gislatore Ecclesiastico edita, vel approbata sunt in vim Juris, ac per modum legum ad dirigendas actiones Christianorum. Quaeres, quid sit β ubrica, & cujus auctoritatis ὸ R. I. Rubrica sic dicta, quia Volim saltem , rubris exprimi solebat litteris, est duplex, una

titulorum, alia canonum & capitulorum. Ne tra in Decreto Gratiani habet vim Iuris, quia auctorem non habent Summ. Pontis imo nec

Gratianum, sed alium ignotum, potestate legislativa destitutum. R. a. Rubrica titulorum sea ipsi tituli) in aliis Iuris Canonici voluminibus, s contineat sensum seu orationem perfectam, v. g. haec, ut Ecclesiastica Beneficia sine diminu-

Ione con erantur, obtinet auditoritatem legalem rnon vero, si orationem perfectam non contineat,

uti hae: de constitution. de consuetud. de postulando dcc. licet & istae in dubio habeant magnam

auctoritatem interpretativam, & declarativam. U. g. eX eo, quod .cum Monaserium de HE. ponatur in tit. de Elect. non de Postulat. recte infertur, quod in casu dicti capit. fuerit celebrata Electio, non Postulatio. Gl. in d. c. N. D-stulantis. Et hinc dicitur rubrum explicare nigrum . R. 3. Rubricae Capitulorum, quae continent summam brevem materiae in textu subjecto comprehensiae, atque ideo etiam Summarium vel Summaria appellantur, vim Iuris non sertiuntur, nisi in quantum concordant cum textu subis sequenti,adeoque doctrinales tantummodo sunt, quia additae sunt non a Pontificibus Legislativam

Potestatem habentibus, sed a variis Doctoribus,

34쪽

uti Abbate Panormitano, Ioanne Andreae M.

pro majori legentium commoditate .. II Dico 9. Cono. Τrid. quod anno Is s. imchoatum, & Is 63. finitum , coms ures. Fidei articulos contra Lutheranos & Calvinistas definivit , simulque plurima ac saluberrima fecit morum decreta. Quoad articulos Fidei definitos est infallibilis auectoritatis , & ab. omnibus Christianis ubique recipi, atque constanter retineri debet, utpote congregatum, directum, & ap-Probatum a Papa , infallibili in rebus Fidei Dο-ctore; quoad Decreta morum & reformatione rautem posset auctoritate Legali, & Ius Novis

simum ac universale constituit, ubicumque promulgatum, vel contraria consuetudine aut privilegio Apostolico derogatum ei non est; cum in Ecclesia Dei non sit major potestas legislativa, quam Conc. Generale suo Capiti, Rom. Pontifici, unitum. Et haec intelligenda quoque veniunt de aliis Conciliis Generalibus Legitia mis, qualia octodecim a Conc. Nic. I. utque ad Trid. celebrata sunt, & a me recensita in Cursu Neologiae Polemicae, quem in aliisquoque materiis, Iuri Canonico assinibus , utiliter inspicies propter Haereticos, quibus circumindamur. Aliud est de Conciliis Particularibus,

nempe unius tantum Nationis, Provinciae, vel

Diqcesis; haec enim, praeterquam quod nullos Fidei articulos definire valeant, leges & decreta morum ac statuta non pro universali Ecclesia, sed tum pro certa natione, provincia, Diecesscondere possunt, nisi a Pontifice approbata &recepta fuerint pro tota Ecclesia: sic a Leone IV. can. I. dis. 2o. recepta & approbata sunt Ancyranum, Neo-Caesareense, Gangrense, A tiochenum, Laodicense, &quaedam alia. Ce

35쪽

Friae omena. congregantur auctoritate Summi Pontis commcatis omnibus Christiani Orbis Episcopis licet

non omnibus comparentibus quibus praesidet Papa vel per se, vel per suos Legatos. Unde de Oecumenica, quasi orbis terrae Concilia, dicun-Tur , aut Plenaria. Econtra Particularia sunt, quae celebrantur convocatis solum certi districtus Episcopis aut Clericis. Quando a Papa, vel Patriarcha seu Primate aliquo, convocantur integrae Nationis vel Regni Episcopi, dicuntur Nationalia : quando ab Archiepiscopo com

cantur sui Episcopi sitffraganei , Abbates, &Clerici totius Provinciae, Pr incialia: & qua do. ab Episcopo convocantur Abbates & Cleriaci suae dioecesis, Disereona vel Epis palia.

12 Dico Io. Declarationes S. Congr. Cardin Bum, qui nempe constituti sunt a Papa Intem pretes Conc. Trident. quoad decreta morum, adempta omnibus aliis facultate Glossas, annotationes, commentarios, & quodvis interpreta

tionis genus in praefatum Concilium edendi, probabilius tunc faciunt Ius universiale alias certe non si sint comprehen vae, h. e. compre-Aendantur in verbis Concilii, seu si sint secundum propriam & communi usu receptam ver . horum significationem, atque eam solummodo. declarent, non extendant, ac insuper Papa prius consulto, hujusque expresso in litteris nomine datae sint, 'istatuit Sixtus V. & Greg. XIV. . Caes. de Li a in aras. ad Conc. I rid. dict. I.

m. I . Notat autem PelliΣ. Man. tr. q. n. IM.

ex Salas, quod Cardinales raro consulant Pontificem . Requiritur praeterea, ut producantur informa Authentica, h. e. ut sigillo S. Congregat. Cardinalium munitae, & a Cardinale Praefecto, ac Secretario subscriptae sint, ut ordinavit Ur-hanus VIII. anno IDI. Card. de Luc. l. c. Peti

36쪽

Iig. I. c. Si proin habeant has tres conditiones, sunt declarationes authenticae, &vim Iuris obtinent , fallem si dentur generaliter & sine restrictione tacita vel expressa ad certum locum quia censentur esse datae ab ipse Pontifice: id quod confirmat quoque Praxis, praesertim Rotae Romanae , dictas declarationes reverenter &absque ambiguitate recipientis, & merito, quia, s sint comprehensivae, censentur esse ipsum Ius Tridentini, jam antecedenter conditum & promulgatum debite, ad quod retrotrahuntur etiam quoad casus praeteritos, arg. μου. I F. ius

non vero Ius Novum. Idem fere dicendum est de aliarum Congregationum Romanarum , uti

Congregationis super negotiis Episcoporum se Regularaum, Congregationis Rituum, Congregationis de radice librorum prohibitorum, Congregationis de propaganda fide, Congregationis S. inficii laquilitionis contra Haereticam pravitatem &c. declarationibus , quod nempe tunctantum sortiantur vim Iuris, quando explicant Ius Commune, nempe si habeant tres praedic has conditiones. Ceterum Sancti. Salas, Fagna n. aliiDD. apud &cum P. Schmalggrueber in dissert. pro . n. 386. observant , haud aegre deferri dictarum Congregationum declarationibus, licet sigillo & subscriptione debita munitae non

Producantur, modo referantur a probatis Doctoribus, & aliunde non reddantur suspectae. ,. V. g. quod a Iure Communi, proprietate verborum, vel recta ratione recedant; tunc enim in praxi ab iis non facile recedendum esse ajunt. a 3 Dico II. Regulae Cancellariae, hoc nomine appellatae, vel quod magna earum pars concernat expeditionem litterarum Apostolicarum, quae ficin Cancellaria Papali, vel quod in Cancellaria Apostolica publicentur , vim Iuris universa-

37쪽

lia non obtinent quoad ea, quae spectant ad expeditionem litterarum in Cancellaria faciendam, sed selos Cancellariae ossiciales ligant: bene tamen quoad illa, quae generaliter statuunt, V.m de reservationibus & resignationibus Beneficio rum, de dispensationibus & indulgentiis imp trandis, de triennali & annali possessore beneficii &c etiam observandae in Iudicio, modo

producantur impetratae a S. RE. Vice-Canceu.1ub plumbo. Chater in earumdem ReguI. rutri id praeterea speciale habent hae Regu-- lae, quod in morte Summi Pontis expirent, ac Sede Papali vacante nullam retineant vim, donec a Successere iterum resti scitentur & reass mantur vel omnes, vel aliquae tantum, vel etiam quibusdam additis, ad libitum recens electi Pontificis, qui altero mox ab electione die eas

instaurare solet. Neque extra Curiam Rom. Pr

mulgari solent, sicut aliae Leges; imo effectum nullitatis actus in contrarium gesti sortiuntur etiam ante hanc publicationem. Initium sumpsisse dicuntur circa tempora Ioam. XXII. 14 Dico I Decisiones Rotae, quae nihil est aliud quam Tribunal Rom. Pontificis ad decidendas causas litigiosas ordinatum, constans eXI 2. Praelatis, partim Italis & Hispanis, partim

Gallis & Germanis, iisque in Iure versatissimis,

qui vocantur Auditores/otae, eo quod in orbem sedentes audiant controversias ad se delatas, examinent , & dirimant, faciunt quidem jus inter partes litigantes, sicut aliae sententiae Iudiciales,

non tamen inter alios, vel jus universale; quia huic tribunali non reperitur concessa potestas Legem vel Jus novum condendi. Fere sicut decisones Camerae Imperialis non faciunt jus, nisi inter Partes. litigantes, licet majoris censeantur esse auctoritatis, quam inferiorum Tribunalium i

38쪽

liam, ' , si plures. extant uniformes super eadem quaestione, indicant consuetudinem &sty Ium Curiae, cui & alii Iudices non immerito se

conformant, uti & Doctores Is Dico 13. Binarium, ut vocant Magnum, quod auspicio Sixti V. primitus vulgatum a Laertio Cherubino JC. Romano, & postea ab ejus filio Angelo Maria Cherubino continuatum. &augmentatum, diversias Romanorum Pontificum Bullas & constitui. extra vagantes complectitur, majori auctoritate praeditum non est, quam Bullae , in Bullarium non relatae utpote a nullo Pontificum in vim juris approbatum. Sed quam auctoritatem debemus tribuere Bullis extra ua

gantibus in Bullario non contentis, & post illius vulgationem hinc inde editis, &quae hodie- dum adhuc emanant; R. Si de illis certo constet,& sint promulgati pro tota Ecclesia debito modo, faciunt jus universale : at quia saepe de iis

non certo & legitime constat, an nempe verect sine subreptione emanaverint, item an sivis originalibus concordent exempla, quae circumferuntur , an pro tota Ecclesia. latae, Promulgatae , & ussi receptae sint, tam juris auctoritate destituuntur, & negliguntur. V.Card.Tuschumbit. E. Conc. 679. n. I. 2. Ceterum Bulla Pontificia differt ae Brevi Apostolico per hoc, quod illa sit scriptura in membrana, plumbo de funibus pendente munita , salutationem cum. n ratione, & concessionem Papae 3cc. continens ristud vero, sit diploma seu rescriptum a Papa aut Poenitentiario Magno ) emanatum, sitque scripturae modica in parvis concessae negotiis, in papyro frequenter scribi solita , cera. rubra annuloque Piscatoris sigillata, ac signo Secretarii notata, & subscripta ..

39쪽

hoc discrepat si illo in utroque foro, recte

tiastico &sieculari, observandum est I. quando agitur de Ecclesiis , persenis, vel rebus ecclesiasticis, per Io. de constit. c. de censib. in αRatio est, quia Legislator saecularis nullam in his causis habet jurisdictionem, ut ex claris tratibus tenent omnes. 2. Quando agitur de rebus spiritualibus, v. g. de Iatrimonio de aliis Sacramentis, de beneficiis ecclesiasticis & ω-

timis &c. c. a. de judic. c. I 2. de feni. ex m.

in 6. Ratio est eadem . 3. Quando agitur de

peccato c. n. de 'refcr. Ratio; quia ubi agitur de peccato coram Deo, agitur de re fam-tem animae spiritualem concernente. 17 Dico I Quando agitur de materia proinsana , Clericos, aut animarum salutem non co cernente , v. g. de Contractibus, Testamentis , actibus civilibus &c. & Ius Caninteum discrepat a Iure Civili , quodlibet est obsie

vandum in suo foro, canonicum in ecclesiastia eo , & territorio temporali Papae . Civile inpolitico & saeculari arg. can. 6. dist. 96. c. p.

O i 3. qui filii sint legit. Ratio est , quia in

hujusmodi materiis nec potestas saeculam ab ecclessastica, nec ista dependet a saeculari, ac neutra alteri subordinata. a 8 Dico I 6. Quando jus canonicum in mat ria profana nihil decernit, vel tantum dubie, jus vero civile circa illam disponit clare, sequi oportet jus civile in foro etiam ecclesiastico: dc vicissim , quando jus civile nihil d emit vel tantum dubie, jus vero canonicum dissemit es Te, standum est decisoni juris canonici in uir i que foro. Ita regulae instar tradunt Doctores exl c. I. de N. O. N. ubi sicut leges non dedi amtur Sacros Canones imitari, ita se Sacrorum s ruta taxonum Priscipum constitutionibus adju-

40쪽

De Summa Ninitate. Σ Uaηtur. Itaque jus civile supplet desectum juris canonici, & jus canonicum supplet desectum juris,civilis, quando desunt propriae leges. Dixi, in materia profana, nam si jus civile aliquid disponat circa res vel personas ecclesiasticas , nullius est auctoritatis, nisi ejus leges contineant merum favorem vel privilegium, uti in allib. Item nulla C. de vis. ω Clerio. ubi Ecclesiae dc Ecclesiasticae personae pronuntiantur exemprae ab exactionibus & oneribus per Saeculares Magistr tus imponendis: talis enim favor, nullum On habens annexum, in concedente non requirit j risdictionem, sed etiam non subdito concedi potest: vel nisi tales leges juris civilis a jure canonico vel exprese sint approbatae, vel Ecclesiae usu receptae: sic jus canonicum approbavit lages civiles de cognatione legali, matrimonium diari mente, Rubr. 9 c. de cognat. legati .

TITULUS I. De Summa Trinitate , ct Fide Catholica. SUMMARIUM a Quid de SS. Trinitate, se praecipuis Fidei

nostrae Usteriis credendum. α Quid intelligatur per Fidem Catbolicam. 3 Quinam teneantum edere professionem Fi-

4 Quam poenam incurrant illam omittentes. 1 Um juris canonici finis sit fideles dirige-

- re, ad Deum, unum & trinum, per quem Reges regnant, se Legum conditores Iasa decernunt . 'Fνοχε. 2. & ad selicitatem supernatur; ἶςm, quae nonnisi per Fidem lupernaturatum,

SEARCH

MENU NAVIGATION