장음표시 사용
601쪽
collegiatarum in Bavaria , ad quas . itidem ex privilegio nominat Serenissima Domus Bavari. ca. II. Demum reliquae dignitates dc beneficia pro alternis mensibus, nempe Ianuario , Martio, Μajo, Iulio, Septembri, Novembri, si vacent in his mensibus , libera autem collaetione relicta ordinariis collatoribus pro reliquis 6. mensibus, Februario, A mili, Junio, Augusto, Oct bri, & Decembri. Quamvis autem haec alterinnativa collatio etiam reservetur in Regulis Gam Eariae rex. LX. quae olim fuit VIII. plus tamen conceditur in Concordagis . nam in illis solum indulgebatur Episcopis, iisque actu residentibus, alternare cum Pontifice , in istis v ro omnibus collatoribus ordinariis , licet Episcopi non sint, vel actu non resideant . Porro Papa suos menses subinde etiam aliis concedit: sic serenissimae Domui Bavaricae competit jus praesentandi ad Parochias alternativas, in me sibus Papalibus vacantes, sive ex privilegio sp ciali Pontificis , sive , ut loquuntur specialia
Concordata Bavariae, ex praescriptione . Sed circa hanc reservationem. Cet I Dico 6. Alternativae collationi sibjacent dignitates omnes, & beneficia quaecumque, Curata & non curata, consequenter & officia ac admini1hrationes, cum vere sint beneficia . Communis ex Concordatis citatis . Excipiuntur in men I. omnia beneficia dc dignitates perpetuo
reservatae Pontifici in diistis concordatis, & jam sunt recensitae ., t. Beneficia manualia , & quae sqpra diximus,esse improprie beneficia. 3. Re-ἀularia , quae ad nutum piaelati regularis sunt a Dribilia. 4. Electiva, quia haec pro semper reaicta sunt liberae electioni capitularium. s. Patronata , modo sint juris patronatus laici , de
602쪽
Me praebendis se dignitatibus.
fundatione, dotatione, vel constructione Eces fae; cum Pontifex patronatui laico non cense xur derogare , nisi clare exprimat . Procedit , etsi ecclesiasticus simul cum tali laico sit patronus, itaui nec ecclesiastico suum jus praesentandi auferatur, eo quod aequius sit, ut privilegiatus trahat secum non privilegiatum , quam ut privilegiatus propter societatem alterius amittat suum privilegium. 6. Beneficia, quae conseruntur per concursum, uti parochialia deberent per se juxta Trident. 7. Accessorie unita, V. g.
mensae Episcopali, Capitulari, Monasterio M. quia quoad titulum sunt extincta , & proprie
non Vacant. 8. Vicariae perpetuae quando nimirum Ecclesiae Parochiales non accessorie, sed aeque principaliter sunt unitae Monasteriis, Col-
Iegiis &c. ὶ juxta Constitui. Ad exequeg dum
G. Pii U. 9. quae vacant per resignationem puram dc expressam quocumque mense factam in m
ni bus ordinarii, quia in regulis Cancellariae Pe missum est ordinariis talia conserre beneficia,
in concordatis autem abstrahitur : ergo eum nationis Germanicae conditionem per concordR-ta non duriorem facere voluerit Pontifex, sed favorabiliorem, quam sit aliarum nationum talternativae non censendus est subjecisse beneficia taliter resignata et & concordata, cum Z-1iud non exprimant , debent intelligi secundum regulas Cancellariae tanquam Jus comm ne . Demum I T. Beneficia parochialia & c Tata, quae quidem vacant in mense , qui pertinet ad collationem Papae, at Sede Papali vacante , in quando a Papa , cum adhuc viveret, collatio non est facta; tum quia reservatio horum beneficiorum, casu quo vacant apud SNdem , Sede vacante, vel a vivente Pap non sunt collata, non videtur statuta, ex ratione,
603쪽
ne ex longiori vacatione salus animarum periclitetur , c. 3. 3 s. h. t. in 6. quae ratio etiam Pugnat pro casu , quo vacant extra Curiam ,& non apud Sedem , Sede vacante &c. tum
qui1 haec beneficia suti& non curata, ad quae p in probabilius fit extensio ) mense quidem
Papali, at Sede Papali vacante, vacantia , in Regulis Cancellariae ratione mensium non sunt reservata , ut docent communiter : ergo nec sunt reservata vi concordatorum quia , ut jam insinuatam Papa in concordatis non voluit duriorem facere conditionem Germanis , nec
augere , sed mitigare reservationes Regularum Cancellariae . Id quod in multis Episcopalibus confirmat Praxis , praesertim quoad beneficia Curata , vi cujus indifferenter conferri sesentab Episcopis, in quocumque mense , Sede Papali plena vel vacua, vacant . . Obstic. Pacta & concordata non extinguuntur morte paciscentium: ergo reservationes in concordatis durant etiam vacante Sede, praesertim
cum non si paritas cum Regulis Cancellariae; nam illa sunt perpetua, i stae autem solum durant 1 quamdiu vivit Papa& electo novo iterum restaurari debent. R. dist. cons durant Sede vacante , quas voluit Pontifex durare . G. cons quas durare noluit , uti sint reservationes mensium pro casu Sedis vacantis propter allatam rationem. IV. cons. quod non impedit, quo minus Perpetua sint concordata , eo quod non indigeant nova rest ratione, sicut Regulae Cancellariae indigent. . . . Dico 7. . Quando beneficium alternativum
vacat in mense Papali qui incipit ad primum pulsum horae duodecimae noctis, ubi incipit v.g. Januarius , & finitur ad primum pulsum horae 12. noctis ultimae Ianuarii ) debet collator
604쪽
De praefandis se dignitatibus. s
ordinarius in nostra Germania expectare provisionem Papae per tres menses. Text. & DD. in Concordat. de Ceteris, ibi: quoties non apparuerit infra tres menses, a die notae vacationis in Aro beneficii , quod alicui de Apostolica auctoritate provisum fuerit. Sed notandum, quod juxta declarationem Greg. XIII. in Const. Quae in Ecclesiam, r. illa verba non apparuerit non sint reducenda ad verba in Aea beneficii , sed
ista ad immediate praecedentia notae vacationis. Unde DD. duo inferunt. r. Trimestre Pontia ficis incipere currere non a tempore , quo innotescit vacatio Romae, sed quamprimum non ante , innotestit in loco beneficii . h. ordinarium collatorem non statim posse saltem abs Iute in beneficium conferre, si post elapsum trimestre provisus a Papa non appareat in loco beneficii ; praesertur enim , si postea appareat provisus a Papa , modo intra trimestre sit facta provisio . Quae tamen Constitutio Grego riana teste Chokier & Zypaeo apud La Croix
I. q. n. y I7. minus observatur, utpote emanatae
non consulta prius natione Germanica ; nam Pontifex in didiis concordatis siubnectit concessonem alternorum mensium deinceps perpetuo duraturam, nisi in futuro Concilio, ae coms u dictae nationis Germanicae ὶ aliter D
rit ordinatum. Ceterum quatuor adhuc notanda sunt I. Triamestre Pontificium non incipere ipsa die, qua innotescit vacatio in loco beneficii , sed post ra die, quia juxta l. I st. de V O. praepositio
a excludit terminum a quo gl. in c. 3. b. t. in 6. V. numerandum, Chokier, & alii, a. Si dubium sit, an beneficium vacare coeperit in mense P pae vel Ordinarii, ut si prima Februarii reperiatur mane mortuus beneficiatus, standum esse pro
605쪽
ssx Lib. III. Titulas V. ordinario ; quia habet intentionem landatam
in Iure , quamdiu non constat ipsi per reservationem quae est odiosa ligatas esse manus. 3. Praedictum trimestre Pontifici currere etiam Sede Papali vacante, & probabilius . 4. Licet provisio Papae non sortita sit effectum propter impedimentum provisi, ob vel subreptionis&c. quia concordata ordinariis collatoribus tribuunt jus conferendi absolute post lapsum trimestre;& paria censentur, non providere, ac invalide providere L quoties 6. st qui otis dare cog. Coa tra hoc ultimum Objic. Beneficium, cui Pontifex aliquando manum apposuit per invalidam collationem, fit affectum, & sc tacite reservatum ipsius collationi perpetuo, donec collatio
sortiatur effectum. Extro. I . I. Romani b.t. int. comm. erm invalida collatio Pontifici non
tollit vel sistit cursum trimestris. Resp. Verum quidem est anter. generaliter , sed per specialem dispositionem concordatorum pro hoc casu aliter ordinatum est; quia in his Pontifex pr
misit, quod per quamcumoue aliam dispositionem aut refer tionem nolit impedire liberam collationem inseriorum: ergo nec per reservationem tacitam , qualis est affectio beneficii ;nam & haec esset aliqua reservatio, vel dispo-stio, impediens collationem inferiorum, atque praejudicaret concordatis. Ajunt quidem , si tum Curiae Romanae contrarium esse; sed exinde non evincitur, nostram sententiam in puncto Iuris non esse veriorem. χ3 Quaeres, quid sint annatae, de quibus mentionem etiam faciunt & reservant concordata Germaniae in . s. 2. A quibus solvendae λ 3. Et an licite exigantur. Resp. ad I. Sunt pensiones seu certae quantitates pecuniae, quae de Episco.
Patuum aliarumque dignitatum di beneficiorum
606쪽
De praebendis , dignitatibus. 193
vacantium fructibus primi anni exiguntur a P pa pro Camera Apostolica: aliae sunt integrae,& vocantur communia femitia, atque denotant omnes Ductus primi anni: aliae non integrae , & sunt dimidia tantum pars fructuum primi anni, ac proprie & specifice dicuntur annatae. R. ad a. . Promoti ad praelaturas majores , seu Consistoriales ut vocant , quas nimirum Papa confert in Consistorio Cardinalium, Togatis e rum suffragiis , quales in Germania sunt Episcopatus , & Praelaturae principales , iaculares aut regulares, uti Elvacensis, Campidunensis, Fuldensis &c. obligantur per se ad integros fructus primi anni pendendos Camerae Apostolicae, licet taxa ex liberalitate Pontificis in libris Camerae Apostolicae annotata vix quintam fructuum partem excedat , ac insuper ad eamdem solvendam concedantur duo anni , &, si contingat uno eodemque anno plures Episcopos vel Praesules in eadem Ecclesia mori , nonnisi semel solvenda sit, nec illam teneatur solvere successor, si forte antecessor non solvisset. Promoti autem auctoritate Papae ad dignitates & beneficia minora , & non consistoria
1ia, quorum valor seu reditus annui et . ducatos juxta laxam Camerae Apostolicae non excedunt, solum ad dimidiam fructuum partem primi anni per se obligantur: quamvis & haec poristio soleat valde modeuata & mitigata esse, imo
omnes Canonicatus Germaniae laxentur in Camera tantum ad Valorem et . aureorum , licet
annui reditus ascendant reipsa ad mille & amplius ducatos, ut adeo ex iis nullae annatae solvendae snt. R. ad 3. Exactio annatarum rati
nabilis & omnino licita est, partim quia exiguntur in signum subjectionis ad Sedem Apost licam , partim ut Papa habeat, unde Cardinales
607쪽
s 4 Lib. ΠΙ. Τitulus Haliosque officiales , quibus indiget plurimis ad
regendam universalem Ecclesiam, sustentet, bene meritos de Ecclesia praemietur , egentibus succuriat , Ecclesiam contra hostes defendat , fidem inter infideles propagare possit &c. Objici Exactio & solutio annatarum est simoniaca , quia temporale exigitur & solvitur pro confirmationibus electionum, & collationibus beneficiorum, quae sunt aliquid spirituali annexum: ergo est illicita. Resp. Λ . ant. quia ex aliis , & jam insinuatis causis exiguntur, non tanis quam pretium pro rebus spirituali annexis. Adde, quod annatae non exigantur ex pacto, sed ex lege, jam antecedenter existente; imo sunt debitae ex natura rei velut onus reale , h. e. ipsis fructibus primi anni impositum , ac subrogatae sunt decimis , quae olim ex toto orbe Christiano debebantur & solvebantur Papae juxta Veteris Ecclesiae institutum. Leuren. p. 3.
1 Dico 8. Dignitates & beneficia omnia , quae Pontificis collationi non sunt reservata, de Iure communi conferri possunt a quolibet Epi-1copo confirmato in sua Dioecesi , ut adeo ad hoc habeat intentionem in Jure fundatam, sive dein sermo sit de collatione libera, si ve de necessaria, supponente electionem, vel praesen- rationem clerici praeviam . Text. dc DD. is
c. s. instit. c. I 2. g. D. de haeret. ibi: ad v, seopi et tum tam institutio, quam destitutio Smcerdotem noscitur pertinere. Excipiuntur tamen beneficia , quae alius ex jure speciali , nempe privilegii, consuetudinis , praescriptionis, conventionis Ecc. conferendi obtinuit. Canonicatus dignitates & praebendas Cathedralium Eccles
rum de Iure probabilius constrendi essent ab
608쪽
De praebendis se dignitatibus. yyy Episcopo & capitulo simul ; itaut Epistopus
unam, & capitulum alteram vocem constituat,
Collegiatarum vero Ecclesiarum a praelato immediato & capitulo simul, ita tamen, ut institutio ad Episcopum spectet. Garc. n. 6 . Sed &hic saepius aliud obtinet ex jure singulari , vicujus subinde canonicatus conferuntur ab a his, ver. gr. a Papa alternative , ab ipsis canonicis vel capitulariter, vel per turnum , ut Vocant, itaui unus post alterum, incipiendo a Seniore , conserat canonicatum in suo mense Vacantem , aut a Principibus iacularibus me praesentationem , M. Quid de reliquo in colulatione beneficiorum quorumdam possit capitulum , vel Vicarius Generalis , patebit ex dicendis ad tit. Sede vacias Quaeres, an laicis competere possit potestas conferendi beneficia ρ R. aeque parum, ac pintestas ea consequendi: quia beneficia sunt jus spirituali ossicio annexum, consequenter eorum col- Iatio requirit potestatem spiritualem, sicut consecutio ordinem spiritualem : cum igitur Iaici,
omni ordine clericali destituti seclusis privit gio Papali ne quidem capaces sint juris &potestatis spiritualis, c. 2. 6 3 de Iudic. nec conserre , nec adipisci beneficia possunt. Unde, si Imperator, Reges, & alii Priveipes, & sarcii- Iares, dicuntur providere esse Ecclesiis suarum ditionum, & conferre praeposituras , canonic tus, imo & Episcopatus, tensus est, quod ii Mant jus nominandi , & quodammodo praesentandi clericos ad. beneficia vacantia, vel, ut fit per primas preces , de quibus tit. de Itire- patron. Vacatura , & sic petant conferri certis personis a potestate ecclesiastica, non quod ipsi conserant jus ossicio spirituali annexum.
609쪽
26 Dico 9. Beneficia possunt etiam obtIneri per praesicriptionem, modo acquisita sint titulo colorato collationis, institutinis &c. retria i validae propter desectum occultum , stiti intra
triennium pacificae possessionis . Itae communis cum Sanch. L. .. No I. c. Σ9. n. 88. sqq. Prinpter clanum textum Regulae Canceia. 36. quae
inscribitur de triennati possessore, ibi : Si quis quaecumque beneficia ecclesiastica , absque sim
niaco ingressu, ex quovis titulo, Ap tolica vuordinaria coliatione aut institutione eorum ,
ad quos ista pertinent , per triennium pacisos possederit dummodo . fe non intruserit , h. α qui aut nullum habet titulum, vel non ab eo, cujus est cociferae beneficium γ super iisdem beneficiis taliter polysis molestari nequeat sec. e go per triennalem de pacificam possessionem , titulo & bona fide instructam ,. acquiritur jus& quasi dominium beneficiorum atque stabilis titulus in iisilem tanquam per praescriptionem , quae. tam in Possessorio quam petitorio excludit omnem actioiaem , atqu2, sicut omnis aliae
legitima praescriptio in foro conscientiae quoque procedit ut habet communior & verior sententia cum laudato Sancti. bonae fidei ut ego quiadem existimo, non obest, si promotus per titulum coloratum sciat impedimentum suum , modo, alias. illud occultum sit, & Iuris tantum ecclesiastici: cum ex nullo Iure probetuν oblugatio impedimentum tale manifestando se tam
Objic. I.. Nullum benesicium obtineri potest absque canonica institutione , vel collatione ,
e. I. de R . I. in s. Sed praescriptio non est c nonica institutio. vel: collatio , quae debet Pr cedere ab habente potestatem, & titulum V Iidum , ac verum, non mere coloratum, tribue
610쪽
De praebendis dignitatibus. so'ce: ergo. 2. Nec per longistimam consuetudinem , quae in Iure reprobatur, acquiri potest beneficium absque canonica institutione , C. 3.
de instit. ergo nec per praescriptionem. 8. Qui scit suum impedimentum, vel vitium tituli, dctamen acceptat vel retinet beneficium, ille peccat contra SS. Canones, qui requirunt titulum verum dc validum canonicae institutionis: ergo
est in mala fide : si autem a. ignorat SS. Canones praefatos , laborat ignorantia Iuris manifesti, quae iterum obest bonae fidei: sed sine bona fide nulla datur praescriptio : ergo . R. ad I. antec. intelligendum est de via dc modo ordinario ac immediato consequendi beneficia , non de extraordinario & mediato praescriptionis , quam SS. Canones nullibi prohibent, imo in allegata Regula Cancellariae manifeste approbant. Ad 2. Cons. ω parit. partim quia SS. Canones consuetudinem reprobant,
Praescriptionem vero approbant ; partim quia consuetudo, in Iure reprobata, erat talis, per quam sine consensu dc opera Episcopi obtinebant clerici beneficia alaicis, vel 1ese intrudebant, adeoque cum manifeste vitiose, aut nul- Io titulo , etiam apparenter tali ἱ quod utique illicitum est de corruptela morum : fere sicut res alienas rapere nulla consuetudo facit licitum, licet praescriptio justo innixa titulo earum
tribuat dominium. Ad 3. N. ant. nam nec c. I. cit. nec alii SS: Canones clare obligant ad noa acceptandum sel non retinendum pro sero interno beneficium pro casu, quo quis impedimentum Iuris mere humani novit. Vid. tir de Electione num. Is . Ad q. Negatur , quod laboret ignorantia Iuris manifesti, quia nullum ostendi potest, quod clare reddat inhabilem ad beneficium , qui ignorat vitium tituli, mediante C c POL
