Epitome juris canonici juxta Decretalium libros Gregorianae collectionis explanati, quam, in usum maxime discipulorum, e suis libris collegit auctor ipse, nempe r.p. Vitus Pichler ... Pars prior posterior

발행: 1755년

분량: 726페이지

출처: archive.org

분류:

581쪽

,68 Lo 117. Titulus V. TITULUS V. De praebendis oe dignitatibus.sUΜMARIUM.1 1 3 Quid sit praebenda se dignitas , quid

se quotumex beneficium. 4 16 Beneficia compatibilia, se incompatiabilia. ν 8 An quoad incompatibilia obtinenda posse aliquid di pensatis , veI consuetudo. ue Quid se quotuplex sit unio beneficiorum. Io A quo se qualiter feri prist. D Iet Is Di embratio: divisio : se suppresso Mnscii.r4 Quot lex iis collatio beneficiorum.

Is I 6 Quibus sint conferenda. 1 uotunici modo Papa conferre posse. 18 κefervatio is, assectio beneficiorum. 19 eto Quaenam sint perpetuo res rvata Fontimi. 2I 12 ouaenam alternis mensibus, se quomodo. α3 Quia sentiendum de annatis 14 Quaenon, beneficia conserat miscopus. Ialii.

2s An aliqua conferri valeant Laicis.16 An aliquando obtineri praescriptionem.

αν cuia statuat regula de viginti. t Uam hucusque supposuimus, hic expla- natur natura beneficiorum Ecclesiasti

corum; quamvis enim praebenda stricte loquendo dicat vel Canonicam portionem proventuum Ecclesiasticorum, seu fructus annuos propter residentiam in Canonicatibus ; vel jus illos percipiendi ratione canoniae , quae est jus

582쪽

De praebendis se dignitatibus. 1 6sCapitulo, donec pmbenda , seu perceptio fructuum accesserit, resultans ex eo, quod aliquis inter Canonicos adlectus sit ; in quo utroque sensis restringitur ad Canonicos hic autem a cipitur pro omni beneficio Ecclesiastico, sue sit Canonia sive non. Dignitas autem sumitur pro beneficio Ecclesiastico majore. . I. De natura , varietate , muralitate , e, unione . beneficiorum Ecclesiastisorum. x Dico r. Beneficium est ius perpetuum percipiendi reditus ex bonis Ecclesiasticis ratione 1piritualis officii auctoritate Ecclesiastica co

stitutum. Communis ex can. a. d. 7 . e, c. I s.

h. tit. Unde quatuor requiruntur ad essentiam beneficii . I. inficium uirit is , vel potius 1igatio praestandi functionem spiritualem , qualis est recitatio vel decantatio Breviarii , praedicatio Uerbi Divini , legere Missas , administrare Sacramenta &c. & hoc ossicium spirituale est quasi fundamentum beneficii ; cum beneficium detur propter officium. a. Ius percipiendi fructus temporales , quod est jus re Ie , in bonis Ecclesiae radicatum , ex quibus proveniunt reditus , atque in se est temporale , fit tamen spirituale propter ossicium vel ministerium sacrum, cui est annexum, & ideo jus Dirimati annexum dicitur. Ipsi autem fructus & proventus sunt 3c manent aliquid mere temporale. 3. Auctoritas Ecclesiae, vel P lati Ecclesiastici, dictum jus ossicio spirituali annectentis , & sic beneficium erigentis vel

constituentis. 4. Perpetuitas, quae duplex co

583쪽

s o Lib. III. Titulus V. quod exigit durare perpetuo , ita ut non extinguatur cum morte beneficiati , sed ut vacans alteri conferri debeat, altera respectu beneficiati , cui beneficium confertur in titulum perpetuum, atque ita stabiliter, ut pro libitu& absque cauis in jure expressa ei auferri nequeat. Prior perpetuitas est necessaria juxta plerosque, posterior juxta communem, exceptis Paucis, Propter c.ex parte s. de cier. aegrot. Et propter defectum hujus perpetuitatis proprie& stricte beneficia non sunt. I. Μanuatia , quae nimirum ita conseruntur , ut ad nutum conserentis, vel alterius Papa inferioris, ause hi valeant: quibus opponuntur Titularia , quae conferuntur in titulum Perpetuum. 2. Commenda temporalis, quando administratio beneficii committitur alicui ad tempus, non in perpetuum. 3. Vicaria temporatis, quando ad tempus alicui committitur administratio Ecclesiae Parochialis & cura animarum; per quam differt a commenda temporali. q. Capellania simplex, h.e. obligatio dicendi certas Misas, quae vel non est erecta auctoritate Episcopi, vel in titulum perpetuum non confertur: quae autem auctoritate Episcopi est erecta , & in titulum perpetuum confertur , vocatur Capellania collativa. 1. Periis Clericalis , quae est jus pedicipiendi certos fructus ex alieno beneficio concessum alicui Clerico ad tempus, vel etiam ad vitam pensionarii, quo mortuo eXpirat. In muteria tamen lavorabili etiam ista veniunt nomine beneficiorum. Ceterum solus Papa instituit beneficia majora & dignitates, item CD nonicatus Cathedralium & Collegiatarum Ecclesiarum: Minora autem, etiam curata, m

do non habeant jurisdictionem in foro inte no , Episcopus can, 3. d. 8 O.

3 Dico

584쪽

De praebendis se dignitatibus. s I3 Dico x. Beneficium dividitur I. in simplex,& duplex. Duplicia dicuntur, quae Peculiarem juris praerogativam habent ad juntiam, puta j risdictionem, administrationem , eminentiam ,

curam animarum : ex quibus aliqua vocantur

majora, uti sunt primae dignitates , Epistopatus, Archiepiscopatus, Patriarchatus , & Cardinatatus , & in odiosis non veniunt nomine beneficiorum; alia media, quae sunt dignitates inseriores, uti Archidiaconatus , Archipresbyteratus, Praepositurae , Decanatus, Vicariatus Generalis, Abbatiae Saeculares & Regulares , Provincialatus die. Dignitas proprie & specifice accepta est beneficium , quod praeeminentiam una cum jurisdictione fori externi habet annexam , uti Vicariatus Generalis , Abbatiae dcc. Oscium vero dicitur, quod habet annexam rerum Ecclesiasticarum administrationem sine praeeminentia & jurisdictione, quale habent custos, Sacrista. Per natus autem appellatur , qui competit praeeminentia seu praecedentia ,

V. g. in Choro , & Processionibus , sine jurisdictione, & administratione , uti Senioratus , Praepositura, dc Scholasteria in Ecclesiis Ge maniae multis tam Cathedralibus quam Coli iliatis . Alia demum sunt infima, quibus nimirum annexa est jurisdictio in foro tantum interno , seu cura animarum , consistens in obli-

gatione administrandi Sacramenta, & Verbum Divinum, atque hinc appellantur curata , uti Parochiae, Plebanatus, Vicariae perpetuae. Proin Simplicia erunt,quae hujusmodi juris qualitate non sunt assecta, uti Capellaniae collativae, & Can nicatus, qui tamen Canonicatus,praesertim in Ecclesis Cathedralibus, vocantur Simplicia majora. Dividitur a. In Saeculare, quod Clericis Saecularibus , h. e. nullius Religiosi ordinis Regulam

585쪽

s a Lib. III Titulus V. professis ; & in regulare , quod regularibus conferri debet vel ex iundatione, vel consuetudiane, vel qO. annorum praescriptione. In dubio, an sit Saeculare, spectandus est ultimus status Per c 2 . de elect. cI9. de jurpare. si neque de hoc satis constet , praesumitur esse iaculare , consequenter titulare & perpetuum; nam regularia per se sunt tantum manualia. Dividitur 3. in collati m , seu liberae collationis , ad quod collator pro libicu assumi Clericum: in electivum , quod praeviae electione a majori parte suffragantium obtinetur per confirmationem vel admissionem Superioris: & in Patronatum, sea Mixtum , quod Praevia praesentatione Clerici a Patrono facta acquiritur per institutionem pro sentati. 4. Denique aliqua beneficia dicuntur

compatibilia, alia inrammtibilia. Illa se compatiuntur in eadem persena , ista non . 4 Dico 3. Plura beneficia compatibilia ab eodem Clerico obtineri & retineri smul pos.

sunt. Quia nec jus nec ratio obstat. s Dico 4. Plura incompatibilia ab uno e demque Clerico obtineri , vel saltem retinerismul neq unt. Textus clari in c. s. 7. 14. 17. 8. b. t. Clem. 3. se extradi execrabilis Ioe XXII. eod. c.9. de concess praeb. c. I. de conoet.in QTrid. I. I. c.q. Φ. O . de res Pro majori declaratione notandum , aliqua beneficia esse suapte natura , niminum vel ratione residentiae,

vel servitii incompossibilis, incompatibilia, uti

duo beneficia curata, duae dignitates, duom sonatus, duo Canonicatus, in quibus viget Tria dentini dispositio, residentiam 9. mensium exiis gentis; quia singula haec beneficia requirunt residentiam moraliter perpetuam, adeoque incommpossibilem; sic quoque duo beneficia uniformia sub eodem tecto, seu idem ossicium eodem. tem

586쪽

De praebendis se dignitatibus. 1 3pore & in eodem loco requirentia , uti duo Canonicatus in eadem Ecclesia , quae capellaniae ejuHem obligationis eodem altari cum nemo possit simul bis psallere, vel idem servitium eodem tempore & loco bis praestare sunt . incompatibilia ex natura sua. Alia autem sunt tantum incompatibilia ex accidenti , & diis sitione juris, nimiium illa , quorum quodlibet

Praebet congruam sustentationem. Trid. f. 26. c. 17. cit. ubi prohibet eidem Clerico plura hujusmodi beneficia conferri , quamvis permittat habenti uniam non sufficiens ad congruam aliud simplex lassiciens conferri. Rursus alia dicun .

tur incompatibilia primi generis , alia secundi

generis. Primi generis sunt , quae ex juris dispositione inter se pugnant, ut plene obtento secundo h. e. etiam quoad possessionem, eamque pacificam & frugiferam c. 26. h. t. in 6. Clem. se extrav. eis. ). ipso jure amittatur, &Vacet primum , & siquis non dimittat statim in manibus Superioris primum, ipse jure ami tat etiam secundum quoad titulum , non vero

quoad possessionem ; quia amissio secundi est

poena retentionis indebitae primi, quae' non incurritur ante sententiam Iudicis; talia sunt duo beneficia curata, duae dignitates, duo personatus, duo ossicia, & juxta plerosque etiam duo beneficia uniformia sub eodem tecto , quae diximus esse incompatibilia per se & ex natura sua. Atque de his ita disposuit. Em υ. cit. α Trid. I. c. Econtra secundi generis incompatibilia sunt , quae quidem obtineri & simul retineri non possunt, ex nulla tamen juris di-1positione obtento secundo vacat ipso jure primum, licet, squis utrumque pergeret retinere, per sententiam cogendus esset, ut alterutrum dimittat c. I. de co uet. ιn 6. c. 7. c. I . O c. de multa Σου.

587쪽

3 4 Lib. III. Titulus V.

Trid. I.24. c. I .cit. qualia sunt, quorum quom libet praebet congruam sustentationem, sive sint duo beneficia simplicia : sive beneficium simplex & dignitas, personatus, beneficium Curatum: sve duo Canonicatus: imo& duo Canonicatus, incompossibilem residentiam exigentes , licet singuli non suffcerent ad congruam.

altero beneficio curato , dignitate , per natu&c. non ipse jure dicitur vacare primum, sedeo, vel alterutro privandum esse obtinentem , qui utrumque volebat retinere: ergo. I. . Trid sect. 7. c.q.de res generaliter statuit de omnibus

Moesciis incompatibilibus, Clericum , qui ea recipere & smul retinere praesumpserit , ip

jure privatum esse his beneficiis, dum ait, quι- eumque de cetero plura curata, aut NB. alias sic patibilia e . ergo omnia sunt incompatibilia primi generis. 3. In d. extraυ. β. statuimus conceditur mensis ad dimittendum alterutrum beneficium, & in Trid. f. 2 q. c. I 7. cit. ad id conceduntur 6. menses: ergo primum non statim vacat obtento secundo. R. ad I.Ius iuIud antiquum fuit exasperatum a recentiore in cit. extraυ. O Gid. Ad 2. pro to alias incompatibilia intelliguntur ea , quae de iure antiquo, praesertim c.28h.t. ad quod se resert Trident. Synodus, ita fuerunt incompatibilia, ut per sententiam debuerit alterutrum auferri ,

qualia non solum fuerunt duo beneficia curata, sed etiam duae dignitates, personatus , ossicia, non vero quorum singula solum praebebant honestam sustentationem &c. Deinde per to alias incompatibilia possunt intelligi alia aeque aut magis incompatibilia , nempe ratione servitii

incompossibilis, uti sunt uniformia sub eodem tecto. Λd 3. extrau. I. Misimus cit. loquitur

588쪽

De praebendis se dignitatibus. φ sde illo tempore, quo fuit edita : ait in si vero deinceps subsequenti pro futuris tempori bus praecipit primum dimitti absque morae dispendio. Pariter Trid. addidit , in praesenti adeoque loquitur de tempore, quo habitum est Conc. in f 7. c. q. de res autem illimitate in futurum decernit privationem ipso jure , consequenter dimissionem primi statim faciendam;

cum nemo possit retinere rem non suam.

Quaeres an ad plura beneficia incompatibilia simul obtinenda & retinenda aliquid posia sit dispensatio Pontificis, vel consuetudo. R. I. Dispensatio Pontificis habet locum, si justa adfuerit causa c. 1. ω r. 28. citi. causae justae autem sunt I. necessitas Ecclesiae, si pro singulis beneficiis non reperiantur idonei Ministri. Σ.

Utilitas Ecclesiae non beneficiati ) si nempe

unus plus credatur prodesse fidelibus sua prudentia, industria, potentia, quam plures alii, ex quo capite plures in Germania Episcopatus conceduntur Principum filiis, quia Ecclesias efficacius possimi defendere contra insolentiam Haereticorum . 3. Singularia alicujus merita in Ecclesiam; qui enim praesunt Pres teri , duplici honore digni habeantur : maxime qui laborant in verbo γ doctrina . Tim. s. quo etiam referri potest eminens alicujus doctrina, vel generis nobilitas. Sic etiam Fundator potest velle, ut uni conserantur plura beneficia a se fundata. Leureia. p. 8 q. 73.n I. R. 2. Forte etiam consuetudo sufficiet, ut Papa inferior possit eidem conferre plura beneficia, praesentim incompatibilia propter residentiam, quia hanc tollere vel restringere est in potestate Ecclesiae, & incompatibilia rati ne sustentationis, quam praebent singula lassicientem; ubi nimirum intervenit justa causa. Procedit hoc maxime, ubi consuetudo immemorialis

589쪽

s 6 Lib. ΙΤΙ. Τitatus V. invaluisset; quia juxta c. 26. de V s. c. s. l. ord. in 6. & ibi M. quidquid per privia legium est obtinibile, etiam est obtinibile pex

consuetudinem immemorialem. 8 Obj. I. Pluralitas beneficiorum est contrajus naturale, non modo incompatibilium ex natura sua, videlicet ob residentiam, vel sexvitium incompossibile in una eademque per na, sed etiam eorum, quae praecise sunt incompati. bilia ratione sustentationis ; quia procedit ex radice ambitionis & avaritiae. c. I. de consuer. in 6. & per eam imminuitur cultus Divinus,

Iceditur charitas, & justitia distributiva, dum

unus abundat, alter eget, unus ebrius est, ct alter esurit. Sed contra jus naturale nihil v let dispensatio etiam Pontificis , vel consu tudo : ergo . 2. In dicto c. primo consuetu do etiam immemorialis, vi cujus plura ab e dem beneficia obtinentur & retinentur, rem hatur ut corruptela: ergo sauem consuetudo non potest tribuere inferioribus Papa facultatem di-ipensandi vel uni plura beneficia concedendi. R. ad 1. dis. ma. est contra jus naturale abs

lutum, & pro qualibet hypothesi, & omnibus

circumstantiis. ma. contra jus naturale in thesi tantum, &conditionatum, nisi justa causa aliud exigat, velialtem Permittat, evZcuanqdo turpitudinem. C. ma. si talis adsit causa ,

Papa dispensat, vel declarat, uti dc consuet do jus naturale non dari; sicut de obligatione resciendi in beneficiis curatis diximus tit.praec. Ad L. In do. I. reprobatur consuetudo tanquam corruptela solum tunc, quando justa causa eam non honestat vel reddit rationabilem , & quae de ambitiorus radice processerit, ut loquitur textus: alias nec Summus Pontifex dispensare

Posset quod tamen ibi ipsi conceditur, in plu-

590쪽

De praebendis se dignitatibus. s τralitate beneficiorum. Dein textus loquitur tantam de certa pluralitate, nempe duorum personatuum, dignitatum, officiorum , non de omni, v. gr. duorum simplicium, congruam sustentationem praebentium , & Canonicatuum ,

ratione Aesidentiae jure positivo requisitae, & incompossibilis, in quibus maxime consuetudini

vim tribuimus. Ceterum consuetudini hac in re graviter se opponunt multi Doctores propter pericula abusuum , & alias causas, ideo in responsione addidi forte; cum dissiculter reddatur rationabilis.

9 Dico 3. Unio beneficiorum vel Ecclesiarum) est duorum vel plurium beneficiorum a legitimo Superiore facta annexio. Fieri potest tribus modis. I. aeque principaliter, qxeindo ex duobus beneficiis fit unum , sed ita , ut neutrum beneficium vel Ecclesia ) amittat suam

naturam , titulum, qualitates, & praerogativas, ac neutrum subjiciatur alteri, unum tamen acquirant Rectorem, in quo communicantur, non

inter se. 2. Et frequentius, accessorie, & ita ut beneficium minus dignum annectatur & adhaereat digniori tanquam accessorium principali, V. g. si Parochia uniatur Canonicatui, Praepositurae, Abbatiae &c. & hoc casu beneficium accessorie unitum quasi extinguitur quoad titulum, assumit qualitates & praerogativas beneficii principalis, pr inde nunquam vacat in se sp per se, cessatque in eo jus patronatus& ius conterendi: taliter unitae Ecclesiae vocantur filiales, & altera, cui uniuiitur mater.ςAtque haec unio propriissime est unio beneficialis . Leuren. p. 3. q. 879. n. 2. dc in dubio praesumitur ista. 3. Quoad temporalia tantum , h. e. quoad reditus, decimas &c. ad aliquam Ecclesiam pertinentes, quae tribuuntur Monasterio,

SEARCH

MENU NAVIGATION